<note type="foliation" content="164r"/>Ad clariorem intellectum habendum eorum quae in libro nobis tradito per inquisitorem Carcassonae, de mandato sanctitatis vestrae continentur. Sunt aliqua praemittenda et primo est sciendum, quod in dicto libro continentur depositiones testium receptorum in officio inquisitorum Carcassonae contra decem et octo personas defunctas diocesum Carcassonae et Narbonae, quae ut dicitur dum vivebant in crimine haeresis commiserunt et non confesse in judicio, nec paenitentes, quod appareat de his, quae commiserant decesserunt, quorum quatuordecim commiserunt, ut dicitur in dicto crimine, quia praesentes fuerunt in haereticatione aliquarum personarum et ibidem haereticos adoraverunt, tres vero<note type="foliation" content="164v"/> commiserunt, ut dicitur in dicto crimine, quia in infirmitate, de qua obierunt haereticatae fuerunt et in sectam haereticorum receptae, unus vero haereticatus fuit, ut dicitur in infirmitate, de qua convaluit et postmodum fuisse dicitur in haereticationibus aliorum et haereticos adorasse. Illi autem, qui commiserunt, ut dicitur in haeresi, eo quod interfuerunt haereticationi et ibidem haereticos adoraverunt sunt isti. Arnoldus, olim serviens de Cabareco, Peronella, uxor Philippi de Montavilla de Pisenchis, Bernardus de Lercio de Ripperia Caboroti, Petrus Raynaudi de Tribus Bonis, Raymundus Regalis, olim rector ecclesiae de Pradalis, Bernardus Regino de Furnis, Raimundus Richardi, olim rector ecclesiae de Querio Serverio<note type="foliation" content="165r"/>, omnes isti sunt diocesi Carcassonensi. Stephanus Cuttellerii de Cannis, quondam rector ecclesiae de Villa Lambert, Guillerma, mater Isarni de Cannis. Isti duo sunt Narbonensis diocesis. Bernardus Egidii de Furnis, Bernarda Savortesia de Bastida de Praverencha, Arnaldus Savortesii, filius dictae Bernardae, Arnaldus Regina de Furnis. Isti sunt Carcassonis diocesis. Petrus Bernardi de Laurano, diocesis Narbonensis. Tres vero infrascripti commississe dicuntur in haeresi, qui fuerunt haereticati in infirmitate, de qua decesserunt. Jacobus, quondam rector de Insulis, Raimundus Gayrandi, quondam rector ecclesiae de Rippefera in Cabardesio, diocesis Carcassonensis. Rogerius de Mansas de Cannis,<note type="foliation" content="165v"/> diocesis Narbonensis. Ille qui haereticus fuisse dicitur in infirmitate, de qua convaluit et postmodum interfuisse haereticationi aliorum et haereticos adorasse esse Philippotus de Montavilla, qui tamen ponitur secundus in serie dicti libri. Libere autem haeredibus propinquis et possessoribus bonorum praedictorum defunctorum fuerunt datae deffensiones per fratrem Henricum de Chamayo, nunc inquisitorem Carcassonae, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo de mense Septembris, die lunae post festum Exaltationis sanctae Crucis et fuerunt finitae et terminatae omnes, ac renuntiatum et conclusum in causis dictarum deffensionum eodem anno de mense Novembris infra octavas beati Martini hiemalis, quia aliqui de praedictis citatis etiam ter non com<note type="foliation" content="166r"/>paruerunt, alii vero non comparuerunt et inceperunt causam deffensionis, sed finaliter destituerunt etiam ante citationem testium in causis deffensionum et posuerunt totum factum in bona conscientia inquisitoris et illud ejus gratiae et misericordiae submiserunt, renuntiantes expresse omnibus deffensionibus suis et concludentes una cum dicto inquisitore in causis deffensionum ipsarum, et interdum processum fuit contra omnes istos, quod secundum, quod dixit dictus inquisitor, in quodam publico instrumento, cujus tenor inseritur in libro nobis tradito, nihil faciendum citra sententiam restabat in eis, nisi dum taxat publicatio et communicatio processuum ipsorum facienda de jure diocesanis et prout consuevit praeferendam, quam etiam communicationem et publicationem idem inquisitor fecit postea<note type="foliation" content="166v"/> officium Carcassonae, qui est etiam inquisitor auctoritate ordinaria in civitate et diocesi Carcassonensi constitus per episcopum ut patet in eodem instrumento. Secundo est advertendum, quod testes ex quorum depositionibus agitur contra omnes praenominatas personas, fuerunt recepti per fratres Johannem Galandi et Guillelmum de Sancto Socano, inquisitores ab anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, usque ad annum Domini millesimo ducentesimo nonagesimo et sic a tempore depositionum istorum testium usque ad tempus datae deffensionis fluxerunt de quadraginta usque ad quadraginta sex annos, a tempore vero commissi delicti fluxerunt de illo, qui minus de tempore habet quadraginta septem anni et ab illo, qui plus tempore habet sexaginta duo anni, vel circa, excepto quod iste inquisitor,<note type="foliation" content="167r"/> qui nunc est, recepit duodecimum tertium decimum et quartum decimum testes, qui inducuntur contra supradictum Arnoldum, quod interfuit haereticationi, Egidii de Bures, recepit etiam decimum et undecimum testes, quod idem Arnalotus interfuerit haereticorum, Edelinae, uxoris dicti Egidii de Bures, qui recepti fuerunt per eum anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo. Verum est tamen, quod frater Gaufridus, quondam inquisitor Carcassonae, sub anno Domini millesimo trecentesimo nono multos de iliis, qui deposuerant contra praedictos defunctos et alios tempore dictorum fratrum Johannis et Guillelmi, inquisitorum, fecit venire coram se cujuslibet litteris, confessionibus, depositionibus, correctionibus et additionibus, quas fecerant alias et quas in libris inquisitionis dixerunt contineri per proprium juramentum, perseveraverunt in eis sicut in veris et legitimis et dixe<note type="foliation" content="167v"/>runt se eas de novo facere coram dicto fratre Gaufrido, tamen nihil aliud specialiter deposuerunt coram eo contra supradictos, eodem modo etiam fecit frater Johannus de Belna, inquisitor, sub anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo de Guillelmo seu a qui est quintus testis contra Raimundum Regalis supradictum, qui interfuit haereticationi Emersendis, uxoris quondam Johannis Alamanni, sicut fecerat dictus frater Gaufridus, tamen in repetitione istius Guillelmi Serra non fit mentio de correctionibus et additionibus, sed dicit ibi idem Guillelmus, quod confessionem, quam alias fecerat coram Domino B. de Castanhaeco, tunc episcopo Albiensi, seu fratre Johanne Galandi, inquisitore, quam confessionem, ut dixit alias, revocaverat et dixerat nullam continere veritatem ipse Guillelmus ad cor rediens dixit et recognovit et asseruit sub virtute a se praestiti juramenti<note type="foliation" content="168r"/> veram esse et nullam in toto, vel in parte falsitatem continere et in qua ex tunc perseverare promisit. Et supra dictis receptionibus dictorum testium factis per suum inquisitorem, qui nunc est et repetitionibus factis per dictos fratres Gaufridum et Johannem de Belna exceptis non invenitur in libro nobis tradito, quod a quadriginta annis circa, aliqua depositio alicujus testis fuerit recepta contra aliquem de dictis defunctis super his, de quibus agitur contra eos, nec ex libro nobis tradito apparere videtur, quare tantum dilata fuerit expeditio negotiorum  hujusmodi nisi forte dicatur, quod inquisitores ad non expediendum fuerunt moti propter causas, vel dubia infrascripta. Tertio est advertendum, quod secundum, quod dicit dictus inquisitor in supradicto instrumento publicationis et communicationis, attestatio<note type="foliation" content="168v"/>num supradictorum testium dictae depositiones auctoritate ipsius inquisitoris, per quemdam publicum notarium transumptae sunt de duobus libris originalibus antiquis dictae inquisitionis intitulatis liber decimus et undecimus diocesis Carcassonae, exceptis dum taxat confirmationibus factis per dictos testes sub fratribus Gaufrido et Johanne de Belina inquisitoribus et exceptis depositionibus receptis per istum inquisitorem, qui nunc est, quae etiam in libro nobis tradito continentur, qui supra dicti libri decimus et undecimus Carcassonae sunt illi libri, prout idem inquisitor asserit, de quibus a longo tempore est murmuratum, et qui ut dicitur in principio instrumentum positorum in principio libri nobis traditi fuerunt ostensi felicis recordationis domino Clementis papae quinti et per eum signati signo dominus in quolibet folio. Advertendum est tamen, quod depositiones extractae<note type="foliation" content="169r"/> de libris illis et positae in libro nobis tradito scriptae sunt sine interlinearibus, cancellaturis, additionibus in margine et remissionibus, nec notarii faciunt aliquam mentionem, quod interlinearia cancellaturae, additiones, vel remissiones alique contineantur in libris praedictis, sed ad confirmationem et commendationem veritatis dictorum antiquorum librorum et veritatis etiam processum in eisdem libris contentorum inquisitor Carcassonae, qui nunc est in dicto instrumento publico in principio libri nostri traditi posito dixit coram notariis, quod licet iidem libri decimus et undecimus et processus antiqui alio fulsimento veritatis et testimonio nullatenus indigeant, cum veritas per depositiones vivorum postmodum confirmata super factis, quae in eisdem libris plenius continentur, sic ut dixit in judicio plene prolata et etiam confirmata, nihilominus tamen ad infor<note type="foliation" content="169v"/>mandam conscientiam sanctis vestrae et ut ea, quae de ipsis libris vera fore apparent, tanto veriora fore probentur et validiora, ac clariora censeantur, quanto amplius potentiori et clariori testimonio vivorum testium etiam comprobantur et ad finem, quod veritas in processibus ipsis et libris antiquis contenta luce clarius elucescat, requisivit infrascriptos notarios ut omnia personarum nomina, quae sub dictis inquisitoribus confessiones in dictis libris et processibus antiquis contentas confirmaverunt et coram domino Bernardo, quondam episcopo Albiensi et Nicholao inquisitore et etiam de novo factis abstraherent cum anno, die, judice, seu inquisitorie, testibus et notariis et in publicam formam redigerent et hujusmodi confessiones antiquae dictarum personarum, quae fuerunt confirmatae in libro nobis tradito ut dicunt notarii, continentur nominibus, quarumdam per<note type="foliation" content="170r"/>sonarum tacitis ne personae ipsae sint notae et ne secretum officii reveletur prout hoc latius in ferius exprimetur. Quarto advertendum est, quod omnes testes de quibus agitur fuerint socii et participes criminis et per consequens tunc demum eis credi debeat contra alios si ex verisimilibus conjecturis et ex numero ipsorum, aut personarum tam deponentium, quam eorum contra quos deponitur qualitate et aliis circonstantiis, sic testificantes non falsa dicere praesumentur extra de haeresis capitulo in fedei libro sexto. Item cum pariuris, qui coram inquisitoribus degerarunt in causa etiam fidei manifestis judiciis apparuerit tales non animi levitate, aut odii formite, seu corruptione peccuniae, sed zelo fidei orthodoxae suum dictum nove corrigere et quae prius<note type="foliation" content="170v"/>tatuerant revelare, ut habetur in capitulo accusatus crimine haeresis et in repitione aliquorum testium praedictorum dicatur, quod perseveraverunt in confessionibus, depositionibus, correctionibus et additionibus factis per eos alias, quas dixerunt contineri in dictis libris inquisitionis, ex libro nobis tradito videri, vel haberi non potest, an testium dicta, ex quibus nunc agitur contra praedictos defunctos essent in primis depositionibus eorum, vel in posterioribus, vel in correctionibus, aut additionibus eorumdem sive quid de dicto integro cujuslibet testium sic correctio, vel additio, aut quid dictum principale cum totum seriose ponatur et nulla fiat ibi mentio, quod hoc, vel illud fuerit correctio, vel additio, et per consequens non potest ex hac periuri, vel non periuri iidem testes deposuerunt contra dictas defunctos, nec potest etiam ex eadem libro videri seu <note type="foliation" content="171r"/> cognosci de conjecturis, circunstantiis et inditiis supradictis, de quibus omnia agendum esse videtur, antequam talium testimonia efficatia reputentur. Et quantum ad periurium hoc maxime attendendum et examinandum esse videtur in credentibus haereticorum, quales se esse quasi omnes dicti testes tacite confitentur, eo quod dicunt se haereticos adorasse, quam adorationem nullus facit, nisi fit haereticorum credens cum in faciendo dictam adorationem ipsi haeretici reputent et teneant facientem eam esse suum credentem et alias non reputarent cum credentem eorum tales enim haereticorum credentes comuniter solent in principio degerare et nolunt a principio confiteri de se aliquid, minus autem volunt deponere contra alios, nisi credant, quod illi deposuerint contra eos, vel nisi sciant, aut credant, quod per alios praedicti contra quod deponunt sint detecti et quantum possunt nituntur<note type="foliation" content="171v"/> alios consortes criminis celare, ut ab eis postquam de muro exierint sustententur in necessariis vitae suae propter, quod postquam de muro liberati sunt ubi perdiderunt bona sua in brevi divites efficiuntur etiam plusquam ante quia celari per eos efficiuntur eorum tributarii, ne postea detegant eos, unde postquam liberati sunt de muro, vix, vel raro detegunt aliquem consortem criminis sui, nisi recuset eis servire, vel nisi de novo inimicitia inter eos oriatur, quia tunc veniunt ad detegendum eos. Isti etiam haereticorum credentes, qui injuriati fuerunt multam se mutuo diligunt, et quando per aliquem fidelem. Molestiam aliquis eorum patitur, inter se sunt prompti ad conspirandum contra eum et imponendum crimen haeresis et unus eorum denunciet et testificatur et nominat alias pro testibus, cum quibus conspiravit sicut frequenter inventum est propter quod magna diligentia est habenda per<note type="foliation" content="172r"/> inquisitorem quando tales, qui fuerunt haereticorum credentes liberati a muro veniunt ad deponendum contra alios et maxime fideles reputatos ante de factis prius commissis, antequam ipsi inmurarentur tales cum eorum depositiones additiones et correctiones, multum solent esse periculo se; quia cum ipsi sciant modo vivendi, incendi et latitandi haereticorum et veniendi ad domos haereticandorum, sciant etiam modum haereticandi et adorandi haereticos, faciliter concordant ad serendum testimonium contra quemcumque fidelem, qui eis displicet verisimiliter et concorditer sicut frequenter visum est. Sicut autem ex libro nobis tradito patere non potest de dicto periurio, vehementer ut videtur praesumpto, nec de etiam conjecturis, circonstantiis et inditiis supradictis, ex quibus ut praemititur multum dependere videtur efficiatia, vel inefficatia dictarum<note type="foliation" content="172v"/> depositionum, sic non potest ex serie depositionum de quibus agitur haberi, an dicti testes fecerint dictas depositiones ante eorum inmurationem, vel post et si post per quantum tempus et si gratis et per se venerunt ad deponendum ista, vel citati, aut vocati fuerunt per inquisitorem et tamen secundum ista et secundum, quod constaret de eis esset, vel nulla, vel major, vel minor fides ipsis testibus adhibenda. Quinto est advertendum, quod si tantum esset, quod depositionibus sufficientibus receptis per inquisitorem contra aliquos de dictis defunctis, contra quos nunc agitur, adhuc vixissent illi, qui nunc sunt defuncti, si inquisitor eos vocasset, vel citasset dum vivebant et eorum responsio etiam negativa fuisset, scripta adhuc eorum causa in vita ipsorum incepta penderet propter, quod facilius et securius contra eos agi posset, si vero<note type="foliation" content="173r"/> vivebant tunc et postea per longum tempus et non fuerunt citati, nec vocati per inquisitorem super denuntiatis contra eos negotium magis sub dubio esse videtur et maxime, quia per tantum tempus erat tardatum, quia illi si culpabiles erant mortui sunt in peccato suo ex tardato processu et si inculpabiles erant excusationes forte legitime eorum, qui melius factum suum sciebant sublatae sunt et illis, quis eos deffendere poterant et debebant deffensiones pro magna parte sublatae sunt, qui mortui sunt testes contra eos deponentes, contra quos melius forsani possent multa opp.  si viverent et ipsi etiam possent repeti et facies eorum videri et verba ipsorum melius ex ore eorum intelligi, quam ex scripto sunt etiam forte mortui eisdem deffensoribus testes, qui noverunt conditiones parentum defunctorum et inimicitias et exceptiones alias contra testes de quibus agitur competentes et haec dilatio multum pericu qui mortui sunt testes contra eos deponentes, contra quos melius forsani possent multa pericu<note type="foliation" content="173v"/>losa esse videtur, considerata praesertim multitudine falsorum testium, qui temporibus illis et istis comperti fuerint in causis haeresis, contra quos cessare videtur deffensio et falcitatis detectio cum ex dictis eorum diu est mortuorum agitur contra jam dudum mortuos cum tam istorum, quam illorum conditiones et facta hodie ignorantur. Sexto est advertendum, quod in depositionibus contra istos defunctos sive fuerunt haereticati in morte sive interfuerunt haereticationi aliorum et ibidem haereticos adoraverint quasi omnes testes generaliter deposuerunt de duobus scilicet de haereticatione personae si fuit haereticata in infirmitate, de qua obiit et etiam de praesentia personae, contra quam agitur de ejus praesentia in haereticatione alterius et post haereticationem de reverentia facta per eam et alios praesentes ipsis haereticis, quae reverentia aliquando per eos adoratio vocatur, sic quod testes depo<note type="foliation" content="174r"/>nunt, quod ille, contra quam agitur in istis processibus sicut contra haereticum in infirmitate, de qua obiit fuit haereticatus, si vero agatur contra aliquam, quia interfuit haereticationi alicujus et quod ibidem haereticos adoraverint, dicunt testes ipsum interfuisse haereticationi et etiam, quod post haereticationem haereticos adoravit, vel haereticis reverentiam fecit et sic nisi forte obstarent ea, quae dicta sunt de periuris et sociis in crimine et quae infra discentur de discordia et singularitate testium videretur, quod quasi in omnibus processibus nobis exhibitis esset probata intentio officii contra defunctos et cum juxta praemissa agatur contra defunctos principaliter de duobus scilicet de haereticatione infirmorum et de adoratione, haereticorum circa haereticationem haereticorum manicheorum, de quibus nunc agitur, advertendum est, quod sex, vel septem consueverint intervenire ad ipsam haereticationem<note type="foliation" content="174v"/> faciendam, primo, quod infirmus petat se recipi ad fidem haereticorum dicens se credere solum posse salvari infideorum et deinde si sunt conjugati et praesentes in haereticatione alter alterum absolvit Deo et bonis hominibus et ecclesiae Dei, deinde haereticatus ponit manus suas inter manus haeretici, qui eum haereticare debet, postmodum ponit antiquior haereticus super caput haereticandi librum, in quo continentur evangelium beati Johannis et praecepta eorum, ac deinde legit evangelium in principio erat verbum usque ad illum locum gratia et veritas per Jesum Christum facta est deinde imponit manus super caput haereticandi, quibus factis haereticus dicit et tradit haereticato orationem dominicam scilicet pater noster et ista quatuor ultima sunt de sumbola consolamenti eorum, quod vocant baptismum spiritus sancti, quod est haereticatio et postea faciunt si sint plures genuflexiones suas modo haereticali, vel in dupla, vel<note type="foliation" content="175r"/> in simpla et sunt ista quatuor ultima et etiam genuflexiones actus tales, quod nullus eorum potest nec debet secundum ritum haereticorum omnia post haereticationem etiam haeretici imponunt haereticato, quod ex tunc non comedat carnes, caseum, ova, vel sanguinem et quod non tangat mulierem, nec mentiatur et quod si non potest, se abstinere a praedictis melius est, quod moriatur in la endura, quam si aliquod praedictorum transgrederetur. In adoratione ante haereticorum consuevit teneri hic modus, adorantes enim flectunt ter genua coram haereticis stantibus dicenda qualibet vice benedicite boni christiani, orate pro nobis, vel dicendo parcite nobis aliquando etiam sic adoratio per inclinationem ponendo manus ad terram, vel super bancam et inclinando se profunde et postea erigendo se<note type="foliation" content="175v"/> ter dicunt benedicite sicut supra haereticus respondet Deus vos benedicat et perducat ad bonum finem, vel benedictio Dei et nostra sit vobiscum. Circa ante praemissa et circa etiam loca determinata, vel specialia in quibus dictae haereticationes et adorationes factae fuisse dicuntur et circa personas haereticorum, qui dictas haereticationes dicuntur fecisse et circa multas alias circunstancias ipsarum haereticationum et adorationum, videntur multi de dictis testibus imperfectae examinati et interrogati fuisse et nedum circa praemissa, seu etiam circa modum haereticationum et adorationum non solum imperfecte imo multum diversimode et quandoque contrarie deponere videntur, testes praedicti prout in summa inferiori, in qua quasi totus effectus libri nobis traditi continetur, si audire velit vestra sanctitas poterit apparere ubi formabuntur du<note type="foliation" content="176r"/>bia circa ista. Septimo est advertendum, quod in fine depositionum contra quemlibet de defunctis praedictis in libro nobis tradito contentarum sub scribunt se duo notarii, primus per hunc modum et ego talis publicus tali auctoritate notarius praemissas depositiones testium et nomine ipsorum de libris originalibus inquisitionis veraciter extractas hic transcripsi, manu propria nihil addito et nihil ommisso, vel detracto ex eis de facto, vel circunstantiis ipsarum haereticationum super quibus agitur contra dictum defunctum talem, nisi dum taxat nomina personarum aliarum, quae in dictis haereticationibus interfuisse leguntur et nominantur in ipsis originalibus depositionibus, quarum personarum nomina omisi et non praesentibus extractionibus, vel abreviationibus inserere volui, ne secretum officii<note type="foliation" content="176v"/> revelarent et si, quia nomina forsitan inserui, illa sunt nomina personarum, quae jam fuerunt pro dicto crimine sententialiter condempnatae et una cum magistro tali notario publico infrascripto de praemissis abreviationibus et depositionibus sic abstractis collationem feci diligentem cum aliis originalibus in dictis libris contentis et ea facta et eisdem concordare ad invicem repertis, salvis tamen nominibus personarum ipsarum tacitis et aliquibus vocabulis, per quae nomina ipsorum testium fierent cognita durasset et per circumlocutiones alias declaratis hic me subscripsi et signum meum apposui mandatus per praefatum dominum talem inquisitorem, suum apponentem decretum et auctoritatem. Alter vero sic se subscribit. Et ego talis notarius hic me subscribo et signum meum appono in testimonium praemissorum. Octavo est advertendum, quod licet<note type="foliation" content="177r"/> cum contra vivos, vel mortuos haereticatorum et testium, qui nondum condempnati sunt nomina edi non consueverunt, nec loca etiam determinata in quibus haereticationes et adorationes factae sunt ex primi, in omnibus tamen casibus de quibus nunc agitur sunt edita nomina haereticatorum et locorum illis, qui ea recipere voluerunt, nomina vero testium inquisitor, qui nunc est, tacuit ex certis causis, ut dixit ad hoc suum animum moventibus, prout jus permitat ut dixit et est in officio inquisitionis consuetum, sed depositiones eorum publicavit detestatione praemissa de jure, stilo, cursu, usu et privilegiis inquisitionis remanentibus semper salvis, protestatus etiam fuit dictus inquisitor in publicatione praedicta et in omnibus defensionibus datis per eum et sibi retinuit pro se et suis successoribus in officio, quod non obstante publicatione praedicta ipse praedictas depositiones testium prae<note type="foliation" content="177v"/>dictorum deponentium contra dictos defunctos et alia, si quae invenientur seu inveniri possint in actis publicis et libro inquisitionis et etiam si de novo alii testes deponerent ipsos defunctos in crimine haeresis deliquisse, possit publicare quandocumque et quotienscumque sibi et suis successoribus in dicto officio visum fuerit expedire. Nono est notandum, quod quandoque aliqui testes inveniuntur deposuisse de uno facto de una haereticatione contra unum, puta gratia exempli contra Petrum et iidem testes deposuerunt eadem die contra eundem Petrum et etiam contra Guillelmum et Stephanum, vel alios de aliis factis seu haereticationibus et in depositionibus contra Petrum aliqui sunt ibi contrarii aliis testibus numero pluribus et quandoque impari numero. Juxta hoc quaeritur si talibus testibus contrariis in uno facto Petri, est cre<note type="foliation" content="178r"/>dendum contra eundem Petrum, vel contra Guillelmum et Stephani, vel alios super aliis factis seu haereticationibus, de quibus dicti contrarii testes eadem die deposuerunt cum non appareat, de quo facto seu haereticatione primo deposuerint illa die. Item quaeritur, quae interpretatio tunc fieri debeat in materia, de qua agitur, utrum videlicet interpretatio fieri debeat, quod primo deposuerint contra Petrum de facto, in quo sunt contrarii, vel de alio, vel aliis factis, in quibus non sunt contrarii. Item quaeritur si proximum dictis testibus scilicet in prima depositione super uno facto, vel haereticatione Petri contrariis, sit credendum si post ipsam primam depositionem super aliis factis contra eundem Petrum, vel contra Guillelmum et Stephanum seu alios deponant cum supposito, quod sint manifeste contrarii ex contrariate primae depositionis pariuri<note type="foliation" content="178v"/> esse et falsa deposuisse videantur et hoc est diligenter advertendum, quia sepissime hoc in libro nobis tradito reperitur et ideo notantur omnium testium contra quemlibet dictorum deponentium nomina inferius exprimuntur ut visis contrarietatibus, si quae appareant ad ipsos testes contrarios et eorum nomina facilius recurratur. Annus etiam et dies quilibet deposuerunt ideo inferius subjunguntur. Decimo notandum est, quod quandoque plures testes deponunt in libro nobis tradito super uno facto contra unum puta Petrum, et licet subductis aliquibus de eisdem testibus contrariis ibi aliis pluribus numero videatur nihilominus sufficiens numerus testium Romanae super uno facto deponentibus subductis quinque contrariis ibi aliis remanerent novem. Ut videtur concordes, tamen illi novem, qui<note type="foliation" content="179r"/> remanent reperiuntur aliquando alibi contra eundem Petrum, vel contra alios eadem die, vel antea super facto alio deponentes aliis testibus in dicto alio facto deponentibus contrarii et quandoque isti contrarii faciunt alibi super alio facto deponentibus, quorum unus est de dictis novem, ubi erit contrarius alteri in ipso alio facto eadem die, vel antea deponenti, qui quandoque est de dictis novem, quandoque non est de ipsis et ego alter sibi, vel de quattuor duo, qui sunt de dictis novem sunt contrarii alibi in facto alio aliis duobus, qui quandoque sunt de dictis novem quandoque non sunt de ipsis novem et ego, isti duo eis quandoque contrarii faciunt minorem numerum, sed non multum, ut quia de quinque alibi super alio facto de dictis novem, ipsi duo erunt contrarii tribus aliis, qui quan<note type="foliation" content="179v"/>doque sunt de dictis novem, quandoque non sunt de dictis novem et ipsi tres dictis duobus quandoque accidit, quod de quinque testibus tres, qui sunt de novem dicunt unum, dicunt contrarium vel de septem quatuor, qui sunt de dictis novem dicunt unum, et tres alii dicunt contrarium et quando eadem die inveniuntur sic in diversis factis deposuisse non potest in libro nobis tradito apparere, quam depositionem fecerint illa die, primo, vel secundo cum solum fiat in libro mentio de die depositionis ipsorum testium, et non de hora, nec ex ordine depositionum scriptarum in dicto libro patet prioritas, vel postioritas praedicta cum valde frequenter primo deposita inveniantur ultimo in libro scripta. Undecimo notandum est, quod licet mos, ut praedicitur haereticorum existat, quod ubi duo per facti<note type="foliation" content="180r"/> haeretici ad haereticandum aliquem infirmum conveniunt, alter eorum solus et comuniter antiquior in haeresi, seu qui primo fuit haereticatus ipsum infirmum haereticet, ponendo manus infirmi haereticandi inter manus suas, et etiam solus tenendo super ipsum infirmum librum, in quo est scriptum evangelium beati Johannis et solus legendo et proferendo verba, quae in haereticatione dicuntur alio haeretico juniore, seu posteriore in tempore assistente et quandoque respondente principaliter haereticanti, tamen in libro nobis tradito ut frequentius reperitur, quod si sint plures testes de duobus haereticis, de quibus agitur, scilicet de Guillelmo Pagesii et Bernardo Costa, quod ad aliquem infirmum haereticandum convenerint et ipsum haereticaverint, deponentes ubi aliqui de ipsis testibus deponunt, quod alter ipsorum haereticorum infirmum haereticaverit et manus inter<note type="foliation" content="180v"/> suas posuerit et evangelium beati Johannis legerit et librum super caput infirmi tenuerit, sunt longe plures testes circa eandem haereticationem deponentes, quorum quilibet dicit sic, videlicet quod invenit in domo, vel in camera dicti infirmi Guillelmum Pagessi et Bernardum Costa haereticos et quando praedicti haeretici fuerunt ante ipsum infirmum haereticaverunt ipsum infirmum secundum modum eorum, videlicet ponendo manus infirmi inter manus suas et dicendo talia verba et cetera et ponendo librum super infirmum et cetera et legerunt in eo illud evangelium in principio et cetera. Juxta hoc quaeritur utrum per hoc, quod unus testis dicit, quod praedicti haeretici hoc fecerunt, vel legerunt et alter testis dicit, quod unus dictorum haereticorum hoc fecit, vel legit circa eandem haereticationem et de eodem facto deponentes testes  hujusmodi sint singulares<note type="foliation" content="181r"/>, vel ad invicem contrarii, aut alias variis, quia hoc saepissime in libro nobis tradito invenitur prout inferius latius et expressius apparebit in depositionibus singulorum, sicut ea etiam, quae sequntur. Item invenitur saepe in dicto libro, quod unus, vel duo aut tres de pluribus testibus deponentibus contra unum defunctum dicunt, quod invenerunt in domo dicti infirmi haereticati duos haereticos, videlicet Guillelmum Pagesii, et socium suum cujus nomen nesciebant. Et aliquid dicunt sic Guillelmum Pagesii, et socium ejus, quem non cognoscebant. Et aliqui quandoque dicunt sic, videlicet quod nomina, quandoque dictorum haereticorum ignorant, quandoque dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos nomen socii non exprimendo, nec amplius dicendo, quandoque dicunt sic, videlicet quod invenerunt duos haere<note type="foliation" content="181v"/>ticos in camera infirmi, quod ipsi testes non cognoverunt, sed dicunt, quod tunc haereticaverunt ipsum infirmum ponendo manus suas et cetera, quandoque dicunt, quod invenerunt duos homines, quos non cognoscebant, et quorum nomina ignorant, sed bene recognoverunt, quod erant haeretici, quia haereticaverunt infirmum ponendo manus ipsius inter manus suas, et legendo super caput suum evangelium et tenendo librum et cetera. Juxta hoc quaeritur an tales depositiones, in quibus testes nomen, vel cognomen alterius haereticorum non exprimunt, sed solum dicunt socii sui, vel in quibus dicunt se nomen socii ignorare, vel nescire, vel in quibus dicunt se nomina duorum hominum ignorare, quos non cognoscebant et quorum nomina ignorabant sint sufficientes ad condemnationem in materia, de qua agitur, et an testes et his variis, vel alias suspecti debeant reputari. De dictis, autem Guillelmo Pagesii et Bernardo Costa,<note type="foliation" content="182r"/> qui haereticationes fecisse dicuntur, de qua natione, vel terra, seu diocesi, vel loco fuerint in libro nobis tradito mentio aliqua non habetur. Item rarissime invenitur, quod testes, qui dicunt se interfuisse haeredicationibus praedictis et de quorum depositionibus agitur contradictos defunctos, quod ipsi defuncti haeredicationibus interfuerint et ibidem haereticos adoraverint deponant se a praedictis haereticis, vel aliis tunc, vel alias audivisse aliquos errores sectae manicheorum, vel aliorum haereticorum. Juxta hoc quaeritur si probatur aliquem haereticatum fuisse, ut quia haereticus posuit manus ipsius haereticati inter manus suas et librum, in quo scriptum est evangelium beati Johannis super caput ipsius infirmi haereticati legendo evangelium beati Johannis, vel probetur aliquem tali haereticationi interfuisse et ibidem haereticos adorasse, non tamen probetur, quod<note type="foliation" content="182v"/> haereticus tunc aliquo de erroreres docuerit, seu contra fidem catholicam aliquid dogmatisaverit, aut quod haereticatus, vel ille, qui dictae haereticationis interfuisse probatur aliquos errores haereticorum manicheorum aut aliorum audiverint utrum tales credentes haereticorum erroribus debeant reputari. Ultimo est advertendum, quod cum in certis casibus tantum haereticatio iteretur, quam haeretici consolamentum, seu baptismum appellant non apparet ex libro nobis tradito, quod de aliqua iterata haereticatione, seu de aliquo, qui bis haereticatus fuerint, agatur in eo ymo titulus positus contra quemlibet dictorum defunctorum, qui haereticati fuisse dicuntur et series demonstrat, quod de una haereticatione solum agitur contra quemlibet eorumdem. Et etiam attendendum, quod ex libro nobis tradito non habetur, quod aliqui testes religiosi, vel seculares fuerint praesentes, quando depositiones istorum<note type="foliation" content="183r"/> testium, vel alicujus etiam eorum per inquisitores supradictos receptae fuerunt, non habetur etiam ex eodem libro per quem notarium, vel notarios dictae depositiones scriptae fuerunt, nec fit aliqua mentio in dicto contineatur nomina testium et notarium, propter quod dubitatur an deffensiones datae haeredibus et propinquis dictorum defunctorum sint sufficienter eis datae, cum tales eis datae fuerint, quales in dicto libro nobis tradito continentur, tacitis nominibus testium et notarium praedictorum dubitatur an tales processus possint valere contra defunctos. Circa materiam relationis factae in negotio inquisitionis formata sunt dubia infrascripta, sed ante examinationem eorum, et quia aliter multa ex eis non possent bene intelligi diligenter, videnda sunt notabilia<note type="foliation" content="183v"/> posita in prima parte relationis praedictae et singulariter praevidendum est, quantum notabile maxime circa illa, quae ibi dicuntur de excommunicatis participibus et sociis criminis aut per juris ad testimonium in causa fidei in certis dumtaxat casibus admitendis. Primo igitur juxta secundum notabile moveri possunt dubia infrascripta, supposito enim, quod omnes testes, qui dicunt se alicui haereticationi interfuisse, concordant de villa et de domo, in quibus dicunt haereticationem alicujus et alia de quibus deponunt facta fuisse, supposito etiam, quod omnes dicant, quod fuerunt facta in infirmitate de qua haereticatus obiit, primo quaeritur, si testes hujusmodi dicant duos tales haereticos talem haereticasse et tales ipsi haereticationi interfuisse et ibidem haereticos adorasse, interrogati tamen non deponant, qua die, vel quo mense<note type="foliation" content="184r"/> facta fuerunt, de anno autem dicant se non recordari, sed dicunt, quod tempore depositionis eorum erant elapsi tres, vel quatuor anni, ut eis videtur, utrum sufficiat in hac materia ad condempnationem dictorum defunctorum depositio testium praedictorum, praesertim cum non data certitudine temporis, nec perjudicem, nec per testem non videatur, quod sufficiens deffensio possit dari talibus haeredibus, vel successoribus et maxime post quadraginta, vel quadriginta quinque annos a tempore depositionis ipsorum testium et post quadraginta septem, vel sexaginta duo annos, a tempore, quo dicitur fuisse commissum delictum. Item idem quaeritur quando testes dicunt se non recordare de die, mense et anno.  Item supposito, quod omnes testes de eadem haereticatione deponentes, et quorum quilibet asserit se interfuisse eidem concordent de villa et domo,<note type="foliation" content="184v"/> in qua dicunt haereticationem et alia, de quibus deponunt fuisse facta et alios, contra quos deponunt eidem interfuisse et haereticos ibidem adorasse, concordent etiam de nominibus haereticorum, qui haereticationem fecisse dicuntur, omnes etiam concordent et dicant, quod facta fuerunt infirmitate, de qua haereticatus obiit, concordent etiam de mense, de anno vero dicant, quod erant elapsi tres, vel quatuor anni, ut eis videtur tempore depositionis eorum et de die dicant se non recordari, discordent tamen in aliis, ut pote, quia aliqui ex eis dicunt, quod haereticatio et alia de quibus deponunt fuerunt facta de die alii, quod eadem fuerunt facta de nocte, vel quod Petrus et Guillelmus tunc ibidem adoraverunt haereticos et ipsi Petrus et Guillelmus, qui tunc ibidem dicuntur haereticos adorasse, et qui sunt de ipsis testibus de eadem haereticatione et aliis praedictis deponentibus excipiunt ab adoratio<note type="foliation" content="185r"/>ne hujusmodi se ipsos. Quaeritur utrum non obstante tali contrarietate postquam in pluribus aliis praedictis sunt concordes sit sufficiens ad condemnationem, considerata qualitate negotii, de quo agitur testimonium eorumdem, vel potius ex ipsa contrarietate falsi periuri et contrarii debeant nihil ominus judicari et per consequens non probantes. Item si tales testes ad invicem contrarii sint hinc inde pares numero, ut quia de quattuor testibus duo dicunt, quod haereticatio fuit facta de die, alii duo dicunt, quod fuit facta de nocte, quaeritur, quorum an neutrorum testimonium valeat maxime cum de aliquibus inditiis, vel circunstantiis, seu de conditione, aut qualitate personarum nunc apparere non possit. Item idem quaeritur, ubi numerus impar esset, sed major numerus in uno ante excederet et de proxime dictis inditiis, vel circunstantiis non appareret. <note type="foliation" content="185v"/>Item cum aliud sit pariurium resultans ex contrarietatibus testium manifestis et aliud pariurium resultans ex celata ab initio veritate, de quo agitur extra de haereticis in capitulo accusatus, capitulo licet ubi etiam ad hoc, ut postea credatur dicto degerantium secundo modo contra aliud requirantur manifesta inditia et alia de quibus ibi [...]vetur (?), quaeritur utrum locum habeat, vel non praesertim considerata antiquitate et qualitate hujusmodi negotii provisio dicti capituli licet in pariurio resultante ex contrarietatibus supradictis, si postea inveniantur de aliis haereticationibus deposuisse. Item juxta dictum secundum notabile quaeritur utrum ultimo testimonio, seu dicto dicti Guillelmi Serra contra alios sit credendum. Qui cum primo confessus fuisset, postmodum sed non apparet, quando revocavit confessionem suam et ipsam dixit nullam<note type="foliation" content="186r"/> continere veritatem et deinde elapsis triginta quinque annis et quatuor mensibus a tempore primae confessionis et depositionis ad cor, ut notarius asserit rediens recognovit primam confessionem fuisse veram, dictus autem Guillelmus in sua praedicta confessione nominavit multas personas, quas dixit interfuisse haereticationi Ermersendis, uxoris Joannis Alamandi, prout infra dicetur. Item juxta secundum et etiam juxta quartum et quintum notabilia quaeritur, utrum ex correctionibus et additionibus hujusmodi praesumi debeat dictum periurium contra testes, considerata potissime, quasi comuni praedicta consuetudine eorumdem, et an, juxta idem, in casu de quo agitur, fieri debeat interpretatio correctiones et additiones praedictae factae fuerunt incontinenti, vel quod factae fuerunt ex intervallo, cum de hoc nihil ex libro appareat, nisi quantum ad dictum Guillelmum serra juxta secundum natabile supradictum, qui, ut praemissum est, revocata confessione sua post triginta<note type="foliation" content="186v"/> quinque annos rediit ad ipsam. Ipsam juxta sextum natabile quaeritur, si testes, maxime se interfuisse pluribus haereticationibus deponentes, dicunt aliquam haereticationem factam fuisse, vel haereticationibus, de quibus agitur se interfuisse, non tamen deponant illo sex vel septem in ipso sexto notabili expressa in ipsa haereticatione intervenisse, vel saltem illa, quae de substantia consolamenti existunt, licet dicant, quod haeretici posuerunt tunc manus haereticati inter manus suas, vel aliquid tale, quod secundum haereticos non est de substantia consolamenti utrum probent sufficienter haereticationem praesertim cum haereticis aliter non reputent aliquem consolatum, vel in sectam suam, vere et perfecte fuisse receptum, nisi saltem illa intervenerint, quae secundum eos de substantia consolamenti existunt. Item idem quaeritur si deponant testes unum solum, vel duo de praedictis intervenisse, quae de substantia consolamenti existunt, de aliis autem<note type="foliation" content="187r"/> nihil deponant, sine quibus haeretici aliquem esse non reputant consolatum, nec in sectam eorum vere et perfecte fuisse receptum. Item eadem quaestiones vel similes fieri possunt juxta sextum notabile, circa adorationem cum et in illa secundum haereticos, quaedam intervenire debeant ad hoc ut ipsa adoratio sit secundum eos debito modo facta et ad hoc, quod adoratio dici debeat, quae in ipso sexto notabili exprimuntur, videlicet si testes non deponunt ea omnia intervenisse, vel si deponant aliqua intervenisse et de aliis nihil dicant utrum adoratio sit tunc sufficienter probata. Item juxta septimum et octavum notabilia quaeritur cum jura unam solam causam propter, quam possunt nomina accusatorum et testium sub primis, exprimant. Videlicet quando propter personarum potentiam, contra quos inquiritur, videt episcopus, vel<note type="foliation" content="187v"/> inquisitor grave periculum accusatoribus, vel testibus inminere utrum ex alia causa vel alio casu, vel ex aliquo usu, stilo, vel cursu possit episcopus et inquisitor, vel alter eorum nomina accusatorum et testium supprimere, quando defensionem concedunt et an etiam haereticatorum nominandi debeant quasi potest maxime cum igitur ex testimonio defunctorum et contra defunctos et de personis, quae magni ponderis non existunt. Item quaeritur utrum ex testimonio duorum, vel trium testium, qui fuerunt participes, vel socii criminis possit aliquis de defunctis, de quibus agitur condempnari, praesertim ubi de indiciis et circunstantiis positis in quarto notabili non apparet, alia dubia videantur in nono notabili et aliis sequentibus et in abrevatione etiam depositionum, de quibus agitur ubi circa concordiam et discordiam tes<note type="foliation" content="188r"/>tium multa dubia sunt formata.



Sequntur depositiones quorumdam testium deponentium contra dictos defunctos, prout libro nobis tradito vidimus contineri, ex quibus una cum notabilibus suprascriptis colligiter summa seu effectus totius libri nobis traditi per S. V., circa quas attendatur an in subscriptis inter testes esse contrarietas videatur. Et primo contra Arnoletum servientem defunctum de Cabareto diocesis Carcassonensis, unde quod dictus Arnolotus interfuerit haereticationi Egidii de Burris, et quod ibidem haereticos adoraverit et deponunt quatuor decim testes. Primus est Arnaldus Marcelloni de Ripperia, magister Therrimis notarius, Petrus David de Insulis, Bernardus Agassa de Carcassona, Johannes de Nunciato, Johannes Hugueti Carpentarius,<note type="foliation" content="188v"/> Guillelmus Rocafera serviens de Cabareto, Machaut soror Roberti Cenonensis, Robertus Angliars serviens, Robertus Cenonensis, Guillelmus Castans de Salsinhano, Guilhotus Raynaldi de Insulis, Petrus Bongis dominus de Capite Servi, Bernardus Tymerisi (?) de Ripparia Cabareti. Circa quas quaeritur an duodecimus et quatuor decimus per istum inquisitorem recepti videantur a septem primis et a decimo et undecimo in hora haereticationis discordare, quia duodecimus dicit, quod fuit facta de die clara circa meridiem, vel nonam, ut sibi videtur, quatuor decimus dicit, quod fuit facta hora prandii septem praesenti et decimus et undecimus dicunt, quod fuit facta de nocte vel circa principium noctis octavus et nonus testes deponunt, quod<note type="foliation" content="189r"/> fuit facta de die, ut eis videtur, tertius decimus testis per istum inquisitorem receptus dicit, quod fuit facta circa vesperas, et sic quinque testes de praedictis videntur deponere, quod haereticatio et adoratio fuerunt factae de die, licet de hora diei videantur variare et novem testes de praedictis deponunt, quod fuerunt factae de nocte. Item quaeritur utrum quatuordecimus testis ex eo discordet ab aliis, quia dicit se non fecisse reverentiam haereticis post dictam haereticationem omnibus aliis deponentibus, quod omnes, quos nominant, et quos dicunt interfuisse eidem haereticationi post ipsam fecerunt illam reverentiam haereticis, nullus tamen aliorum tresdecim testium nominat expresse in libro nobis tradito dictum quatuor decim testem, sed ipse nominat expresse primum testem tantum, quilibet tamen testium praedictorum deponit multos alios interfuisse ipsi haereticationi<note type="foliation" content="189v"/> et ibidem haereticos adorasse, quorum nomina libro nobis tradito subiicentur et idem fit comuniter in quacumque depositione quorumcumque testium deponentium in libro nobis tradito, sed notarius dicit, quod ideo subiicentur ne personae fiant notae et ne secretum officii inquisitionis revelletur, ut superius est praemissum. Item quaeritur utrum undecimus testis sit ex eo contrarius primo secundo et quarto testibus, quia dicit, quod dictus Egidius, qui dicitur fuisse haereticatus legavit haereticis quinquaginta solidos, quod debuit solvere Robertus Senonensis, cum tamen primus, secundus et quartus testes dicant, quod legavit haereticis centum solidos, quos mandavit solvi per dictum Robertum, quartus tamen testis addit centum solidos, ut sibi videtur. Item primus, secundus, tertius, quartus et decimus testes deponunt in plu<note type="foliation" content="190r"/>rali, sic, videlicet quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmum ponendo manus infirmi inter manus suas et etiam ut supra in undecimo notabili est dictum alii omnes deponunt in singulari, videlicet quod alter ipsorum haereticorum recepit manus infirmi inter manus suas, excepto nono teste, qui de haereticationi et modo haereticandi deponit in parte in plurali, dicendo, quod invenit dictos haereticos stantes juxta dictum infirmum, qui tunc infirmum haereticaverunt et in sectam suam receperunt ponendo manus dicti infirmi inter manus suas et quendam librum super caput eius et deinde sequitur in depositione dicti noni testis sic videlicet et post posuit manus suas super caput dicti infirmi et dicebat, quaedam verba, quae ipse testis non poterat bene intelligere et post ambo haeretici flexerunt genua coram dicto infirmo, et sic quinque testes praedictis quatuordecim deponunt in plu<note type="foliation" content="190v"/>rali, octo in singulari, unus in singulari et plurali simul. Item primus, secundus et tertius testes dicunt, quod invenerunt in camera dicti infirmi Guillelmum Pagesii et socium suos haereticos unum solum de haereticis nominando expresse videlicet Guillelmum Pagesii. Quartus autem, septimus, decimus et undecimus dicunt, quod invenerunt in camera Guillelmum Pagesii et Bernardum Costa, socium suum, haereticos ambos haereticos nominando. Quintus dicit, quod evenit duos haereticos in camera, quos non cognoscebat et audivit, quod unus nominabatur Guillelmus et alius Bernardus, de cognitionibus tamen eorum non audivit, ut dicit. Secundus dicit, quod invenit in camera duos haereticos, quorum unus vocabatur Bernardus de altero di<note type="foliation" content="191r"/>cit se non recordari. Octavus, duodecimus et tredecimus dicunt, quod invenerunt in camera duos homines, quos non cognoverunt. Nonus testes dicit, quod invenit in camera duos haereticos, quorum nomina ignorat. Quartus decimus dicit, quod invenit Guillelmum Pagesii et socium suum de cujus socii nomine dixit se non recordari, qui haereticaverunt et cetera. Et omnes praedicti concordant de castro, in quo praedicta deponunt fuisse facta et primus, quintus et undecimus testes etiam de domo sextus, septimus, octavus, nonus et omnes alii subsequentes etiam de camera haereticati. De die autem, quod fuerunt facta nullus recordatur, licet secundus et octavus de hoc non fuerunt interrogati. De anno dicunt sic primus cum<note type="foliation" content="191v"/> testis fuit examinatus anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, tertio Kalendas Decembris et dicit, quod anno illo circa festum omnium sanctorum fuerat annus ut sibi videtur. Secundus testis eodem anno quarto Nonas Decembris et dicit, quod anno illo circa festum Omnium sanctorum fuerat annus. Tertius testis eodem anno, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc erant omnes et amplius, ut credit. Quartus testis anno millesimo ducentesimo octuagesimo, quinto Idus Julii, et dicit, quod duo anni essent tunc circa festum sancti Michaelis proximi tunc venientis, ut sibi videtur. Quintus testis anno proximo dicto undecimo Kalendas Decembris et dicit, quod tunc erant duo anni et amplius, ut sibi videtur. <note type="foliation" content="192r"/>Sextus anno proximo dicto octavo Kalendas Decembris et dicit, quod tunc fuerant duo anni circa festum beati Michaelis proximum tunc transactum. Septimus anno proximo dicto quarto Nonas Decembris et dicit, quod duo anni erant tunc et amplius. Octavus anno proximo dicto decimo quarto Kalendas Januarii et dicit, quod duo anni erant tunc elapsi. Nonus anno proximo dicto decimo octavo Kalendas Februarii et dicit, quod duo anni erant tunc elapsi et amplius, ut sibi videtur. Decimus anno millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, octavo Idus Aprilis, et dicit, quod circa festum beati Michaelis undecimarum fuerunt tunc duo anni. Undecimus anno millesimo ducentesimo nonagesimo, sexto Kalendas Novembris et dicit se non recordari<note type="foliation" content="192v"/> de tempore. Duodecimus anno millesimo trecentesimo tricesimo, undecima die Octobris, et dicit, quod tunc poterant esse quinquaginta anni vel circa aliter dicit se non recordari de tempore vel die. Tertius decimus anno proximo dicto, die vigesima quarta Novembris et dicit, quod circa quinquaginta anni erant tunc, ut sibi videtur. Quartus decimus anno proximo dicto, die vicesima Nona Januarii et dicit, quod non recordatur, ad plenum de tempore, sed dicit, quod sint in infirmitate, de qua haereticatus obiit, et quod tunc poterant esse, ut sibi videtur quadraginta anni et amplius, omnes autem conveniunt, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod idem Arnoletus inter<note type="foliation" content="193r"/>fuerit haereticationi Edelinae, uxor quondam supra dicti Egidii, et quod ibidem haereticos adoraverint deponunt undecim testes, primus est Arnaldus Macellani, magister Therrinus notarius Cabardesii, Petrus David de Insulis, Bernardus Congassa de Carcassona, Johannes Carpentarius, Marquesia filia Mahaut de Villagalenno, Robertus Anglicus serviens de Cabareto, Robertus Senonensis, Guillelmus Castans de Salsinhano, Guillotus Raynardi de Insulis, Petrus Bongis dominus de Capiteservi, Circa quos quaeritur an quartus testes discordare videbatur ab aliis, ex quia dicit se non adorasse ibidem post haereticationem haereticos, cum omnes alii deponant, quod omnes, quos nominant, quos dicunt interfuisse<note type="foliation" content="193v"/> ipsi haereticationi post ipsam adoraverunt haereticos, tamen non apparet, quod dominent expresse in libro nobis tradito, dictum quartum testem, licet ipse nominet secundum testem, tantum ipse tam dicit se interfuisset. Item septimus testis deponit, quod dies erat, quando fuit facta haereticatio ut sibi videtur. Decimus testis dicit, quod fuit facta circa meridiem undecimus vero, quod dies erat alta tunc, et ut credit inter sextam et nonam aliis omnibus deponentibus, quod fuit facta de nocte vel circa principium noctis quaeriter utrum septimus, decimus et undecimus testes discordant ex hoc in tempore ab aliis octo. Item primus, secundus, tertius, quartus, octavus et nonus deponunt in plurali, videlicet quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmum, alii omnes in singulari videlicet<note type="foliation" content="194r"/> quod alter dictorum haereticorum posuit manus et cetera. Item primus, secundus, tertius et octavus testes dicunt, quod invenerunt in camera haereticati Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos. Quartus autem et nonus testes dicunt, quod invenerunt in camera Guillelmum Pagesii et Bernardum Costa haereticos. Quintus, quod invenit duos haereticos, quorum unus vocabatur Bernardus Costa de alio dixit se non recordari. Sextus et undecimus dicunt, quod invenerunt duos homines, de quibus audiverunt tunc, quod boni homines erant, scilicet haeretici. Septimus et decimus dicunt, quod invenerunt ibi duos homines, quorum nomina ignorant. Omnes autem concordant de castro, in quo praedicta fuerunt facta, et<note type="foliation" content="194v"/> de camera domus infirmae haereticatae, exceptis tribus primis, qui de domo, vel camera, nullam faciunt mentionem, sed solum de castro, in quod fuit haereticata, de die vero nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo, tertio Kalendas Decembris, et dicit, quod illo anno in mensibus fuerat annus unus vel circa, ut sibi videtur. Secundus anno eodem quarto Nonas Decembris et dicit idem, quod proximus. Tertius anno eodem quinto Idus Januarii et dicit, quod illo anno in messibus fuerat unus annus, ut sibi videtur. Quartus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, Idus Julii, et dicit, quod duo anni essent tunc in mense septembris, tunc proxime venturo, ut sibi videtur. <note type="foliation" content="195r"/>Quintus eodem anno, octavo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc erant duo anni elapsi. Sextus eodem anno decimo octavo Kalendas Januarii et dicit, quod circa festum beati Michaelis tunc proxime praeteritum fuerunt duo anni. Septimus eodem anno decimo octavo Kalendas Februarii et dicit, quod tunc erant duo anni et amplius. Octavus anno millesimo ducentesimo octuagesimo, sexto Idus Aprilis, et dicit, quod tunc poterant esse tres anni vel circa, ut sibi videtur. Item nonus testes invenitur in libro nobis tradito fuisse examinatus per fratrem Johannem Galaudi inquisitorem anno millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, undecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse duo anni et amplius, ut credit, cum tamen<note type="foliation" content="195v"/> octo testes praecedentes fuerunt examinati per eundem inquisitorem anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, octuagesimo quinto, octuagesimo sexto, ut est dictum, secundum hoc dictus nonus testes discordaret multum ab aliis in tempore, nisi fuerit error scriptoris, et hoc est verisimile, quia idem testis reperitur deposuisse de haereticatione P. de Brolio, de qua infradicetur, in qua dicitur interfuisse, Raimundus olim rector ecclesiae, de Quero Cemerio anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, undecimo Kalendas Decembris, et ista videtur etiam fuisse ista dies, de qua hic agitur sed scriptor forte dimisit unum X et posuit LXXIIII pro LXXXIIII. Decimus testis fuit examinatus per inquisitorem, qui nunc est anno millesimo trecentesimo tricesimo, die undecima mensis Octobris, et dicit,<note type="foliation" content="196r"/> quod tunc poterat esse quinquaginta anni vel circa. Undecimus testis anno proximo, die vicesima quarta mensis Novembris et dicit, quod tunc erant circa quinquaginta anni elapsi, ut sibi videtur, omnes tamen concordant, quod fuit infirmitate, de qua haereticatus decessit.



Item, quod Philippotus de Magnovilla de Pizinchis diocesis Carcassonensis haereticatus fuit, in quadam infirmitate, de qua convaluit, et quod Petronilla, ejus uxor, haereticationi ejus interfuerit et ibidem haereticos adoraverit, deponunt duo testes, primus est bonus homo de Cursaco, Guillelmus Gomesenes de Turreta. Circa quos quaeritur an ex eo discordare videantur, quia secundus dicit, quod omnes, quos nominat, quos dicit interfuisse haereticationi, et ipse testis adoraverunt haereticos fle<note type="foliation" content="196v"/>xis genibus facta haereticatione. Primus autem idem dicens de aliis, quos dicit interfuisse haereticationi, de se ipso dicit, quod non flexit genua sed solum inclinavit caput suum, non tamen apparet ex libro attestationum nobis tradito, quod unus ipsorum duorum testium alium expresse nominet. Item ambo testes deponunt in plurali de haereticis, videlicet quod praedicti haeretici erunt infirmum. Item primus testis nominat ambos haereticos scilicet Guillermum Pagesii et Bernardum Costa. Secundus dicit Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos unum solum expresse nominando, ambo autem testes concordant de castro, in quo praedicta facta fuisse dicuntur, et de domo, et quod de nocte, de die vero nullus recordatur de anno dicunt sic. <note type="foliation" content="197r"/>Primus enim fuit exanimatur anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, sexto Kalendas Martii, et dicit, quod tunc poterant esse quatuor anni vel circa, ut sibi videtur, et quod fuit circa festum Penthecostes. Secundus eodem anno, tertia Kalendas Martii, et dicit, quod tunc erant quatuor anni vel circa, ut sibi videtur. Ambo etiam deponunt, quod fuit, in quadam infirmitate, de qua haereticatus convaluit.



Item, quod idem Philippotus haereticationi domini Johannis de Penauaira militis, quodam castellani de Cabareto interfuerit et ibidem haereticos adoraverint deponunt quatuor testes, primus est bonus homo de Cucsiaco, Terrinus notarius Cabardesii, Johannes Hugueti, Robertus Senonensis. Quorum primus, tertius et quartus<note type="foliation" content="197v"/> testes dicunt, quod ipsi et omnes, quos nominant, quos dicunt interfuisse haereticationi adoraverunt haereticos facta haereticatione. Secundus testis dicit, quod omnes, quos nomina, et ipse testis inclinaverunt se dictis haereticis facta haereticatione dicendo benedicite primus, secundus, tertius, vel quartus testes secundum testem non nominat expresse, nec ipse eos, quod appareat ex libro nobis tradito, licet dicatur, quod in originali, quibus plures nominat, quorum nomina in libro praedicto tacentur. Item primus, secundus et quartus testes deponunt in plurali et haereticatione, videlicet quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmum. Tertius testis dicit, quod alter eorumdem. Item primus et quartus testes nominant ambos haereticos expresse. Secundus dicit Guillelmum Pagesii<note type="foliation" content="198r"/> et socium suum haereticos unum tantum expresse nominando. Tertius testis dicit, quod invenit in castro et domo infirmi duos haereticos, quorum nomina dicit se ignorare omnes quatuor testes concordant de castro, in quo praedicta dicunt fuisse facta, et duo dicunt, quod in domo et camera haereticati. Item concordant, quod fuerunt facta de die, et nullus dicit, quod de nocte, qua die vero facta fuerunt dicunt se non recordari de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, sexto Kalendas Martii, et dicit, quod nullo anno circa festum beati Johannis bene fuerant duo anni, ut sibi videtur. Secundus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, sexto Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse quinque anni vel circa, ut sibi videtur, alter non recordatur <note type="foliation" content="198v"/>de tempore, ut dicit. Tertius anno proxime dicto octavo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc erant quatuor anni vel circa non sibi videtur aliter de tempore non recordatur, ut dicit. Quartus anno millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, octavo Idus Aprilis, et dicit, quod erant tunc quinque anni vel circa, ut sibi videtur. Omnes dicunt, quod fuit in quadam infirmitate, de qua haereticatus convaluit.



Item, quod idem Philippotus haereticationi Luciae, uxoris quondam dicti domini Johannis, interfuerit. Et ibidem haereticos adoraverint deponunt duo testes, primus est Johannes Hugeti carpentarius, Robertus Senonensis. Quaeritur utrum discordent in hora haereticationis, quia primus dicit,<note type="foliation" content="199r"/> quod fuit facta circa principium noctis, secundus, quod fuit facta de circa meridiem, quorum etiam primus dicit se interfuisse quatuor haereticationibus, et adorationibus, de quibus una die deposuit, qui per eadem verba, et eodem modo, et circa nominum dictorum haereticorum notitiam varie locutus fuit in ipsis depositionibus, quia eadem die deponens modo recordabatur de nominibus illorum, modo ignorabat, quaeritur utrum ex his suspectus debeat judicari. Item dictus primus testis deponit in singulari, quod alter haereticorum haereticavit infirmum, secundus in plurali, quod praedicti haeretici haereticaverunt eum. Item primus testis dicit, quod invenit ibi Bernardum Costa et socium suum eum alias non nominando. Ambo testes concordant de castro, in quo praedicta dicuntur fuisse facta, et secundus, quod in camera mulieris hae<note type="foliation" content="199v"/>reticatae de die, qua facta fuisse domini nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, octavo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse tres anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus anno millesimo ducentesimo octuagesimo sexto Nonas Aprilis, et dicit, quod tunc poterant esse quatuor anni vel circa. Omnes dicunt, quo fuit, in quadam infirmitate, de qua haereticatus convaluit.



Item, quod idem Philippotus et Petronilla, ejus uxor, haereticationi novem actis Gerardi Arquerii interfuerunt et ibidem haereticos adoraverunt deponunt tres testes, primus est Guillelmus Sicardi de Cucsioco, Guillelmus Ricardi de Cucsioco, Bonohomo de Cucsioco. Circa quos quaeritur an primus<note type="foliation" content="200r"/> testis ex eo contrarietur secundo testi, quia primus deponit, quod dum ipse et quidam alii duxissent duos haereticos prope Carcassonam ad haereticandum, quandam mulierem ipse cum duobus aliis nolentes praecedere alios dimiserunt haereticos in introitu burgi, et ipsi praecesserunt, et quod postea ipse testis et alii duo cum eo intraverunt civitatem. Secundus vero testis de actu eodem deponens non ponit nisi se ipsum, et alium dicens, quod ipse testis, et quidam alius dimiserunt haereticos, ut praecederent et primum intervenerunt. Item primus dicit, quod cum ipse, et alii duo cum eo dimissent haereticos in introitu burgi, et praecederent eos, quando fuerunt in introitu civitatis jam porte apperiebantur, et statim ipse testis, et alii duo cum eo intraverunt civitatem, et venerunt ad domum dictae informae haereticandae, et invenerunt Gerardum, qui eos miserat pro haereticis<note type="foliation" content="200v"/> et dixerunt, quod dicti haeretici veniebant, qui Gerardus dixit ipsi testi, et aliis praedictis, quod ponerent haereticos in domo ipsius Gerardi, quae fuit cujusdam, quem nominat. Secundus vero testis dicit, quod cum ipse testis, et quidam alius dimississet haereticos, ut praecederent, et primi intrarent, quando fuerunt introitu civitis portae appariebantur, et statim intraverunt civitatem, et venerunt ad domum dicti Gerardi, quae fuit cujusdam, quem nominat ubi invenerunt ipsum Gerardum et dixerunt sibi, quod probi homines veniebant, quaeritur an ex his debeant contrarii judicari. Item secundus non deponit, quod Philippus vel Petronilla, de quibus agitur post haereticationem, de qua agitur vel antea adoraverint haereticos. Tertius autem testis non deponit, quod Philippus et Petronilla in<note type="foliation" content="201r"/>terfuerint haereticationi dictae novae, nisi solum quod dicit, quod bene credit, quod interfuerint. Item nihil deponuit tertius testis de adoratione, et sic, quod Philipius et Petronilla in haereticatione dictae novae haereticos adoraverunt, non probatur nisi per primum testem de praedictis tribus in libro nobis tradito expresse nominatis. Item primus testis deponit in plurali, quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmam et idem dicit tertius testis de credulitate tamen. Secundus vero dicit, quod Guillelmus Pagesii haereticus hoc fecit. Item primo dicit, quod invenit Guillelmus Pagesii, et Bernardum Costa. Omnes tamen tres concordant, quod facta fuit haereticatio, et adoratio in civitate Carcassonae, et in domo mulieris haereticatae, et quod facta fuerunt circa principium noctis, de die vero nullus recordatur de an<note type="foliation" content="201v"/>no dicunt sic. Primo enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, octavo Idus Martii, et dicit, quod tunc poterant esse sex anni ut credit, tamen non bene recordatur ut dicit. Tertius testis eodem anno sexto Kalendas Martii et dicit, quod tunc poterant esse quinque anni vel circa ut sibi videtur. Secundus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, decimo sexto Kalendas Junii, et dicit, quod tunc poterant esse sex anni, et amplius ut credit. Omnes concordant, quod fuit infirmitate, de qua dicta mulier haereticata obiit.



Item, quod B. de Lercio de Ripparia Cabareti diocesis Carcassonensis haereticationi P. de Lercio interfuit et ibidem haereticos adoraverint deponunt septem testes, primus est<note type="foliation" content="202r"/> Arnaldus Marcellani de Ripperia, magister Therrinus notarius, Bernardus Agassa, scriptor de Carcassona, Guillelmus Castans de Salinhaco, Raimundus durandi de Salinhaco, Rica Topina de Ripparia, combareti, Bernardus Aymerici de Ripparia. Circa quos quaeritur an secundus testis discordet ab aliis, ex eo, quia dicit, quod omnes, quos nominat eo excepto, et quodam alio, cujus nomine in hoc libro tracetur adoraverunt haereticos flexis genibus dicendo benedicite nullum tamen aliorum testium nominat expresse sed tertius, quartus, quintus, testes eum nominant et dicunt ipsum tunc haereticos adorasse, cum tamen ipse se hic ab adoratione excipiat. Item quaeritur an tertius testis discorde ab aliis, ex eo, quia dicit, quod<note type="foliation" content="202v"/> omnes, quos nominat, excepto ipso teste, qui ut dicit non poterat flectere genua adoraverunt haereticos secundum modum eorum, et nominat de dictis septem testibus primum et secundum solum aliis discentibus, quod omnes tunc adoraverunt haereticos flexis genibus. Item quaeritur an quartus et secundus ad invicem discordent ex eo, quia secundus aliter eum non nominans venientes ad infirmum invenerunt cum eo haereticos, de quibus agitur et tamen quartus dicit, quod ipse, et secundus, quem expresse nominat venerunt ad infirmum, de quo agitur et steterunt cum eo per aliquam pausam in camera sua et postea post multa consilia fuerunt ad ipsam cameram et ad ipsum infirmum adducti dicti haeretici et secundum hoc venientes ad infirmum non invenerunt<note type="foliation" content="203r"/> haereticos cum eo, ut secundus dicit. Item primus testis deponit, quod omnes, quos nominat, et ipse testis facta haereticatione adoraverunt haereticos secundum modum eorum nullum, tantum de septem aliis testibus nominat expresse in hoc libro. Quartus autem testis dicit, quod facta haereticatione ipse et omnes, quos nominat reclinaverunt se coram dictis haereticis et nominat primum testem et secundum tamen. Item quintus et sextus testes dicunt, quod omnes, quos nominat adoraverunt haereticos flexis genibus et quintus testis nominat secundum, tertium et quartum testes, qui tamen secundus et tertius se ipsos ab adoratione excipiunt, et ita tertius et quartus et quintus testes deponunt secundum testem adorasse cum tantum ipse se exipiat<note type="foliation" content="203v"/> sextus vero testis nullum aliorum septem testium nominat expresse in hoc libro. Item septimus testis dicit, quod omnes praesentes adoraverunt haereticos flexis genibus et nominat solum expresse primum testem. Item sex testes primi deponunt in plurali, quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmum. Item primus testis dicit, quod invenit Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos, tertius testis dicit Bernardum Costa et socium suum haereticos. Quartus testis dicit, quod fuerunt duo homines ad ducti ad infirmum, quos ipse testis non cognovit ut dicit, sed bene cognovit ut dicit haeretici erant, quia haereticaverunt infirmum, sextus testis nominat expresse ambos haereticos. Omnes septem concordant de castro,<note type="foliation" content="204r"/> in quo praedicta dicunt facta fuisse et de domo infirmi, et quo fuerunt facta de nocte, de die autem nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, pridie Kalendas Novembris, et dicit, quod tunc poterant esse sex vel septem anni, ut sibi videtur. Secundus eodem anno Idus Novembris et dicit, quod tunc poterant esse octo vel novem anni, ut sibi videtur. Tertius eodem anno decimo, tertio Kalendas Novembris, et dicit, quod tunc poterant esse octo anni vel circa, ut sibi videtur. Quartus anno octuagesimo, quinto Idus Julii, dicit, quod tunc erant octo anni vel circa, ut sibi videtur. Quintus anno millesimo ducentesimo nonagesimo et dicit, quod de tempore non recordatum fuit tantum, ut dicit in illa infirmitate, de qua<note type="foliation" content="204v"/> haereticatus obiit. Sextus anno proxime dicto nonagesimo, decimo Kalendas Octobris, et dicit, quod de tempore non recolit, fuit tamen, ut dicit in illa infirmitate, de qua dictus Petrus haereticatus obiit. Septimus per inquisitorem, qui nunc est anno millesimo trecentesimo tricesimo, die vicesima Nona Januarii, et dicit, quod tunc erant plus quam quadraginta anni, ut sibi videtur. Omnes conveniunt quod facta fuerunt in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod idem B. de Lercio haereticationi Raymundae uxoris, quondam magistri Terrini notarii interfuit et ibidem haereticos adoraverit deponunt duo testes, primus est Guillelmus Gomesenx, Bernardus Agassa, scriptor librum de Carcassonae. Quorum primus dicit se interfuisse<note type="foliation" content="205r"/> quatuor haereticationibus, de quibus deponit et dicit eadem facta et dicta fuisse in eis quaritur utrum ex hoc praesumatur suspectus. Item quaeritur an ex eo discordet a secundo teste, quia dicit, quod ipse et omnes, quos nominat, inter quos ponit secundum testem adoraverunt haereticos flexis genibus secundus autem dicit, quod omnes, quos nominat adoraverunt haereticos flexis genibus, excepto ipso teste et quodam cujus nomen in hoc libro tacetur et non nominat expresse primum testem. Item primus testis deponit in singulari, quod Guillelmus Pagesii haereticavit infirmam. Secundus dicit, quod dicti haeretici haereticabant eam, ambo dicunt, quod invenerunt ibi Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos ambo testes concordant de villa et domo haereticatae, et quod fuerunt facta de nocte<note type="foliation" content="205v"/> de die autem nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quarto Nonas Octobris, et dicit, quod tunc poterant esse decimo sexto anni vel circa. Secundus eodem domo tertio Nonas Decembris et dicit, quod tunc poterant esse quindecim anni vel circa. Ambo concordant, quod fuit in infirmitata, de qua haereticata obiit. Item, quod idem B. haereticationi Condors uxoris quondam Arnaudi Ginberti interfuit et ibidem haereticos adoraverit deponunt duo testes, primus est Terrinus notarius Cabardesii, Guillelmus Gomefeuxo de Turreta. Circa quos quaeritur. Utrum ex eo discordent, quia secundus dicit, quod ipse et omnes, quos nominat inter quos dictum primum testem ponit ado<note type="foliation" content="206r"/>raverunt haereticos flexis genibus. Primus autem testis dicit, quod omnes, quos nominat, inter quos ponit secundum testem adoraverunt haereticos, excepto ipso teste. Item primus testis deponit in plurali, quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmam, secundus autem dicit, quod hoc fecit Guillelmus Pagesii. Item ambo dicunt Guillelmum Pagesii, et socium suum haereticos, ambo cum concordant de villa, in qua praedicta dicuntur fuisse facta et de domo haereticatae, et quod fuit de nocte, de die nullus recordatur, de anno dicunt sic primus enim ducentesimo octuagesimo quarto Idus Novembris, et dicit, quod tunc poterant esse septem anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus eodem anno quarto Nonas Octobris et dicit, quod tunc poterant esse octo anni vel circa, ut credit. Ambo conveniunt, quod<note type="foliation" content="206v"/> fuit in infirmitate, de qua haereticata obiit.



Item, quod idem B. haereticationi Arnaldi Ginberti de Miravalle interfuerit et ibidem haereticos adoraverit deponunt duo testes, primus est Terrinus notarius, Guillelmus Gomefeux de Turreta. Circa quos quaeritur utrum discordent ex eo, quia primus secundum nominans deponit, quod facta haereticatione omnes, quos nominat, ipso teste excepto adoraverunt haereticos flexis genibus, dicendo benedicite. Secundus vero testis primum nominans deponit, quod ipse et omnes, quos nominat facta haereticatione adoraverunt haereticos flexis genibus dicendo benedicite. Item primus testis deponit in plurali, quod praedicti haeretici haereticaverunt infirmum. Secundus autem testis dicit, quod hoc fecit Guillelmus Pagesii. <note type="foliation" content="207r"/>Item ambo dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos. Ambo concordant de villa et domo haereticati, et quod fuit de nocte, de die dicunt se non recordari de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto Idus Novembris et dicit, et tunc poterant esse septem anni vel circa.Secundus eodem anno, quarto Nonas Octobris, et dicit, quod tunc poterant esse sex anni vel circa, ut sibi videtur. Ambo concordant, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus decesit. 



Item, quod Petrus Gaurandi de Tribus Bonis Carcassonae diocesis haereticatione Raymundi Gayrandi interfuerit et ibidem haereticos adoraverit recepti sunt sex testes, primus est Petrus Chatberti de Rupefera,<note type="foliation" content="207v"/> Bernardus Amati de Carcassona, Petrus Amati mercator de Carcassona, Petrus Amati de Tribus Bonis sartor, Arnaldus de Pomarii sarralherius de Carcassona, Guillelmus Gomesenxs de Turreta. Circa quod quaeritur an sextus discordet a primo, quia de domo eadem, et hora etiam eadem deponentes, sextus dicit, quod ipse testis, et B. Fabri recesserunt post haereticationem et adorationem de domo illa haereticis ibi remanentibus. Primus vero testis dicit, quod post praedicta scilicet post haereticationem et adorationem, Bernardus recessit de domo illa cum haereticis. Item ex libro nobis tradito non constat, quod tertius testis deponat P. Gaurandi, contra quem agitur interfuisse haereticationi hujusmodi, quartus etiam testis licet dicat interfuisse P. Gaurandi, dicit tamen, quod<note type="foliation" content="208r"/> nec ipse testis haereticos adoravit, nec vidit alios adorantes, quia ut dicit primus inde exivit ex eo quia parabat cibum pro illo infirmo. Item secundus et tertius primum nominantes, non tamen Bernardum donati, vel Arnaldum Sarallherii expresse dicunt, quod facta haereticatione ipsi testes et omnes alii, quos nominant incuruarunt se coram dictis haereticis dicendo benedicite et nil dicunt de genuflectione. Quintus vero testis, qui nominat primum et sextus etiam dicunt, quod facta haereticatione ipsi et omnes, quos nominant adoraverunt haereticos flexisgenibus, dicendo benedicite de inclinatione nil deponentes. Item primus, secundus, tertius, quartus et quintus deponunt in plurali, quod praedicti haeretici etc. sextus in singulari. Item primus nominat ambos haereticos secundus tertius et quartus, dicunt duos haereticos, quorum nomina<note type="foliation" content="208v"/> ignorant. Quintus dicit simpliciter duos haereticos. Sextus dicit Guillelmum Pagesii et socium suum. Omnes concordant de villa Carcassonensi et de domo haereticati de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quinto Idus Junii, et dicit, quod illo anno fuerint duo anni in quadragesima, ut sibi videtur. Secundus et tertius testes fuerunt examinati eodem anno, octavo Kalendas Julii, et dicunt, quod illo anno fuerunt tres anni. Idem dicit quartus testis examinatus eodem anno, sexto Kalendas Julii. Quintus vero testis examinatus eodem anno, quinto Nonas Junii, dicit, quod credit, quod illo anno fuerunt tres anni in quadragesima. Sextus vero eodem anno, quarto<note type="foliation" content="209r"/> Idus Aprilis, et dicit, quod in quadragesima tunc proxime praeterita fuerunt tres anni, ut sibi videtur. Quatuor autem concordant, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus decessit, de die vero nullus recordatur.



Item, quod Raymundus Regalis olim rector ecclesiae de Pradellis haereticationi Johannis Alamandi interfuerit, et ibidem haereticos adoraverit deponunt tres testes, primus est Arnaldus Macellani de Ripperia Cabareti, magister Terrinus notarius, Petrus David de Insulis. Quorum primus dicit se interfuisse multis haereticationibus et adorationibus, de quibus eodem modo et per eadem verba deponit mutatis solum nominibus locorum et personarum quaeritur an ex hoc debeat reputari suspectus. Item omnes deponunt in plurali,<note type="foliation" content="209v"/> quod praedicti haeretici etc. Item omnes dicunt dominum Pagesii et socium suum. Et omnes concordant de loco, videlicet de villa seu castro et de domo haereticati et de hora scilicet de nocte circa principium noctis, de die nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, tertio Nonas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse sex anni vel circa, ut sibi videtur. Tertius eodem anno, quintus Idus Januarii, et dicit, quod quindecimanni poterant tunc esse vel circa, ut credit. Omnes tamen concordant, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod idem Raimundus Regalis haereticationi Ermessendis, uxoris quondam dicti Johannis<note type="foliation" content="210r"/> Alamandi, interfuerit et ibidem haereticos adoraverit. Recepti sunt novem testes, primus est Arnaldus Marcellani de Ripparia, magister Terrinus notarius, Raimundus Castains de Sallellis, Petrus David de Insulis, Guillelmus Serra de Carcassona, Bernardus Johannis de Sabellis, Guillelmus Rosergue de Salllis, Petrus Palazina de Salellis, Arnaldus Palazina de Salellis. Circa quos quaeritur an primus discordet a sexto, ex eo, qua primus dicit, quod ipso et pater suus venientes ad dictam Ermessendam infirmam invenerunt in domo ipsius haereticos, de quibus agitur. Sextus vero testis dicit, quod ipse vidit dictum primum testem et patrem suum intrantes domum dictae infirmae ducentes secum haereticos, de quibus agitur. Septimus autem dicit, quod quidam<note type="foliation" content="210v"/> alius vocatus P. Vitalis duxerat dictos haereticos. Item septimus et octavus testes licet deponant, quod dictus Raymundus Regalis interfuerit dictae haereticationi, tamen non deponunt, quod facta haereticatione aliquis adoraverit haereticos et sic quantum ad adorationem haereticorum, nihil deponunt isti duo contra dictum Raymundum licet sextus, testes praecedentes dicant de adoratione praedicta. Novus autem testis circa istam adorationem deponit sic deponit enim, quod facta hujusmodi haereticationem, quidam de presentibus traxit eum ad partem dicens ei, quod teneret secretum, quia de nullo alio haberetur suspicio, nisi de co, quia omnes alii praeter ipsum testem adoraverunt praedictos haereticos et tunc ipse testis promisit ei tenere secretum et nihil aliud dicit ipse testis de adoratione.<note type="foliation" content="211r"/> Item primus, secundus, quartus, quintus et septimus deponunt in plurali, quod dicti haeretici etc. tertius et octavus in singulari, quod alter sextus et nonus partim in singulari et partim in plurali et sic quintus deponunt in plurali et duo in singulari et duo partim in singulari et partim in plurali. Item primus, secundus, quartus, sextus et septimus dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum. Tertius et octavus dicunt duos haereticos, quorum nomina ignorant. Quintus dicit Guillelmum Pagesii et nomen alterius ignorat. Nonus dicit simpliciter duos haereticos. Omnes autem teste concordant de loco scilicet de villa seu castro et de domo haereticati et multi ex eis dicunt, quod fuerunt facta in camera domus, concordant eti<note type="foliation" content="211v"/>am satis ut vester de hora excepto secundo teste, qui de hora non deponit in hoc libro. Primus namque quintus et septimus dicunt, quod fuit de nocte tertius et nonus, quod de nocte circa principium. Quartus, quod de nocte in prima parte. Sextus, quod in principio noctis, octavus dicit, quod tarde in sero venit ad dictam domum, et quod postquam aliqua de quibus deponit fuerunt facta, deinde fuit facta haereticatio, de die nullus recordatur de anno dicunt sic. Primus fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, tertio Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse duo anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, quarto Nonas Decembris, et dicit, quod illo an<note type="foliation" content="212r"/>no circa festum omnium sanctorum fuerat annus, ut sibi videtur. Tertius anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, duodecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod duo anni fuerant illo anno circa festum beati Michaelis proxime praecedentis, ut sibi videtur. Quartus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc poterant esse duo anno vel circa, ut sibi videtur. Quintus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, septimo Kalendas Octobris, et dicit, quod tunc poterant esse duo anni vel circa, ut sibi videtur. Sextus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, quarto Kalendas Octobris, et dicit, quod tunc erant elapsi duo anni vel circa, ut credit. Septimus anno millesimo ducente<note type="foliation" content="212v"/>simo octuagesimo octavo, quarto Idus Februarii, et iste non recordatur de anno, nec de die. Octavus anno proxime dicto, decimo sexto Kalendas Martii, et dicit, quod tunc poterant esse sex anno vel circa, ut sibi videtur, deli non bene recordatur, ut dicit. Nonus anno proxime dicto, tertio Idus Decembris, et dicit, quod circa festum Michaelis tunc proxime praeterit fuerunt quinque anni vel circa, ut sibi videtur. Omnes tamen concordant, quod fuit in nfirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod B. Regina haereticationi G. Egidii de Furnis interfuerit et ibidem haereticos adoraverit deponunt quinque testes. Primus est Arnaldus Marcellani de Ripparia Cabareti, Arnaldus Gazins de Rupefera,<note type="foliation" content="213r"/> Bernardus Amelii de Conchis, Guiraldus Vilarzelli de Insulis, Petrus David de Insulis. Circa quos quaeritur utrum sufficienter probent adorationem, nam cum primus et quartus testes, tertium tamen non nominantes expresse dicant, quod facta haereticatione ipsi et omnes, quos nominant adoraverunt haereticos secundum modum haereticorum modum illum non explicantes et secundus testis tertium et primum expresse non nominans dicit, quod facta haereticatione ipse, et omnes alii, quos nominat adoraverunt haereticos flexis genibus, dicendo benedicite haereticis respondentibus Deus vos benedicat secundum modum eorum. Tertius testis nullum de contestibus nominans dicit, quod omnes, quos nominat facta haereticatione inclinaverunt se et adoraverunt dictos haereticos, nihil dicens de genuflexione<note type="foliation" content="213v"/>, aut quod dixerint benedicite. Item primus, secundus, tertius et quintus deponunt in plurali, quod dicti haeretici etc. quartus atem partim in plurali et partim in singulari. Item primus, secundus et quintus dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum. Tertius dicit duos haereticos, quorum nomina ignorat. Quartus dicit Guillelmum Pagesii et Bernardum Costa haereticos. Omnes autem concordant de villa et domo haereticati, et quod fuit de nocte, de die autem nullus recordatur, excepto quinto, qui dicit, quod fuit in die Lunae de anno autem dicunt sic. Primo enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, duodecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant<note type="foliation" content="214r"/> esse duo anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, Idibus Novembris, et dicit, quod tunc erant duo anni vel circa, ut sibi videtur. Tertius eodem anno, decimo Kalendas Martii, et dicit, quod tunc erant duo anni vel circa, ut sibi videtur. Quartus eodem anno, decimo tertio Kalendas Aprilis, et dicit, quod tunc erant duo anni, ut sibi videtur. Quintus eodem anno, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc poterant esse duo anni vel circa, ut sibi videtur, tamen non bene recordatur, ut dicit. Omnes tamen concordant, quod fuit infirmitate, de qua haereticatus obiit. Item advertendum est, quod quartus testis reperitur examinatus fuisse per fratrem Johannem Stephani inquisitorem, cum tamen tunc esset prout apparet per processus inquisitor frater Johannes Galandi, sed<note type="foliation" content="214v"/> forsitam fuit error scriptoris, vel forsitam dictus frater Johannes erat binominus axime, quia ex processibus non apparet, quod aliquis inquisitorum habuerit tale cognomine, et quod dictae die scilicet decimo quarto Kalendas Aprilis frater Johannes Galandi esset inquisitor apparet per instrumenta de pargameno posita in principio libri nobis traditi, in tertio folio in principio ibi, item Guillelmus Ferrandi de Turreta etc.



Item, quod Raimundus Ricardi olim rector ecclesiae de Querio aemoro Carcassonensis diocesis haereticationi Mathosocous P. Toseti de Falsinhano interfuirit et ibidem haereticos adoraverit. Recepti sunt tres testes. Primus est Raymundus Villamuro de Falsinhano, Guillelmus Castans de Salsinhano, Petrus Bocrii de Salsinhano. Hinc attendum, quod tertius<note type="foliation" content="215r"/> testis nihil deponite de adoratione contra dictum Raimundum vel alium, quia, ut dicit, facta haereticatione inde recessit, dimissis ibidem dictis haereticis et aliis praesentibus, inter quos nominat dictum Raimundum. Secundus vero testis dicit, quod omnes, quos nominat, inter quos ponit dictum Raimundum fecerunt reverentiam haereticis flexis genibus. Primus autem testis dicit, quod omnes, quod nominat, fecerunt reverentiam dictis haereticis capite inclinato, et amoto capucio et aliqui genua flexerunt et primus rector praedictus, ut dicit idem testis. Primus autem testis non nominat secundum testem, nec econtra. Quaeritur an ex hujusmodi depositionibus probata sic adoratio haereticorum contradictum raimundum, cum testes nihil dicant de benedictione petita, vel data, nec dicant, quod adoratio facta fuerit secun<note type="foliation" content="215v"/>dum modum haereticorum. Item omnes deponunt in singulari, quod unus haereticorum etc. Item primus et secundus nominant utrumque haereticum, tertius dicit duos haereticos, quorum nomina ignorat. Omnes autem concordant de villa seu castro et de domo haereticatae. Aliqui de camera concordant etiam satis, ut videtur de hora, quia primus dicit, quod fuit de nocte. Secundus et tertius, quod fuit circa principium noctis de die autem nullus recortatus de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo nonagesimo, undecimo Kalendas Februarii, et dicit, quod non recordatur de anno. Secundus anno, sexto Kalendas Novembris, et dicit, quod tunc poterant esse duodecim anni vel circa. Tertius eodem anno, undecimo Ka<note type="foliation" content="216r"/>lendas Februarii, et dicit, quod tunc poterant esse undecim anni vel circa aliter non recordatur, dicit tamen, quod hoc fuit, ut sibi videtur circa carnis privium. Omnes tamen concordant, quod sint in infirmitate, de qua haereticata decessit.



Item, quod idem Raimundus haereticationi P. de Prolio Castellani de Cabareto interfuerit et ibidem haereticos adoraverit deponunt duo testes. Primus est Arnaldus Gansinh de Rupeferia, Guillelmus Castans de Salsinhano. Circa quos advertendum est, quod quilibet eorum deponit de diversis haereticationibus, quas deponunt per eadem verba esse factas quaeritur utrum ex hoc suspecti debeant judicati. Omnes autem concordant de villa seu castro et de domo et camera haereticati et de hora, quia quilibet dicit, quod fuit de nocte, de die nullus<note type="foliation" content="216v"/> recordatur de anno dicunt sic. Item ambo deponunt in plurali, quod dicti haeretici etc. Item primus dicit Guillemum Pagesii et socium suum. Secundus Guillelmum Pagesii et Bernardum Costa haereticos. Primus fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, duodecimo Kalendas Martii, et dicit, quod tunc poternat esse decem anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, undecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse decem anni et amplius, ut sibi videtur, alter non recordatur. Ambo tamen dicunt, quod sint in infirmitate, de quae haereticatus obiit.



Item, quod Stephanus Cutellerii olim rector ecclesiae de Vala rambert Narbonensis diocesis haereticationi Roge<note type="foliation" content="217r"/>rii de Mansas interfuerit et ibidem haereticos adoraverit. Recepti sunt tres testes. Primus est Arnaldus Marcellani, Guillelmus Capdefer de Cannis, Bernardus del Fien de Cannis. Advertendum est hic, quod licet omnes tres testes ponant praesentiam dicti Stephani et primus et secundus deponant contra dictum Stephanum et alios praesentes de adoratione haereticorum, tertius tamen nihil dicit de ipsa adoratione, nec interrogatus fuit. Item omnes deponunt in plurali, quod dicti haeretici etc. Item primus et tertius dicunt duos haereticos, quorum nomina ignorant secundus dicit Guillelmum Pagesii et nomen alterius dicit se ignorare. Omnes concordant de villa seu castro et de domo haereticati, de tempore etiam satis in hoc concordant, quia primus, et secundus dicunt, quod fuit de nocte, tertius dicit, quod venit ad dictam<note type="foliation" content="217v"/> domum et stetit in ea usque sero tarde et postea, quaedam de quibus deponit dicit, quod fuit facta haereticatio, de die nullus recordatur, de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, pridie, Idus Septembris, et dicit, quod tunc poterant esse septem vel octa anno, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, pridie Idus Augusti, et dicit, quod tunc poterant esse septem vel octo anni, tamen non bene recordatur. Tertius anno millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, Nonas Februarii, et dicit, quod de anno non recolit ad plenum, credit tamen, quod hoc fuit a duodecim annis circa, ut sibi videtur, omnes tamen dicunt, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod Guillelma mater B. Isarni, haereticationi predictum de<note type="foliation" content="218r"/> Lacomba interfuerit et ibidem haereticos adoraverit, deponunt septem testes. Primus est Arnaldus Gasmoh de Rupefera, Petrus David de Insulis, Raimundus Goncis de Insulis, Guillelmus Garcite legum doctor Carcassonae, Pontius Vitalis de Ruperfera, Bernardus Isarni de Caunnis, Petrus de Lacumba. Et circa eos est magna interactio, qui fuerunt illi, qui duxerunt haereticos ad dictum infirmum, quia primus nominat duos dicentes, scilicet Raimundum Gauterii de Insulis et Bernardum David. Secundus testis nominat praedictos ductores es se ipsum. Sextus testis deponit, quo quidam de supradictis, quos nominavit introduxit dictos haereticos in camera ubi jacebat dictus infirmus. Septimus testis dicit, quod dictos haere<note type="foliation" content="218v"/>ticos Raimundus Gaucerii et quidem alius cujusnomen subiicetur in libro nobis tradito, nullus tamen eorum ponit dictionem aliquam exclusivam scilicet tamen vel simile. Item omnes deponunt in plurali, quod dicti haeretici etc. Item primus, secundus et quartus dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum. Tertius dicit Guillelmum Pagesii nomen alterius ignorat. Quintus et sextus dicunt duos haereticos, quorum nomina ignorant. Omnes concordant de villa seu castro et de domo haereticati, et quatuor etiam de camera, de tempore etim satis quantum ab hoc concordare videntur, quia primus, tertius, sextus et septimus dicunt, quod fuerunt facta de nocte. Secundus dicit, quod de nocte circa principium, quartus et quintus, quod de sero, hora tarda, de die nullus re<note type="foliation" content="219r"/>cordatur de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quarto Nonas Novembris, et dicit, quod tunc erant novem anni et amplius, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc poterant esse octo anni vel circa, ut credit, non tamen bene recordatur. Tertius eodem anno, tertio Nonas Octobris, et dicit, quod tunc poterant esse novem anni vel circa, ut sibi videtur. Quartus anno octuagesimo quinto, Kalendas Februarii, ut dicit, quod tunc erant undecim anni vel circa, ut sibi videtur. Quintus anno octuagesimo octavo, pridie Idus Februarii, et dicit, quod tunc poterant esse duodecim vel tresdecim anni vel circa, ut sibi videtur. Sextus anno millesimo ducentesimo nonagesimo (?) Kalendas Januarii, et dicit, quod de tempore non recolit.<note type="foliation" content="219v"/> Septimus anno millesimo ducentesimo nonagesimo, Kalendas Augusti, et dicit, quod tunc poterant esse quindecim anni, ut sibi videtur. Omnes tamen dicunt, quod fuit in illa infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod Bernardus Egydii haereticationi Guillelmi Egidii interfuerit, et ibidem haereticos adoraverit deponunt quinque testes. Primus est Arnaldus Marcellarii de Ripperia, Arnaldus Gausin de Ripperia, Bernardus Amelii de Conchis, Guillemus Vilarzelli de Insulis, Petrus David de Insulis. Videantur, quae dicta sunt supra in articulo B. Regine, qui contra istum et illum factae fuerunt depositiones uniformes et per eosdem testes.



Item, quod Jacobus rector ecclesiae de Insulis Carcassonensis diocesis haereticatus fuerit in infirmitate, de<note type="foliation" content="220r"/> qua obiit deponunt tres testes. Primus est Petrus David de Insulis, Johannes Hugueti carpentarius serviens castri de Cabareto, Guillelmus Rocafera serviens de Cabareto. Circa quos quaeritur utrum ex eo discordent et sint contrarii, quia primus dicit, quod quidam duxit haereticos ad dictum infirmum de nocte circa principium, et quando haeretici fuerunt coram eo haereticaverunt eum. Tertius non dicit, quod haereticatio illa fuit facta de die. Secundus autem dicit, quod fuit facta post vesperas. Circa hos testes est etiam advertendum, quia primus testis dicit, quod ipse et omnes alii, quos nominat adoraverunt haereticos dicendo benedicite flexis genibus et audivit aliquos tunc dicentes benedicite, ipse tamen, ut dicit, non dicit. Tertius vero deponit, quod facta hae<note type="foliation" content="220v"/>reticatione et ante, ipse testis, et omnes alii, quos nominat inclinaverunt se coram dictis haereticis, et ipsi haeretici dixerunt benedicite, partite nobis, alter tamen dictorum testium alium expresse non nominat in libro tradito nobis, nunc quaeritur utrum ex varietate  hujusmodi contrarii debeant reputari. Item quaeritur utrum valeat depositio tercii testis, dicit enim, quod haeretici dixerunt benedicite parcite nobis, cum tamen alii dicant, et de more haereticorum existat, quod adorantes dicunt benedicite parcite nobis et non haeretici, a quibus benedictio imploratur (?) maxime invento isto dubio cum aliis varietatibus proxime dictis. Omnes tres testes concordant de villa et de domo haereticati, et duo de camera, de tempore discordiae venerunt, ut dictum est, de die vero, quo facta fuerunt nullus recordatur de anno dicunt sic.<note type="foliation" content="221r"/> Item primus deponit in plurali, secundus in singulari, tertius partim in plurali et partim in singulari. Item primus dicit Guillemum Pagesii et socium suum, secundus dicit Bernardum Costa, de alio dicit se non recordari. Tertius nominat ambos haereticos. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc poterant esse quatuor anni vel quinque vel circa. Secundus vero anno octuagesimo quinto, octavo Idus Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse sex anni vel circa, ut sibi videtur. Tertius anno proxime dicto, quarto Nonas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse quinque vel sex anni, ut sibi videtur, omnes tamen conveniunt, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod Bernarda Savartesia et Arnaldus ejus filius haereticationi Guillel<note type="foliation" content="221v"/>mi in Palazini, fratris sui, interfuerint, et ibidem haereticos adoraverint recepti sunt septem testes. Primus est Petrus David de Insulis, Guillelmus Castans de Salsinhano, Raimundus Castans de Salsinhano, qui morantur apud Salellas, Bernardus Johannis de Salellis, Guillelmus Rosergue de Salellis, Arnaldus Palazina de Salellis, clericus, Terrinus notarius Carcassonae. Quorum testium primus, quartus et quintus deponunt dictam Bernardam et praefatum Arnaldum ejus filium interfuisse haereticationi dicti Guillelmi palazina et haereticos adorasse, et ita tres sunt testes deponentes ambos haereticationi interfuisse. Septimus, autem idem deponit de dicto Arnaldo, sed nihil de dicta Bernarda, secundus vero et tertius deponunt dictam Bernardam interfuisse haereticationi praedictae et haereticos<note type="foliation" content="222r"/> adorasse, sed nihil de dicto Arnaldo deponunt licet omnes praedicti deponant plures alios interfuisse in haereticatione praedicto et haereticos adorasse. Quorum nomina in libro nobis tradito subiicentur. Sextus vero testis dicit, quod in hospicio dicti infirmi erant tunc Bernarda et Arnaldus, sed an fuerint praesentes in haereticatione non recolit. Item cum quintus testis dicat, quod per eum nominati adoraverunt haereticos et quintus testis dicat se interfuisse, quaeritur utrum quintus et sextus testes sint contrarii, alii autem dicunt, quod omnes per eos nominati adoraverunt haereticos, nullus tamen nominat expresse in libro nobis tradito quintum testem, licet ipse nominet tertium et quartum testes. Item quintus deponit, quod post haereticationem dicti haeretici statim exiverunt domum. Sextus vero dicit, quod post haereticationem ipse testis<note type="foliation" content="222v"/> de mandato infirmi apportavit panem et vinum et omnes biberunt et comederunt modicum ipso teste excepto, sed ipse recepit de pane per haereticos benedicto, quem ipsi distribuerunt hinc inde, et post hoc recesserunt et secundum hoc quaeritur an isti duo sint contrarii circa recessum haereticorum et circa adorationem praedictam. Item primus, secundus, tertius, quintus et septimus deponunt in plurali, et sic sunt quinque, quartus et sextus partim in plurali et partim in singulari. Item primus, secundus, quartus et septimus dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum haereticos, tertius et sextus dicunt se nomina haereticorum ignorare. Omnes autem videntur satis concordare de villa et de domo et de hora, quia primus, sextus et tertius dicunt, quod fuit de nocte circa principium, secundus et septimus, quod fuit de nocte, quar<note type="foliation" content="223r"/>tus, quod in principio noctis, sextus, quod circa principium noctis, quintus dicit, quod nox erat, de die vero nullus recordatur, de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, quinto Idus Januarii, et dicit, quod tunc poterant esse tres anni vel circa, ut credit. Secundus vero eodem anno, decimo quarto Kalendas Decembris, et dicit, quod illo anno in messibus fuerant duo anni vel circa, ut sibi videtur. Tertius anno eodem decimo Kalendas Decembris, et dicit, quod illo anno in messibus fuerant duo anni vel circa, ut sibi videtur. Quartus anno octuagesimo quinto, quarto Kalendas Octobris, et dicit, quod tunc fuerant quatuor anni in Augusto vel circa, ut credit aliter non recordatur. Quintus anno proxime dicto, tertio Kalendas Octobris, et dicit, quod tres anni vel circa fuerant in Augusto, ut<note type="foliation" content="223v"/> credit. Sextus anno praedicto octuagesimo quarto, decimo sexto Kalendas decembris, et dicit, quod tunc poterant esse tres vel quatuor anni, ut sibi videtur, aliter non recordatur. Omnes tamen conveniunt, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit.



Item, quod Raimundus Gayrandi, olim rector ecclesiae de Ruppefera, haereticatus fuerit infirmitate, de qua obiit, deponunt sex testes. Primus est Petrus Chatberti, Bernardus Amati de Carcassona, Petrus Amati mercator de Carcassona, Petrus Amati de Tribus Bonis sartor, Arnaldus de Pomariis Sarrailherius de Carcassona, Guillelmus Gomesenxs de Turreta. Hic videatur, quid dictum est supra in articulo Petri Gayrandi, qui haereticationi istius interfuit.



Item, quod Rogerius de Mansas<note type="foliation" content="224r"/> de Cannis diocesis Narbonensis haereticatus fuerit in infirmitate, de qua obiit, deponunt tres testes. Primus est Arnaldus Marcellani de Ripperia Cabareti, Guillelmus Capdefer de Cannis, Bernardus del Fian de Cannis. Et videatur circa istos, quod dictum est supra in articulo Stephani Cutellerii, olim rectoris ecclesiae de Villaramber, qui haereticationi istius interfuit, quia iidem testes, ibi deposuerunt.



Item, quod Arnaldus Regina de Furnis, diocesis Carcassonensis, defunctus fuerit in haereticatione Guillelmi Egidii defuncti et haereticos adoraverit deponunt tres testes. Primus est Arnaldus Marcellani de Ripperia Cabareti, Arnaldus Garsinh de Rupefera, Guiraudus Vilarzelli de Insulis, quorum primi duo deponunt in plurali, tertius partim in plurali et partim<note type="foliation" content="224v"/> in singulari. Item duo primi dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum, tertius nominat ambos haereticos et omnes concordare videntur de villa seu castro et de domo haereticati, et satis de hora, quia primus et secundus dicunt, quod fuit de nocte. Tertius, quod fuit de nocte circa principium, de die autem nullus recordatur, de anno dicunt sic. Primus fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, duodecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse duo anni vel circa, ut sibi videtur. Secundus eodem anno, Idus Novembris, et dicit, quod tunc erant duo anni vel circa, ut sibi videtur. Tertius fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, decimo tertio Kalendas Aprilis, et dicit, quod tunc erant duo anni et amplius, ut sibi videtur. Omnes tamen concordant, quod fuit infirmitate, de qua<note type="foliation" content="225r"/> haereticatus obiit.



Item, quod Petrus Bernardi de Laurano defunctus diocesis Narbonensis interfuerit haereticationi Guillelmi Palazina et ibidem haereticos adoraverit, deponunt tres testes. Primus est Arnaldus Marcellani de Ripperia Cabareti, magister Terrinus, notarius, Bernardus Johannis de Salellis. Circa quos est advertendum, quod primus non tamen nominans expresse alios duos testes dicit, quod ipse et Raimundus Macellani extraxerunt haereticos de domo sua, in qua erant, et adduxerunt eos apud Salellas, et quadam persona de Salellis, cujusnomen in libro nobis tradito subiicetur venit cum eis, et introduxerunt eos in domum dicti infirmi. Secundus vero testis non nominans expresse primum, nec tertium, dicit, quod Raimundus Marcellani adduxit dictos haereticos ad dictum infirmum hae<note type="foliation" content="225v"/>reticum et nullam de aliis ductoribus faciens mentionem. Tertius vero non nominans expresse secundum sed primum testem dicit, quod ipse testis et Arnaldus Palazina et Raimundus Marcellani et Arnaldus, ejus filius, primus testis invenerunt in Carreria dictos haereticos, et adduxerunt eos usque ad domum Guillelmi Palazina, qui tunc infirmabatur, et cum dictus Arnaldus Marcellani, filius Raimundi Marcellani, primus testis praedictus dicat, quod ipse et Raimundus Marcellani extraxerunt haereticos de domo sua, et iste tertius testis ipsum Arnaldum Marcellani primum testem nominans dicat, quod ipse testis, et dictus Arnaldus primus testis invenerunt haereticos in Carreria et aliud sit in Carreria haereticos invenire et aliud de domo extrahere. Quaeritur an ex hoc primus et tertius testes sint contrarii.<note type="foliation" content="226r"/> Item cum unus de dictis testibus plures ductores nominet, quam alius, quaeritur an ex hoc praesumantur variis singulares, vel saltem suspecti. Item primus testis dicit, quod haereticatus legavit haereticis quindecim libras, ut sibi videtur. Tertius testis dicit, quod audivit dici, quod haereticatus legaverat haereticis quindecim solidos, aliter nescit. Quaeritur utrum ex hoc una cum aliis supradictis debeant reputari suspecti. Item primus et secundus deponunt in plurali, tertius autem partim in plurali et partim in singulari. Item omnes dicunt Guillelmum Pagesii et socium suum, haereticos. Omnes autem tres concordant, de villa et de domo hareticati et satis de hora, quia primus et secundus dicunt, quod fuit de nocte. Tertius dicit, quod fuit in principio<note type="foliation" content="226v"/> noctis, de die autem nullus recordatur, de anno dicunt sic. Primus enim fuit examinatus anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, duodecimo Kalendas Decembris, et dicit, quod poterant esse duo vel tres anni ut sibi videtur. Secundus eodem anno, decimo sexto Kalendas Decembris, et dicit, quod tunc poterant esse tres vel quatuor anni, ut sibi videtur, alter non recordatur, et attendatur utrum ex varietate depositionis eorum de distantia tanti temporis sit suspicio contra istos. Tertius autem anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, quarto Kalendas Octobris, et dicit, quod tunc fuerant in Augusto quatuor anni vel circa, ut credit aliter non recordatur. Omnes autem concordant, quod fuit in infirmitate, de qua haereticatus obiit. 



Ultimo est advertendum, qui sint, et quod illi de testibus supradictis contra dictos defunctos deponentibus, qui no<note type="foliation" content="227r"/>tati, ut praemissum est de una contrarietate praedictarum, si contrarietates debeant judicari invenimur eodem die et etiam postmodum super aliis haereticationibus deposuisse. Super quo sciendum est, quod Robertus Anglicus, Guillotus Raynaudi de Insulis, Petrus Bongis dominus de Capiteserrci (?), qui deposuerunt contra Arnoletum servientem super haereticatione Egidii de Burris, in qua idem Arnolotus dicitur interfuisse, et qui ibi videntur contrarii aliis nove testibus ibi deponentibus prout ibi est dictum inveniuntur, contra eundem Arnoletum deposuisse eadem die de praedicta haereticatione et etiam de haereticatione Edelinae, uxoris dicti Egidii, in quibus dictus Arnoletus dicitur interfuisse, nec apparet, de qua primo. Item dictus Guillotus Raynaudi<note type="foliation" content="227v"/> eadem die deposuit de haereticationibus praedicti, qui etiam videtur esse in secunda contrarius in tempore aliis ibi deponentibus et non apparet, de qua deposuerit primo. Item Bernardus Aymerici, qui de haereticatione dicti Egidii de Burris deposuit, in qua dicitur interfuisse dictus Arnoletus, et qui ibi videtur esse contrarius dictis novem testibus invenitur eadem die deposuisse de ipsa haereticatione et etiam de haereticatione Petri de Lercio, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio et non apparet, de qua primo. Praedicti quatuor testes non inveniuntur alibi deposuisse in libro nobis tradito, nec etiam quintus testis, scilicet Mahaut, soror Roberti Senonensis, quae etiam videtur esse contraria in dictae haereticatione dicti Egidii, in qua dici<note type="foliation" content="228r"/>tur interfuisse dictus Arnoletus, aliis novem testibus supradicti. Item Johannes Hugueti, sextus testis in ipsa haereticatione dicti Egidii, in qua dicitur interfuisse Arnoletus serviens, et Robertus Senonensis, qui est ibi decimus testis deponentes de haereticatione Luciae uxoris domini Johannis de Penna varia militis, in qua dicitur interfuisse Philippotus de Magnovilla sunt ibi contrarii in hora haereticationis, quia Johannes Hugueti dicit, quod haereticatio dictae Luciae fuit facta circa principium noctis Robertus Senonensis dicit, quod fuit facta de die circa meridiem, et dictus Joahnnes Hugueti deposuit, tam de dicta haereticatione Egidii, in qua dicitur interfuisse dictus Arnoletus, quam de praedicta haereticatione Luciae, in qua dicitur interfuisse dictus Philippotus eadem die, et non apparet, de qua primo prae<note type="foliation" content="228v"/>fatus vero Robertus Senonensis de dicta haereticatione Luciae, in qua dicitur interfuisse dictus Philippotus, deposuit per unam diem antequam deponeret de haereticatione dicti Egidis vel dictae Edelinae, in quibus dicitur interfuisse Arnoletus, et ita si isti duo ex ista ultima contrarietate debeant reppelli supra in depositione, quam postea fecerunt de haereticationibus praedictis Egidii et Edelinae, in quibus dicitur interfuisse dictus Arnoletus, et in quibus ambo fuerunt testes cum secundum hoc tunc repertiantur alibi, scilicet in haereticatione dictae Luciae, in qua dictus Philippotus dicitur interfuisse antea fuisse contraris, et periuri et idem erit in omnibus subsequentibus si judicetur esse talis contrarietas inter eos. Item repellentur eadem ratione in haereticatione domini Johannis de Pennaviari, in qua dicitur interfuisse Philippotus de Magnavilla, in qui<note type="foliation" content="229r"/>bus ambo sunt testes, scilicet Johannes Hugueti tertius testis et Robertus quatuor testis ibi. Item dictus Johannes Hugueti reperitur postmodum deposuisse eodem anno, octavo Idus Decembris de haereticatione, in qua dicitur fuisse haereticatus Jacobus, rector ecclesiae de Insulis, alibi praedicti duo non reperiuntur deposuisse in libro nobis tradito. Item Guillelmus Sicardi de Cucsiaco et Guillelmus Ricardi de Cucsiaco deponentes contra dictum Philippotum et Petronillam, uxorem suam, quod interfuerint haereticationi nonae matris Gerardi Arquerii videntur ibi esse adinvicem contrarii isti non reperiuntur deposuisse alibi. Item magister Terrinus notarius deponens de haereticatione Petri de Lercio, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio, videtur super adoratione haereticorum, a qua se ipsum excipit ibi esse contrarius secundo, tertio,<note type="foliation" content="229v"/> quarto et quinto testibus qui ipsum magistrum Terrinum dicunt tunc haereticos adorasse et deposuit anno millesimo ducentesimo octuagesimo, quarto Idus Novembris. Item proxime doctus magister Terrinus invenitur postmodum deposuisse de haereticationibus dictorum Egidii et Edelinae, in quibus diciter interfuisse Arnoletus Serviens et de haereticatione domini Johannis de Penna Bairi (?), in qua dicitur interfuisse Philippotus de Magnavilla. Item invenitur deposuisse dictus magister Terrinus dicta die Idus Novembris de haereticatione Condors uxoris, quondam Arnaldi Ginberti, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio, et ibi etiam videtur esse contrarius contesti suo, quem ibi habet, nec apparet, de qua deposuerit primo.  Item de proxima dicta haereticatione Arnaldi Ginberti, in qua<note type="foliation" content="230r"/> dictus Bernardus de Lercio dicitur interfuisse, ubi etiam videtur contrarius contesti suo, quem ibi habet, et non apparet, de qua primo. Item postea de haereticatione Johannis Alamani, in qua dicitur interfuisse Raimundus Regalis, rector ecclesiae de Pradellis. Item de haereticatione Ermensendis, uxoris Johannis Alamanis, in qua dicitur interfuisse idem Raimundus Regalis. Item de haereticatione Guillemi Palazina, in qua dicitur interfuisse Bernarda Savartesia et Arnaldus ejus filius. Item de haereticatione Guillelmi Palasina, in qua dicitur interfuisse Guillelmus Bernardi de Laurano alibi non invenitur deposuisse. Item Bernardus Agassa, scriptor de Carcassona, et Raimundus Durandi de Salsinhano deponentes<note type="foliation" content="231v"/> de haereticatione Petri de Lercio, videntur ibi adinvicem esse contrarii, quia Bernardus Agassa dicit omnes adorasse tunc facta haereticatione genibus flexis haereticos, sed excipit se ipsum, Raimundus vero Durandi nominans expresse dictum Bernardum, et deponens ipsum in haereticatione fuisse praesentem dicit, quod omnes tunc praesentes adoraverunt genibus flexis haereticos, dictus Bernardus Agassa deposuit tunc ibi anno millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, decimo quarto Kalendas Decembris, et invenitur postea deposuisse de haereticationibus supradicti, scilicet Egidii et Edelinae, in quibus dicitur interfuisse Arnoletus Serviens. Item de haereticatione Raimundae, uxoris quondam magistri Terrini, in qua dicitur, interfuisse Bernardus de Lercio, et alibi non reperitur deposuisse. Item dictum Raymun<note type="foliation" content="231r"/>dus Durandi deposuit tunc ibi anno millesimo ducentesimo nonagesimo. Iste non reperitur alibi deposuisse. Item si Guillelmus Castans de Salsinhano quatuor testis deponens de praedicta haereticatione Petri de Lercio, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio, judicetur ibi esse contrarius dicto magistro Terrino, et ideo repellandus ex eo, quia cum magister Terrinus dicat, quod ipse, et quidam alius, quem aliter non nominat venientes ad infirmum invenerunt cum eo haereticos, de quibus agitur, Guillemus Castans dicit, quod ipse et dictus magister Terrinus, quem expresse nominat venerunt ad dictum infirmum, et steterunt cum eo per aliquam pausam in camera sua, et postea post multa consilia fuerunt ad ipsam cameram et ad ipsum infirmum adducti dicti haeretici, et uterque dicit, quod tunc haeretici<note type="foliation" content="231v"/> haereticaverunt dictum infirmum et videntur de actu et facto eodem continuato deponere, et secundum hoc advertendum, quod dictus Guillelmus Castans praedicta deposuit anno millesimo ducentesimo octuagesimo, quinto Idus Julii, et postea anno millesimo ducentesimo nonagesimo, sexto Kalendas Novembris invenitur deposuisse de dicta haereticatione dicti Egidii in qua dicitur interfuisse praefatus Arnoletus. Item Guillelmus Castans invenitur postea deposuisse de haereticatione Mathe Soccus Petri Toseti, in qua dicitur interfuisse Raimundus Ricardi, olim rector ecclesiae de Guerio Cemero, alibi non invenitur in libro nobis tradito eadem die vel postea deposuisse, sed antea de haereticatione Edelinae, in qua dicitur interfuisse dictus Arnoletus, et de haereticatione Petri de Brolio, in qua dicitur interfuis<note type="foliation" content="232r"/>se Raimundus Ricardi, olim rector ecclesiae de Guerio cemero, et de haereticatione Guillelmi Palazina, in qua dicitur interfuisse Bernarda Savartesia et Arnaldus ejus filius. Item si Guillelmus Gomesenxs primus testis deponens de haereticatione Raimundae, uxoris quondam magistri Terrini notarii, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio, judicetur ibi esse contrarius contesti, quem ibi habet, videlicet Bernardo Agassa, et ideo repellendus pro eo, qui a idem Guillelmus dictum Bernardum nominans dicit, quod ipse testis, et omnes, quos nominat facta haereticatione ipsa se ipsum et quondam alium excipiat. Est advertendum, quod dictus Guillelmus praedicta deposuit anno millesimo ducentesimo octuagesimo, quarto Nonas Octobris, et postea invenitur deposuisse de supradicta hae<note type="foliation" content="232v"/>reticatione Philippoti de Magnavilla, quae dicitur fuisse facta, in quadam infirmitate, de qua praedictus Philippotus convaluit et in qua Petronilla, uxor dicti haereticati, dicitur interfuisse. Item invenitur deposuisse dicta die, scilicet quarto nonas Octobris de haereticatione Conrods uxoris quondam Arnaldi Gimberti, in qua dicitur interfuisse Bernardus de Lercio, ubi etiam videtur esse contrarius magistro Terrino contesti suo et non apparet, de qua haereticatione primo deposuerit dicta die. Item invenitur deposuisse dicta die Nonas Octobris de haereticatione Arnaldi Ginberti, in qua dicitur interfuisse dictus Bernardus de Lercio, et non apparet, de qua primo alibi non invenitur, eadem die vel postea deposuisse bene invenitur antea deposuisse de haereticatione Raimundi Gayrandi de Tribusbonis, in qua<note type="foliation" content="233r"/> dicitur interfuisse Petrus Gayrandi de Tribusbonis, ubi etiam videtur esse contrarius primo testi ibi deponenti. Item haereticatione Raymundi Gayrandi, olim rectoris ecclesiae de Ruppefera, in qua etiam videtur esse contrarius primo testi ibidem denponenti, de quibus alterius deposuit eadem die et non apparet, et qua primo alibi non invenitur deposuisse. Item Petrus Chatberti de Rupefera deponens de haereticatione Raimundi Gayrandi, in qua dicitur interfuisse Petrus Gayrandi et etiam de haereticatione ipsius Petri Gayrandi videtur ibi esse contrarius Guillelmo Gomesenx de Turreta, et ipse sibi alibi non invenitur deposuisse dictus Petrus Chatberti. Item Arnaldu Marcellani de Ripperia primus testis deponens de haereticatione Ermensendis, uxoris quondam Johannis Alamandi, in qua Raymundus Regalis, rector praedictus<note type="foliation" content="233v"/> dicitur interfuisse, judicitur ibi esse contrarius Bernardo Johannis de Salellis sexti testi, et idem Bernardus dicto Arnaldo Marcellani, ex quo, quod ibi de contrarietate  hujusmodi est dictum. Attendatur, quod dictus Arnaldus Marcellani ibi deposuit anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, tertio Kalendas Decembri, et invenitur eadem die deposuisse de haereticationibus supradictis scilicet (?) Egidii et Edelinae, in quibus dicitur interfuisse Arnoletus Serviens et non apparet, de qua primo. Item eadem die de haereticatione Johannis Alamandi, in qua dicitur interfuisse dictus Raimundus Regalis, olim rector etc., alibi non invenitur eodem die vel poste deposuisse, sed antea bene de multis haereticationibus ut in infradicetur, praefatus autem Bernardus Johannis de Salellis invenitur eadem die, qua<note type="foliation" content="234r"/> deposuit de dicta haereticatione Ermensendis deposuisse de haereticatione Guillelmi Palazina, in qua dicitur interfuisse Bernarda Savartesia et Arnaldus ejus filius. Item eadem die de haereticatione Guillelmi Palazina, in qua dicitur interfuisse Petrus Bernardi de Laurano et non apparet, de qua imo et in ista ultima videntur etiam esse contrarii ambo scilicet Arnaldus Marcellani et Bernardus Johannis praedicti alibi dictus Bernardus Johannis de Salellis non invenitur deposuisse. Item si Petrus David et G. Rocafera serviens de Cabareto deponentes de haereticatione Jacobi, rectoris ecclesiae de Insulis, judicentur contrariis ex eo, quod ibi est dictum, advertatur, quod dictus Petrus David deposuit ibi anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, sexto Idus Januarii, et invenitur eadem<note type="foliation" content="234v"/> die deposuisse de praedictis haereticationibus, scilicet Egidii et Edelinae, in quibus dicitur interfuisse supradictus Arnoletus, et contra Raymundum Regalis, olim rectorem ecclesiae de Pradellis, quod haereticationi Johannis Alamandi interfuerit etc., et contra Bernardum Regina, quod haereticationi et Egidii etc., et contra Guillelmam matrem Bernardi Isani, et contra Bernardum Savortesiam et Arnaldum, ejus filium, et postea contra B. Egidii, quod haereticationi Guillelmi Egidii interfuerit etc. Guillelmus Rocafera deposuit tunc anno octuagesimo quinto, quarto Nonas Decembris, et invenitur deposuisse eadem die contra Arnoletum Servientem de haereticatione Egidii de Burris, in qua dicitur interfuisse, et non alibi. Item si Guillelmus Rosergue de<note type="foliation" content="235r"/> Salellis quintus testis ibi et Arnaldus Palazina clericus sextus testis ibi deponentes de haereticatione Guillelmi Palazina, in qua dicitur interfuisse Bernarda Savartesia et Arnaldus, ejus filius, judicentur contrarii ibi ex eo, quod de  hujusmodi contrarietate ibi dictum est. Attendatur, quod dictus Guillelmus Rosergue tunc ibi deposuit anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, tertio Kalendas Octobris, et postea invenitur deposuisse de haereticatione Ermensendis, uxoris quondam Johannis Alamandi, in qua dicitur interfuisse Raymundus Regalis, olim rector ecclesiae de Pradellis, alibi non invenitur deposuisse. Dictus vero Arnaldus Palazina invenitur tunc deposuisse anno millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, duodecimo Kalendas Novembris, et invenitur postea deposuisse de haereticatione praedictae Ermensendis,<note type="foliation" content="235v"/> in qua dicitur interfuisse dictus Raimundus Regalis, olim rector ecclesiae de Pradellis, et non alibi. Item si Arnaldus Marcellani de Ripperia Cabareti et Bernardus Johannis de Salellis deponentes de haereticatione Guillelmi Palazina, in qua dicitur interfuisse Petrus Bernardi de Laurano judicentur contrarii ex eo, quod ibi dictum est. Attendatur, quod dictus Arnaldus Marcellani deposuit tunc ibi anno millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, duodecimo Decembris et invenitur eadem de deposuisse de haereticatione Guillelmi Egidii de Furnis, in qua dicitur interfuisse Bernardus Regina. Item eadem die de haereticatione ejusdem Guillelmi Egidii, in qua dicitur interfuisse B. Egidii. Item eadem die de haereticatione dicti Guillelmi Egidii, in qua dicitur inter<note type="foliation" content="236r"/>fuisse. Nunc concludendum restat si dicti testes ex praedictis contrarii et pariurii et ex hoc falsa deposuisse, et tales, quibus considerata qualitate facti, de quo agitur fides adhiberi non debeat judicentur, quod testes istis subdictis remaneant contra qualibet dictorum defunctorum, et quid his suppositis de quatuor decim testibus contra praedictum Arnoletum Servientem deponentibus, quod haereticationi Egidii de Burris interfuerit, et ibidem haereticos adoraverit non remanet nisi unus Johannes de Missaco. Item praedicti suppositi de undecim testibus deponentibus contradictum Arnoletum, quod interfuerit haereticationi Edelinae, et ibidem haereticos adoraverit non remanent nisi tres, scilicet Johannes Carpentarius, Marquesia, Guillelmus Castans de Salsinhano, qui tamen postea invenitur in multis haereticationi<note type="foliation" content="236v"/>bus aliis testibus fuisse contrarius, et si praedictus modus deponendi in plurali et singulari contrarietas judicetur, attendatur si remaneat aliquis de dictis undecim cum sex de deponant in plurali, inter quos sunt Johannes et Marquesia praedicti, et quinque in singulari inter quos est dictus Guillelmus, qui tamen secundum morem haereticorum verisimilibus deponere videntur. Item suppositis eisdem de duobus testibus deponentibus contra Philippotum de Magnavilla, et Petronillam, ejus uxorem, de haereticatione ipsius Philippoti non remanebit nisi unus, scilicet bonus homo de Cucsiaco. Item suppositis etc. de quatuor testibus deponentibus contra dictum Philippotum, quo haereticationi dicti Johannis de Pennauayra interfuerit et ibidem haereticos adoraverit non remanebit nisi unus, scilicet bonus homo de Cucsiaco.<note type="foliation" content="237r"/> Item de duobus testibus depotentibus contra dictum Philippotum, quod haereticationi Luciae uxoris etc., ne auter remanebit. Item de tribus testibus deponentibus contra dictum Philippotum et Petronillam, ejus uxorem, quod haereticationi novae matris etc. non remanebit nisi unus, scilicet bonus homo de Cucsiaco. Item de septem testibus deponentibus contra Bernardum de Lercio, quod haereticationi Petri de Lercio interfuerit etc. non remanebunt nisi duo, scilicet Arnaldus Marcellani de Ripperia, qui tamen saepe in aliis depositionibus, quos postmodum fecit videtur esse aliis testibus contrarius et Rica Topina de Ripperia Cabareti. Item de duobus testibus deponentibus contradictum Bernardum de Lercio, quod haereticationi Raimundae uxoris etc. neuter remanebit ut vi<note type="foliation" content="237v"/>detur. Item de duobus deponentibus contra eundem Bernardum, quod haereticationi Condors uxoris etc. neuter remanebit. Item de duobus deponentibus contra eundem Bernardum, quod haereticationi Arnaldi Gintberti etc. neuter remanebit. Item sex testibus deponentibus contra Petrum Gayrandi de Tribusbonis, quod haereticationi Raimundi Gayrandi etc. subducentur duo testes et quatuor remanebunt. Item de tribus testibus deponentibus contra Raymundum Regalis olim rectorem ecclesiae de pradellis, quod haereticationi Johannis Alamandi etc. nullu remanebit. Item de novem testibus deponentibus contra dictum Raymundum Regalis, quod haereticationi Ermessendis etc. subiicentur sex et tres remanebunt, scilicet Raimundus Castans de Salellis, Guillelmus Serra et<note type="foliation" content="238r"/> Petrus Palazina, sed si praedictus modus deponendi in plurali et singulari pro contrarietate, notetur de istis tribus remanebunt Raimundus de Castans et Petrus Palasina, quia cum quinque deponant in plurali dictus Raimundus deponit in singulari et Petrus partim in singulari, et partim in plurali, et sic solum unus remaneret, scilicet Guillelmus Serra, qui est de quinque deponentibus in plurali. Item de quinque testibus deponentibus contra B. Regina, quod haereticationi Guillelmi Egidii de Furnis etc. subiicetur unus et quatuor remanebunt et si modus deponendi in plurali et in singulari judicetur contrarietas subiicetur, quartus, scilicet Geraldus Vilarzelli, quia cum alii deponant in plurali, ipse partim in plurali et partim in singulari deponit. Item de tribus testibus deponentibus contra Raymundum Ricardi, olim<note type="foliation" content="238v"/> rectorem ecclesiae de Guerio cemero, quod haereticationi Mathe Socrus etc. subiicetur unus et duo remanebunt. Item duo, qui deponunt contra dictum Raimundum, quod haereticationi Petri de Brolio etc. non habent contrarietates praedictas. Item nec septem testes deponentes contra Guillelmam matrem Bernardi Isarni. Item de quinque testibus deponentibus contra B. Egidii, quod haereticationi Guillelmi Egidii etc. subducentur duo et tres remanebunt. Item de tribus testibus deponentibus contra Jacobum, rectorem ecclesiae de Insulis, quod haereticatus fuerit nullus remanebit. Item de septem testibus deponentibus contra Bernardum Savartesiam et Arnaldum, filium ejus, non remanebunt nisi duo. Item de sex testibus deponentibus contra Raymundum Gayrandi, olim rectorem<note type="foliation" content="239r"/> ecclesiae de Rupefera subducentur et quatuor remanebunt. Item testes deponentes contra Rogerium de Mansas diocesis Narbonensis, quod haereticatus fuerit sunt tres, qui videntur concordes. Item de tribus testibus deponentibus contra Arnaldum Regina, quod haereticationi Guillelmi Egidii etc. subducetur primus et duo remanebunt, et si dictus modus deponendi in plurali et singulari judicetur contrarietas videtur, quod debeat subduci tertius, quia cum duo primi deponant in plurali, tertius deponit partim in plurali et partim in singulari. Item de tribus testibus deponentibus contra Petrum Bernardi de Laurano diocesis Narbonensis videtur, quod nullus remaneat.



Nomina testium totius libri: Arnaldus Macellani, quatuor, magister Terrinus notarius, quatuor,<note type="foliation" content="239v"/> Petrus David de Insulis, eadem die, Bernardus Agassa, duabus, Johannes de Nusiaco, Johannes Hugueti, eadem die, Guillelmus Rocafera, eadem die, Machaut Roberti Senonensis soror, Robertus Anglicus, eadem die, Robertus Senonensis, duabus, Guillelmus Castans, tribus, Guillotus Raynardi, eadem die, Marquesia filia Mahau de Villa Galenno, bonus homo de Cursiaco, eadem die, Guillelmus Gomesenxs, tribus, Guillelmus Sicardi de Cucsiaco, Guillelmus Ricardi, Raymundus Durandi, Rica Topina, P. Charberti, Raimundus Amati, Petrus Amati mercator, Petrus Amati, sartor, Arnaldus de Pomariis,<note type="foliation" content="240r"/> Raimundus Castans, duabus, Guillelmus de Serra, Bernardus Johannis eadem die, Guillelmus Rosergue duabus, Petrus Palazina, Arnaldus Gausenxs, tribus sed duae sunt quas una, Bernardus Amelii, Geraldus Vilalzelli, Raimundus Villamera, Petrus Boerii, Guillelmus Capdefer, Bernardus Delfien, Raimundus Gomerii, Guillelmus Garrici, Pontius Vitalis, Bernardus Isarni, Petrus de Comba, XLIII sunt.



<note type="foliation" content="214r"/>Noverint universis praesentes litteras inspecturi, quod nos frater Guillelmus de Sancio Secano, Ordinis Fratrum Praedicatorum inquisitor haereticae pravitatis in regno Franciae authoritate apostolica deputatus, attendentes, quod secundum merita personarum debent distribui officia dignitatum, et quia expedit crimina noscentium esse nota praesertim illa, per quae extenditur ultio non solum in auctores scelerum, sed in progeniem dampnatorum ideo nos ad instantiam procuratoris domini regis in senescallia Carcassonae de infrascriptis sibi copiam fieri postulantis ad honorem Dei et fidei munimentum per nos ipsos exequisivimus et per discretum virum dominum Raimundum, rectorem ecclesiae de Monteclaro, publicum notarium inquisitionis nostrae perquiri et inspici fecimus diligenter in libris et actis publicis inquisitionibus praedictae et invenimus, quod anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo<note type="foliation" content="242r"/> sexto Guiraldus de Altarippa, quondam de Graoleto, qui dicitur fuisse pater Guiraldi de Altarippa servientis armorum domini regis confessus fuit in judicio coram domino Bernardo de Monte Atono tunc inquisitore haereticae pravitatis, quod viderat haereticos et verba ipsorum audiverat. Item invenimus, quod Lombarda, uxor praedicti Guiraldi, quae dicitur fuisse mater praefati Guiraldi de Altarippa servientis armorum domini regis coram eodem inquisitore, et eodem tempore confessa fuit, quod multotiens in diversis locis vidit haereticos et eos pluries adoravit, misit, que eis panem et poma et credidit eos esse bonos homines, et quod posset salvari in fide eorum. Item invenimus in eisdem libris, quod Raimundus Carbonelli de Graoleto, qui dicitur fuisse avunculus dicti Guiraldi servientis domini regis fuit hereticus perfectus et per fratrem Stephanum Vastinensi et Hugonem<note type="foliation" content="242v"/> de Boniolis tunc inquisitores haereticae pravitatis, et tanquam haereticus curiae saeculari relictus et per ministros curiae domini regis Carcassonae publice ut haereticus et relapsus combustus anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto. De quibus omnibus de nostris libris et actis publicis extractis fideliter dicto procuratori domini regis copiam fecimus et omnibus, quorum interest per ipsum fieri volumus non ad sugillationem vel injuriam alicujus sed propter bona dura agit vel excipit vel propter posteros, in quos patentum praefati criminis scelerati proserpit infamia, ne contra constitutiones domini regis vel sanctiones canonicas ad honores vel officia publicae ullatenus admittantur, in cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus apponendum. Datum Carcassonae decimo septimo Kalendas Julii, anno Domini millesimo du<note type="foliation" content="243r"/>centesimo nonagesimo secundo.



