Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque 
ostendam virgines nostras velari oportere ex quo transitum
aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere
potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non
privilegium regionum. Ex his enim fere consuetudo initium ab
aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem
corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. Sed dominus 
noster Christus veritatem se, non consuetudinem, cognominavit.
Si semper Christus, et prior omnibus, aeque veritas sempiterna
et antiqua res. Viderint ergo quibus novum est quod sibi vetus
est. Haereses non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque
adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo.
Ceterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur
fuit tam requirendum quam recipiendum quod agnoscitur.
Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis,
credendi scilicet in unicum deum omnipotentem, mundi
conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria,
 
crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis,
receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum
iudicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem. Hac
lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt
novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque
in finem gratia dei. Quale est enim, ut diabolo semper operante
et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit
aut proficere destiterit? cum propterea paracletum miserit dominus,
ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non
poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur
disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto. Adhuc,
 inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea baiulare:
cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem
et supervenientia renuntiabit vobis. Sed et supra de hoc eius opere
pronuntiavit. Quae est ergo paracleti administratio, nisi haec,
quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus
reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine acta(??)e
 est, omnia tempus expectant. Denique Ecclesiastes, Tempas,
inquit, omni rei. Aspice ipsam creaturam paulatim ad fru(??)
promoveri. Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de
frutice arbuscula enititur. deinde rami et frondes invalescunt et
tetum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de
germine solvitur, et de flore fructus aperitur: is quoque rudis
aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in
mansuetudinem saporis. Sic et iustitia (nam idem deus i(??)slitiae
et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura deum metuens: dehinc
per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per
evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur
in maturitatem. Hic erit solus a Christo magister et dicendos
et verendus. Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a
Christo. Hic solus antecessor, quia solus post Christum. Hunc
 

qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt. Hunc qui audierunt
usque, non olim, prophetantem, virgines contegunt.

Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo 
sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per
Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas
abscondunt. Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui
gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat.
Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici
viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illas
eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt
magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid deligemus?
Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare
non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum
quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis.
Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes,
eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus.
Ita nostrum est quodcunque nostrorum est. Ceterum dividis corpus.
Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et
incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus
tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret. Et utique
ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter
quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum
 

bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando quam
vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in
ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae
virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales
quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam,
quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum
genera desiderant. Eiusdem libidinis est videri et videre. Tam
sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis,
si a viro visa sit.

Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi
antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime
utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat,
ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod
et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas
pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine
frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere,
ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret,
statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus
suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda
plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur
quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut
scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius
ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae
 

incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi
fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum.
Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si
bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans
placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur
Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari,
continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur,
monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo
sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis?
Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae
in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes
quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus
enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae stupri
passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio
naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato
velamine, didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae manus, quae
dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor
fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti
puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta.
Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe!
Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa, sub qua te
fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra quae virgines tegit.
Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si
enim nosset, nunquam esset.

Quatenus autem et de scripturis adversus veritatem argumentari 
consuetudo est, statim opponitur nobis nullam mentionem
virginum ab apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum
mulieres nominatas, cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus
quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo
 

illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit (??)tiam de
virginibus declarat. Itaque non contineri eas lega velandi capitis,
ut non nominatas in hac lege, immo ex hoc revelari, qua non
i(??)beutur quae nec nominantur. Sed et nos eandem argumentationem
retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere
mentionem, virginis dico et mulieris, id est non virginis, ex ca(??)
distinctionis, in his, in quibus non nominat virginem, non facie(??)s
distinctionem ostendit condicionis communionem. Ceterum potu
hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem,
sicut alibi dicit, Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit
tacendo, in(??)teravit. Nec tamen quia illic divisa est et mulier
et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam vo(??)t.
Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt,
nisi si eadem sit causa quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa
autem causa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie.
 Divisa est, inquit, mulier et virgo. Quare? quoniam innupta, id
est virgo, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et
spiritu, nupta autem, id est non virgo, cogitat quomodo plac(??)
viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens lec(??)
in isto capitu(??)o, in quo neque de nuptiis neque de animo et cogitatu
mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velande.
Cuius nullam volens esse disceptationem spiritus sanctus uno nomine
mulieris etiam virginem intellegi voluit, quam proprie (??)
nominando a muliere non separavit, et non separando coniunxit ei
a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo
uti et cetera nihilominus in eo vocabulo intellegi, ubi nulla est necessitas
 

singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium
sermonis et gratum et necessarium est, quoniam sermo laciniosus
et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis
contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum.
Ergo iam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est femina. Naturalis
vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale virgo vel
nupta vel vidua vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subiectum
igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subcessivum
antecessivo et portionale universali; in ipso intellegitur
cui subicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic
nec manus nec pes nec ullum membrorum desiderat significari corpore
nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et caelum et quae
in eo, sol et luna et sidera et astra et terra et freta et ominis
census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex
omnibus constat. Sic et mulierem nominando quicquid est mulieris
nominavit.

Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere 
illud nisi ei soli quae virum passa sit, probari a nobis
oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum
sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur.
Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium 
hominis, femina illa, statim mulier est cognominata, adhuc felix,
adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier. 
Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium,
quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro
volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum
virginitatem resignasset, quoniam et adiecit, Propterea relinquet 
 

homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt
duo in una carne. Ostendant igitur primo, ubi sit subtilitas ista,
si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit.
Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae
fuisse. Ceterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine
designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus
Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex
praesenti institutione, cui condicio quaecunque serviret, hoc appellata
quod a primordio voluit. Quid ergo tunc vocabatur? Atquin
quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam
nupta, et nunquam virgo, cum virgo. Hoc nomen tum unum illi
fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum scriptura
refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc
de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio (??)xoris,
sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius. Hoc,
 inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier.
Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum
sermonis eduxit nescientibus hominibus, sicut et alia multa, quae
ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere, uti mulieres
nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam
loquamur. Nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore
utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum
ad scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem
efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne et os ex ossibus
vocatur secundum originem mulier eius ex cuius substantia
incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris,
sed uxor condicione nomen est mulieris. Denique mulier et
non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest,
quia nec esse. Constituto igitur nomine novae feminae, quod est
mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit
iam ad propheticam rationem, uti diceret, Propter hanc
relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a
prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa
Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis
 

feminini nominarit. Alioquin non Adam relicturus erat patrem
et matrem, quos non habebat, propter Evam. Ergo non ad Evam
pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum
enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes
suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in
Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem
cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod
ipse rationem eius nominis edidit. Cum enim dixisset, Vocabitur
mulier, Quoniam ex viro suo sumpta est, ait, et ipso adhuc
virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque
nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum
est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit,
illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo,
quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce
ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc
erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater. Ita hic quoque
ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum
acceptura erat futurae condicionis suae nomen. Responsum
satis est ad hanc partem.

Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum 
Genesim observat, sexui deputans illud, sic mulierem vocans
virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim
ad Galatas, Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, 
quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco
et angelum Gabrielem ad virginem missum. Sed cum benedicit
illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter 
mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et
ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam
quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo
mulierem pronuntiatam. Desponsata enim quodammodo nupta. Tamen
inter quodammodo et verum satis interest, duntaxat hoc in
loco. Nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero, non quasi
iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus
feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam.
Illud enim praeiudicet necesse est a quo forma descendit. Ceterum
quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur,
 

ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata,
iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata,
quae virgo esse desierit hoc nomine. Quod si ex virgine
natus est, licet et desponsata, tamen integra, agnosce mulierem
etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nibil prophetice
dictum videri postest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus
nominarit, dicendo factum ex muliere. Non enim poterat posteriorem
mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat,
id est virum passam, sed illa, quae erat praesens, quae erat virgo
et mulier vocabatur post vocabuli huius proprietatem, secundum
primordii formam virgini et ita universo mulierum generi defensam.

Convertamur ad ipsas iam rationes recensendas per quas
apostolus docet velari feminam oportere, an eaodem etiam virginibus
competant, ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines
et non virgines constet, dum eaedem velaminis causae in
utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique
et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium
 genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est
radi sive tonderi, utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum
dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quamadmodum
 


et puero permissum. Ergo eui aeque non convenit radi
sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier,
quanto magis virgo, quae et gloria sibi est? Si mulier ex viro et 
propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem
habere super caput debet, vel eo iustius virgo, ad quam
pertinet quod in causa est. Si enim propter angelos, scilicet
quos legimus a deo et caelo excidisse ob concupiscentiam feminarum,
quis praesumere potest tales angelos maculata iam corpora
et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius
exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?
Nam et scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent 
homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt eis;
conspicati autem filii dei filias hominum, quod pulchrae essent,
acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen
mulierum Graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est.
Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae
adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae maritorum nuncupantur),
cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros
nominans angelos, sed marites, dum innuptas sumunt filias hominum,
quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans.
Supra natas, at hic angelis nuptas. Aliud eas nescio quam natas
et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa,
 

quae usque ad caelum scandala iaculata est, ut coram deo adsistens,
cui rea est angelorum exterminatorum, ceteris quoque angelis
erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui
comprimat, iam nec hominum oculis offerendam. Sed etsi contaminatas
iam feminas angeli illi appetissent, tanto magis propter
angelos virgines velari debuissent, quanto magis propter virgines
angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praeiudicium adicit
 apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia
coma pro operimento est, utique hoc maxime virgini insigne est,
quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulata in
verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet,
scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum,
quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum.
angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius
Christus. Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam
oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium
fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam
sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum
ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris
et viri. Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est
 cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta
est. Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et
Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque
sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa
 definitione, Omnis, inquit, mulier. Quid est omnis, nisi omnis
generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis
aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte
defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non
 velando, Omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir et mulier.
Omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde
nudandi. Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est
nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem
 

cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi
eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non
praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere
nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione
legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur
virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non
sit. Eiusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur
velari, ita pueri non iubeantur revelari. Cur ex parte definitionem
apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec
retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem
praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, 
inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus,
neque ecclesia dei. Ostendit contentionem aliquam de ista specie
fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem
nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse,
et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et
ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii
velant. Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant.

Videamus nunc, an sicut naturae et causae argumenta virgini 
quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae
praescripta de muliere in virginem spectant. Non permittitur 
mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, nec offerre,
nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem
 

sibi vindicare. Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. Si
virgini non licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur, et
necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc
licebit quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur
adversus condicionem suam, si qua virgo est, et carnem suam
sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam
notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate
capitis ostendat? Potuit Potuit dignius honorari aliqua praerogativa
virilis aut gradus aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu
ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat
episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset,
ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia
denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua
vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua
deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic
sedet intecta qua et virgo, ad quam sedem praeter annos sexaginta
 non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur,
sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis
 

omnium affectuum structae et facile norint ceteras et
consilio et solatio iuvare, et ut nihilominus ea decucurrerint per
quae femina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de
loco permissum est.

Sic nec de aliquibus insignibus. Ceterum satis inhumanum, 
si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam
virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur
et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones
voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos
faceret illustres. Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere,
aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum,
aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata
Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.
 

Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere
potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem
etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari
oportuisset. Quorum quanto sexus avidior et caldior in
feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior
omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas. Non
enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui
ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas
gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi
cui concupiscendo inoleveris grande certamen est. Cuius autem
concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium
non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non
magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset. vel quia
familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si
autem nihil masculo, multo magis feminae.

Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis,
ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus.
 Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione,
omnem mulierem etiam omnis aetatis intellegendam, responderi
ex diverso habebat ergo a nativitate et a primo nomine
aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo
se intellegere coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis
exire et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et
 

principes generis Adam et Eva, quamdiu intellectu carebant, nudi
agebant. At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum
senserunt quam erubescendum. Ita sui quique sexus intellectum
tegmine notaverunt. Sed etsi propter angelos velanda est, sine
dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur a qua potuerunt filiae
hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati. Ex illo
enim virgo desinit ex quo potest non esse. Et ideo penes Israël
illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem;
ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tam diu
virgo quamdiu acerba est, desinit virginem eum matura cognoscitur,
et ut non virgo iam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et
desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum 
ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit
esse quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae
colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem,
sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam,
negavit virginem velata ibidem. O mulierem iam de Christi disciplina!
Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri,
quemadmodum stuprum; nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc
velant. De ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit
 

parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens,
viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad
aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem.
Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus,
filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam iam illam
tuam virginem, et animam expectatione et carnem transfiguratione,
cui tu secundum paras maritum. Iam et vox obsolefacta
est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et
menses tributa dependunt, ac tu mulierem negas quam muliebria
pati dicis? Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi
post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae
ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur,
quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et
dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per
commune conscientiae pignus quo totam condixerunt confusionem,
quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt
et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse? Tempus
etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant.
Nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a
duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus
 

aut nuptiis decernentes. Mater familiae vocatur, licet virgo,
et pater familiae, licet investis. A nobis nec naturalia observantur,
quasi alius sit deus naturae quam noster.

Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et 
corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne.
Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone
velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus. Tegantur
etiam superiora cuius inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit
aetatis auctoritas? Propone utramque, immutare compressam in
habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret
cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur.
Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit.
Quid? quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis
confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur,
a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt
capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte
divisis apertam professae mulieritatem. lavacro macerant, formae a
speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan
et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus iactant,
calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt.
 

Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae
totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola
capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in
hoc, et ut apud ethnicos caput velant, certe in ecclesia virginitatem
suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent
extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant et in vicis
virgines videri, sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si
aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarint. Eadem nature
foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud dominum
eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum
 

suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem.
Utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi deo? Si ut ipsi
deo, tam idoneus est ad conspicienda quaequae in occulto fiunt
quam iustus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit,
nihil debucinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, 
nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati
vel quameunque eleemosynae operationem sinistra conscia
facere prohibemur, quantum tenebrarum circumfundere debemus
cum tantam oblationem deo offerimus ipsius corporis et ipsius
spiritus nostri, cum illi ipsam naturam consecramus? Ergo quod
non potest videri propter deum fieri, quia sic fieri deus non vult,
sequitur ut hominum gratia fiat, utique primo illicitum, ut gloriae
libidinosum. Gloria enim illicitum est eis quorum probatio in omni 
humiliatione constat. Et si a deo confertur continentiae virtus,
quid gloriaris quasi non acceperis? Si vero non accepisti, quid
habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a deo
datam tibi non esse, quod illam non soli deo praestas. Videamus
ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.

Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio 
ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi
opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei
gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines
ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam
esse in causa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio,
 

illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas.
Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur
gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio
enim illas, non religio producit. Aliquando et ipse dens
venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec
tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt.
Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et
fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum
non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant
quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur,
si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur,
intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu.
Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad
 

deum adire. Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum 
quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit.
Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum
vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus
sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile
mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem
mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit,
ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici
et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a
 

matribus. Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi
virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia
coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non
est pudica. Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi
utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse
est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et
multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur,
dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons
duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam
placere desiderare.

Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet
quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult. Alios
ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam,
quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum,
adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros
et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid
etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem
laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo
interpretamur, ipsius est enim boni odium; interdum deo
 deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles
et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine
fascini, hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium,
huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed
et si cui innotuerit, sapit si temptationibus gradum obstruxerit.
Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem
 

non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus
cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat
quae virginem celat.

In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, 
secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem
condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo
opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est
scriptura, dei est natura, dei est disciplina. Quicquid contrarium
est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta
est, et de eius testimonio scriptura incerta non potest esse. Si de
natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. Nihil
est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius
gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura
et natura et disciplina quod ratum deo inveneris, sicut iuberis
omnia examinare et meliora quaeque sectari. Superest etiam 
ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te,
sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina
dixerim, vela caput: si mater, propter filios, si soror, propter
fratres, si filia, propter patres. Omnes in te aetates periclitantur.
Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum
sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.
Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid
ex his quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem.
Quamquam non mentiris nuptam. Nupsisti enim Christo, illi tradidisti
carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum
sponsi tui voluntatem. Christus est qui et alienas sponsas
et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.

Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae in
nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exolescatis, ne
quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio
modo destruatis, neque tectae neque nudae incedentes. Mitris enim
et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem
protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice
linteolis, credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis,
cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt,
ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier
est. Limites et fines eius eo usque porriguntur unde incipit
vestis. Quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis
regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas
 subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi
debet. Velamen iugum illarum est. Iudicabunt vos Arabiae feminae
ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt,
ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam
totam faciem prostituere. Mavult femina videre quam videri. Quas
propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina quod adamare
magis quam adamari possint; cum sint vel ex alterius infelicitatis
 

et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari
quam adamare feminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae
meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis dominus
etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam
sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans,
Elegantes, inquit, cervices et merito nudae! bonum est
usque ad lumbos a capite reveleris, ne et tibi ista cervicum libertas
non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris.
Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae quae inter
psalmos vel in quacunque dei mentione retectae perseverant, moraturae
etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut
quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur? Tanti
caput suum mentiuntur . Aliae, quibus plane maior est palma
 

omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia
quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta
cervice, cetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet,
caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in
aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua maior
est capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus quam
utile est tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores
legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui
si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec
cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus,
pax et gratia a domino nostro Iesu redundet, cum Septimio
Tertulliano, cuius hoc opusculum est.