Quod si sanctus erit, si leges servat honesti,
Nil nobis damni, quod metuamus, erit
At si ( quod vereor ) contempto numine vivit,
( Qualiter, hei, maior vivere turba solet )
Externos peregris quis nos servabit in oris.
Quis nobis vires consiliumque dabit?
Ipse, tuae, metuo, ne propter munera formae
Perditus infoelix damna cruenta feram.
Princeps forte tui correptus barbarus igne
Non volet immunes caedis habere manus,
Quin clam vel pālam misero mala fata parabit,
Detur ut optata coniuge posse frui.
Quare ego per casti te iura sacerrima lecti
Perque caput nostrum, per tua fata precor,
Ut me germanum dicas, non esse maritum,
Ne vitę surgant summa pericla meae.
Talia plorantem non te dixisse negabis
Nunquam, nec poteris, si tamen ipse voles.
Quid facerem infoelix? Plorantia coniugis ora
Cernebam et tremulo pectora plena metu.
Me iubet hoc pietas, iubet hoc spes salva mariti,
Quamque tibi dederam per sacra iura, fides.
Sed tamen in dubio tristis mens fluctuat inde,
Hęrebant animo pristina damna meo.
〈 Gen. 12 〉 Cum simili casu Phario tibi rapta tyranno
Non parvo subii dira pericla metu.
Cum nisi me Dominus coelo iuvisset ab alto
Reddita non salvo forte pudore forem.
Sed tamen et precibus tantisque emota periclis
Submisi faciles in tua iussa manus.
Quę tamen officiis illis sit tradita merces
Ipse vides, coecum tu nisi lumen habes.
