Sarai rapta ab Abimelech Abra:
hae marito, Gen. 20.
Et soror et coniux olim tua voce sororis
Haec mitto infoelix verba legenda tibi.
Si sinis ipse tamen iustos me fundere luctus,
Pauca ego de merito fratre viroque querar.
Quid tamen infoelix nimium tibi cognita scribam?
Non etenim luctus inscius ipse mei es.
Me tenet abreptam per vim nunc barbarus hostis
Invitam contra iusque piumque tenet.
Nec tamen illius tantum conamina diri,
Quam tua connubii pignora lenta queror.
Namque peregrini quod sum nova praeda tyranni
Effectum est curis consiliisque tuis.
Pace tua dicam, rapuit quod barbarus heros,
Fecit quę in timido pectore cura fuit.
Dum metuis vitae, dum dura pericula vitas,
Me miseram damnis obiicis ipse tuis.
Utque etenim primum Geraren intravimus altam
Pressimus et lasso non loca nota pede.
Nescio qua causa nimium formosa videbar
Et tibi, vę, timido causa timoris eram.
Et metuis formaeque meae vitaeque tuisque
( hei, metus infamis non decet ille virum )
Aggrederis placide me iam omnia tuta timentem
Et mihi cum lachrymis talia verba refers.
O soror et coniux, vitae spes unica nostrę,
Quę sueta es damnis semper adesse meis,
Ecce peregrini calcamus principis oras
( Sic Deus omnipotens, sic mea fata volunt )
Nec scimus populi mores, an iussa tonantis
Horreat, aut coeli numina nulla colat. 
