Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item fenerari,
si tam honestum sit. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt, furem dupli
condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc
licet existimare. 2 Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant,
bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. 3 Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo,
verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. 4 At ex
agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus
stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio
occupati sunt. Nunc ut ad rem redeam, quod promisi ninstitutum 1 principium hoc erit.
1
Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas neve opera 2 tua parcas
p4 visere et ne satis habeas semel circumire. Quotiens ibis,
totiens magis placebit quod bonum erit. 2 Vicini quo pacto
niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et
circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua
virtute valeat. 3 Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem
spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet aut
mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celebrisque. 4
Siet in his agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat
vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono
colono bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto, vasa torcula et dolia
multane sient: 5 ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse.
Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto, quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne
siet. 6 Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet,
si sumptuosus erit, relinqui non multum. 7 Praedium quod primum
siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est
prima, si vino bono et 3 multo
est, secundo
p6 loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto
pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva.
2
Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si
potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. Ubi cognovit, quo modo fundus cultus siet
operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget, quid operis siet
factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere,
et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. 2 Ubi ea
cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se
fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse,
ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque vilicum revoca. 3 Cum tempestates pluviae fuerint, quae opera per imbrem fieri
potuerint, dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri,
p8 stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes
sarciri, novos fieri; centones, cuculiones familiam opportuisse sibi sarcire. 4 Per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres
recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far, 4 munditias fieri. Cum servi
aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. 5 Ubi ea 5 cognita aequo animo sint, quae
reliqua opera sint curare uti perficiantur: rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli
causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venierit, quid exactum siet, quid
reliquum siet, quid siet quod veneat: quae satis accipiunda sint, satis accipiantur: 6 reliqua quae sint uti conpareant. Siquid desit in annum, uti
paretur: quae supersint, ut veneant: quae opus sint locato, locentur: quae opera fieri velit et
quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat. 7 Pecus
consideret. Auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat, vinum, frumentum quod supersit
vendat; boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta
vetera, servum senem, servum morbosum, et siquid aliut supersit, vendat. Patrem familias vendacem,
non emacem esse oportet.
3
Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet. Aedificare diu cogitare
oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere
p10 oportet. Ubi aetas accessit ad annos XXXVI
, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. Ita aedifices, ne villa fundum quaerat
neve fundus villam. 6
2 Patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit,
cellam oleariam, vinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem expectare: et rei et virtuti et
gloriae erit. Torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici possit. Olea ubi lecta siet,
oleum fiat continuo, ne corrumpatur. Cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere
solere. 3 Si cito sustuleris et vasa parata erunt, damni nihil
erit ex tempestate et oleum viridius et melius fiet. 4 Si in terra
et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet. Ex quavis olea oleum viridius et
bonum fieri potest, si temperi facies. 5 In iugera oleti CXX vasa bina esse oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque
erit. Trapetos bonos privos inpares esse oportet, si orbes contriti sient, ut conmutare possis,
funes loreos privos, vectes senos, fibulas duodenas, medipontos privos loreos. Trochileas
Graecanicas binis funibus sparteis ducunt: 7 orbiculis
superioribus octonis, inferioribus senis citius duces; si rotas voles facere, tardius ducetur, sed
minore labore.
4
Bubilia bona, bonas praesepis, faliscas clatratas, clatros interesse oportet pede. Si ita
feceris, pabulum boves non eicient. Villam urbanam pro copia aedificato. In bono praedio si bene
aedificaveris,
p12 bene posiveris, ruri si recte habitaveris, libentius et saepius
venies; fundus melius erit, minus peccabitur, fructi plus capies; frons occipitio prior est.
Vicinis bonus esto; familiam ne siveris peccare. Si te libenter vicinitas videbit, facilius tua
vendes, opera facilius locabis, operarios facilius conduces; si aedificabis, operis, iumentis,
materie adiuvabunt: siquid bona salute usus venerit, benigne defendent.
5
Haec erit vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat,
sua servet diligenter. Litibus familia supersedeat; siquis quid deliquerit, pro noxa bono modo
vindicet. 2 Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere
bene exerceat, facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si
passus erit, dominus inpune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere
libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat,
consideret, quae dominus imperaverit fiant. Ne plus censeat sapere
p14 se quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui
iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi Conpitalibus in conpito aut in foco ne faciat. Iniussu
domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum
mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea
nemini. 4 Rationem cum domino crebro putet. Operarium,
mercennarium, politorem diutius eundem ne habeat die. Nequid emisse velit insciente domino, neu
quid dominum celavisse velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum
nequem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti
sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat; 5 si
fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus
libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius. Primus cubitu surgat, postremus cubitum
eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum
habeant.
6 Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim, quo libentius boves curent. p16 Aratra vomeresque facito uti bonos habeas. Terram cariosam cave ne ares, neve plostrum neve pecus inpellas. Si ita non caveris, quo inpuleris, trienni fructum amittes. 7 Pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae curentur. Scabiem pecori et iumentis caveto; id ex fame et si inpluit fieri solet. Opera omnia mature conficias face. Nam res rustica sic est, si unam rem sero feceris, omnia opera sero facies. Stramenta si deerunt, frondem iligneam legito, eam substernito ovibus bubusque. 7 Stercilinum magnum stude ut habeas. Stercus sedulo conserva; cum exportabis, purgato et conminuito; per autumnum evehito. Circum oleas autumnitate ablaqueato et stercus addito. Frondem populneam, ulmeam, querneam caedito per tempus: eam condito non peraridam, pabulum ovibus. Item faenum cordum, sicilimenta de prato, ea arida condito. Post imbrem autumnum rapinam, pabulum lupinumque serito.
6
Agrum quibus locis conseras, sic observari oportet. Ubi ager crassus et laetus est sine
arboribus, eum agrum frumentarium esse oportet. Idem ager si nebulosus est, rapa, raphanos,
milium, panicum, id maxime seri oportet. In agro crasso et caldo oleam conditivam, radium maiorem,
Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminianam, albicerem, quam earum in iis locis optimam
dicent
p18 esse, eam maxime serito. Hoc genus oleae in XXV aut in XXX pedes conserito.
2 Ager oleto conserundo, qui in ventum favonium spectabit et soli ostentus erit, alius bonus
nullus erit. Qui ager frigidior et macrior erit, ibi oleam Licinianam seri oportet. Si in loco
crasso aut calido severis, hostus nequam erit et ferundo arbor peribit et muscus ruber molestus
erit. 3 Circum coronas et circum vias ulmos serito et partim
populos, uti frondem ovibus et bubus habeas, et materies, siquo opus sit, parata erit. Sicubi in
iis locis ripae aut locus umectus erit, ibi cacumina populorum serito et harundinetum. Id hoc modo
serito: bipalio vortito, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio serito. Ibi corrudam
serito, unde asparagi fiant. 4 Nam convenit harundinetum cum
corruda, eo quia foditur et incenditur et umbram per tempus habet. Salicem Graecam circum
harundinetum serito, uti sieto qui vineam alliges.
Vineam quo in agro conseri oporteat, sic observato. Qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus soli, Aminnium minusculum et geminum eugeneum, helvolum minusculum conserito. Qui locus crassus erit aut nebulosior, ibi Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. Ceterae vites, miscellae maxime, in quemvis agrum conveniunt.
7
Fundum suburbanum arbustum maxime convenit habere; et ligna et virgae venire possunt, et
p20 domino erit qui utatur. In eodem fundo suum quidquid conseri
oportet; vitem compluria genera 7 Aminnium minusculum et maius et
Apicium. Uvae in olla in vinaceis conduntur; 2 eadem in sapa, in
musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas Aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium
pro passis eae recte servantur. 3 Poma, mala strutea, cotonea
Scantiana, Quiriniana, item alia conditiva, mala mustea et Punica (eo lotium suillum aut stercus
ad radicem addere oportet, uti pabulum malorum fiat), 8 pira volaema, Aniciana sementiva
(haec conditiva in sapa bona erunt), 4 Tarentina, mustea,
cucurbitiva, item alia genera quam plurima serito aut inserito. Oleas
orcites, posias; eae optime conduntur vel virides in muria vel in lentisco contusae, vel orcites
ubi nigrae erunt et siccae, sale confriato dies V ; postea salem
excutito, in sole ponito biduum, vel sine sale in defrutum condito. Sorba in sapa condere vel
siccare; arida facias. Item pira facias.
8
Ficos mariscas in loco cretoso et aperto serito; Africanas et Herculaneas, Sacontinas,
hibernas, Tellanas atras pediculo longo, eas in loco crassiore aut stercorato serito. Pratum si
inrigivum habebis, si non erit siccum, ne faenum desiet, summittito. 2
Sub urbe hortum omne genus, coronamenta omne
p22 genus, bulbos Megaricos, murtum coniugulum et album et nigrum,
loream Delphicam et Cypriam et silvaticam, nuces calvas, Abellanas, Praenestinas, Graecas, haec
facito uti serantur. Fundum suburbanum, et qui eum fundum solum habebit, ita paret itaque
conserat, uti quam sollertissimum habeat.
9
Salicta locis aquosis, umectis, umbrosis propter amnes ibi seri oportet; et id videto uti aut
domino opus siet aut ut vendere possit. Prata inrigiva, si aquam habebis, id potissimum facito; si
aquam non habebis, sicca quam plurima facito. Hoc est praedium quod ubi vis expedit facere.
10
Quo modo oletum agri iugera CCXL instruere oporteat. Vilicum,
vilicam, operarios quinque, bubulcos III , asinarium I , subulcum I , opilionem I , summa homines XIII ; boves trinos, asinos
ornatos clitellarios qui stercus vectent tris, asinum molarium 9
I , oves C ;
2 vasa olearia instructa iuga V , ahenum quod capiat Q. XXX , operculum aheni, uncos ferreos III ,
urceos aquarios III , infidibula II ,
ahenum quod capiat Q. V , operculum aheni, uncos
III , labellum pollulum I , amphoras olearias II , urnam quinquagenariam unam, trullas tris, situlum aquarium I , pelvim I , matellionem I , trullium I , scutriscum I , matellam I , nassiternam I , trullam I , candelabrum I , sextarium I ; plostra maiora III , aratra cum vomeribus VI , iuga cum
loris ornata III , ornamenta bubus VI ;
3 irpicem I , crates stercerarias
IIII , sirpeas stercerarias III ,
semuncias III , instrata asinis III ;
ferramenta: ferreas VIII , sarcula VIII
, palas IIII , rutra V , rastros
quadridentes II , falces faenarias VIII
, stramentarias
p24
V , arborarias V , securis III , cuneos III , fistulam farrariam I , forpicis II , rutabulum I , focolos II ;
4 dolia olearia C , labra XII ,
dolia quo vinacios condat X , amurcaria X
, vinaria X , frumentaria XX ,
labrum 10 lupinarium
I , serias X , labrum eluacrum I , solium I , labra aquaria II , opercula doliis seriis priva; molas asinarias unas et trusatilis
unas, Hispaniensis unas, molilia III , abacum I
, orbes aheneos II , mensas II ,
scamna magna III , scamnum in cubiculo I
, 5 scabilla III , sellas IIII , solia II , lectum in cubiculo I , lectos loris subtentos IIII et lectos
III ; pilam ligneam I , fullonicam
I , telam togalem I , pilas II , pilum fabarium I , farrearium I , seminarium I , qui nucleos succernat
I , modium I , semodium I ; culcitas VIII , instragula VIII , pulvinos XVI , operimenta X , mappas III , centones pueris VI .
11
Quo modo vineae iugera C instruere oporteat. Vilicum, vilicam,
operarios X , bubulcum I , asinarium
I , salictarium I , subulcum I , summa homines XVI ; boves II , asinos plostrarios II , asinum molarium
I ; vasa torcula instructa III , dolia
ubi quinque vindemiae esse possint culleum DCCC , dolia ubi vinaceos
condat XX , 2 frumentaria XX , opercula doliorum et tectaria priva, urnas sparteas VI , amphoras sparteas IIII , infidibula
II , cola vitilia III , cola qui florem
demat III , urceos mustarios X ; plostra
II , aratra II , iugum plostrarium
I , iugum vinarium I , iugum asinarium
I , orbem aheneum I , molile I ; ahenum quod capiat culleum I , operculum
aheni I , uncos ferreos III , ahenum
coculum quod capiat culleum I , urceos aquarios
II , nassiternam I , pelvim I ,
matellionem I , trulleum I , situlum
aquarium I , scutriscum
p26
I , trullam I , candelabrum I , matellam I , lectos
IIII , scamnum I , mensas II ,
abacum I , arcam vestiariam I , armarium
promptarium I , scamna longa VI , rotam
aquariam I , modium praeferratum I ,
semodium I , labrum eluacrum I , solium
I , labrum lupinarium I , serias X ; 4 ornamenta bubus II , ornamenta asinis instrata III , semuncias III , sportas faecarias III , molas asinarias
III , molas trusatilis unas; ferramenta: falces sirpiculas V , falces silvaticas VI , arborarias III , secures V , cuneos
IIII , vomeres II , ferreas X ,
palas VI , rutra IIII , rastros
quadridentes II , crates stercorarias IIII
, sirpiam stercorariam I , falculas viniaticas XL , falculas rustarias X , foculos II , forpices II , rutabulum I ; 5 corbulas Amerinas XX , quala sataria vel alveos XL , palas
ligneas XL , luntris II , culcitas IIII , instragula IIII , pulvinos VI , operimenta VI , mappas III , centones pueris VI .
12
In torcularium quae opus sunt. Vasis quinis prela temperata V ,
supervacanea III , suculas V ,
supervacaneam I , funes loreos V ,
subductarios V , melipontos V , troclias
X , capistra V , assercula ubi prela
sita sient V , serias III , vectes XL , fibulas XL constibilis ligneas, qui
arbores conprimat, si dishiascent, et cuneos VI , trapetos V , cupas minusculas X , alveos X , palas ligneas X , rutra ferrea quinque.
13
In torcularium in usu quod opus est. Urceum I , ahenum quod
capiat Q. V , uncos ferreos III , orbem
aheneum I , molas, 11a cribrum I
, incerniculum I , securim I ,
scamnum I , seriam vinariam I , clavem
torculari I , lectum stratum ubi duo custodes liberi cubent (tertius
servus una cum factoribus uti cubet), fiscinas novas, 11b veteres, 11c epidromum I
, pulvinum I , lucernas, 11d corium I
, craticulas duas, carnarium I ,
scalas unas.
p28 2 In cellam oleariam haec opus sunt. Dolia olearia, opercula, labra olearia XIIII , concas maioris II et minoris II , trullas aheneas tris, amphoras olearias II , urceum aquarium I , urnam quinquagenariam I , sextarium olearium I , labellum I , infidibula II , spongeas II , urceos fictiles II , urnales II , trullas ligneas II , claves cum clostris in cellas II , trutinam I , centumpondium 12 I et pondera cetera.
14
Villam aedificandam si locabis novam ab solo, faber haec faciat oportet. Parietes omnes, uti
iussitur, calce et caementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia, quae opus sunt, limina,
postes, iugumenta, asseres, fulmentas, praesepis bubus hibernas aestivas faliscas, equile, cellas
familiae, carnaria III , orbem, ahenea II
, haras X , focum, ianuam maximam et alteram quam volet
dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris bipedalis X ,
luminaria VI , scamna III , sellas V , telas togalis duas, paullulam pilam ubi triticum pinsat I , fulloniam I , antepagmenta, vasa torcula
II . 3 Hae rei materiem et quae
opus sunt dominus praebebit et ad opus dabit, serram I , lineam I (materiem dumtaxat succidet, dolabit, secabit facietque conductor),
lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas, terram unde lutum fiat. Si de caelo villa tacta siet, de
ea re verba uti fiant. 13 Huic
operi pretium ab domino bono, qui bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona solvat, in
tegulas singulas II S. 4 Tectum sic numerabitur: tegula integra
quae erit, quae non erit, unde quarta pars aberit, duae pro una, conliciares quae erunt pro binis
p30 putabuntur; vallus quot erunt, in singulas quaternae
numerabuntur.
Villa lapide calce. Fundamenta supra terram pede, ceteros parietes ex latere, iugumenta et antepagmenta quae opus erunt indito. 5 Cetera lex uti villae ex calce caementis. Pretium in tegulas singulas II S. Loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita sunt: ex signo manipretium erit. Loco pestilenti, ubi aestate fieri non potest, bono domino pars quarta preti accedat.
15
Macerias ex calce caementis silice. Uti dominus omnia ad opus praebeat, altam P. V et columen P. I , crassam P. I S , longam P. XIV , et uti sublinat locari
oportet. Parietes villae si locet in P. C , id est P. X quoquo versum, libellis in ped. V et
perticam I . P. VIC. N. X .
Sesquipedalem parietem dominus fundamenta faciat et ad opus praebeat calcis in P. singulos in
longitudinem modium unum, harenae modios duos.
16
Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur. Perficit et coquit et ex fornace calcem
eximit calcarius et ligna conficit ad fornacem. Dominus lapidem, ligna ad fornacem, quod opus
siet, praebet.
17
Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit ad brumam semper tempestiva est. Cetera
materies quae semen habet, cum semen maturum habet, tum tempestiva est. Quae materies semen
p32 non habet, cum glubebit , tum
tempestiva est. Pinus 14 eo,
quia 15 semen viride et
maturum habet (id semen de cupresso, de pino quidvis annis legere possis), item quidvis anni
matura est et tempestiva. 2 Ibidem sunt nuces bimae, inde semen
excidet, et anniculae, eae ubi primum incipiunt hiascere, tum legi oportet; per sementim primum
incipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus menses VIII .
Hornotinae nuces virides sunt. Ulmus, cum folia cadunt, tum iterum tempestiva est.
18
Torcularium si aedificare voles quadrinis vasis, uti contra ora sient, ad hunc modum vasa
conponito. Arbores crassas P. II , altas P.
VIIII cum cardinibus, foramina longa P. III S exculpta
digit. VI , ab solo foramen primum P. I S
, inter arbores et parietes P. II , in
II arbores P. I , arbores ad stipitem primum derectas P.
XVI , stipites crassos P. II , altos 16 cum cardinibus
P. X , suculam praeter cardines P. VIIII
, prelum longum P. XXV , inibi lingulam P. II S
, pavimentum binis vasis cum canalibus duabus P. XXX , IIII trapetibus locum dextra sinistra pavimentum P.
XX , 3 inter binos stipites vectibus locum P. XXII , alteris vasis exadversum ab stipite extremo ad parietem qui pone
arbores est P. XX : summa torculario vasis quadrinis latitudine P.
LXVI , longitudine P. LII . Inter
parietes, arbores ubi statues, fundamenta bona facito alta P. V ,
latum P. II S , crassum P. I S . 4 Ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi arbores pedicino in
lapide statuito. Inter duas
p34 arbores quod loci supererit robore expleto, eo plumbum
infundito. Superiorem partem arborum digitis VI altam facito siet, eo
capitulum robustum indito, uti siet stipites ubi stent. Fundamenta P. V
facito, ibi silicem longum P. II S , latum P. II S , crassum P. I S planum statuito, ibi
stipites statuito. Item alterum stipitem statuito. Insuper arbores stipitesque trabem planam
inponito latam P. II , crassam P. I ,
longam P. XXXVII , vel duplices indito, si solidas non habebis. Sub
eas trabes inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, trabeculam pedum XXIII S inponito sesquipedalem, aut binas pro singulis eo supponito. 6 In iis trabeculis trabes, quae insuper arbores stipites stant,
conlocato; in iis tignis parietes extruito iungitoque materiae, uti oneris satis habeat. Aram ubi
facies, pedes V fundamenta alta facito, lata P.
VI , aram et canalem rutundam facito latam P. IIII S , 7 ceterum pavimentum totum fundamenta P. II
facito. Fundamenta primum festucato, postea caementis minutis et calce harenato semipedem
unum quodque corium struito. Pavimenta ad hunc modum facito: ubi libraveris, de glarea et calce
harenato primum corium facito, id pilis subigito, idem alterum corium facito; eo calcem cibro
subcretam indito alte digitos duo, ibi de testa arida pavimentum struito; ubi structum erit,
pavito fricatoque, uti pavimentum bonum siet. 8 Arbores stipites
robustas facito aut pineas. Si trabes minores facere voles, canalis extra columnam expolito. Si
ita feceris, trabes P. XXII longae opus erunt. 9 Orbem olearium latum P. IIII Punicanis
coagmentis facito, crassum digitos VI facito, subscudes iligneas
adindito.
p36 Eas ubi confixeris, clavis corneis occludito. In eum orbem tris
catenas indito. Eas catenas cum orbi clavis ferreis corrigito. Orbem ex ulmo aut ex corylo facito:
si utrumque habebis, alternas indito.
19
In vasa vinaria stipites arboresque binis pedibus altiores facito, supra foramina arborum,
pedem quaeque uti absiet, unae fibulae locum facito. Semipedem quoquo versum in suculam sena
foramina indito. 2 Foramen quod primum facies semipedem ab
cardine facito, cetera dividito quam rectissime. Porculum in media sucula facito. Inter arbores
medium quod erit, id ad mediam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti in medio prelum
recte situm siet. Lingulam cum facies, de medio prelo conlibrato, ut inter arbores bene conveniat,
digitum pollicem laxamenti facito. Vectes longissimos P. XIIX ,
secundos P. XVI , tertios P. XV ,
remissarios P. XII , alteros P. X ,
tertios P. VIII .
20
Trapetum quo modo concinnare oporteat. Columellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam
stare oportet in medio ad perpendiculum, cuneis salignis circumfigi oportet bene, eo plumbum
effundere, caveat 17 ni
labet columella. Si movebitur, eximito; denuo eodem modo facito, ne se moveat. 2 Modiolos in orbis oleagineos ex orcite olea facito, eos circumplumbato,
caveto ne laxi sient. In cupam 18 eos indito. Cunicas 19 solidas latas digitum pollicem
facito, labeam bifariam faciat habeant, quas figat clavis duplicibus, ne cadant.
21
Cupam facito P. X , tam crassam quam
p38 modioli postulabunt, media inter orbis quae conveniat. Crassam
quam columella ferrea erit, eam mediam pertundito, uti columellam indere possis. Eo fistulam
ferream indito, quae in columellam conveniat et in cupam. 2 Inter
cupam dextra sinistra pertundito late digitos primoris IIII , alte
digitos primoris III , sub cupa tabulam ferream, quam 20 lata cupa media erit, pertusam
figito, quae in columellam conveniat. Dextra sinistra, foramina ubi feceris, lamnis
circumplectito. Replicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lamminas; utrimque secus
lamminas sub lamminas pollulas minuta supponito, 3 eas inter sese
configito, ne foramina maiora fiant, quo cupulae minusculae indentur. Cupa qua fini in modiolos
erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor de suo sibi utrimque secus facito qui figas.
Imbrices medias clavulis figito. Supra imbrices extrinsecus cupam pertundito, qua clavus eat, qui
orbem cludat. 4 Insuper foramen librarium ferreum digitos sex
latum indito, pertusum utrimque secus, qua clavus eat. Haec omnia eius rei causa fiunt, uti ne
cupa in lapide conteratur. Armillas IIII facito, quas circum orbem
indas, ne cupa et clavus conterantur intrinsecus. 5 Cupam materia
ulmea aut faginea facito. Ferrum factum quod opus erit uti idem faber figat; HS LX opus sunt. Plumbum in cupam emito HS IIII
. Cupam qui concinnet et modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat HS VIII ; idem trapetum oportet accommodet. Summa sumpti HS LXXII praeter adiutores.
22
Trapetum hoc modo accommodare oportet. Librator uti statuatur pariter ab labris. Digitum
minimum orbem abesse oportet ab solo mortari.
p40 Orbes cavere oportet nequid mortarium terant. Inter orbem et
miliarium unum digitum interesse oportet. Si plus intererit atque orbes nimium aberunt, 2 funi circumligato miliarium arte crebro, uti expleas quod nimium
interest. Si orbes altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret, orbiculos ligneos pertusos
in miliarium in columella supponito, eo altitudinem temperato. Eodem modo latitudinem orbiculis
ligneis aut armillis ferreis temperato, usque dum recte temperabitur.
3 Trapetus emptus est in Suessano HS CCCC et olei P. L . Conpsturae HS LX ; vecturam boum, operas VI , homines VI cum bubulcis HS LXXII ; cupam ornatam HS LXXII , pro oleo HS XXV ; S.S. HS DCXXVIIII . Pompeis emptus ornatus HS CCCXXCIIII ; vecturam HS CCXXC ; domi melius concinnatur et accommodatur, eo sumpti opus est HS LX : S.S. HS DCCXXIIII . 4 Si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III , altos P. I , foramen semipedem quoquo vorsum. Eos cum advexeris, ex trapeto temperato. Ii emuntur ad Rufri macerias HS CXXC , temperantur HS XXX . Tantidem Pompeis emitur.
23
Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur,
dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur,
oleae caducae salliantur. 2 Uvas miscellas, vinum praeliganeum
quod operarii bibant, ubi tempus erit,
p42 legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito.
Si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito
defruti vel salis sesquilibram in culleum. 3 Marmor si indes, in
culleum libram indito; id indito in urnam, misceto cum musto; id indito in doleum. Resinam si
indes, in culleum musti P. III , bene conminuito, indito in fiscellam
et facito ut in doleo musti pendeat; eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. 4 Ubi 21 indideris defrutum aut marmor aut
resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. Tortivum
mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter.
24
Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. Uvas Apicias percoctas bene legito. Ubi delegeris, in
eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito 22 vel salis puri modium; eum in
fiscella suspedito sinitoque cum musto distabescat. Si helvolum vinum facere voles, dimidium
helvoli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. Quidquid vini
defrutabis, partem tricesimam defruti addito.
25
Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae primum suisque,
facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat. Vinaceos cotidie
recentis succernito lecto restibus subtento, vel cribrum illi rei parato. Eos conculcato in dolia
picata vel in lacum vinarium picatum. Id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. Indidem,
si voles, lavito paulatim. Erit lora familiae quod bibat.
p44
26
Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto suo quidquid
loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas
illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene deacinata erunt,
dolia oblinito. Si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus.
27
Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram et
tertiam pabuli sationem facito. Deinde alias fruges serito. Scrobis in vervacto oleis, ulmis,
vitibus, ficis; simul cum semine serito. Si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et
quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato.
28
Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum
terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis; in alveo aut in corbula ferri iubeto.
Caveto, quom ventus siet aut imber, effodias aut feras; nam id maxime cavendum est. 2 In scrobe quom pones, summam terram subdito; postea operito terra radicibus
fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris; id
erit ei rei primum. Arbores crassiores digitis V quae erunt, eas
praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato.
29
Stercus dividito sic. Partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, invehito, et si ibi olea
p46 erit, simul ablaqueato stercuque addito: postea pabulum serito.
Partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom 23 maxime opus erit, addito terraque
stercus operito. Alteram quartam partem in pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi
favonius flabit, evehito luna silenti.
30
Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. Ovibus frondem
viridem, usque dum habebis, praebeto; ubi sementim facturus eris, ibi oves delectato; et frondem
usque ad pabula matura. Pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato,
cogitatoque hiemis quam longa siet.
31
Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. Vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit
unde corbulae fiant et veteres sarciantur. Fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae,
ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur; inde, ubi opus erit, fibulas facito. Vectes
iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. Prelum ex carpino atra potissimum
facito. 2 Ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem
cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. Tum erit tempestiva, cum
semen suum maturum erit, cavetoque per rorem trahas aut doles. Quae materies semen non habebit,
cum glubebit, 24 tempestiva
erit. Vento austro caveto nequam materiem neve vinum tractes nisi necessario.
32
Vineas arboresque mature face incipias putare. Vites propages in 25 sulcos; susum vorsum,
p48 quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc
modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri
relinquantur. 2 Vites bene nodentur; per omnes ramos diligenter
caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas. Arbores facito uti bene maritae sint
vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram
deprimantur, et biennio post praecidito veteres.
33
Viniam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, flexuosa uti ne sit, susum
vorsum semper ducito, quod eius poteris. Vinarios custodesque re relinquito. Quam altissimam
viniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita vitium per
sementim ablaqueato. 2 Vineam putatam circumfodito, arare
incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. Vites teneras quam primum propagato, sic occato;
veteres quam minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. Vitem
novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. 3 Si vinea a vite
calva erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto crebroque
fodito. In vinea vetere serito ocinum, si macra erit (quod granum capiat ne serito), et circum
capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. 4 Ubi vinea frondere coeperit, pampinato. Vineas novellas alligato crebro,
p50 ne caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius
pampinos teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent. Ubi uva varia fieri coeperit,
vites subligato, pampinato uvasque expellito, circum capita sarito.
5 Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. Librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato. Vimina, unde corbulae fiunt, conservato.
34
Redeo ad sementim. Ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito.
In caldissimis locis sementim postremum fieri oportet. 2 Terram
cave cariosam tractes. Ager rubricosus et terra pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae
aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. In creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit,
semen adoreum potissimum serito. Quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi
triticum serito.
35
Fabam in locis validis non calamitosis serito. Viciam et faenum Graecum quam minime herbosis
locis serito. Siliginem, triticum in loco aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri
oportet. Lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. 2 Hordeum, qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito.
Trimestre, quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine
fieri poterit, seri oportet. Rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato
bene aut in loco crasso serito.
p52
36
Quae segetem stercorent. Stercus columbinum spargere oportet in pratum vel in hortum vel in
segetem. Caprinum, ovillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conservato. Amurcam spargas
vel inriges ad arbores; circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito,
ablaqueato prius non alte.
37
Quae mala in segete sint. Si cariosam terram tractes. Cicer, quod vellitur et quod salsum
est, eo malum est. Hordeum, faenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae
velluntur. Nucleos in segetem ne indideris.
2 Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, vicia.
Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. Ex segeti vellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque; 26 eam substernito ovibus bubusque, frondem putidam. Partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo aquam addito, permisceto rutro bene; inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. 3 Vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito.
Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. Nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. 4 Quam effodies aut praecides abs terra, diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. Omnino p54 caveto nequam materiem doles neu cadas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam. 5 Frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas. De vinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna in caminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone.
38
Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX , usque ad pedes tres summam latam redigito. Si uno praefurnio coques,
lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus.
Fornacemque bene struito; facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. 2 Si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. Cum cinere eruto opus
erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. Ignem caveto ne intermittas quin semper
siet, neve noctu neve ullo tempore intermittatur caveto. Lapidem bonum in fornacem quam
candidissimum, quam minime varium indito. 3 Cum fornacem facies,
fauces praecipites deorsum facito. Ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima
et quam minime ventosa siet. Si parum altam fornacem habebis ubi facias, latere summam statuito
aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito. 4 Cum ignem
subdideris, siqua flamma exibit nisi per orbem summum, luto oblinito. Ventus ad praefurnium caveto
ne accedat: inibi austrum caveto maxime. Hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides
coctos esse oportebit; item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit.
p56 Si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carbones coquito, virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete conburito. Ubi eas conbusseris, ibi papaver serito.
39
Ubi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito.
Bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato. Dolia plumbo vincito vel materie quernea vere sicca
27 alligato. Si
bene sarceris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris, quodvis
dolium vinarium facere poteris. Medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I , resinae P. I , sulpuris P. C ' C '. 2
Haec omnia in calicem novum indito, eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi
emplastrum, eo dolia sarcito. Ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas,
calcis tertiam conmisceto; inde laterculos facito, coquito in fornace, eum conterito idque
inducito.
Per imbrem in villa quaerito quid fieri possit. Ne cessetur, munditias facito. Cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum.
40
Per ver haec fieri oportet. Sulcos et scrobes fieri, seminariis, vitiariis locum verti, vites
propagari, in locis crassis et umectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. Ficos, oleas, mala,
pira, vites inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro. 2 Oleas, ficos, pira, mala hoc modo inserito. Quem
p58 ramum insiturus eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua
defluat; cum praecides, caveto ne librum convellas. Sumito tibi surculum durum, eum praeacuito,
salicem Graecam discindito. Argillam vel cretam coaddito, harenae paululum et fimum bubulum, haec
una bene condepsito, quam maxime uti lentum fiat. Capito tibi scissam salicem, ea stirpem
praecisum circumligato, ne liber frangatur. 3 Ubi id feceris,
surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos II
. Postea capito tibi surculum, quod genus inserere voles, eum primorem praeacuito oblicum
primoris digitos II . Surculum aridum, quem artiveris, eximito, eo
artito surculum, quem inserere voles. Librum ad librum vorsum facito, artito usque adeo, quo
praeacueris. Idem alterum surculum, tertium, quartum facito; quot genera voles, tot indito. 4 Salicem Graecam amplius circumligato, luto depsto stirpem
oblinito digitos crassum tres. Insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum
permanet. Eam linguam insuper libro alligato, ne cadat. Postea stramentis circumdato alligatoque,
ne gelus noceat.
41
Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma est. Pirorum ac malorum
insitio per ver et per solstitium dies L et per vindemiam. Oleae et
ficorum insitio est per ver. 2 Vitem sic inserito: praecidito
quam inseres, eam mediam diffindito per medullam; eo surculos praeacutos
p60 artito; quos inseres, medullam cum medulla conponito. Altera
insitio est: si vitis vitem continget, utriusque vitem teneram praeacuito, obliquo inter sese
medullam cum medulla libro conligato. 3 Tertia insitio est:
terebra vitem quam inseres pertudtio, eo duos surculos vitigineos, quod genus esse voles, insectos
obliquos artito ad medullam; facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua
terebraveris alterum ex altera parte. 4 Eos surculos facito sint
longi pedes binos, eos in terram demittito replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in
terram defigito terraque operito. Haec omnia luto depsto oblinito, alligato integitoque ad eundem
modum, tamquam oleas.
42
Ficos et oleas altero modo. Quod genus aut ficum aut oleam esse voles, inde librum scalpro
eximito, alterum librum cum gemma de eo fico, quod genus esse voles, eximito, adponito in eum
locum unde exicaveris in alterum genus facitoque uti conveniat. Librum longum facito digitos III S , latum digitos III . Ad eundem modum
oblinito, integito, uti cetera.
43
Sulcos, si locus aquosus erit, alveatos esse oportet, latos summos pedes tres, altos pedes
quattuor, infimum latum P. I et palmum. Eos lapide consternito; si
lapis non erit, perticis saligneis viridibus controversus conlatis consternito; si pertica non
erit, sarmentis conligatis. Postea scrobes facito altos P. III S ,
latos P. IIII , et facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita oleas
serito. 2 Vitibus sulcos
p62 et propagines ne minus P. II S
quoquo versus facito. Si voles vinea cito crescat et olea, quam severis, semel in mense sulcos et
circum capita oleaginea quot mensibus, usque donec trimae erunt, fodere oportet. Eodem modo
ceteras arbores procurato.
44
Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. Ex
eo die dies XLV recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte
ferax erit, quae arida erunt, et siquid ventus interfregerit, ea omnia eximito. Qua locus ferax
non erit, id plus concidito aratoque. Bene enodato stirpesque levis facito.
45
Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris tripedaneas decidito diligenterque tractato,
ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. Quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic
inserito. Locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus siet. 2 Cum taleam demittes, pede taleam opprimito. Si parum descendet,
malleo aut mateola adigito cavetoque ne librum scindas, cum adiges. Palo prius locum ne feceris,
quo taleam demittas. 3 Si ita severis uti stet talea, melius
vivet. Taleae ubi trimae sunt, tum denique maturae sunt, ubi liber sese vertet. Si in scrobibus
aut in sulcis seres, ternas taleas ponito easque divaricato, supra terram ne plus IIII digitos transvorsos emineant; vel oculos serito.
p64
46
Seminarium ad hunc modum facito. Locum quam optimum et apertissimum et stercorosissimum
poteris et quam simillimum genus terrae eae, ubi semina positurus eris, et uti ne nimis longe
semina ex seminario ferantur, eum locum bipalio vertito, delapidato circumque saepito bene et in
ordine serito. In sesquipedem quoquo vorsum taleam demittito opprimitoque pede. 2 Si parum deprimere poteris, malleo aut mateola adigito. Digitum supra terram
facito semina emineant fimoque bubulo summam taleam oblinito signumque aput taleam adponito
crebroque sarito, si voles cito semina crescant. Ad eundem modum alia semina serito.
47
Harundinem sic serito: ternos pedes oculos disponito.
Vitiarium eodem modo facito seritoque. Ubi vitis bima erit, resicato; ubi trima erit, eximito. Si pecus pascetur, ubi vitem serere voles, ter prius resicato, quam ad arborem ponas. Ubi V nodos veteres habebit, tum ad arborem ponito. Quotannis porrinam serito, quotannis habebis quod eximas.
48
Pomarium seminarium ad eundem modum atque oleagineum facito. Suum quidquid genus talearum
serito.
Semen cupressi ubi seres, bipalio vertito. Vere primo serito. 2 Porcas pedes quinos latas filio, eo stercus minutum addito, consarito glebasque conminuito. Porcam planam facito, paulum concavam. Tum semen serito crebrum tamquam linum, eo p66 terram cribro incernito altam digitum transversum. Eam terram tabula aut pedibus conplanato, furcas circum offigito, eo perticas intendito, eo sarmenta aut cratis ficarias inponito, quae frigus defendant et solem. Uti subtus homo ambulare possit facito. Crebro runcato. Simul herbae inceperint nasci, eximito. Nam si herbam duram velles, cupressos simul evelles.
3 Ad eundem modum semen pirorum, malorum serito tegitoque. Nuces pineas ad eundem modum nisi tamquam alium serito.
49
Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat brachium crassam licebit. 2 Primum deputato, binas gemmas ne amplius relinquito. Ex radicibus
bene exfodito, usque radices persequito et caveto ne radices saucies. Ita uti fuerit, ponito in
scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato
flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.
50
Prata primo vere stercerato luna silenti. Quae inrigiva non erunt, ubi favonius flare
coeperit, cum prata defendes, depurgato herbasque malas omnis radicitus effodito.
2 Ubi vineam deputaveris, acervum lignorum virgarumque facito. Ficos interputato et in vinea ficos subradito alte, ne eas vitis scandat. Seminaria facito et vetera resarcito. Haec facito, antequam vineam fodere incipias.
Ubi daps profanata comestaque erit, verno arare incipito. Ea loca primum arato, quae siccissima erunt, et quae crassissima et aquosissima erunt, ea postremum arato, dum ne prius obdurescant.
p68
51
Propagatio pomorum, aliarum arborum. Ab arbore abs terra pulli qui nascentur, eos in terram
deprimito extollitoque primorem partem, uti radicem capiat; inde biennio post effodito seritoque.
Ficum, oleam, malum Punicum, cotoneum aliaque mala omnia, laurum, murtum, nuces Praenestinas,
platanum, haec omnia a capite propagari eximique serique eodem modo oportet.
52
Quae diligentius propagari voles, in aullas aut in qualos pertusos propagari oportet et cum
iis in scrobem deferri oportet. In arboribus, uti radices capiant, calicem pertundito; per fundum
aut qualum ramum, quem radicem capere voles, traicito; eum qualum aut calicem terra inpleto
calcatoque bene, in arbore relinquito. Ubi bimum fuerit, ramum sub qualo praecidito. 2 Qualum incidito ex ima parte perpetuum, sive calix erit,
conquassato. Cum eo qualo aut calice in scrobem ponito. Eodem modo vitem facito, eam anno post
praecidito seritoque cum qualo. Hoc modo quod genus vis propagabis.
1 Institutum is taken variously; as a genitive (Friedrich); a supine (Wünsch); as = ad id institutum quod promisi (Birt); as a pleonasm (Stangl). Birt is followed here.
2 Pliny, N. H. XVIII , 26 , quotes this operae .
3 bono et supplied by Leo from Varro, I .7.9 .
4 far Victorius: lar or iar .
5 ea added by Keil: haec Iucundus.
6 neve fundus villam added by Iucundus from Col., I , 4, 8 , and Plin. N. H. , XVIII , 32 .
7 compluria genera Hauler: compularia .
8 pabulum malorum fiat Gesner: fabulim malorum fiant .
9 molarium added by Meursius, from Varro, I .19.3 .
10 labrum added by Iucundus, from 11, 3 .
11a 11b 11c 11d The numeral has been lost.
12 centumpondium Keil: centumpondium incertum .
13 verba vti fiant Keil: v ( iri ) b ( oni ) a ( rbitratu ) uti fiat Brehaut.
14 Pinus added by Keil.
15 eo quia MSS. and ed. pr.: ea quae Iucundus, followed by many editors.
16 crassos . . . altos Pontedera: crassi . . . alti .
17 caveat MSS. : caveto Iucundus, followed by Schneider.
18 The older editions read, si autem labent in cupam .
19 tunicas in the older editions.
20 quam added by Keil.
21 Ubi added by Keil.
22 Indito added by Keil.
23 quom Keil: quam .
24 glubebit Keil: glube .
25 in added by Iucundus.
26 ulvamque Victorius: uvamque .
27 Vere sicca Hauler, after Turnebus: virisicca .
p68
53
Faenum, ubi tempus erit, secato cavetoque ne sero seces. Priusquam semen maturum siet,
secato, et quod optimum faenum erit, seorsum condito, per ver cum arabunt, antequam ocinum des,
quod edint boves.
54
Bubus pabulum hoc modo parari darique oportet. Ubi sementim patraveris, glandem parari
legique oportet et in aquam conici. Inde semodios singulis bubus in dies dari oportet, et si non
laborabunt, pascantur satius erit, aut modium vinaceorum, quos in dolium condideris. Interdiu
pascito, noctu
p70 faeni P. XXV uni bovi dato. 2 Si faenum non erit, frondem iligneam et hederaciam dato. Paleas
triticeas et hordeaceas, acus fabaginum, de 28 vicia vel de lupino, item de
ceteris frugibus, omnia condito. Cum stramenta condes, quae herbosissima erunt, in tecto condito
et sale spargito, deinde ea pro faeno dato. 3 Ubi verno dare
coeperis, modium glandis aut vinaceorum dato aut modium lupini macerati et faeni P. XV . Ubi ocinum tempestivum erit, dato primum. Manibus carpito, id
renascetur: quod falcula secueris, non renascetur. 4 Usque ocinum
dato, donec arescat: ita temperato. Postea viciam dato, postea panicum dato, secundum panicum
frondem ulmeam dato. Si populneam habebis, admisceto, ut ulmeae satis siet. Ubi ulmeam non
habebis, querneam et ficulneam dato. 5 Nihil est quod magis
expediat, quam boves bene curare. Boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. Nam
viride cum edunt, semper id expectant, et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum
arabunt.
55
Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in acervo sub dio metas
facito.
56
Familiae cibaria. Qui opus facient per hiemem tritici modios IIII
, per aestatem modios IIII S , vilico, vilicae, epistatae,
opilioni modios III , conpeditis per hiemem panis P. IIII , ubi vineam fodere coeperint, panis P. V
, usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P. IIII
redito.
57
Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit,
p72 loram bibant menses tres; mense quarto heminas in dies, id est
in mense congios II S : mense quinto, sexto, septimo, octavo in dies
sextarios, id est in mense congios quinque; nono, decimo, undecimo, duodecimo 29 in dies heminas ternas, id est in
mense 30 amphoram; hoc
amplius Saturnalibus et Conpitalibus in singulos homines congios III S
; 31 summa vini in
homines singulos inter annum Q. VII . Conpeditis, uti quidquid operis
facient, pro portione addito; eos non est nimium in annos singulos vini Q. X
ebibere.
58
Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito. Postea oleas tempestivas, unde
minimum olei fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae
erunt, hallecem et acetum dato. Oleum dato in menses uni cuique S. I
. Salis uni cuique in anno modium satis est.
59
Vestimenta familiae. Tunicam P. III S , saga alternis annis.
Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. Sculponias
bonas alternis annis dare oportet.
60
Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum viginti aut glandis modios CCXL , faeni pondo IƆXX , ocini . , 32 fabae Mͦ.
XX , viciae Mͦ.
XXX . Praeterea granatui videto uti satis viciae seras. Pabulum cum
seres, multas sationes facito.
28 de added by Keil.
29 duodecimo added by Iucundus.
30 in mense added by Iucundus.
31 III S added by Keil.
32 The numeral has been lost.
p72
61
Quid est agrum bene colere? bene arare. Quid secundum? arare. Quid tertium? 33 stercorare.
Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is p74 tenuissimas radices exarabit. Si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et in radices vires oleae abibunt. Agrum frumentarium cum ares, bene et tempestivo ares, sulco vario ne ares. 2 Cetera cultura est multum sarire 34 et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre; ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. Siquis quaeret, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per sementim, agro laeto per ver.
62
Quot iuga boverum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse oportet.
63
Funem torculum esse oportet extentum pedes LV , funem loreum in
plostrum P. LX , lora retinacula longa P. XXVI
, subiugia in plostrum P. XIIX , funiculum P. XV , in aratrum subiugia lora P. XVI ,
funiculum P. VIII .
64
Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra et in tabulato esse
oportet. In terra et in tabulato putrescit. Leguli volunt uti olea caduca quam plurima sit, quo
plus legatur; factores, ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. Nolito
credere oleum in tabulato posse crescere. 2 Quam citissime
conficies, tam maxime expediet, et totidem modiis collecta et 35
p76 plus olei efficiet et melius. Olea quae diu fuerit in terra aut
in tabulato, inde olei minus fiet et deterius. Oleum, si poteris, bis in die depleto. Nam oleum
quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam deterrimum erit.
65
Oleum viride sic facito. Oleam quam primum ex terra tollito. Si inquinata erit, lavito,
a foliis et stercore purgato. Postridie aut post diem tertium, quam lecta erit, facito. Olea ubi
nigra erit, stringito. Quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit. Domino de
matura olea oleum fieri maxime expediet. Si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque
quatriduum post oleum facito. Eam oleam, si voles, sale spargito. Quam calidissimum torcularium et
cellam habeto.
66
Custodis et capulatoris officia. Servet diligenter cellam et
torcularium. Caveat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur. Quam mundissime purissimeque fiat. Vaso aheneo neque
nucleis ad oleum ne utatur. Nam si utetur, oleum male sapiet. Cortinam plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat.
Ubi factores vectibus prement, continuo capulator conca oleum, quam diligentissime poterit,
tollat, ne cesset. Amurcam caveat ne tollat. 2
Oleum in labrum primum indito, inde in alterum dolium indito. De iis labris fraces amurcamque
semper subtrahito. Cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito.
p78
67
Item custodis officia. Qui in torculario erunt vasa pura habeant curentque uti olea bene
perficiatur beneque siccentur. Ligna in torculario ne caedant. Oleum frequenter capiant.
Factoribus det in singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet. 2 Fraces cotidie reiciat. Amurcam conmutet usque adeo, donec in lacum qui in
cella est postremum pervenerit. Fiscinas spongia effingat. Cotidie oleo locum conmutet, donec in
dolium pervenerit. In torculario et in cella caveat diligenter nequid olei subripiatur.
68
Ubi vindemia et oletas facta erit, prela extollito; funes torculos, melipontos, subductarios
in carnario aut in prelo suspendito; orbes, fibulas, vectes, scutulas, fiscinas, corbulas, quala,
scalas, patibula, omnia quis usus erit, in suo quidque loco reponito.
69
Dolia olearia nova sic inbuito. Amaurca inpleto dies VII ,
facito ut amurcam cotidie suppleas. 2 Postea amurcam eximito et
arfacito. Ubi arebit, cummim pridie in aquam infundito, eam postridie diluito. Postea dolium
calfacito minus, quam si picare velis, tepeat satis est; lenibus lignis facito calescat. Ubi
temperate tepebit, tum cummim indito, postea linito. Si recte leveris, in dolium quinquagenarium
cummim P. IIII satis erit.
33 quid tertium Iucundus: tertio .
34 sarire Schneider: serere .
35 collecta et Keil: collectae .
p78
70
Bubus medicamentum. Si morbum metues, sanis dato salis micas tres, folia laurea III , porri fibras III , ulpici spicas III , alii spicas III , turis
p80 grana tria, herbae Sabinae plantas tres, ruta folia tria, vitis
albae caules III , fabulos albos III ,
carbones vivos III , vini S. III . Haec
omnia sublimiter legi teri darique oportet. Ieiunus siet qui dabit. Per triduum de ea potione uni
cuique bovi dato. Ita dividito, cum ter uni cuique dederis, omnem absumas, bosque ipsus et qui
dabit facito ut uterque sublimiter stent. Vaso ligneo dato.
71
Bos si aegrotare coeperit, dato continuo ei unum ovum gallinaceum crudum; integrum facito
devoret. Postridie caput ulpici conterito cum hemina vini facitoque ebibat. Sublimiter terat et
vaso ligneo det, bosque ipsus et qui dabit sublimiter stet. Ieiunus ieiuno bovi dato.
72
Boves ne pedes subterant, priusquam in viam quoquam ages, pice liquide cornua infima unguito.
73
Ubi uvae variae coeperint fieri, bubus medicamentum dato quotannis, uti valeant. Pellem
anguinam ubi videris, tollito et condito, ne quaeras cum opus siet. Eam pellem et far et salem et
serpulum, haec omnia una conterito cum vino, dato bubus bibant omnibus. Per aestatem boves aquam
bonam et liquidam bibant semper curato; ut valeant refert.
p80
74
Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito,
aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu.
p82
75
Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario.
Ubi bene distriverit, farinae siligineae libram aut, si voles tenerius esse, selibram similaginis
eodem indito permiscetoque cum caseo bene. Ovum unum addito et una permisceto bene. Inde panem
facito, folia subdito, in foco caldo sub testu coquito leniter.
76
Placentam sic facito. Farinae siligineae L. II , unde solum
facias, in tracta farinae L. IIII et alicae primae L. II . Alicam in aquam infundito. Ubi bene mollis erit, in mortarium purum
indito siccatoque bene. Deinde manibus depsito. Ubi bene subactum erit, farinae L. IIII paulatim addito. Id utrumque tracta facito. In qualo, ubi arescant,
conponito. 2 Ubi arebunt, conponito puriter. 36 Cum facies singula tracta, ubi
depsueris, panno oleo uncto tangito et circumtergeto unguitoque. Ubi tracta erunt, focum, ubi
cocas, calfacito bene et testum. Postea farinae L. II conspargito
condepsitoque. Inde facito solum tenue. Casei ovilli P. XIIII ne
acidum et bene recens in aquam indito. Ibi macerato, aquam ter mutato. Inde eximito siccatoque
bene paulatim manibus, siccum bene in mortarium inponito. 3 Ubi
omne caseum bene siccaveris, in mortarium purum manibus condepsito conminuitoque quam maxime.
Deinde cribrum farinarium purum
p84 sumito caseumque per cribrum facito transeat in mortarium.
Postea indito mellis boni P. IIII S . Id una bene conmisceto cum
caseo. Postea in tabula pura, quae pateat P. I , ibi balteum ponito,
folia laurea uncta supponito, placentam fingito. 4 Tracta singula
in totum solum primum ponito, deinde de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item
linito usque adeo, donec omne caseum cum melle abusus eris. In summum tracta singula indito,
postea solum contrahito ornatoque focum de ve primo 37 temperatoque, tunc placentam
inponito, testo caldo operito, pruna insuper et circum operito. Videto ut bene et otiose
percoquas. Aperito, dum inspicias, bis aut ter. Ubi cocta erit, eximito et melle unguito. Haec
erit placenta semodialis.
77
Spiram sic facito. Quantum voles pro ratione, ita uti placenta fit, eadem omnia facito, nisi
alio modo fingito. In solo tracta cum melle oblinito bene. Inde tamquam restim tractes facito, ita
inponito in solo, simplicibus conpleto bene arte. Cetera omnia, quasi placentam facias, facito
coquitoque.
78
Scriblitam sic facito. In balteo tractis caseo ad eundem modum facito, uti placentam, sine
melle.
79
Globos sic facito. Caseum eum alica ad eundem modum misceto. Inde quantos voles facere
facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus
rudibus, coctos eximito, eos melle unguito, papaver infriato, ita ponito.
p86
80
Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeat. Ita in unguen
caldum fundito. Honestum 38
quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque. Item unguito coloratoque caldum ne
nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito.
81
Erneum sic facito tamquam placentam. Eadem omnia indito, quae in placentam. Id permisceto in
alveo, id indito in irneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita
coquito ad ignem. Ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito.
82
Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis caseo melle spaeras pugnum
altas facito. Eas in solo conponito densas, eodem modo conponito atque spiram itemque coquito.
83
Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva interdius in capita singula
boum votum facito. Farris L. III et lardi P. 39
IIII S et pulpae P. IIII S , vini S. 40
III , id in unum vas liceto coicere, et vinum item in unum vas liceto
coicere. Eam rem divinam vel servus vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim
ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo modo fiat. Hoc votum in annos
singulos, si voles, licebit vovere.
p88
84
Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una
conmisceto quasi libum, mellis P.
et ovum
unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo
operito. Videto ut bene percocas medium, ubi altissimum est. Ubi coctum erit, catinum eximito,
melle unguito, papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo
et lingula.
85
Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id
infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III , mellis P. S , ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam novam.
86
Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene
corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum
erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.
87
Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alveum indat, eo addat aquam bis in die.
Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat.
Id in linteum novum indito, exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium. Id omne ita
facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam novam indito,
inde facito cum lacte coquat.
88
Salem candidum sic facito. Amphoram
p90 defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito. Ibi
fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die
cotidie facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. 2
Id signi erit: menam aridam vel ovum demittito; si natabit, ea muries erit, vel carnem vel
caseos vel salsamenta quo condas. Eam muriam in labella vel in patinas in sole ponito. Usque adeo
in sole habeto, donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub tecto
ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito.
89
Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat. Polline
vel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam intinguat, in os indat, paulatim
cotidie addat; ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne
plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dat bibere et bis in die, bis
escam.
90
Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato, ex ore
in eius os inflato, item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam
fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut infervescat, tum far insipiat, puriter
facito et coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito, primum pusillum,
postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam
temperato.
36 pariter Turnebus.
37 Corrupt. Hörle suggests ornatoque ; focum deverrito temperatoque; tunc , etc., Ph. W. 48.1389.
38 Corrupt, Keil.
39 pondo Iucundus.
40 sestarios Iucundus.
p92
91
Aream sic facito. Locum ubi facies confodito. Postea amurca conspargito bene sinitoque
conbibat. Postea conminuito glebas bene. Deinde coaequato et paviculis verberato. Postea denuo
amurca conspargito sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt neque herbae
nascentur.
92
Frumento ne noceat curculio neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum paulum
addito, sinito macerescant bene et subigito bene; eo granarium totum oblinito crasso luto. Postea
conspargito amurca omne quod lutaveris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito; curculio
non nocebit.
93
Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua
conmisceto aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito. Ad arborem maxumam urnam conmixti sat
est; ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque
meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris.
94
Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo oleae, et hoc amplius, cum ver adpetet,
terram adaggerato bene. Si ita feceris, et grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo
feraciores erunt.
95
Convolvulus in vinia ne siet. Amurcam condito, puram bene facito, in vas aheneum indito
congios II . Postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque
adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium.
p94
2 Conterito in mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam
minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo. Nam si in
tecto coquas, cum bitumen et sulpur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum quam viscum,
sinito frigescat. Hoc vitem circum caput et sub brachia unguito; convolvulus non nascetur.
96
Oves ne scabrae fiant. Amurcam condito, puram bene facito, aquam in qua 41 lupinus deferverit et faecem de
vino bono, inter se omnia conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito biduum
aut triduum consudent. 2 Deinde lavito in mari; si aquam marinam
non habebis, facito aquam salsam, ea lavito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae
plus et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes quadripedes utito, si
scabrae erunt.
97
Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria; omnia meliora facies.
98
Vestimenta ne tiniae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, ea unguito fundum arcae et
extrinsecus et pedes et angulos. Ubi ea adaruerit, vestimenta condito. Si ita feceris, tiniae non
nocebunt. 2 Et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non
putescet, et cum ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto
bene. Postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto. Splendidior erit, et aerugo non erit molesta.
p96
99
Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. Id amurca decocta unguito.
100
Oleum si in metretam novam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda, prius conluito
agitatoque diu, ut bene conbibat. Id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet,
et ipsa metreta firmior erit.
101
Virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliut genus quod vis, et si ramulos
ficulneos voles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra
stet amurca facito. Sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. Vas, quo condideris,
oblinito plane.
102
Si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, melanthi acetabulum, quod medici
vocant zmurnaeum, conterito in vini veteris hemina. Id per nares indito et ad ipsum morsum stercus
suillum adponito. Et idem hoc, si usus venerit, homini facito.
103
Boves uti valeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti magis cupide adpetant,
pabulum quod dabis amurca spargito; primo paululum, dum consuescant, postea magis, et dato
rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter. Quarto quinto quoque die hoc sic facies. Ita
boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit.
41 in qua added by Keil.
p96
104
Vinum familiae per hiemem qui utatur. Musti Q. X in dolium
indito, aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II , aquae dulcis Q. L . Haec
p98 rude misceto ter in die dies quinque continuos. Eo addito aquae
marinae veteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et
oblinito post dies X . Hoc vinum durabit tibi usque ad soltitium.
Siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit.
105
Qui ager longe a mari aberit, ibi vinum Graecum sic facito. Musti Q. XX
in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. Ubi bullabit vinum, ignem subducito. Ubi
id vinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito. Seorsum in vas aquae dulcis Q. I infundito, salis Mͦ
I , sinito muriam fieri. 2 Ubi
muria facta erit, eodem in dolium infundito. Schoenum et calamum in pila contundito, quod satis
siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. Post dies
XXX dolium oblinito. Ad ver diffundito in amphoras. Biennium in sole sinito positum esse.
Deinde in tectum conferto. Hoc vinum deterius non erit quam Coum.
106
Aquae marinae concinnatio. Aquae marinae Q. I ex alto sumito,
quo aqua dulcis non accedit. Sesquilibram salis frigito, eodem indito et rude misceto usque adeo,
donec ovum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. Eodem vini veteris vel Aminnii vel
miscelli albi congios II infundito, misceto probe. Postea in vas
picatum confundito et oblinito. Siquid plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia
facito.
107
Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid viti in vinum accedat. Sapae
congios VI quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris
aridae contusae heminam et
p100 sertam Campanicam P. V bene
odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas et una cum sapa coquas
sarmentis et levi flamma. 2 Conmoveto, videto ne aduras. Usque
coquito, dum dimidium excoquas. Ubi refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum et
oblinito et utito in labra doliorum.
108
Vinum si voles experiri duraturum sit necne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum
novum indito et vini sextarium de eo vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in
carbones; facito bis aut ter inferveat. Tum id percolato, polentam abicito. 2 Vinum ponito sub dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in dolio
est, scito duraturum; si subacidum erit, non durabit.
109
Vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere, sic facito. De ervo farinam facito
libras IIII et vini cyatos IIII
conspargito sapa. Postea facito laterculos. Sinito conbibant noctem et diem. Postea conmisceto cum
eo vino in dolio et oblinito post 42 dies LX
. Id vinum erit lene et suave et bono colore et bene odoratum.
110
Odorem deteriorem demere vino. Testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. Ubi
calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum
oblitum dolium. Si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem
malum dempseris.
111
Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de materia hederacia. Vinum
id, quod putabis aquam habere, eo demittito. Si
p102 habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. Nam non continet
vinum vas hederaceum.
112
Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum ventus non
erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. Ubi
hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam
plenum. Operculum inponito, relinquito qua interspiret. 2 Ubi
dies XXX praeterierint, transfundito in alterum dolium puriter et
leniter, relinquito in imo quod desiderit. Post dies XX in alterum
dolium item transfundito; ita relinquito usque ad vindemiam. Unde vinum Coum facere voles, uvas
relinquito in vinea, sinito bene coquantur, et ubi pluerit et siccaverit, tum deligito et ponito
in sole biduum aut triduum sub dio, si pluviae non erunt. Si pluvia erit, in tecto in cratibus
conponito, et siqua acina corrupta erunt, depurgato. 3 Tum
sumito aquam marinam Q. S. S. E . , 43 in dolium quinquagenarium
infundito aquae marinae Q. X . Tum acina de uvis miscellis decarpito
de scopione in idem dolium, usque dum inpleveris. Manu conprimito acina, ut conbibant aquam
marinam. Ubi inpleveris dolium, operculo operito, relinquito qua interspiret. Ubi triduum
praeterierit, eximito de dolio et calcato in torculario et id vinum condito in dolia lauta et pura
et sicca.
113
Ut odoratum bene sit, sic facito. Sumito testam picatam, eo prunam lenem indito, suffito
serta et schoeno et palma, quam habent unguentarii,
p104 ponito in dolio et operito, ne odor exeat, antequam vinum
indas. Hoc facito pridie quam vinum infundere voles. De lacu quam primum vinum in dolia indito,
sinito dies XV operta, antequam oblinas, relinquito qua interspiret,
postea oblinito. 2 Post dies XL
diffundito in amphoras et addito in singulas amphoras sapae sextarium unum. Amphoras nolito
inplere nimium, ansarum infimarum fini, et amphoras in sole ponito, ubi herba non siet, et
amphoras operito, ne aqua accedat, et ne plus quadriennium in sole siveris. Post quadriennium in
cuneum conponito et instipato.
114
Vinum si voles concinnare, ut alvum bonam faciat, secundum vindemiam, ubi vites ablaqueantur,
quantum putabis ei rei satis esse vini, tot vites ablaqueato et signato. Earum radices
circumsecato et purgato. Veratri atri 44 radices contundito in pila, eas
radices dato circum vitem et stercus vetus et cinerem veterem et duas partes terrae circumdato
radices vitis. 2 Terram insuper inicito. Hoc vinum seorsum
legito. Si voles servare in vetustatem ad alvum movendam, servato, ne conmisceas cum cetero vino.
De eo vino cyatum sumito et misceto aqua et bibito ante cenam. Sine periculo alvum movebit.
115
In vinum mustum veratri atri manipulum coicito in amphoram. Ubi satis efferverit, de vino
manipulum eicito. Id vinum servato ad alvum movendam.
2 Vinum ad alvum movendam concinnare. Vites cum ablaqueabuntur, signato rubrica, ne admisceas cum cetero vino. Tris fasciculos veratri atri circumponito circum radices et terram insuper inicito. Per p106 vindemiam de iis vitibus quod delegeris, seorsum servato, cyatum in ceteram potionem indito. Alvum movebit et postridie perpurgabit sine periculo.
116
Lentim quo modo servari oporteat. Laserpicium aceto diluito, permisceto lentim aceto
laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra
servabitur recte.
117
Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur et in aquam deiciantur.
Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum
addat, salis selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum. Si una
admiscere voles, cito utito. 45a In orculam calcato. Manibus
siccis, cum uti voles, sumito.
118
Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti tantundem addito, quantum
aceti. Cetera item condito ita, uti supra scriptum est.
119
Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris variisque nuculeos eicito.
Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum, coriandrum, cuminum, feniculum, rutam, mentam.
In orculam condito, oleum supra siet. Ita utito. 45b
120
Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito et corticem oppicato, demittito
in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum annum mustum erit.
p108
121
Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum,
adipis P. II , casei libram, et de virga lauri deradito, eodem
addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.
122
Vinum concinnare, si lotium difficilius transibit. Capreidam vel iunipirum contundito in
pila, libram indito, in duobus congiis vini veteris in vase aheneo vel in plumbeo defervefacito.
Ubi refrixerit, in lagonam indito. Id mane ieiunus sumito cyatum; proderit.
123
Vinum ad isciacos sic facito. De iunipiro materiem semipedem crassam concidito minutim. Eam
infervefacito cum congio vini veteris. Ubi refrixerit, in lagonam confundito et postea id utito
cyatum mane ieiunus; proderit.
124
Canes interdiu clausos esse oportet, ut noctu acriores et vigilantiores sint.
125
Vinum murteum sic facito. Murtam nigram arfacito in umbra. Ubi iam passa erit, servato ad
vindemiam, in urnam musti contundito murtae semodium, id oblinito. Ubi desiverit fervere mustum,
murtam eximito. Id est ad alvum crudam et ad lateris dolorem et ad coeliacum.
42 post added by Gronovius.
43 i.e. Quae Supra Scripta Est .
44 atri added by Pontedera, from 115, 1 .
p108
126
Ad tormina, et si alvus non consistet, et si taeniae et lumbrici molesti erunt. XXX mala Punica acerba sumito, contundito, indito in urceum et vini nigri
austeri congios III . Vas oblinito. Post dies
XXX aperito et utito; ieiunus heminam bibito.
127
Ad dyspepsiam et stranguriam mederi. Malum Punicum ubi florebit, conligito, tris minas in
amphoram infundito, vini Q. I veteris addito et
p110 feniculi radicem puram contusam minam. Oblinito amphoram et
post dies XXX aperito et utito. 46 Ubi voles cibum concoquere et
lotium facere, hinc bibito quantum voles sine periculo. Idem vinum taenias perpurgat et lumbricos,
si sic concinnes. Incenatum iubeto 47 esse.
2 Postridie turis drachmam unam conterito et mel coctum drachmam unam et vini sextarium
origaniti. Dato ieiuno, et puero pro aetate triobolium et vini heminam. Supra pilam inscendat et
saliat decies et deambulet.
128
Habitationem delutare. Terram quam maxime cretosam vel rubricosam, eo amurcam infundito,
paleas indito. Sinito quadriduum fracescat. Ubi bene fracuerit, rutro concidito. Ubi concideris,
delutato. Ita neque aspergo nocebit, neque mures cava facient, neque herba nascetur, neque
lutamenta scindent se.
129
Aream, ubi frumentum teratur, sic facito. Confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur
et conbibat quam plurimum. Conminuito terram et cylindro aut pavicula coaequato. Ubi coaequata
erit, neque formicae molestae erunt, et cum pluerit, lutum non erit.
130
Codicillos oleagineos et cetera ligna amurca cruda perspargito et in sole ponito, perbibant
bene. Ita neque fumosa erunt et ardebunt bene.
131
Piro florente dapem pro bubus facito. Postea verno arare incipito. Ea loca primum arato, quae
rudecta harenosaque erunt. Postea uti quaeque gravissima et aquosissima erunt, ita postremo arato.
p112
132
Dapem hoc modo fieri oportet. Iovi dapali culignam vini quantam vis polluceto. Eo die feriae
bubus et bubulcis et qui dapem facient. Cum pollucere oportebit, sic facies: "Iuppiter dapalis,
quod tibi fieri oportet in domo familia mea culignam vini dapi, eius rei ergo macte hac illace
dape pollucenda esto." Manus interluito, postea vinum sumito: "Iuppiter dapalis, macte istace dape
pollucenda esto, macte vino inferio esto." 2 Vestae, si voles,
dato. Daps Iovi assaria pecunia urna vini. Iovi caste profanato sua contagione. Postea dape facta
serito milium, panicum, alium, lentim.
133
Propagatio pomorum ceterarumque arborum. Arboribus abs terra pulli qui nati erunt, eos in
terram deprimito, extollito, uti radicem capere possint. 2 Inde,
ubi tempus erit, effodito seritoque recte. Ficum, oleam, malum Punicum, mala strutea, cotonea
aliaque mala omnia, laurum Cypriam, Delphicam, prunum, murtum coniugulum et murtum album et
nigrum, nuces Abellanas, Praenestinas, platanum, haec omnia genera a capitibus propagari eximique
ad hunc modum oportebit. 3 Quae diligentius seri voles, in
calicibus seri oportet. In arboribus radices uti capiant, calicem pertusum sumito tibi aut
quasillum; per eum ramulum trasserito; eum quasillum terra inpleto calcatoque, in arbore
relinquito. Ubi bimum erit, ramum tenerum infra praecidito, cum quasillo serito. Eo modo quod vis
genus arborum
p114 facere poteris uti radices bene habeant. 4 Item vitem in quasillum propagato terraque bene operito, anno post
praecidito, cum qualo serito.
134
Priusquam messim facies, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet. Cereri porca praecidanea
porco femina, priusquam hasce fruges condas, 48 far, triticum, hordeum, fabam,
semen rapicium. Ture vino Iano Iovi Iunoni praefato, priusquam porcum feminam inmolabis. 2 Iano struem ommoveto sic: "Iane pater, te hac strue ommovenda
bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae." Fertum
Iovi ommoveto et mactato sic: "Iuppiter, te hoc ferto obmovendo bonas preces precor, uti sies
volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae mactus hoc ferto." 3 Postea Iano vinum dato sic: "Iane pater, uti te strue ommovenda bonas preces
bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vino inferio esto." Postea Iovi sic: "Iuppiter macte
isto ferto esto, macte vino inferio esto." Postea porcam praecidaneam inmolato. 4 Ubi exta prosecta erunt, Iano struem ommoveto mactatoque item, uti prius
obmoveris. Iovi fertum obmoveto mactatoque item, uti prius feceris. Item Iano vinum dato et Iovi
vinum dato, item uti prius datum ob struem obmovendam et fertum libandum. Postea Cereri exta et
vinum dato.
46 utito Keil: utitor .
47 iubeto Keil: iubet .
48 condas Keil: condantur .
p116 135 Romae tunicas, togas, saga, centones, sculponeas; Calibus et Minturnis cuculliones, ferramenta, falces, palas, ligones, secures, ornamenta, murices, catellas; Venafro palas. Suessae et in Lucanis plostra, treblae; Albae, Romae dolia, labra; tegulae ex Venafro. 2 Aratra in terram validam Romanica bona erunt, in terram pullam Campanica; iuga Romanica optima erunt; vomeris indutilis optimus erit. Trapeti Pompeis, Nolae ad Rufri maceriam; claves, clostra Romae; hamae, urnae oleariae, urcei aquarii, urnae vinariae, alia vasa ahenea Capuae, Nolae; fiscinae Campanicae Capuae 48 utiles sunt. 3 Funes subductarios, spartum omne Capuae; fiscinas Romanicas Suessae, Casino . . . 49 optimae erunt Romae.
Funem torculum siquis faciet, Casini L. Tunnius, Venafri C. Mennius L. F. Eo indere oportet coria bona VIII nostratia, recentia quae depsta sient, quam minimum salis habeant. Ea depsere et unguere unguine prius oportet, tum siccare. 4 Funem exordiri oportet longum P. LXXII . Toros III habeat, lora in toros singulos VIIII lata digitos II . Cum tortus erit, longus P. XLVIIII . In conmissura abibit P. III , rel. erit P. XLVI . Ubi extentus erit, accedent P. V : longus erit P. LI . Funem torculum extentum longum esse oportet P. LV maximis vasis, minoribus P. LI . 5 Funem loreum in plostrum iustum P. LX , semifunium P. XLV , lora retinacula in plostrum P. XXXVI , ad aratrum P. XXVI , lora praeductoria P. XXVII S , subiugia in plostrum lora p118 P. XIX , funiculum P. XV , in aratrum subiugia lora P. XII , funiculum P. IIX .
6 Trapetos latos maximos P. IIII S , orbis altos P. III S , orbis medios, ex lapicaedinis cum eximet, crassos pedem et palmum, inter miliarium et labrum P. I 50 digitos II , labra crassa digitos V . 50 Secundarium trapetum latum P. IIII et palmum, inter miliarium et labrum pes unus digitus unus, labra crassa digitos V , orbis altos P. III et digitos V , crassos P. I et digitos III . Foramen in orbis semipedem quoquo versum facito. Tertium trapetum latum P. IIII , inter miliarium et labrum P. I , labrum digitos V , orbis altos P. III digitos III , crassos P. I et digitos II . Trapetum ubi arvectum erit, ubi statues, ibi accommodato concinnatoque.
136
Politionem quo pacto partiario 51 dari oporteat. In agro Casinate et
Venafro in loco bono parti octava corbi dividat, satis bono septima, tertio loco sexta; si granum
modio dividet, parti quinta. In Venafro ager optimus nona parti corbi dividat. Si communiter
pisunt, qua ex parte politori pars est, eam partem in pistrinum politor. Hordeum quinta modio,
fabam quinta modio dividat.
137
Vineam curandam partiario. Bene curet fundum, arbustum, agrum frumentarium. Partiario faenum
et pabulum, quod bubus satis siet, qui illic sient. Cetera omnia pro indiviso.
p120
138
Boves feriis coniungere licet. Haec licet facere: arvehant ligna, fabalia, frumentum, quod
conditurus 52 erit. Mulis,
equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt.
139
Lucum conlucare Romano more sic oportet. Porco piaculo facto, sic verba concipito: "Si deus,
si dea es, quoium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere illiusce sacri coercendi
ergo harumque rerum ergo, sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id recte factum siet, eius rei
ergo te hoc porco piaculo inmolando bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi domo
familiaeque meae liberisque meis; harumce rerum ergo macte hoc porco piaculo inmolando esto."
140
Si fodere voles, altero piaculo eodem modo facito, hoc amplius dicito: "operis faciundi
causa." Dum opus, cotidie per partes facito. Si intermiseris aut feriae publicae aut familiares
intercesserint, altero piaculo facito.
141
Agrum lustrare sic oportet. Impera suovitaurilia º circumagi: "Cum divis volentibus quodque bene
eveniat, mando tibi, Mani, uti illace suovitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte
sive circumagi sive circumferenda censeas, uti cures lustrare." 2
Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicito, "Mars pater, te precor quaesoque uti sies volens
propitius mihi domo familiaeque nostrae,
p122 quoius re ergo agrum terram fundumque meum suovitaurilia
circumagi iussi, uti tu morbos visos invisosque, viduertatem vastitudinemque, calamitates
intemperiasque prohibessis defendas averruncesque; 3 utique tu
fruges, frumenta, vineta virgultaque grandire beneque evenire siris, pastores pecuaque salva
servassis duisque bonam salutem valetudinemque mihi domo familiaeque nostrae; harumce rerum ergo,
fundi terrae agrique mei lustrandi lustrique faciendi ergo, sicuti dixi, macte hisce
suovitaurilibus lactentibus inmolandis esto; Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce
suovitaurilibus lactentibus esto." 4 Item cultro facito struem
et fertum uti adsiet, inde obmoveto. Ubi porcum inmolabis, agnum vitulumque, sic oportet: "Eiusque
rei ergo macte suovitaurilibus inmolandis esto." Nominare vetat Martem neque agnum vitulumque. 53 Si minus in
omnis litabit, sic verba concipito: "Mars pater, siquid tibi in illisce suovitaurilibus
lactentibus neque satisfactum est, te hisce suovitaurilibus piaculo." Si in uno duobusve
dubitabit, sic verba concipito: "Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc
porco piaculo."
48 Capuae Hauler: eame MSS. : hae hamae Iucundus.
49 Lacuna, Keil: eae Iucundus.
50 Schneider; P. II digitos II , labra crassa digitum .
51 partiario added by Keil.
52 conditurus Keil: non daturus .
53 The text is corrupt. Schneider suggests porcum for Martem , thus making the meaning: "It is not permitted to call the pig, the lamb, or the calf by name."
p122
142
Vilici officia quae sunt, quae dominus praecepit, ea omnia quae in fundo fieri oportet
quaeque emi pararique oportet, quo modoque cibaria, vestimenta familiae dari oportet, eadem uti
curet faciatque moneo dominoque dicto audiens sit. Hoc
p124 amplius, quo modo vilicam uti oportet et quo modo eae imperari
oportet, uti adventu domini quae opus sunt parentur curenturque diligenter.
143
Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto
contentus. Ea te metuat facito. Ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum
utatur neve domum neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat neve ambulatrix siet. Rem divinam ni
faciat neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia
rem divinam facere. 2 Munda siet; villam conversam mundeque
habeat; focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis,
festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia
supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. 3
Gallinas multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa et pira et
uvas in doliis et mala strutea, uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces
Praenestinas recentes in urceo in terra habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent
et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam et far suptile
sciat facere.
p126
144
Oleam legendam hoc modo locare oportet. Oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem
custodem fecerit, aut cui olea venierit. Oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut
custodis. Si adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo solvet neque
debebitur. Qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse
neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo L. Manli. Qui eorum non ita iuraverit, quod is
legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. Oleam cogi recte satis dato arbitratu
L. Manli. Scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. Si non erunt
redditae, aequom viri boni 54 arbitratu deducetur. 3 Siquid redemptoris opera domino damni datum erit, resolvito; id
viri boni arbitratu deducetur. Legulos, quot opus erunt, praebeto et strictores. Si non
praebuerit, quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur; tanto minus debebitur. De fundo
ligna et oleam se deportato. Qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes SS. N.
55
II deducentur neque
p128 id debebitur. 4 Omnem oleam
puram metietur modio oleario. Adsiduos homines L praebeto, duas
partes strictorum praebeto. Nequis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra
quam siquem socium inpraesentiarum dixerit. Siquis adversum ea fecerit, si dominus aut custos
volent, iurent omnes socii. 5 Si non ita iuraverint, pro ea olea
legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit. Accessiones: in Mͦ
∞ CC
56 accedit oleae
salsae Mͦ
V , olei puri P. VIIII , in tota oletate
aceti Q. V . quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in
modios singulos SS. V dabuntur.
145
Oleam faciundam hac lege oportet locare. Facito recte arbitratu domini aut custodis, qui id
negotium curabit. Si sex iugis vasis opus erit, facito. Homines eos dato, qui placebunt aut
custodi aut quis eam oleam emerit. Si opus erit trapetis 57 facito. Si operarii conducti erunt
aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. 2
Oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut dominus. Si
sumpserit, in singulas sumptiones SS. N. XL deducentur neque
debebitur. Factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de
fundo L. Manli neque alium quemquam suo dolo malo oleum neque
p130 oleam subripuisse. 3 Qui
eorum non ita iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. Socium nequem
habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. Siquid redemptoris opera domino damni datum erit,
viri boni arbitratu deducetur. Si viride oleum opus siet, facito. Accedet oleum et sale suae
usioni quod satis siet, vasarium vict. II .
146
Oleam pendentem hac lege venire oportet. Olea pendens in fundo Venafro venibit. Qui oleam
emerit, amplius quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet, praeconium praesens SS. L , et oleum: Romanici P. ∞ D , viridis P.
CC , oleae caducae Mͦ
L , strictivae Mͦ
X modio oleario mensum dato, unguinis P. X
; ponderibus modiisque domini dato frugis 58 primae cotulas duas. 2 Dies argento ex K. Nov. mensum X
oleae legendae faciendae quae locata est, et si emptor locarit, Idibus solvito. Recte haec dari
fierique satisque dari domino, aut cui iusserit, promittito satisque dato arbitratu domini.
Donicum solutum erit aut ita satis datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri sunto; nequid
eorum de fundo deportato; siquid deportaverit, domini esto. Vasa torcula, funes, scalas, trapetos,
siquid et aliut datum erit, salva recte reddito, nisi quae vetustate
p132 fracta erunt. Si non reddet, aequom solvito. Si emptor legulis
et factoribus, qui illic opus fecerint, non solverit, cui dari oportebit, si dominus volet,
solvat. Emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E .
59 item pignori
sunto.
147
Hac lege vinum pendens venire oportet. Vinaceos inlutos et faecem relinquito. Locus vinis
ad K. Octob. primas dabitur. Si non ante ea exportaverit, dominus vino quid volet faciet. Cetera
lex, quae oleae pendenti.
148
Vinum in doliis hoc modo venire oportet. Vini in culleos singulos quadragenae et singulae
urnae dabuntur. Quod neque aceat neque muceat, id dabitur. In triduo proxumo viri boni arbitratu
degustato. Si non ita fecerit, vinum pro degustato erit. Quot dies per dominum mora fuerit, quo
minus vinum degustet, 2 totidem dies emptori procedent. Vinum
accipito ante K. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus vinum admetietur. Quod admensus erit,
pro eo resolvito. Si emptor postularit, dominus ius iurandum dabit verum fecisse. Locus vinis
ad K. Octobres primas dabitur. Si ante non deportaverit, dominus vino quid volet filia faciet.
Cetera lex, quae oleae pendenti.
p134
149
Qua lege pabulum hibernum venire oporteat. Qua vendas fini dicito. Pabulum frui occipito ex
Kal. Septembribus. Prato sicco decedat, ubi pirus florere coeperit; prato inriguo, ubi super
inferque vicinus permittet, tum decedito, vel diem certam utrique facito. Cetero pabulo
Kal. Martiis decedito. 2 Bubus domitis binis, cantherio uni, cum
emptor pascet, domino pascere recipitur. Holeris, asparagis, lignis, aqua, itinere, actu domini
usioni recipitur. Siquid emptor aut pastores aut pecus emptoris domino damni dederit, viri boni
arbitratu resolvat. Siquid dominus aut familia aut pecus emptori damni dederit, viri boni
arbitratu resolvetur. Donicum pecuniam solverit aut satisfecerit aut delegarit, pecus et familia,
quae illic erit, pigneri sunto. Siquid de iis rebus controversiae erit, Romae iudicium fiat.
150
Fructum ovium hac lege venire oportet. In singulas casei P. I S
dimidium aridum, lacte feriis quod mulserit dimidium et praeterea lactis urnam unam; hisce
legibus, agnus diem et noctem qui vixerit in fructum; et Kal. Iun. emptor fructu decedat; 2 si interkalatum erit, K. Mais. Agnos XXX
ne amplius promittat. Oves quae non pepererint binae pro singulis in fructu cedent. Ex quo
60 die lanam et
agnos vendat menses X ab coactore releget.
p136 Porcos serarios in oves denas singulos pascat. Conductor duos
menses pastorem praebeat. Donec domino satisfecerit aut solverit, pignori esto.
151
Semen cupressi quo modo legi seri propagarique oporteat et quo pacto cupresseta seri
oporteat, Minius Percennius Nolanus ad hunc modum monstravit. 2
Semen cupressi Tarentinae per ver legi oportet; materiem, ubi hordeum flavescit. Id ubi legeris,
in sole ponito, semen purgato. Id aridum condito, uti aridum expostum siet. Per ver serito in loco
ubi terra tenerrima erit, quam pullam vocant, ubi aqua propter siet. Eum locum stercorato primum
bene stercore caprino aut ovillo, tum vortito bipalio, terram cum stercore bene permisceto,
depurgato ab herba graminibusque, bene terram conminuito. 3
Areas facito pedes latas quaternos; subcavas facito, uti aquam continere possint; inter eas sulcos
facito, qua herbas de areis purgare possis. Ubi areae factae erunt, semen serito crebrum, ita uti
linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum terram altam succernito. Id bene
tabula aut manibus aut pedibus conplanato. 4 Siquando non pluet,
uti terra sitiat, aquam inrigato leniter in areas. Si non habebis unde inriges, gerito inditoque
leniter. Quotienscumque opus erit, facito uti aquam addas. Si herbae natae erunt, facito uti ab
herbis purges. Quam tenerrimis herbis, et quotiens opus erit, purges. Per aestatem ita uti dictum
est fieri oportet, et ubi semen satum siet,
p138 stramentis operiri; ubi germinascere coeperit, tum demi.
152
De scopis virgeis, Q. A. M. 61 Manlii monstraverunt. In diebus
XXX , quibus vinum legeris, aliquotiens facito scopas virgeas ulmeas
aridas, in asserculo alligato, eabus latera doliis intrinsecus usque bene perfricato, ne faex in
lateribus adhaerescat.
153
Vinum faecatum sic facito. Fiscinas olearias Campanicas duas illae rei habeto. Eas faecis
inpleto sub prelumque subdito exprimitoque.
154
Vinum emptoribus sine molestia quo modo admetiaris. Labrum culleare
illae rei facito. Id habeat ad summum ansas IIII
, uti transferri possitur. Id imum pertundito; ea fistulam
subdito, uti opturarier recte possit; et ad summum, qua fini culleum capiet, pertundito. Id in suggestu inter dolia positum habeto, uti in culleum de dolio vinum 62 salire possit.
Id inpleto, postea obturato.
155
Per hiemem aquam de agro depelli oportet. In monte fossas inciles puras habere oportet. Prima
autumnitate cum pulvis est, tum maxime ab aqua periculum est. Cum pluere incipiet, familiam cum
ferreis sarculisque exire oportet, incilia aperire, aquam diducere in vias et curare oportet uti
fluat. 2 In villa, cum pluet, circumire oportet, sicubi
perpluat, et signare carbone, cum desierit pluere, uti tegula mutetur. Per segetem in frumentis
aut in segete aut
p140 in fossis sicubi aqua constat aut aliquid aquae obstat, id
emittere, patefieri removerique oportet.
54 Mommsen: reddet eaeque .
55 i.e. Sestertii nummi .
56 The abbreviation Mͦ is for modios ; ∞ for M = 1000.
57 em < erit, si opus > erit trapeti (vel trapetis ) suggested, with a query, by Goetz: emerit trapeti .
58 Hauler: iri pri .
59 i.e. Supra Scriptum Est .
60 Ex quo added by Mommsen.
61 Various interpretations have been proposed, of which Gesner's quemadmodum seems the most probable.
62 de dolio vinum Pontedera: decocvinum , PA .
p140
156
De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam
vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque
ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto
crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V
folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.
2 Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. 3 Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervu et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. 4 Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII , agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat p142 purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. 5 Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. 6 Postea fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod volet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri et puero dato. 7 Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.
157
De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. Principium te cognoscere
oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. Omnia ad salutem temperat
conmutatque sese semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. Sed quae
vocantur septem bona in conmixtura, natura omnia haec habet
p144 brassica. Nunc uti cognoscas naturam earum, prima est levis
quae nominatur; ea est grandis, latis foliis, caule magno, validam habet naturam et vim magnam
habet. 2 Altera est crispa, apiacon vocatur; haec est natura et
aspectu bona, ad curationem validior quam quae supra scripta est. Et item est tertia, quae lenis
vocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum, tenui suco vehementissima. Et
primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento.
3 Ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito. Haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet
sine dolore. Eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem vulnera putida canceresque purgabit
sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. Verum prius quam id inponas, aqua
calida multa lavato; postea bis in die contritam inponito; ea omnem putorem adimet. Cancer ater,
is olet et saniem spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub
carne. 4 In ea vulnera huiusce modi teras brassicam, sanum
faciet; optima est ad huiusce modi vulnus. Et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto,
brassicam tritam opponito, cito sanum faciet; bis die id opponito, dolores auferet. Et siquid
contusum est, erumpet; brassicam tritam opponito, sanum faciet. Et siquid in mammis ulceris natum
et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. 5 Et si
ulcus acrimoniam eius ferre
p146 non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. Huiusce
modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare. Et
puero et puellae si ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. Et si voles eam consectam
lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. 6
Quo libentius edis, aceto mulso spargito; lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam
paulo libentius edes. Id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam
faciet. Siquid antea mali intus erit, omnia sana faciet, et de capite et de oculis omnia deducet
et sanum faciet. Hanc mane esse oportet ieiunum. 7 Et si bilis
atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno verbo
omnia sana faciet intro quae dolitabunt. Eodem silpium inradito, bonum est. Nam venae omnes ubi
sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore; inde aliqui morbus nascitur. Ubi
ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo, nihil istorum usu
veniet morbis. Verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si edes
concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli
et sale sparsam. 8 Haec si uteris, omnis articulos poteris
experiri. Nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen valetudinis causa experires. Hanc oportet
mane ieiunum
p148 esse. Insomnis vel siquis est seniosus, hac eadem curatione
sanum facies. Verum assam brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. Quam
plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. 9 Tormina
quibus molesta erunt, sic facito. Brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, defervefacito
bene. Ubi cocta erit bene, aquam defundito. Eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et
pollinum polentae. Postea ferve bene facito. Ubi ferverit, in catinum indito. Dato edit, si
poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. Et si febrim non habebit, dato
vinum atrum bibat; cito sanus fiet. 10 Et hoc siquando usus
venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. Et hoc
amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito
sanum facies hac cura; expertum hoc est. Item pueros pusillos si laves eo lotio, numquam debiles
fient. Et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus videbunt. Si caput aut cervices
dolent, eo lotio caldo lavit, desinent dolere. 11 Et si mulier
eo lotio locos fovebit, numquam miseri 63 fient, et fovere sic oportet: ubi
in scutra fervefeceris, sub sellam supponito pertusam. Eo mulier adsidat, operito, circum
vestimenta eam dato.
12 Brassica erratica maximam vim habet. Eam arfacere et conterere oportet bene minutam. Siquem purgare voles, pridie ne cenet, mane ieiuno dato p150 brassicam tritam, aquae cyatos IIII . Nulla res tam bene purgabit, neque elleborum neque scamonium, et sine periculo, et scito salubrem esse corpori. 13 Quos diffidas sanos facere, facies. Qui hac purgatione purgatus erit, sic eum curato. Sorbitione liquida hoc per dies septem dato. Ubi esse volet, carnem assam dato. Si esse non volet, dato brassicam coctam et panem, et bibat vinum lene dilutum, lavet raro, utatur unctione. Qui sic purgatus erit, diutina valetudine utetur, neque ullus morbus veniet nisi sua culpa. Et siquis ulcus taetrum vel recens habebit, hanc brassicam erraticam aqua spargito, opponito; sanum facies. 14 Et si fistula erit, turundam intro trudito. Si turundam non recipiet, diluito, indito in vesicam, eo calamum alligato, ita premito, in fistulam introeat; ea res sanum faciet cito. Et ad omnia ulcera vetera et nova contritam cum melle opponito, sanum faciet. 15 Et si polypus in naso intro erit, brassicam erraticam aridam tritam in manum conicito et ad nasum admoveto, ita subducito susum animam quam plurimum poteris; in triduo polypus excidet. Et ubi exciderit, tamen aliquot dies idem facito, ut radices polypi persanas facias. 16 Auribus si parum audies, terito cum vino brassicam, sucum exprimito, in aurem intro tepidum instillato; cito te intelleges plus audire. Depetigini spurcae 64 brassicam opponito, sanam faciet et ulcus non faciet.
63 miseri Hauler: umseri .
64 Depetigini spurcae Schneider: de petiginis porcae .
p150
158
Alvum deicere hoc modo oportet, si vis bene tibi deicere. Sume tibi ollam, addito eo aquae
p152 sextarios sex et eo addito ungulam de perna. Si ungulam non
habebis, addito de perna frustum P. S quam minime pingue. Ubi iam coctum incipit esse, eo addito
brassicae coliculos duos, betae coliculos duos cum radice sua, feliculae pullum, herbae
Mercurialis non multum, mitulorum L . II
, piscem capitonem et scorpionem I , cochleas sex et lentis pugillum.
2 Haec omnia de coquito usque ad sextarios
III iuris. Oleum ne addideris. Indidem sume tibi sextarium unum tepidum, adde vini Coi
cyatum unum, bibe, interquiesce, deinde iterum eodem modo, deinde tertium: purgabis te bene. Et si
voles insuper vinum Coum mixtum bibere, licebit bibas. Ex iis tot rebus quod scriptum est unum,
quod eorum vis, alvum deicere potest. Verum ea re tot res sunt, uti bene deicias, et suave est.
159
Intertrigini remedium. In viam cum ibis, apsinthi Pontici surculum sub anulo habeto.
160
Luxum siquod est, hac cantione sanum fiet. Harundinem prende tibi viridem P. IIII aut quinque longam, mediam diffinde, et duo homines teneant ad
coxendices. Incipe cantare: "motas uaeta daries dardares astataries dissunapiter," usque dum
coeant. Ferrum insuper iactato. Ubi coierint et altera alteram tetigerint, id manu prehende et
dextra sinistra praecide, ad luxum aut ad fracturam alliga, sanum fiet. Et tamen cotidie cantato
et luxato vel hoc modo: "huat haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra."
161
Asparagus quo modo seratur. Locum subigere
p154 oportet bene, qui habeat umorem, aut locum crassum. Ubi erit
subactus, areas facito, ut possis dextra sinistraque sarire runcare, ne calcetur. Cum areas
deformabis, intervallum facito inter areas semipedem latum in omnes partes. Deinde serito, ad
lineam palo grana bina aut terna demittito et eodem palo cavum terra operito. Deinde supra areas
stercus spargito bene. Serito secundum aequinoctium vernum. 2
Ubi erit natum, herbas crebro purgato caveto ne asparagus una cum herba vellatur. Quo anno
severis, satum stramentis per hiemem operito, ne praeuratur. Deinde primo vero aperito, sarito
runcatoque. Post annum tertium, quam severis, incendito vere primo. Deinde ne ante sarueris, quam
asparagus natus erit, ne in sariendo radices laedas. Tertio aut quarto anno asparagum vellito ab
radice. 3 Nam si defringes, stirpes fient et intermorientur.
Usque licebit vellas, donicum in semen videris ire. Semen maturum fit ad autumnum. Ita, cum
sumpseris semen, incendito, et cum coeperit asparagus nasci, sarito et stercorato. Post annos
VIII aut novem, cum iam est vetus, digerito et in quo loco posturus
eris terram bene subigito et stercerato. Deinde fossulas facito, quo radices asparagi demittas. 4 Intervallum sit ne minus pedes singulos inter radices asparagi.
Evellito, sic circumfodito, ut facile vellere possis; caveto ne frangatur. Stercus ovillum quam
plurimum fac ingeras; id est optimum ad eam rem; aliut stercus herbas creat.
162
Salsura pernarum et ofellae Puteolanae.
p156 Pernas sallire sic oportet in dolio aut in seria. Cum pernas
emeris, ungulas earum praecidito. Salis Romaniensis moliti in singulas semodios. In fundo dolii
aut seriae sale sternito, deinde pernam ponito, cutis deosum º spectet, sale obruito totam. 2 Deinde alteram insuper ponito, eodem modo obruito. Caveto ne caro carnem
tangat. Ita omnes obruito. Ubi iam omnes conposueris, sale insuper obrue, ne caro appareat;
aequale facito. Ubi iam dies quinque in sale fuerint, eximito omnis cum suo sale. Quae tum summae
fuerint, imas facito eodemque modo obruito et componito. 3 Post
dies omnino XII pernas eximito et salem omnem detergeto et suspendito
in vento biduum. Die tertio extergeto spongea bene, perunguito oleo, suspendito in fumo biduum.
Tertio die demito, perunguito oleo et aceto conmixto, suspendito in carnario. Nec tinia nec vermes
tangent.