Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot 
venena quot genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot
et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium
 
violentiae gestus de cauda nocere, quae cauda erit quodcumque
de postumo corporis propagatur et verberat. Proinde scorpii series
illa nodorum venenata intrinsecus venula subtilis arcuato impetu
insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione
stringit. Unde et bellicam machinam retractu tela vegetantem de
scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate in
vulnus et virus, qua figit, effundit. Familiare periculi tempus
aestas; Austro et Africo saevitia velificat. In remediis naturalia
plurimum; aliquid et magia circumfigat; medicina cum ferro et
poculo occurrit. Nam et praebibunt quidam festinando tutelam;
sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium,
si non et ipsa percutitur diffidentia, signandi statim et adiurandi
et unguendi hestia calcem. Hoc denique modo etiam ethnicis
saepe subvenimus, donati a deo ea potestate quam apostolus dedicavit
cum morsum viperae sprevit. Quid ergo promittit stilus
 

iste, si fides de suo tuta est? Ut et alias de suo tuta sit,
cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et
genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur,
nec alio quam ardoris. Hoc apud Christianos persecutio est.
Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc
Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes
martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere,
figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes
tum infirmos, plerosque vero in ventum et si placuerit
Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus
animae formido laxavit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem
martyrum coronavit. Itaque primo trahentes adhuc caudam de
affectibus applicant aut quasi in vacuum flagellant: Haeccine pati
homines innocentes? Ut putes fratrem aut de melioribus ethnioum.
Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt:
Perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima
fixura. Exinde iam caedunt. Sed nesciunt simplices animae, quid
 

quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum,
nisi quod nec simplicitas ista, sed vanitas, immo dementia
pro deo mori, ut qui me salvum faciat. Si is occidit, qui
salvum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel
occisus est, ne occideremur. Si vicem repetit, num et ille salutem
de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime
 si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam
 mavult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat
mortem? Haec et si qua alia adinventa haereticorum venenorum
quem non vel in scrupulum figant, si non in exitium vel in
bilem, si non in mortem? At tu, si fides vigilat, ibidem scorpio
pro solea anathema inlidito et relinquito in suo sopore morientem.
Ceterum, si plagam satiaverit, intimat virus, et properat in
viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi
gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit.
Iam et ipsa mens sibi, quo vomat, quaerit, atque ita semel infirmitas,
qua percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim vel
in saeculum exspirat. Et nunc praesentia rerum est medius
ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo.
 

Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt,
alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere
esuriunt. Nes ipsi ut leperes, destinata venatio, de longinquo
obsidemur, et haeretici ex more grassantur. Itaque tempus
admonuit adversus nostrates bestiolas nostram mederi theriacam
stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si 
eloquia domini dulcia super mella et favos, inde pigmenta sunt.
Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. 
Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras convertunt! 
Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem
interpretantes tam dulce in amarum quam lucem in
tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam illi beatissimae
praevertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro
luce supponunt.

Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante 
de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas divina
praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit deus, ut qui negant
bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint.
 


Ad officium haereticos compelli non illici dignum est. Duritia
vincenda est, non suadenda. Et utique satis optimum praeiudicabitur
quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum.
Sustineant evangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo
legem, dum inde elicio dei voluntatem unde et ipsum recognosco:
 Ego sum, inquit, deus deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti.
Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum
eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari
infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego
 enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: Ipsi vidistis,
quod de caelo locutus ad vos sim. Non facietis vobis deos argenteos,
et deos aureos non facietis vobis. Secundum haec et in
 Deuteronomio: Audi Israël, dominus deus tuus unus est, et diliges
dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis viribus tuis et
ex tota anima tua. Et rursus: Nec obliviscaris domini dei tui,
qui te eduxit de terra Aegypti ex domo servitutis. Dominum
deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis,
 

et in nomine eius deierabis. Non ibitis post deos alienos et deos
nationum, quae circum vos, quia et deus aemulator dominus deus
tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae.
Sed et proponens benedictiones et maledictiones: Benedictiones, 
inquit, si audieritis praecepta domini dei vestri, quaecunque ego
praecipio vobis hodie, et non erraveritis de via quam mandavi
vobis, ut abeuntes serviatis deis aliis, quos non scitis. De quibus
omnifariam extirpandis: Perditione perdetis omnia loca, in 
quibus servierunt nationes deis suis, quas vos possidebitis hereditate,
super montes et colles et sub arbores densas, quasque
effodietis aras eorum, evertetis et comminuetis staticula eorum,
et excidetis lucos eorum, et sculptilia ipsorum deorum concremabitis
igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc
ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes
eius: Cave tibi, ne sequaris eas, posteaquam exterminatae 
fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, Quemadmodum
faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. Sed et,
Si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians, 
et dederit tibi signum vel ostentum, et venerit, et dixerit,
Eamus et serviamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis
sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat vos dominus
deus vester, an ex toto corde vestro et ex tota anima
vestra timeatis deum. Post dominum deum vestrum abibitis,
et hunc timebitis, et praecepta eius custodietis, et vocem eius
 

audietis, et illi servietis, et illi adiciemini. Prophetes autem vel
somniator ille morietur; locutus est enim ad seducendum te a
 domino deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te
frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut
mulier quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae par
est, clam dicens, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scis,
nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut
longe, ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet
oculus tuus super eum, nec desiderabis nec salvabis eum; annuntians
annuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis
ad occidendum, et manus populi tui in novissimis, et lapidabitis
illum, et morietur, quoniam quaesivit avertere te a domino deo
tuo. Subicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu
iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes
incolentes eam, et devotamenta fierent universa eius, et
colligerentur omnia spolia eius in omnes exitus eius, et igni cremarentur
in omnibus viis suis, et cum omni populo in conspectu
 domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur
amplius, nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex devotamento
eius, uti avertatur dominus ab indignatione irae suae.
Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit:
 Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum,
opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito. In Levitico
 vero: Ne sequimini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis
 

vobis. Ego dominus deus vester. Et alibi: Filii Israël famuli 
pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus
deus vester. Non facietis vobis manu facta nec sculptile staticulum
statuetis vobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra vestra.
Ego dominus deus vester. Et haec quidem prima per Moysen
dicta sunt a domino, utique pertinentia quoscumque dominus deus
Israëlis perinde de Aegypto superstitiossimi saeculi et de domo
humanae servitutis eduxerit. Sed et deinceps omne os prophetarum
eiusdem dei vocibus sonat, eandem legem suam eorundem praeceptorum
instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter
denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum
cavere; ut per David: Dii nationum argentum et aurum, oculos 
habent nec vident, aures habent nec audiunt, nares habent nec 
odorantur, os, nec loquuntur, manus, nec contrectant, pedes,
nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui ea faciunt et qui fidunt
in illis.

Nec putem disceptandum, an digne deus prohibeat nomen et 
honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstionis
avulserit rursus in Aegyptum regredi nolit, an digne a se
non patiatur absistere quos sibi adlegit. Ita nec illud expectabit
retractari nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit
instituere, et an merito ulciscatur desertam quam voluit observatam,
quando frustra instituisset, si observari eam noluisset, et
frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim,
ut has definitiones dei adversus superstitiones tam evictas quam
etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio
constabit. Aberat apud deum in monte Moyses, cum populus 
tam necessariam absentiam eius impatiens deos sibi producere
quaerit quos potius ipse perdiderit. Urgetur Aaron, et iubet
 

inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant
in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces. Sapiens ignis
effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes ubi et
thesaurum, apud Aegyptum scilicet, inter cetera animalia bovis
etiam cuiusdam consecratricem. Itaque tria milia hominum a parentibus
proximis caesa, quia tam proximum parentem deum
offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt.
 In Arithmis cum divertisset Israël apud Sethim, abeunt libidinatum
ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur,
edunt denique de pollutis eorum, dehinc et adorant deos
gentis et Beelphegor initiantur. Ob hanc quoque idololatriam
moechiae sororem viginti tria milia domesticis obtrumcata gladiis
 divinae irae litaverunt. Defuncto Iesu Nave derelinquunt deum
patrum suorum et serviunt idolis Baalim et Astartis, et iratus
dominus tradidit eos in manibus diripientium, et diripiebantur ab
 

illis et venumdabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a
facie inimicorum suorum. Quocunque processerant, manus erat
super illos in mala, et compressati sunt valde. Post quae instituit
super illos deus Critas, quos Censores intellegimus. Sed
nec istis obaudire perseveraverunt. Ut quis Critarum obierat, illi
ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos
aliorum et serviendo et adorando eos. Itaque dominus iratus.
Quoniam quidem, ait, transgressi sunt gens ista pactum meum, 
quod disposui patribus eorum, et non audierunt vocem meam,
et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus,
quas reliquit decedens Iesus. Atque ita per omnes
paene annales Critarum et deinceps Regum reservatis gentium
circumcolarum viribus bello et captivitate et iugo Alloghylorum
iram dispensavit Israël, quotienscumque ab illo maxime in idololatrian
exorbitaverunt.

Hanc igitur si a primordio constal et prohibitam, de tot tantisque 
praeceptis, et numquam inpune commissam, de tot tantisque
documentis, nec ullum tam superbum crimen deputari apud
deum, quam huiusmodi transgressionem, ultro intellegere debemus
divinarum et denuntiationum et executionum intentionem iam tunc
martyriis patrocinatam non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis,
quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatrian.
Aliter enim martyria non evenirent. Et utique auctoritatem suam
praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat. Nunc enim
de dei voluntate conpungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc
 

negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium deum insinuet,
cuius haec non sit voluntas, aut nostrum nihilominus destruat,
cuius talis sit voluntas, aut omnino neget voluntatem dei, si ipsum
negare non poterit. Nos autem de deo alibi dimicantes et de
reliquo corpore haereticae cuiusque doctrinae nunc in unam speciem
congressionis certas praeducimus lineas, non alterius dei quan(??)
Israëlis eam defendentes voluntatem quae martyriis locum fecerit,
tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex iudiciis punitae idololatriae.
Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit
quodammodo observandi praecepti praeceptum, ut id patiar per
quod potero observare praeceptum, vim scilicet, quaecumque mihi
imminet caventi ab idololatria. Et utique qui inponit praeceptum,
extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea evenire
per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi, ne quem alium
deum dicam, ne vel dicendo, non minus lingua quam manu, deum
fingam neque alium adorem aut quo modo venere, praeter unicum
illum, qui ita mandat, quem et iubeor timere, ne ab eo deserar,
et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. Huic
sacramento militans ab hostibus provocor. Par sum illis, si illis
manus dedero. Hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor.
occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali
eum sacramento consignavit?

Habes igitur dei mei voluntatem. Occursum est huic plagae. 
In alium ictum consideremus de voluntatis qualitate. Longum est,
ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt
Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum
credi. Malum enim deum quis praesumpserit, constare in utroque
non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit,
aut bonum quem deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas
eius qui nisi bonus non erit deus. Probabit hoc etiam ipsius
rei bonitas quam deus voluit, martyrii dico, quia bonum non nisi
bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum
a quo prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur
idololatriae martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi
bonum non potest. Non quasi negem esse aemulationem tam
malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius
tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum
idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod
a malo liberat quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est adversatio
idololatriae atque martyrii quam mortis et vitae? In tantum
vita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam
qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec
perversitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa
quaeque medicamina devitare, aut mori denique citius quam
curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt,
plures stulti, plures timidi et male verecundi. Et est
 

plane quasi saevitia medicinae de scalpello deque cauterio, de
sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique
idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo
contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat,
adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique
ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem
mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saevas iam
negabit. Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem. Licebit et
deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque
curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme
pares adhibet qualitates medellarum adversus qualitates querellarum,
cum quasi de perverso auxiliatur per ea subveniens per
quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit,
et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus
amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus
defusa insuper venula revocat. Deum vero et quidem zeloten
culpandum existimabis, si voluit certasse cum causa et iniuriae
aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione
dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare,
vitam auferendo conferre, carnem laedendo iuvare, animam
eripiendo servare. Perversitas, quam putas, ratio est; quod
saevitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaeis aeterna
medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus
 

eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas.
Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse
periculum mortis attraxit. Acceperat a domino suo ut a medico
satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem
ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse
medicus inportunam interim noverat. Audiit ille quem maluit,
et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in
mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire qui
voluit. Sed dominus sustentata fervura delicti, donec tempore
medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei
disciplinas et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes,
auditum transgressionis auditu devotionis limantes. Ita,
et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid
gravatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc gravatus
pati ex vitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit
occidi in perditionem? Nauseabit ad antidotum qui hiavit ad venenum?

Sed si certaminis nomine deus nobis martyria proposuisset, 
per quae cum adversario experiremur, ut, a quo libenter homo
elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis
quam acerbitas dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli
gula per fidem iam et inculcatorem eius voluit efficere per
 

virtutem, ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum.
Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam, ut,
qui gaudebamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos,
contentionsa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religienum
et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et
Africae liquuit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando
inquietant donatam Pythice agone post stadii senectutem. Ita ab
aevo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere
artes, corporum et vocum praesentia exprimere, praemio indice,
spectaculo iudice, sententia voluptate. Qua nuda sunt proelia,
non nulla sunt vulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus
dilaniant, flagella dilacerant. Nemo tamen agonis praesidem suggillans
erit, quod homines violentiae obiectat. Iniurianrum actiones
extra stadium. Sed, quantum livores illi et cruores et vibices
 

negotiantur, intendet, coronas scilicet et gloriam et dotem, privilegia
publica, stipendia civica, imagines, statuas et, qualem
potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria
resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult;
corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria
tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides
laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit.
Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in
medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis
et universis potestatibus? carnem atque animam probare de
constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi
civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos
cum ignominia submovere? Nimirum praescribis deo, quibus
temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non
et praeiudicare iudici congruat. Quid nunc, si non certaminis
nomine in martyria fidem exposuisset, sed proprii profectus,
nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium
suum cogeret votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum
terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae
mansiones apud patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo
et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diversitate radiorum? 
Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua
prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod
magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice
compensationem, cum caro et anima dependitur — quibus in homine
nihil carius est, alterum manus dei, alterum flatus, — ipsa
 

dependi in profectu quorum est profectus, ipsa erogarit quae lucri
fiant, eadem pretia quae et merces. Prospexerat et alias deus
inbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias,
saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros
plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent
nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi
per montes et saltus et humeris essent reportandi. Posuit igitur
secunda solatia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et
lavacrum sanguinis exinde securum. De cuius felicitate David:
 Beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non imputaverit deus delictum. Proprie
enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lavacro ipsa
 vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae
deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat,
ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem
excudit. Hac tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam
dei atrocitatem vocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit?
Et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si homo certam
salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio
invidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis
est ratio.

Incutiat adhuc scorpius homicidam deum ventilans, horrebo
plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem,
 

sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam
ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex sophiae suae persona,
voce Solomonis. Sophia, inquit, iugulavit filios suos. 
Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulavit, dum in vitam, et
rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris
artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne
moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus 
cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia
in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. Super
summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum
Esaiam hic exclamat: Ego dei sum; et hic vociferatur: In nomine 
Iacob; et alius scribit: In nomine Israëlis. O bonam matrem!
opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi,
ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet?
Audio enim et alibi dicentem deum: Uram illos sicut uritur aurum, 
et probabo illos sicuti probatur argentum. Utique per tormenta
ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit
et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: Si deus filio 
suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non
et cum illo omnia condonavit nobis? Vides, quomodo etiam
proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia divina
iugulaverit, utique victurum, immo et ceteros in vitam redacturum.
Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit 
pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidavit. Verba
non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo
audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit,
credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est,
quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. Quis enim, inquit, 
 

cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum
instruat, aut viam intellegentiae quis demonstravit illi? Sed enim
Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum
hominum victima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum
Iovi media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam
retractat, aut non ratione praesumit aliqua aut inaestimabile
dei sui voluntate. Si noster quoque deus propriae hostiae
nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam
religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollincterem
sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus
comedisset?

Unum igitur gradum insistimus et in hoc solum provocamus,
an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si
praecepta cognoveris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem
 honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit
David, non, opinor, ista communis et omnium debitum (atquin ista
etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis),
sed illa quae in ipso aditur ex tetimonio religionis et
 

proelio confessionis pro iustitia et sacramento. Sicut Esaias, Videte, 
inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri
iusti auferuntur, et nemo animadvertit; a facie enim iniustitiae perit
iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem
et remunerationem martyriorum. A primordio enim
iustitia vim patitur. Statim ut coli deus coepit, invidiam religio
sortita est. Qui deo placuerat, oceiditur, et quidem a fratre. Quo
proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata
insectata est, denique non modo iustorum, verum etiam et prophetarum.
David exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur,
Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes
cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis
et prophetarum, nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa
caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu 
dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et iam patiendo
quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio
imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid
fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret, moriendum
scilicet adversus idololatrian. Meminerant enim et Hieremiae
scribentis ad eos, quibus illa captivitas imminebat: Et nunc vide- 
 

bitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari
super humeros ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur, ne
et vos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis
turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo vestro:
Te domine adorare debemus. Itaque dixerunt a deo concepta
fiducia, quando vigore animi condicionales minas regis excutiunt:
 Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est
enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace
ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque
idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti,
adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi,
satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius
mentiti viderentur. Nam et Danielem, nullius praeter dei supplicem
et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim
utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna
praesumptio de deo falli debuisset. Ceterum pati oportebat omnem
dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatrian provocatus
negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua
et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem
oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius,
quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio
et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.

Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum,
novitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac
proinde disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare
non norit. Plane, alia in Christo et divinitas et voluntas
et schola. Martyria aut nulla in totum aut aliter intellegenda
 

mandarit qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui
pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum
principia deducens, Beati, inquit, qui persecutionem 
patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum?
Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolos ipsos:
Beati eritis cum vos dedecoraverint et persecuti fuerint et dixerint
adversus vos omnia mala propter me: Gaudete et exultate, quoniam
merces vestra plurima in caelo: sic enim faciebant et prophetis
patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent
ad exemplum prophetarum. Quamquam et si omnem, hanc
persecutionem condicionabilem in solos tunc apostolos destinasset,
utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis,
cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis
obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos et apostolici
seminis frutices. Nam et sic rursus ad apostolos dirigit:
Ecce ego mitto vos tamquam oves in medio luporum, et: Cavete 
ab hominibus; tradent enim vos in consessus et in synagogis
suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges perducemini
mei causa, in testimonium illis et nationibus et cetera. Cum autem
subicit: Tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem, et
insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem
istam in ceteros pronuntiavit, quam in apostolis non invenimus.
Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem,
quod plerique iam nostri. Dehinc ad apostolos revocat:
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos,
quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsam hanc traditionem
nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in
universos nominis exitum effundit in quibus consederit nomen
 

cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste
salvus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem,
nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam
pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum, statim
sequitur, nec servus super dominum suum, quia cum magister et
dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem,
multo magis servi et discipuli eandem expendere debebunt,
ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur, quando
hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini
et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non cos
timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere
non valeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus
et animam occidere et perdere possit in gehennam. Quinam hi
solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti,
homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus?
Quis iste, nisi ignium comminator, nisi is, sine cuius voluntate
nec passerum alter in terram cadit, id est nec altera ex duabus
substantiis hominis, caro aut anima? quia et capillorum apud eum
regestus est numerus. Nolite ergo metuere. Cum super dicit:
Multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolu
mento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam
a deo occidi eligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit
coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui
in caelis est. Et omnis, qui negaverit me coram hominibus, et
ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta,
ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis,
etsi dispositio diversa est. Qui se Christianum confitetur,
Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse
est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum
 

confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo.
Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit
in Christo, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et
si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet
non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiavit, Qui me confessus
fuerit, non est diversus actus quotidianae confessionis a
sensu dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur,
id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est
Christum. Proinde qui se negavit Christianum, in Christo negavit,
negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum
autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum
quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit,
et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset
igitur etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset.
Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur,
id est negationi, perinde negatione negationem rependi a domino,
quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in
forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet
ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus
pronuntiavit, quam de confessione dicendo, Qui me negaverit,
non, Qui in me. Prospexerat enim et hanc vim plerumque
in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset,
ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare.
Sicut non olim pro! auspice cum tota fide quorundam
colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere: Etsi
me negavero Christianum, non negabor a Christo, non enim
ipsum negavi. Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, qua se
Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negavit.
Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: Qui
 

me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram
patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione vel
maxime formari negationem; mentis statum in fronte consistere;
priorem esse pudoris quam corporis plagam.

Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae nec
per hunc commeatum vitae nec apud homines huius communis
naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est
adversus omnem ordinem rerum in terris istis et in vita ista et
sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae
de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de
recepto dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum
sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines,
Teletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates
 

enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines
probabat, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen 
et locustas deputavit, etiam irrationalibus iumentis adaequavit.
Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum
praeter nos, quod, quia constat esse, comparatione
potuit induere salva et proprietate generis et singularitate. Neque
enim si vita vitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur,
statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur.
Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit
Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? 
Et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, ita et vos 
facite illis. Vide, an servaverit genus a quibus et testimonium sui
expectet et in quos iustitiae vicem mandat. Illos autem caelestes
homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et
Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera delineabit. Quis
autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam
manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit,
ut ita esset positum: Qui in me confessus fuerit coram
 

hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo,
qui in caelis est? Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis
errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecepisset, quia
nullos alios homines noveram praeter incolas terrae, ne ipso quidem
adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides
rerum, ut post excessum ad superna sublevatus illic prober, quo
non nisi iam probatus inponerer, illic de praecepto examinarer,
quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano caelum
ante patet quam via; quia nulla via in caelum, nisi cui patet caelum;
quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices
adfirmas iuxta Romanam superstitionem. Carnum quendam et
Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si
 umquam legisti apud David, Auferte portas, principes, vestras,
et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti
 apud Amos, Qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem
suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde
complanatum vestigiis domini et introitum exinde reseratum viribus
Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis
occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci,
nec interrogari, sed admitti. Nam etsi adhuc clausum putas caelum,
 

memento claves eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae
reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret
secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic
negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum
claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt,
animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione,
honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non
potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor
denique admitti, iam exclusus. Suppetit adhuc dicere: Si in caelestibus
confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum,
ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem
in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve
materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem
Christianae concussionis in superna transferre, et inprimis
ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet
Christus? Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes
persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et pupulos
nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: Usque
quo genus tertium? Sed et fratres nostros et patres et filios
et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis,
per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas
potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe
etiam carcer in caelo, carens sole aut ingratis luminosus, et vincula
fortasse de zonis, et eculeus axis ipse qui torquet. Tum
si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina
prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati munus operabitur,
si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros
 

et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone
et finis in caelis et passio, et occisio et prima confessio? Et ubi
caro omnibus istis necessaria? ubi corpus, quod solum ab hominibus
habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa
ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut
non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causae firmam
paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit.
Siquidem confessio a persecutione deducitur et persecutio in confessione
finitur, nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum,
id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis
hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et
interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc
ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si cetera
hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimvero
non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam
volunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis,
utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab
ista dispositione diversum, quae scripturis notatur. Et possimus
 

dicere: Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis
ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae
in nomen salvus sit suae fidei, ita credendum sit, sicut et scribitur,
ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem
sustineo, ipso domino non aliam regionem mundi destinante.
Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? Ne 
putaveritis venisse me, uti pacem mittam in terra, sed machaeram,
certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem
suum et filiam adversus matrem suam et socrum adversus nurum
suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut 
tradat frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgant filii in
parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste
sit salvus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in
caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem,
quae in finem sustinendo passura est mortem.

Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere 
defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam 
me, non est me dignus, id est qui maluerit vivere me negando
quam mori confitendo, et, Qui animam suam invenerit, perdet
illam, qui vero perdiderit mei causa, inveniet illam. Proinde enim
invenit eam qui negat lucri faciendo vitam. sed perdet in gehennam
qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem
eam ad praesens qui confessus occiditur, sed et inventurus eam
in vitam aeternam. tuam! dicunt, et, Noli animam tuam perdere!
 

Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur
Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal,
 famulos suos instruit, spiritum sanctum responsurum repromittit,
 et cum in carcerem fratrem vult visitari, confessuris imperat
 curam, et cum deum vindictam facturum electorum suorum affirmat,
 passiones consolatur illorum, etiam in parabola sermonis
post cespitem arefacti in persecutionum figurat ardorem. Haec
si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio
praeter quam sonant sapiunt, et aliud in vocibus erit, aliud in
sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcunque
igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quoeunque
se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res
provocabuntur, an secundum scripturas transigantur. Siquidem tunc
aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in
rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro tunc
eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem
et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo
scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo scriptum
est, et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur,
et confitemur, et trucidamur, quomodo scriptum est. Sic do-
 

minus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt quam
edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt
quam edixit; ergo sicut eveniunt, ita edixit, et sicut edixit,
ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire quam edixit,
nec ipse aliter edixisset quam evenire voluisset. Ita non aliud
significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus,
aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo
aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata
quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec
quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in vocibus
aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta invenirentur?
Sed haec erit perversitas fidei, probata non credere, non probata
praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut, si haec
quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae
praedicantur, illa quoque non debeant sic agi quemadmodum
scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem
aliud in vocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata
videri, cum evenerint, si aliter praedicantur, quam evenire
habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo
eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata
sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt.

Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa 
Christi schola? quos et sibi discipulos dominus adoptavit omnia
utique edocendos, et nobis magistros ordinavit omnia utique docturos.
Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem
gloriae suae revelavit, Petro, Iohanni, Iacobo et postea
Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An
et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non veri-
 

 tatis? Petrus quidem ad Ponticos, Quanta enim, inquit, gloria,
si non ut delinquentes puniamini sustinetis? Haec enim gratia est,
in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis,
relinquens vobis exemplum semetipsum, uti adsequamini vestigia
 ipsius. Et rursus: Dilecti, ne epavescatis ustionem, quae agitur
in vobis in temptationem, quasi novum accidat vobis. Etenim secundum
quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in
revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in
nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit
in vobis, dum ne quis vestrum patiatur ut homicida aut fur
aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne
erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. Iohannes
 vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur,
negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras
abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet, non
est perfectus in dilectione. Quem timorem intellegi praestet, nisi
negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi
fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem
puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima
occidendus in gehennam? Quodis pro fratribus, quanto magis
pro domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua
instructus haec suadere? Mandaverat etenim spiritus ad angelum
 ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet
in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem
 usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa,
fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad
 

Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui
domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc
arborem vitae et mortis veniam secundae, nunc latens manna cum
calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae virgae potestatem
et stellae matutinae claritatem, nunc albam vestiri nec deleri de
libro vitae et columnam fieri in dei templo in nomine dei si domini
et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino
in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. 
Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum
etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae, quorum
et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum
quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis
candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum
gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et
palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de Antichristo triumphantes,
sicut unus ex presbyteris, Hi sunt, ait, qui veniunt ex 
illa pressura magna et laverunt vestimentum suum et candidaverunt
ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes
quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur.
Quia et Esaias ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. 
Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum
cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur,
quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes
enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit,
 

dehinc ceteris particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor,
in epistola eius quem dilectio foras abicit, habet poenam.

Paulus vero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae
sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et convertens machaeram
in aratrum, lupus rapax Benianim, dehinc ipse adferens
escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat!
 cum de Thessalonicensibus gaudens, Uti, inquit, gloriemur
in vobis in ecclesiis dei pro tolerantia vestra et fide, in
omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen
iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini.
 Sicut et ad Romanos: Non solum autem, verum etiam exultantes
in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia
vero probationem, probatio autem spem, spes vero non
 confundit. Et rursus: Quodsi filii et haeredes, haeredes quidem
dei, cohaeredes vero Christi; siquidem compatiamur, uti et cum
illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse
dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur. Et ideo postmodum,
Quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? pressura,
an angustia, an famis, an nuditas, an periculum, an machaera?
secundum quod scriptum est: Tua causa mortificamur tota die;
deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis supervincimus
pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod
neque mors neque vita neque virtus neque sublimitas neque profundum
neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare,
quae est in Christo Iesu domino nostro. Sed et Corinthiis passiones
 suas enumerans patiendum utique praefinivit: In laboribus
 

abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a
Indaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus,
semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam
martyria videbuntur, tamen rursus, Propter quod, inquit, boni 
duco in infirmitalibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus,
in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus: Qui in 
omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed
non perindigeamus, quoniam persecutionibus agitemur, sed non
derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem
Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi,
inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet vi persecutionum,
sed interior renovatur die et die, anima scilicet spe promissionum.
Nam quod ad praesens temporale et leve pressurae nostrae,
per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae
perficit, nobis non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur.
Quae enim videntur temporalia, de incommodis dicens, quae
vero non videntur aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus
vero de vinculis scribens utique beatos affirmavit quibus 
donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro
ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et 
vidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo
 

et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete
mihi. Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de
gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Ut proximus denique voti
sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo:
 Ego enim iam libor, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum
decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona,
quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis
 et ipse supra allocutus: Fidelis sermo. Si enim commortui sumus
Christo, et convivemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negaverimus,
et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est,
 negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini
 nostri, neque me vinctum eius; quia praedixerat: Non enim
dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et
sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana
mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam
praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab
idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?

Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non
 sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet,
et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei
qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt
timores boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem,
fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministerium est
tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita non in occasione
 

frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in provocatione
bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adiutricum tributarum
iustitiae, quasi ministrarum divini iudicii hic etiam de nocentibus
praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo velit te 
subici potestatibus, reddere iubens cui tributum, tributum, cui vectigal,
vectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo;
solius autem dei homo. Condixerat scilicet Petrus regem quidem 
honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus
insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater
diligentur cum deo, non comparabuntur. Ceterum super deum
diligere nec animam licebit.

Nunc ergo et apostolorum litterae nobiles. Et nos usquequaque 
simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes?
Credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris
suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta
doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero.
Carceres illic et vincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum
 

et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria
et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non
habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod
Iacobus immolatur, quod Paulas distrahitur, ipsorum sanguine
scripta sunt. Et si fidem commentarii voluerit haereticus, instrumenta
imperii loquentur, ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum.
legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc
Petrus ab altero cingitur, cum eruci adstringitur. Tunc Paulus
civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur
generositate. Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec
 

mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus
apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil
enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum
vincula Paulo Agabus gestu quoue prophetasset, discipuli flentes
et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille
enim quod semper docuerat animatus, Quid fletis, inquit, et contristatis 
cor meum? At ego non modo vincula Hierosolymis pati
optaverim, verum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi.
Atque ita cessrunt dicendo: Fiat voluntas domini; fidentes scilicet
passiones ad voluntatem dei pertinere. Non enim dehortationis
consilio, sed dilectionis retinere temptaverant, ut apostolum desiderantes,
non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus
aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum
apud homines, minus vero, ne deus humanum sanguinem
sitiat nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea
salutem consecuturus exposcat, statim audisset a servo dei quod
audierat diabolus a domino: Recede satana, scandalum mihi es. 
Scriptum est Dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post venena ista suffudit,
nulli infirmorum facile nec sic nocitura, si qui hanc
nostram ex fide praebiberit vel etiam superbiberit potionem.