Loth potuit raptus quondam tua corda movere 〈 Gen. 14 〉
Atque tuas pro se vertere in arma manus.
Tunc timor ille tuus quis erat, cum quattuor ipse
Aggressus reges Marte favente redis?
Non metuis contra reges pugnare potentes
Ut solvas fratris vincula dura tui.
Nunc metuis mortem, nunc saeva pericula vitas,
Cum tibi rex Gerares unicus hostis adest.
Quis metus ille novus, quo tanta audatia fugit?
Fidŭtia in Dominum nunc ubi tanta latet?
Non regem metuis. Quid enim tam parva timeres
Regna? Sed, hei, novi quae tibi causa metus?
Nec frustra timeo, nec vane suspicor illa, 〈 Zelotypia  muliebris. 〉
Exemplis didici cauta timere tuis.
Quid dubitem, teneat quin nunc te barbara pellex
Et ridens damnis gaudeat illa meis.
Hęc tibi causa metus, hęc te nunc fecit inertem
Ne repetas lentus debita iura thori.
Quo feror, ah, demens? Forsan non illa timoris
Causa. Dato veniam vocibus, oro, meis.
Me dolor immensus, me vis nunc fortis amoris
Omnia, vę miseram, tuta timere facit.
Te precor, o coniux, per pristina foedera lecti
Per nostrum, frater, te genus ipsa precor.
Iniice non timidam dextram, tua iura fatere,
Auxilium Dominus consiliumque dabit.
Illa ego detineor, quae primo flore iuventae
Et soror et coniux semper amica fui.
Illa ego rapta gemo, quę tot perpessa labores
Indefessa tuo semper amore fui.
Illa ego nunc oro, generis spes unica nostri, 〈 Gen. 17. 18. 〉
Quę tibi promisso semine mater ero.
