Dignum duxi, dilectissima mihi in domino conserva, quid 
tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te
fuero vocatus, iam hine providere, ut provisum observes, mandare
fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus, et utrique nostrum
consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non
magis de divinis atque caelestibus posteritati nostrae prospicere
debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et
demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de haereditate
caelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis

 
hoc meae admonitionis fideicommissum deus faciat, cui sit honor,
gloria, claritas, dignitas et potestas nunc et in saecula saeculorum.
Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum
nostrum renunties nuptiis, nihil mihi isto nomine collatura
nisi quod tibi proderis. Ceterum Christianis saeculo digressis nulla
restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromittitur, translatis
scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo
nulla quae de carnis zelo venit etiam in illa, quam septem fratribus
per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum
resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus
expectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae domini. Ne
me putes propter carnis tuae integritatem mihi perservandam de
contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc tibi consilium
viduitatis. Nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur.
Non enim tam frivola, tam spurca deus suis pollicetur. Sed
an tibi vel cuicumque alii feminae ad deum pertinenti proficiet
quod suademus licet pertractare.

Non quidem abnuimus coniunctionem viri et feminae benedictam 
dictam a deo ut seminarium generis humani, et replendo orbi et
instruendo saeculo excogitatam atque exinde permissam, unam tamen.
Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius,
una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas
non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti
fas fuit. Erant et concubinae. Sed licet figuraliter in synagoga
ecclesia intercesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium
fuit instituere quae postea aut amputari aut temperari
mererentur. Superventura enim lex erat. Oportebat enim legis
adimplendae causas praecucurrisse. Item mox legi succedere habebat
dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per
licentiam tunc passivam materiae subsequentium emendationum
praeministrabantur, quas dominus evangelio suo, dehinc apostolus
in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes aut composuit
inconditas.

Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et posteritatis 
castigatione, ut praestruam Christum separandis matrimoniis, abolendis
coniunctionibus advenisse, quasi iam hinc finem nubendi
praescribam. Viderint qui inter cetera perversitatum suarum
disiungere docent carnem in duobus unam, negantes eum qui feminam
de masculo mutuatus duo corpora ex eiusdem materiae
consortio sumpta rursus in se matrimonii computatione compegit.
 

Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet.
Quid tamen bono isto melius sit accipimus ab apostolo,
permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter
insidias temptationum, hoc propter angustias temporum. Qua
ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur necessitate
nobis concessam esse nubendi potestatem; quod autem necessitas
 praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius
est nubere quam uri, quale hoc bonum est, oro te, quod mali
comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia deterius
est uri? At enim quanto melius est neque nubere neque uri?
Sed etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de
oppido in oppidum quam comprehensum et distortum negare.
Atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere.
Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est. Quid
enim? necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est. Quod si
timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam.
 

Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et
sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam,
quia non vetantur: etsi quodammodo vetantur, cum alia illis
praeferuntur. Praelatio enim superiorum dissuasio est infimorum.
Non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec
ideo malum non est, quia non obest. Porro plene bonum hoc
antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Namque
malle debes quod prodest quam quod non obest. Ad primum
enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet,
victoriam non habet. Quod si apostolo auscultamus, obliti posteriorum
et extendamur in priora et meliorum donativorum sectatores
simus. Sic nobis etsi laqueum non imponit, quid utilitatis
sit ostendit dicens, Innupta de dominicis cogitat, uti et corpore 
et spiritu sancta sit: nupta vero sollicita est quomodo coniugi
suo placeat. Ceterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius
ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum, qui Pauli
similis extiterit.

Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur in 
quibusdam. Legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno
 

sensu utrumque positum est. Caro terrena materia est, spiritus
vero caelestis. Cur ergo ad excusationem proniores quae in nobis
infirma sunt opponimus, quae vero fortiora non tuemur? Cur
caelestibus terrena non cedant? Si spiritus carne fortior, quia et
generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disiunctis a
matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias
faciunt. Prima quidem potentissima quae venit de concupiscentia
carnis, sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda
est a servis dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis
concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit,
gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis
et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu
adversus consilia haec eius adhibe sororum nostrarum exempla,
quarum nomina penes dominum, quae nullam formae vel aetatis
occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt. Malunt enim
deo nubere. Deo speciosae, deo sunt puellae. Cum illo vivunt,
cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant, orationes
suas velut dotes domino assignant, ab eodem dignationem velut
munera dotalia, quotienscunque desiderant, consequuntur. Sic
 

aeternum sibi donum domini occupaverunt, ac iam in terris
non nubendo de familia angelica deputantur. Talium exemplis feminarum
ad aemulationem te continentiae exercens spiritali affectione
carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et
volatica desideria formae vel aetatis immortalium bonorum compensatione
delendo. Ceterum haec saecularis concupiscentia causas
habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas
necessitatem nubendi subornat, videlicet caelestia repromittens, dominari
in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de
alieno extorquere, sumptum quem non sentias caedere. Haec
procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus
de promissis dei et cura et providentia, qui lilia agri
tanta gratia vestit, qui volatilia caeli nullo ipsorum labore pascit,
qui prohibet de crastino victu vestituque curari, spondens scire
se quid cuique servorum suorum opus sit, non quidem monilium
pondera, non vestium taedia, non Gallicos mulos, nec Ger
manicos baiulos, quae nuptiarum gloriam accendunt, sed sufficientiam,
quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro
te, nihil tibi opus esse, si domino appareas, immo omnia habere,
si habeas dominum, cuius omnia. Caelestia recogita, et terrena
despicies. Nihil viduitati apud deum subsignatae necessarium est
quam perseverare.

Adiciunt quidem sibi homines causas nuptiarum de sollicitudine
posteritatis et liberorum amarissima voluptate. Nobis otiosum
est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus,
praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum,
cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi apud
dominum, quod etiam apostolo votum fuit? Nimirum necessaria
suboles servo dei. Satis enim de salute nostra securi sumus,
ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt quae etiam a gentilium
plerisque vitantur, quae legibus coguntur, quae parricidiis
expugnantur, nobis demum plurimun importuna, quantum
 fidei periculosa. Cur enim dominus Vae praegnantibus et nutricantibus
cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur in illa die
expeditionis incommodum futura? Ea utique nuptiis imputantur.
Istud autem ad viduas non pertinebit. Ad primam angeli tubam expeditae
prosilient, quamcunque pressuram persecutionemque libere
perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina
nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia
nubitur, nihil ex istis necessitatibus competit dei servis, ut non
 

satis habeam semel alicui earum succubuisse et uno matrimonio
omnem concupiscentiam huiusmodi expiasse. Nubamus quotidie,
et nubentes a die illo timoris deprehendamur ut Sodoma et
Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo
agebant, sed cum dicit, Nubebant et emebant, insigniora 
ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum
avocent, alterum per lasciviendi voluptatem, alterum per
adquirendi cupiditatem. Et tamen illa tunc caecitas longe a
finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia
sunt penes deum, ab iis nos nunc arceat? Tempus, inquit, in 
collecto est. Superest ut qui matrimonia habent tamquam non
habentes agant.

Quod si hi qui habent obliterare debent quod habent, quanto 
magis non habentes prohibentur repetere quod non habent, ut cuius
maritus de rebus abiit, exinde requiem sexui suo nubendi abstinentia
iniungat, quam pleraeque gentilium feminarum memoriae
carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur,
difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt, qui statim
a lavacro carnem suam obsignant? quot item qui consensu
pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntarii spadones pro
cupiditate regni caelestis? Quodsi salvo matrimonio abstinentia
toleratur, quanto magis adempto? Credo enim difficilius salvum
 

derelinqui quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum
satis continentia sanctae feminae post viri excessum dei causa,
cum gentiles satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotia
perferant? Romae quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem
tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes
de virginitate censentur. Achaeae Iunoni apud Aegium oppidum
virgo sortitur, et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt.
Ceterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem
oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in vita
viris non modo decedunt, sed et alias eis utique ridentibus
 

loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum,
et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina,
quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus suis
praecepit, et auditur. Provocat nimirum dei servos continentia
suorum, quasi ex aequo. Continent etiam gehennae sacerdotes.
Nam invenit quomodo homines etiam in bonis sectationibus
perderet, et nihil apud eum refert alios luxuria, alios continentia
occidere.

Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata 
est a domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem
carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis,
ad sustinendam novissime voluntatem dei. Super haec enim recogites,
moneo, neminem non ex dei voluntate de saeculo educi,
si ne folium quidem ex arbore sine dei voluntate delabitur. Idem
qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto
per dei voluntatem viro etiam matrimonium dei voluntate defungitur.
Quid tu restaures cui finem deus posuit? Quid libertatem
oblatam tibi iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, 
inquit, matrimonio, ne quaesieris solutionem: solutus es matrimonio,
ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas
renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit. Quare facultatem
continentiae, quantum possumus, diligamus, quam primum
obvenerit, inbibamus, ut quod in matrimonio non valuimus, in
 

viduitate sectemur. Amplectenda occasio est quae adimit quod
necessitas imperabat. Quantum detrahant fidei, quantum obstrepant
sanctitati nuptiae secundae, disciplina ecclesiae et praescriptio
 apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum
viduam adlegi in ordinem nisi univiram non concedat. Aram
enim dei mundam proponi oportet. Tota illa ecclesiae candida
de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis et caelibatum
est apud nationes. Pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi,
Pontificem Maximum, rursus nubere nefas est. Quantum
deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat? non
utique ut alicuius boni affinis, sed ut dei domini placita cum
contumelia affectans.

Nam de viduitatis honoribus apud deum uno dicto eius per 
prophetam expeditum est: Iuste facito viduae et pupillo, et venite 
nite disputemus, dicit dominus. Duo ista nomina, in quantum
destituta auxilio humano, in tantum divinae misericordiae exposita,
suscipit tueri pater omnium. Vide, quam ex aequo habetur qui
viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cuius assertor cum
domino disputabit! Non tantum virginibus datum, opinor. Licet
in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit
faciem dei, tamen vidua habet aliquid operosius, quia facile est
non appetere quod nescias et aversari quod desideres nunquam.
Gloriosior continentia quae ius suum sentit, quae quid viderit novit.
Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum
semper habuit, ista, quod bonum sibi invenit; in illa gratia,
in ista virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis,
quaedam nostrae operationis. Quae a domino indulgentur, sua
gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur.
Stude igitur ad virtutem continentiae, quae pudori procurat,
sedulitati, quae vagas non facit, frugalitati, quae saeculum
spernit. Convictus atque colloquia deo digna sectare, memor
illius versiculi sanctificati per apostolum: Bonos corrumpunt mores 
congressus mali. Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales
vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem
 

irrepunt verba pudoris inimica, per otium a severitate deducunt,
per vinolentiam quidvis mali insinuant, per curiositatem
aemulationem libidinis convehunt. Nulla huiusmodi feminarum de
 bono univiratus loqui novit. Deus enim illis, ut sit apostolus,
venter est, ita et quae ventri propinqua. Haec tibi iam hinc commendo,
conserva carissima, post apostolum quidem ex abundanti
pertractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam,
si ita evenerit, in illis frequentabis.

Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, quid feminae 
sanctae matrimonio quacumque sorte adempto sectandum sit, ut
potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur,
respectu humanae infirmitatis, quarundam exemplis admonentibus,
quae divortio vel mariti excessu ablata continentiae occasione non
modo abiecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo
quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in domino 
potissimum nuberent. Itaque mihi confusus est animus, ne, qui
nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sim,
nunc mentione nuptiarum proclivium tibi labendi oblationem
faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi

 

esse quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus,
et hoc maximum propositum vitae, subresedi; nec
mihi de isto quoque referendi ad te causae fuissent, nisi graviorem
iam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis
est continentia carnis, quae viduitati ministrat, tanto, si non
sustineatur, ignoscibile videri potest. Difficilium enim facilis est
tunc venia. Quanto autem nubere in domino perpetrabile est,
uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod
possis. Eo accedit quod apostolus de viduis quidem et innuptis,
 ut ita permaneant, suadet, cum dicit, Cupio autem omnes meo
exemplo perseverare: de nubendo vero in domino, cum adicit,
Tantum in domino, iam non suadet, sed exerte iubet. Igitur in
ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur; quia suasum
impune quis neglegat quam iussum, quod illud de consilio veniat
et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et
necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere
videatur.

Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de ecclesia tolleret
ac gentili coniungeretur, idque ab aliis retro factum re-

 


cordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem,
quod nulla scriptura eius facti licentiam profert,
Numquid, inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad
Corinthies, ubi scriptum est: Si quis fratrum infidelem habet uxorem, 
et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam: simfliter mulier
fidelis infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne
dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis
uxor a fideli marito; ceterum immundi essent filii vestri? Hanc
monitionem fors de fidelibus iunctis simpliciter intellegendo
putent etiam infidelibus nubere licere. Qui ita interpretatur, absit
ut sciens se circumscribat. Ceterum manifestum est scripturam
istam eos fideles designare qui in matrimonio gentili inventia dei
gratia fuerint, secundum verba ipsa. Si quis, inquit, fidelis
uxorem habet infidelem. Non dicit, Uxorem ducit infidelem. Ostendit
iam in matrimonio agentem mulieris infidelis mox gratia dei
conversum perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne
qui fidem consecutus putaret sibi divertendum esse ab aliena iam
et extranea quodammodo femina. Adeo et rationem subicit, in pace
nos vocari ad dominum deum et posse infidelem a fideli per usum
matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intellegendum
esse confirmat, Ut quisque, ait, vocatur a domino, ita perseveret. 
Vocantur autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fidelium
tantum matrimonio pronuntiasset absolute, permiserat sanctis
vulgo nubere. Si vero permiserat, nunquam tam diversam
atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens:
Mulier defuncto viro libera est; cui vult nubat, tantum in
domino. Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari
potuisset, spiritus cecinit: Ne quod ait, Cui velit nubat,
male uteremur, adiecit, Tantum in domino, id est in nomine do-

 


mini, quod est indubitate Christiano. Ille igitur spiritus sanctus,
qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui
nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum
nuptiarum nisi in domino praescribit, huic soli condicioni continentiae
detrimenta concedit: Tantum, inquit, in domino. Adiecit
pondus legi suae, Tantum. Quo sono et modo enuntiaveris
dictum istud, onerosum est: et iubet et suadet, et praecipit et
hortatur, et rogat et comminatur. Districta, expedita sententia
est, et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut
statim intellegas, statim observes. Quis enim non intellegere
possit multa pericula et vulnera fidei in huiusmodi nuptiis, quas
prohibet, apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae
in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicit aliquis,
Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentili a
domino allegitur et olim id est ante nuptias fidelem, ut non
proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur,
alter in eis perseverare iubeatur? cur, si a gentili inquinamur,
non ille diiungitur, quemadmodum iste non obligatur?
Respondebo, si spiritus dederit, ante omnia allegans dominum
magis gratum habere matrimonium non contrabi quam omnino
disiungi: denique divortium prohibet, nisi stupri causa, continentiam
vero commendat. Habeat igitur ille perseverandi necessitatem,
hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum
scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehendentur,
propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sancti-

 


ficantur, sine dubio isti qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae
carni commisceantur, sanctificare eam non possunt in qua
non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat quod invenit.
Ita quod sanctificari non potuit, immundum est: quod
immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet
et occidat.

Haec si ita sunt, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri 
reos constat esse et arcendos ab omni communicatione fraternitatis,
ex litteris apostoli dicentis cum eiusmodi ne cibum quidem 
sumendum. Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal
domini proferemus, et matrimonium rite contractum allegabimus
quod vetuit ipse? Non adulterium est quod prohibitum est, non
stuprum est. Extranei hominis admissio minus templum dei violat,
minus membra Christi cum membris adulterae commiscet.
Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti, et quali
pretio? sanguine dei. Laedentes igitur carnem istam eum laedimus
de proximo. Quid sibi voluit ille qui dixit delictum quidem esse

 


extranco nubere, sed minimum, cum alias seposita carnis iniuria
ad dominum pertinentis omne delictum voluntarium in dominum
grande est? Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae
crimine oneratur. Recenseamus nunc cetera pericula aut vulnera,
ut dixi, fidei ab apostolo provisa, non carni tantum,
verum etiam et ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet
obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt
mores confabulationes malae: quanto magis et convictus et individuus
usus? Quaevis mulier fidelis deum observet necesse est.
Et quomodo potest duobus dominis servire, domino et marito,
adde gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, formam,
exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores,
ipsa etiam matrimonii secreta maculosa, non ut penes sanctos
officia sexus cum honore ipsius necessitatis, tanquam sub oculis
dei modeste et moderate transigantur.

Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non
potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum,
procuratorem domini sui ad impedienda fidelium studia et officia,
ut, si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas,
si ieiunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exer-

 


ceat, si procedendum erit, numquam magis familiae occupatio
obveniat. Quis enim sinat coniugem suam visitandorum fratrum
gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire?
Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere
suo adimi libenter feret? Quis denique sollemnibus Paschae abnoctantem
securus sustinebit? Quis ad convivium dominicum illud,
quod infamant, sine sua suspicione dimittet? Quis in carcerem
ad osculanda vincula martyris reptare patietur? Iam vero alicui
fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre?
de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si
pereger frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui
largiendum erit, horreum, proma praeclusa sunt.

Sed aliquis sustinet nostra nec obstrepit. Hoc est igitur delictum, 
quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia iniustorum
sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur.
Non potest nescire qui sustinet, aut si celatur quia non sustinet,
timetur. Cum autem scriptura utrumque mandet, et sine alterius
conscientia et sine nostra pressura operari domino, nihil interest,
in qua parte delinquas, aut in conscientiam mariti, si sit patiens,
aut in conflictationem tui, dum vitatur impatiens. Nolite, inquit, 
margaritas vestras porcis iactare, ne conculcent eas et conversi
vos quoque evertant. Margaritae vestrae sunt etiam quotidianae
conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto su-

 


spectiora feceris et magis captanda gentili curiositati. Latebisne
tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid
immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratum,
et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus
quid secreto ante omnem cibum gustes? et si sciverit panem,
non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque
rationem simpliciter sustinebit? sine gemitu? sine suspicione
panis an veneni? Sustinent quidam, sed ut incul-

 


cent, ut illudant huiusmodi feminis, quarum arcana in periculum
quod credunt reservent, si forte laedantur, sustinent,
quarum dotes obiectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet
apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non
providentes aut re excruciata aut fide perdita recognoscere
consueverunt.

Moratur dei ancilla cum laboribus alienis, et inter illos om- 

 


nibus nominibus daemonum, omnibus sollemnibus regum, incipiente
anno, incipiente mense, nidore turis agitabitur. Et procedet
de ianua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum
publicarum, discumbet cum marito saepe in sodalitiis,
saepe in popinis, et ministrabit nonnumquam iniquis, solita quondam
sanctis ministrare, et non hinc praeiudicium damnationis suae
agnoscet, eos observans quos erat iudicatura? Cuius manum
desiderabit? de cuius poculo participabit? Quid maritus suus illi,
vel marito quid ipsa cantabit? Audiet sane aliquid dei coenans
de taberna. De gehenna quae dei mentio? quae Christi invocatio?
Ubi fomenta fidei de scripturarum interiectione? Ubi
spiritus? Ubi refrigerium? Ubi divina benedictio? Omnia extranea,
omnia inimica, omnia damnata, atterendae saluti a
malo immissa.

Haec si illis quoque evenire possunt quae in matrimonio
gentili fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis
deprehensae a deo, et iubentur perseverare et sanctificantur et

 


spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud deum matrimonium
huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris et
angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, habens
iam ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam
virtutem caelestem documentis dignationis alicuius vocatus ille
de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus
insidiet, minus speculetur. Sensit magnalia, vidit experimenta,
scit meliorem factum; sic et ipse dei candidatus est timore.
Ita facilius huiusmodi lucro fiunt in quos dei gratia consuetudinem
fecit. Ceterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere.
Quae domino non placent, utique dominum offendunt,
utique a malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis petitoribus
placet nomen Christianum. Ideo inveniuntur qui tales non

 


exhorreant ut exterminent, ut abrapiant, ut a fide excludant.
Habes causam, qua non dubites nullum huiusmodi matrimonium
prospere decurri, dum a malo conciliatur, a domino vero
damnatur.

Ad. hoc quaeramus, an iure, quasi revera dispectores divinarum
sententiarum. Nonne etiam penes nationes severissimi
quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere
interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant,
dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti
vindicandos qui cum alienis servis post dominorum denuntiationem
in consuetudine perseveraverunt? Severiores habebuntur
terrenae disciplinae caelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis
iunctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli
servos sibi coniungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt
sibi a domino per apostolum eiusdem denuntiatum. Quam

 


huius amentiae causam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam
semper in concupiscentias saecularium gaudiorum? Quod quidem
plurimum in lautioribus deprehensum est. Nam quanto dives
aliqua est et matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum
oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent
talibus ecclesiae. Difficile in domo dei dives, ac si quis est,
difficile caelebs. Quid ergo faciant? Unde nisi a diabolo maritum
petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis
peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse
non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque
et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus
sibi coniunguntur ad luxuriam inventis, aut ad licentiam
sectis. Nonnullae se libertis et servis suis conferunt,
omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a
quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam
fidelem fideli re minori nubere piget, Iocupletatiorem futuram

 


 in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna caelorum, divitium
non sunt, plus dives in paupere inveniet. Maiore dote dotabitur
de bonis eius qui in deo dives est. Sit illa ex aequo in
terris, quae in caelis forsitan non erit. Dubitandum et inquirendum
et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus
cui deus censum suum credidit? Unde sufficiamus ad enarrandam
felicitatem eius matrimonii quod ecclesia conciliat et confirmat
oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, pater
rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte
et iure nubunt. Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius
voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis? Ambo fratres, ambo
conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in
carne una. Ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul
volutantur, simul ieiunia transigunt, alterutro docentes, alterutro
exhortantes, alterutro sustinentes. In ecclesia dei pariter
utrique, pariter in convivio dei, pariter in angustiis, in per-

 


secutionibus, in refrigeriis. Neuter alterum celat, neuter alterum
vitat, neuter alteri gravis est. Libere aeger visitatur, indigens
sustentatur. Eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo,
quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non
trepida gratulatio, non muta benedictio. Sonant inter duos psalmi et
hymni, et mutuo provocant quis melius domino suo cantet.
Talia Christus videns et audiens gaudet. His pacem suam mittit.
Ubi duo, ibi et ipse: ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec
sunt quae apostoli vox illa sub brevitate intellegenda nobis relinquit.
Haec tibi suggere, si opus fuerit. His te ab exemplis
quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, non expedit.