Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, 
si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum
vel poëtarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae
saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis,
ut aemiuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris
 in se et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli quidem,
quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae
tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt.
commemorantes et testificantes in singula rationem et
 
originem traditionum et sententiarum argumenta, per quae recognosci
possit nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de
quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis
patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus.
Sed suis quidem magistris, alias probatissimis atque
lectissimis, fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi
in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani poëtae,
cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi
duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et
prudens habebitur qui prope Christianum pronuntiaverit, cum,
si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit seu caerimonias despuens
seu saeculum revincens, pro Christiano denotetur. Iam
igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis,
cui in falso potius creditur quam in vero. Viderint, si qui de
unico et solo deo pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum
 

sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod
relatum est, neque omnes sciunt, neque qui sciunt, constare confidant
Tanto abest (??) nostris litteris annuant homines, ad quas
nemo venit nisi iam Christianus. Novum testimonium advoco, immo
omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius,
toto homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste
in medio anima: seu divina et aeterna res es secundum plures
philosophos, eo magis non mentieris: seu minime divina, quoniam 
quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri
non debebis, seu de caelo exciperis, seu de terra conciperis,
seu numeris seu atomis concinnaris, seu cum corpore incipis,
seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem
facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. Sed non
eam te advoco, quae scholis formata, bibliothecis exercitata, academiis
et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem
et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem te
habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio,
de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae
peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo, quae tecum homini
infers, quae aut ex temetipsa aut ex quoeunque auctore tuo
 

sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non
nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant
Christiani, ab extranea adversus tuos, ut (??) tibi erubescant, quod
nos ob ea oderint et inrideant quae te nunc conscientia
detinent.

Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum,
a quo omnia et sub quo universa. Dic testimonium, si ita scis.
Nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi
ac foris audimus ita pronuntiare, Quod deus dederit, et, Si
deus voluerit. Ea voce et aliquem esse significas et omnem illi
confiteris potestatem ad cuius spectas voluntatem, simul et ceteros
negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem,
Martem, Minervam. Nam solum deum confirmas quem tantum
deum nominas, ut, cum et illos interdum deos appellas, de alieno
et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque dei, quem
praedicamus, nec te latet. Deus bonus, Deus benefacit tua
vox est. Plane, adicis. Sed homo malus, scilicet contraria
 

propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem,
quia a deo bono abscesserit. Etiam, quod penes deum bonitatis
et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae
et conversationis sacramentum, Benedicat te deus tam facile
pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum
convertis dictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem
eius consistere secundum nos confiteris. Sunt qui etsi deum non
negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent (in
quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu
praedicati iudicii transvolamus), sic deum honorantes, dum curis
observationis et molestiis animadversionis absolvunt cui ne iram
quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis
et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam
interitum potest capere, quem deus non capit. At idem alibi
animam divinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium
ipsius animae retorquendum adversus opinionem superiorem.
Si enim anima aut divina aut a deo data est, sine dubio
datorem suum novit, et si novit, utique et timet, et tantum
postremo adauctorem. An non timet quem magis propitium
velit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum,
si deus non novit irasci? Quomodo timetur qui nescit offendi?
Quid timetur, nisi ira? Unde ira, nisi ex animadversione? Unde
animadversio, nisi de iudicio? Unde iudicium, nisi de potestate?
Cuius potestas summa, nisi dei solius? Hinc ergo tibi, anima,
 

de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente vel prohibente
praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus
reddet, et Deus inter nos iudicabit. Unde tibi hoc non Christianae?
atque adeo plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio
Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique
templis deum iudicem imploras? Sub Aesculapio stas, Iunonem
in aere exornas, Minervam calcias furvis galeam formis, et neminem
de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem
appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium
veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit Christianorum!

Enimvero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non 
et probemus qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi
adsentator inludit. Et esse et abominationem sustinere execrationes
tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia
aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam
nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum.
Satanan denique in omni vexatione et aspernatione et detestatione
pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris
artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio
circumventus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in
mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae
etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum,
et licet soli illum noverint Christiani, vel quaecumque apud dominum
secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, 
quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere
post vitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis
aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus
 

sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis
materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni
sentire possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit
iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. Ea
opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica, quae te non in
bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis
reddit, etsi Epicurea gravior, quae te ab interitu defendit,
tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori et, ut dicitur,
praesumptioni deputatur. Sed non erubescimus, si tecum erit nostra
praesumptie. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum
vocas eum, non utique quod de bono vitae ereptum, sed
ut poenae et iudicio iam adscriptum. Ceterum alias securos vocas
defunctos. Profiteris et vitae incommodum et mortis beneficium.
Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et
matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior
 

redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos
vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam
in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem
suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos lautius
vivis. Misellum ergo vocas qui nihil sentit? Quid? quod ut sentienti
maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu
facis. Terram gravem inprecaris et cineri penes inferos tormentum.
Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus
eius refrigerium comprecaris et ut bene requiescat apud
inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla
sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti,
cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo
cur in totum times mortem? Nihil est tibi timendum post mortem,
qua nec experiundum post mortem. Nam etsi dici potest
ideo mortem timeri non ultra quid minantem, sed ut commodum
vitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura
vitae pariter excidant, lucratione gravioris partis metum diluit,
nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est
incommodorum pace, pensatur. Non est timendum quod nos liberat
 

ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti,
certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times,
scis malam. Non scires autem malam, quia nec timeres, si non
scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas.
Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat
quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris
spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem
cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos et Graecos
viros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter
postumam famam. Quis non hodie memoriae post mortem
frequentandae ita studet, vel ut litteraturae operibus vel simplici
laude morum vel ipsorum sepulchrorum ambitione nomen
suum servet? Unde animae hodie affectare aliquid quod velit
post mortem, et tantopere praeparare quae sit usura post obitum?
Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret.
Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de
resurrectione quandoque, cuius nos praesumptores denotamur. Atquin
hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem
 

 defuncto tanquam de vivo quis requirat, prae manu occurrit
dicere, Abiit iam et reverti debet.

Haec testimonia animae quanto vulgaria, tanto simplicia, quanto 
simplicia, tanto vulgaria, quanto vulgaria, tanto communia, quanto
communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto divina. Non
pute cuiquam frivola et frigida videri posse, si recogitet naturae
maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. Quantum dederis
magistrae, tantum adiudicabis discipulae. Magistra natura, anima
discipula. Quicquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum
est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid anima possit
de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea
quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in
praesagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem.
Mirum, si a deo data novit homini divinare? Tam mirum, si
eum, a quo data est, novit? Etiam circumventa ab adversario
meminit sui auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et
adversarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae
deus suis dedit nosse? Sed qui eiusmodi eruptiones animae non
putavit doctrinam esse naturae congenitae et ingenitae conscientiae
tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus
publicatarum litterarum usum iam et quasi vitium corroboratum
taliter sermocinandi. Certe prior anima quam littera, et prior
 

sermo quam liber, et prior sensus quam stilus, et prior homo
ipse quam philosophus et poëta. Numquid ergo credendum est
ante litteraturam et divulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus
homines vixisse? Nemo deum et bonitatem eius,
nemo mortem, nemo inferos loquebatur? Mendicabat sermo, opinor,
immo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc sine quibus
etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non
potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie
sunt, in ipsis quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam
litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor,
natus fuisset. Et unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et
in usum loquelae disseminare quae nulla umquam mens conceperat
aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum
divinae scripturae, quae penes nos vel Iudaeos sunt, in quorum
oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris vel modica
tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem
earum demonstrandam; et si haec eloquia de litteris usurpavit anima,
utique de nostris credendum erit, non de vestris, quia potiora
sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae et ipsa
a prioribus instrui sustinebant; cum, etsi de vestris instructam
concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque
omnino sit quodcunque de nostris sumsisse et tradidisse
contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, a deo formata
 

sit animae conscientia; an litteris dei. Quid igitur vis, homo,
de humaunis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis
callositatem?

Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis 
crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae.
Elige quam ex his fidelius sororem observes veritatis. Si te tuis
litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae
et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credas. Illa certe
est quam tanti facis quantum illa te facit: cuius es totus, quae
tibi omnia est, sine qua nec vivere potes nec mori, propter quam
deum neglegis. Cum enim times fieri Christianus, eam conveni.
Cur alium colit, deum nominat? Cur, cum maledicendos spiritus
denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur, et ad
terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit?
Quid de mortuis iudicat? Quae verba habet Christianorum;
quos nec auditos visosve vult? Cur aut nobis dedit ea verba, aut
accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe
convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis.
Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter
se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae universitatem.
Non Latinis nec Argivis solis anima de caelo cadit. Omnium
gentium unus homo nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus,
 

 varius sonus, propria cuique genti loquela, sed loquelae
materia communis. Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium
ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii divini invocatio
ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium
ubique. Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire
conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in
tantum et rea erroris in quantum et testis veritatis, et stabit
ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. Deum praedicabas,
et non requirebas, daemonia abominabaris, et illa adorabas, iudicium
dei appellabas, nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas,
et non praecavebas, Christianum nomen sapiebas, et Christianum
persequebaris.