Quid querar infoelix? aut unde exordia sumam
Tristia, quo vitę pandere fata queam?
Unde mihi summi commota est ira tonantis?
Hei mihi, quę tanti causa doloris adest?
Unde hęc fortunae fortis constantia venit,
Cum nihil hac levius, qua patet orbis, habet?
Ipsa tamen constans nostros sic fertur in annos,
Sic mecum firmo pectore bella gerit,
Ut vix a iugi liceat spirare labore,
Nec tandem fessae prodit amica quies.
Et veluti navis iactor, quę fluctibus altis
Pellitur excipiens murmura saeva maris,
Quam varii fessam fluctus hinc inde repellunt,
Quę modo conscendit, nunc vada nigra petit.
An Deus humani, quod foemina criminis author, 〈 Gen. 3 〉
In sexum nostrum pectora dura gerit?
Parva mei fratris velocia funera vidi, 〈 Gen. 11 〉  
Ille mei primus causa doloris erat.
Hinc ego nupta viro poteramque beata videri,
Cum tibi, quae fueram nunc soror, uxor eram.
Ecce Deus lętam nobis intercipit omnem
Spem, mihi dum matris nomina grata negat.
Ah, quoties longas exegi flebilis horas,
Dum cerno ventris pignora nulla mei.
Utque eversa plŏrat non foelix messe colonus
Sic vacui flebam munera ventris ego.
Cum genitore meo nostrum comitata maritum,
Hei, patriae linquo dulcia rura meae.
At pater imbellis fatis crudelibus usus
Occidit, externa contumulatus humo.
Quid mihi tunc animi fuerit quantive doloris
Et proprio luctu, coniicere ipse potes.
