〈 Gen. 12 〉 Non tamen errorum satis est, mox tollimur illinc
Promissum a Domino dum petis ipse solum.
Hoc ut contigimus gaudenti fine laborum,
Mox gravius surgit, quam fuit ante, malum.
Nam negat hęc tellus fruges, sterilesque per agros
Et vacuo regnat corpore nuda fames.
Hinc rursus sueto tecum defessa labore
Applicor in terras, Nile retorte, tuas.
Hic ubi, dum metuis regem nimiumque vereris
Perdita consiliis sum quoque pene tuis.
Sed tamen eripuit Dominus, nam passa timore
Sum nihil excepto, casta pudore manens.
Hinc uteri postquam languentia munera vidi
Gignere nec miseram posse favente Deo.
Quid feci infoelix? ( dolor est meminisse priorum )
( Quod facere in terris foemina rara velit )
〈 Gen. 16 〉 En Agar ancillam lectum conscendere nostrum
Et dedi in amplexus posse venire tuos.
Illa ferox postquam se concepisse videret
Me cępit dominam spernere iniqua suam.
Quid facerem? Pulsa est nostris laribusque domoque,
Vixque bene exierat, rettulit illa pedem.
Quidve ego nunc credam? Nimirum captus amore
Illius renovas pristina iura tori.
Cur etenim dubitem, cum sis tam lentus in ira,
Cum non iniicias in tua iura manus?
Quod si quis rapiat pecudes agnosve bovesve
Mox raperes celeri fortia tela manu,
Coniuge sed rapta non ulla pericula tentas
Et metuis, quamvis caussa timoris abest.
