Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes 
sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed
vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen
defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus
eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire
quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo
vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos
postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens.
O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat,
cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes
sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri
schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam.

 
Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis
et Platonici immortalem animam e contrario reclamant,
immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi
non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus
in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum
animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata
quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate.
Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.

Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis
quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei.
Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere,
praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum
certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in
semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur,
partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem,
solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum
carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae
invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum
 

aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne
eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum
Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses
Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae
excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo
praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit
caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI,
quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem,
et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius
conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum
enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus
praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem,
dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis
promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et
de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur.
Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam
cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a
principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur
dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex
conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam
laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi
omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis
priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu
quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante
omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia
durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita
tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum,
depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant
sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus
 

enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat
apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam
ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas
insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante
de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt.
Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo
occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque
titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem,
de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc
maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione
ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta,
id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide
dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit,
quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata
carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae
autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici
eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus
aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum
Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium
quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non
homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis
 

plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem
tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem
cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus,
si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus.
Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse
est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur
suo nomine.

Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, 
sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum
divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim
et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus
noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis,
Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi
contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus,
qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At
cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post 
mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi 
cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam 
pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia
confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum
estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine
facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde
illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci
inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti?
Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius
a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri;
quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de
sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus
 

qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis
negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique
haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones
suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim
sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et
familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et
aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla
est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.

Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt, dehinc
interstruunt, unde sciunt facile capi mentes, de communione favorabili sensuum. An aliud prius vel magis audias ab haeretico
quam ab ethnico? et non protinus et non ubique convicium carnis,
in originem, in materiam, in casum, in omnem exitum eius,
immundae a primordio ex faecibus terrae, immundioris deinceps ex
seminis sui limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae, molestae,
et post totum ignobilitatis elogium caducae in originem
terram et cadaveris nomen, et de isto quoque nomine periturae in
nullum inde iam nomen, in omnis iam vocabuli mortem? Hancne
ergo vir sapiens et visui et contactui et recordatui tuo ereptam
persuadere vis, quod se receptura quandoque sit in integrum de
corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid
omnino de nihilo. et utique redhibentibus eam ignibus et undis
et alvis ferarum et rumis alitum et lactibus piscium et ipsorum
temporum propria gula? Adeone autem eadem sperabitur
 

quae intercidit, ut claudus et luscus et caecus et leprosus et
paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum? an
integri, ut iterum talia pati timeant? Quid tum de consequentiis
carnis? Rursusne omnia necessaria illi, et inprimis pabula atque
potacula, et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum, et
pudendis non pudendum, et omnibus membris laborandum? Rursus
ulcera et vulnera et febris et podagra et mors reoptanda? Nimirum
haec erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea
evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro stili pudore.
Ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum in congressibus
experire, tam ethnicorum quam haereticorum.

Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc sensibus 
sapiunt, et dubii et simplices per eosdem sensus denuo inquietantur,
et ubique primus iste in nos aries temperatur quo
carnis condicio quassatur, necessario et a nobis carnis primum
condicio munietur, vituperatione laudatione depulsa. Ita nos rhetoricari
quoque provocant haeretici, sicut etiam philosophari. Futile
et frivolum istud corpusculum, quod malum denique appellare non
horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco
placet, etsi ignei alicuius exstructio aeque angeli, ut Apelles docet,
sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium.
Angelos post deum novimus. Iam nunc quisquis ille summus deus
haeretici cuiusque est, non immerito ab ipso quoque deducerem
carnis dignitatem, a quo voluntas producendae ei adfuisset. Utique
enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri noluisset. Ita et
secundum illos aeque caro dei res. Nihil operis non eius est qui
 

passus est esse. Bene autem quod et plures et duriores quaeque
doctrinae totam hominis figulationem deo nostro cedunt. Quantus
hic sit satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat iam tibi caro
placere, cuius artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, dei opus
 est, et tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque auctore;
nec ideireo restitutio mundi praeiudicabitur quia dei opus
est. Et utique si universitas inreformabilis post decessum, quid
portio? Plane, si portio universitati adaequatur. Ad distantiam
 enim provocamus. Primo quidem, quod omnia sermone dei facta
sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone dei constitit
 propter formam, ne quid sine sermone. Faciamus enim hominem,
ante praemisit, et amplius, manu, propter praelationem, ne universitati
 compararetur. Et finxit, inquit, deus hominem. Magnae
sine dubio differentiae ratio, pro condicione scilicet rerum. Minora
enim quae fiebant eo cui fiebant, siquidem homini fiebant, cui mox
a deo addicta sunt. Merito igitur ut famula iussu et imperio et
sola vocali potestate universa processerant. Contra homo, ut dominus
eorum, in hoc ab ipso deo exstructus est, ut dominus esse
posset, dum fit a domino. Hominem autem memento carnem
 proprie dici, quae prior vocabulum hominis occupavit: Et fl(??)xit deus
hominem, limum de terra. Iam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit
 in faciem eius flatum vitae, et factus est homo, id est limus,
in animam vivam, et posuit deus hominem, quem finxit, in paradiso.
Adeo homo figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim.
uti quioquid omnino homini a deo prospectum atque promissum
est, non soli animae, verum et carni scias debitum, ut si non
ex consortio generis, certe vel ex privilegio nominis.

Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni
vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem,
quod illa pusillitas, limus, in manus dei quaecunque sunt pervenit,
satis beatus etsi solummedo contactus. Quid enim, si nullo
amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo
magna res agebatur, qua ista materia exstruebatur. Itaque totiens
 

honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur,
dum deducitur, dum effingitur. Recegita totum illi deum
occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia,
providentia, et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta dictabat.
Quodcunque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo
futurus, quod et limus et caro sermo, quod et terra tune. Sic
enim praefatio patris ad filium: Faciamus hominem ad imaginem 
et similitudinem nostram. Et fecit hominem deus, id utique quod
finxit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo
enim deus qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit 
parem esse deo. Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi
futuri in carne non tantum dei opus erat, sed et pignus. Quo
nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare,
ut sordentis, ut iacentis elementi? cum, et si alia materia
excudendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret,
qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset.
Phidiae manus Iovem Olympium ex ebore molitur, et adoratur,
nec iam bestiae et quidem insulsissimae deus est, sed
summum saeculi numen, non quia elephantus, sed quia Phidias
tantus: deus vivus, deus verus quamcunque materiae vilitatem
non de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset?
An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus
finxerit? Nunc etsi scandalum limus, alia iam res est. Carnem
iam teneo, non terram; licet et caro audiat: Terra es, et in 
terram ibis. Origo recensetur, non substantia revocatur. Datum
 

est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius. Nam
et aurum terra, quia de terra; hactenus tamen terra, ex quo
aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior de obsoletiore
matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas,
sordibus excusato censu eliquasse.

Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam
proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit
limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique
negotium gessit. Sed adhuc velim discas quando et quomodo
caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae
tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae
erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae
 stantiae suae traducem in femina iam carnem recognoverit (Hoc
nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea), et ipsa delibatio
masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si
Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in
carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei
flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam
qualitatem, quasi in tostam, ita in carnem. Sic et figulo licet
argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare
et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina
 et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est, Numquid
argilla dicet figulo? id est homo deo, etsi apostolus, In testaceis,
ait, vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro,
quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliceae
tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si
detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur,
 

si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur.
Hine et apostolus circumcisiorem despoliationem carnis appellans 
tunicam cutem adfirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum
de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem,
quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta
suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas
gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere,
non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper
operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis
pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures,
proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem,
-deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris
sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando
utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit
carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit
utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae
caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi
atque dominari credendum est, ut magis deo proximam. Hoc
quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet
et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae
usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per
carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum
fulciatur, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam
divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, vel
tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per
carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem,
atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nil
 

aliud sit quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis eat,
cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae,
carni quoque subiacent. Per quod utaris, cum eo utaris necasse
est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et
cohaeres invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?

Et haec quidem velut de publica forma humanae conditionis
suffragia carni procuraverim. Videamus nunc de propria etiam
Christiani nominis forma quanta huic substantiae frivolae ac sordidae
apud deum praerogativa sit: etsi sufficeret illi quod nulla
omnino anima salutem possit adipisci nisi dum est in carne crediderit;
adeo caro salutis est cardo. De qua cum anima deo
allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet
caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur;
caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione
adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore
et sanguine Christi vescitur, ut et anima de deo saginetur. Non
possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit. Nam et
sacrificia deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras et
aridas escas et adpendices huius officii sordes caro de proprio suo
incommodo instaurat. Virginitas quoque et viduitas et modesta
in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia eius de bonis
carnis deo adolentur. Age iam, quid de ea sentis, cum pro nominis
 

fide in medium extracta et odio publice exposita decertat,
cum in carceribus maceratur teterrimo lucis exilio, penuria mundi,
squalore, psedore, contumelia victus, ne somno quidem libera,
quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata,
cum iam et in luce omni tormentcrum machinatione laniatur, cum
denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem moriendo
pro ipso, et quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora
quoque ingenia poenarum. Nae illa beatissima et gloriosissima
quae potest apud Christum dominum parere debito tanto,
ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit, hoc magis vincta
quod absoluta.

Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei 
struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit,
quam incolatui, fructui, dominatui totius suae operationis
praeposuit, quam de sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius
munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi
adpretiat, haeccine non resurget, totiens die? Absit, absit ut
deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam,
molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis
suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem,
in aeternum destituat interitum. Bonum deum novimus: solum, 
optimum a Christo eius addiscimus; qui dilectionem mandans post 
suam in proximum faciet et ipse quod praecepit. Diliget carnem
tot modis sibi proximam, etsi infirmam, sed Virtus in infirmitate 
perficitur, etsi imbecillam, sed Medicum non desiderant nisi male 
habentes, etsi inhonestam, sed Inhonestioribus maiorem circumdamus 
honorem, etsi perditam, sed Ego, inquit, veni, ut quod 
periit salvum faciam, etsi peccatricem, sed Malo mihi, inquit, 
salutem peccatoris quam mortem, etsi damnatam, sed Ego, inquit, 
percutiam et sanabo. Quid ea exprobras carni quae deum expectant,
 

quae in deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus
subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas,
gratia, misericordia, omnis vis dei benefica vacuisset.

Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus
inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum
 quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit
 Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in
 Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis,
 quia caro sunt. Sed et auditur per IoÃ«lem: Effundam de spiritu
meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris,
 quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni
 quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo
 placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua
alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur,
dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere
nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit.
 Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi
 in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari
 vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere
 et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae
carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent?
Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod
reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam
aliquando probavit.

Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos et nihilominus
amicissimos eius. Nemo enim tam carnaliter vivit quam qui negant
carnis resurrectionem. Negantes enim poenam despiciunt et disciplinam.
De quibus luculenter et Paracletus per prophetidem
Priscam: Carnes sunt, et carnem oderunt. Quam si tanta auctoritas
munit quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid
etiam dei ipsius potentiam et potestatem et licentiam recensere
 

debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum et devoratum et quibuscunque
modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque
restituere? An et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico
naturae promulgarit, ne qui forte adhuc sitiant deum nosse, qui
non alia lego credendus est quam ut omnia posse credatur? Plane
apud philosophos habes qui mundum hune innatum infectumque
defendant, sed multo melius quod omnes fere haereses natum et
factum mundum annuentes conditionem deo nostro adscribunt. Igitur
confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et deum nosti
fidendo quod tantum deus valeat. Nam et quidam infirmiores hoc
prius credere de materia. De materia potius subiacenti volunt ab
illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro et si
ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias longeque
alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse quam
fuisset ipsa materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse,
si ea protulerat quae omnino non fuerant. Quo enim interest
ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit fiat,
quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? Sic et fuisse e contrario
nonnihil est fuisse. Nunc etsi interest, tamen utrumque mihi
adplaudit. Sive enim ex nihilo deus molitus est cuncta, poterit et
carnem in nihilum prodactam exprimere de nihilo: sive de materia
modulatus est alia, poterit et carnem quocunque dehaustam
evocare de alio. Et utique idoneus est reficere qui fecit,
quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam reddidisse.
Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.

Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis. Dies 
moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur. Funestatur
 

mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent
cuncta, ubique iustitium est, quies rerum. Ita lux amissa
Iugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole,
eadem et integra et tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem
suam, noctem, rescindens sepulturam suam, tenebras, haeres
sibimet existens, donec et nox reviviscat cum suo et illa suggestu.
Reaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio
extinxerat; reducuntur et siderum absentiae, quas temporalis distinctio
exemerat; reornantur et specula lunae, quae menstruus numerus
adtriverat. Revolvuntur hiemes et aestates, verna et
autumna cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terrae
de caelo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo
colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta
sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio: de
fraudatrice servatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut
integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora
et cultiora restituit quam exterminavit; revera fenore interitu,
et iniuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio
recidiva est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque
amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt cum abscesserint;
omnia incipiunt cum desierint; ideo finiuntur, ut fiant.
Nihil deperit nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum
testatio est ressurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit
deus ante quam litteris, viribus praedicavit ante quam
vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam,
quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo
statim admittas, cum audieris quod ubique iam videris, nec dubites
 

deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt,
porro non homini, nisi et carni, quale est ut ipsa depereat in totum,
propter quam et cui nihil deperit?

Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio 
signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur,
nec redanimari, sed reformari existimentur, accipe plenissimum
atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis
est res et vitae obnoxia et morti, Illum dico alitem orientis peculiarem,
de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui
semetipsum libenter funerans renovat natali fine decedens atque
succedens, iterum phoenix ubi iam nemo, iterum ipse qui non
iam, alius idem. Quid expressius atque signatius in hanc causam,
aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam scripturis suis, Et 
florebit enim, inquit, velut phoenix, id est de morte, de funere.
uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.
Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit; si non et 
phoenicibus, nihil magnum, Sed homines semel interibunt, avibus
Arabiae de resurrectione securis?

Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis 
operato deo quam locuto veniamus et ad ipsa edicta atque decreta
 

eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. Exorai
enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus
competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem
conferre dilapsae rei soleat. Nunc si probavimus utrumque,
velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna quae resurrectionem
carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam
vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi
divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit.
Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum
quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim
homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae
proprietate. At nunc etiam iustum eum patitur ex causae necessitate,
tamen et hoc ipso optimum, dum et iustum. Et bono
enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam
bono praestat, hinc vindicans istud, inde remunerans
illud. Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum.
Interim talis est noster, merito iudex, quia dominus, merito
dominus, quia auctor, merito auctor, quia deus. Hine et ille
nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus,
merito non dominus, non enim auctor, nescio iam si deus, qui
nec auctor, quod deus, nec dominus, quod auctor. Igitur si
deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem
destinare de hoc ipso, an dominum et auctorem suum
agnoscere et observare curarit an non, id quoque iudicium resurrectio
expunget. Haec erit tota causa, immo necessitas resurrectionis,
congruentissima scilicet deo destinatio iudicii; de
cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae
censura divina praesideat, tam animae quam et carni.
Quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. Dicimus
plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum
iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum, dum
 

non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum, dum pro tanta
eius patientia plenum atque perfectum; itaque plenitudinem perfectionemque
iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare,
totum porro hominem ex utriusque substantiae concretione
parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat
iudicari, qui nisi totus utique non vixerit: qualis ergo vixerit,
talem iudicari, quia de eo quod vixerit habeat indicari. Vita est
enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et
functa est.

Age iam scindant adversarii nostri carnis animaeque contextum 
prius in vitae administratione, ut ita audeant scindere illud etiam
in vitae remuneratione. Negent operarum societatem, ut merito
possint etiam mercedem negare. Non sit particeps in sententia
caro, si non fuerit et in causa. Sola anima revocetur, si sola decedit.
At enim non magis sola decedit quam sola decucurrit illud
unde decedit, vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima transigit
vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet non ad effectum
per carnem deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in
carne et cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in
corde. Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam dominus
in suggillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus 
vestris nequam? et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, 
iam adulteravit in corde. Adeo et sine opere et sine effectu cogitatus
carnis est actus. Sed etsi in cerebro, vel in medio superciliorum
discrimine, vel ubiubi philosophis placet, principalitas
sensuum consecrata est, quod HTEMONIKON appellatur, caro erit
omne animae cogitatorium. Nunquam anima sine carne est, quamdiu
in carne est. Nihil non cum illa agit, sine qua non est. Quaere
adhuc an cogitatus quoque per carnem administrentur, qui per
 

carnem dinoscuntur extrinsecus. Volutet aliquid anima, vultus operatur
indicium, facies intentionum omnium speculum est. Negent
factorum societatem cui negare non possunt cogitatorum. Et illi
quidem delinquentias carnis enumerant: ergo peccatrix tenebitur
supplicio. Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene
operata tenebitur praemio. Et si anima est quae agit et impellit
in omnia, carnis obsequium est. Deum non licet aut iniustum
iudicem credi aut inertem; iniustum, si sociam bonorum operum
a praemiis arceat, inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat,
cum humana censura eo perfectior habeatur quo etiam ministros
facti cuiusque deposcit, nec parcens nec invidens illis,
quominus cum auctoribus aut poenae aut gratiae communicent
fruetum.

Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus,
prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut
velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram,
ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et
socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem
suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum
auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant:
carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam,
non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi
apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque
animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis,
vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem
damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad
bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam
ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae
malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet
enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae
tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus
 

enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre.
Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua
ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis
spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum?
nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum,
elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium
vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo,
nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil
aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et
inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene
sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis
quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur.
Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam
consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta
sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent;
ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab
exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum
aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis.
Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita
animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas 
vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem
tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui
 

prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi
ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit
et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non
instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et
ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia
portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens
nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur
nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima
videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis
 operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in
corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen
et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin
nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio
in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio
vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione
captatur.

Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem
etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non
capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc
enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur
et in suo volumine probamus, habentem proprium genus
substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit.
Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas,
licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur
adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo
sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione
carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid
sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne
sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad
patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim
de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum
autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum
societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit
quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo
sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus
 

et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem
meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum
anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola
suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem
per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne
foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus,
etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum
plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro
quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans
iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem,
ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit.
Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione
carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non
sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos,
si solis animabus destinaretur.

Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus omnium 
scripturarum, quae carnis recidivatum pollicentur. Cui cum
tot auctoritates iustorum patrociniorum procurent, honores dico
substantiae ipsius, tum vires dei, tum exempla earum, tum
rationes iudicii et necessitates ipsius, utique secundum praeiudicia
tot auctoritatum scripturas intellegi oportebit, non secundum ingenia
haereticorum, de sola incredulitate venientia, quia incredibile
habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut
substantiae ipsi inemeribile sit, aut deo impossibile, aut iudicio
inhabile. Plane incredibile, si nec praedicatum divinitus fuerit;
nisi quod etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi
debuisset, ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus
praeiudicatum. At cum divinis quoque vocibus personat, tanto
abest ut aliter intellegatur quam desiderant illa a quibus etiam sine
 

divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam
titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes
edictum dei pendet, Resurrectio mortuorum. Duo verba expedita,
decisa, detersa. Ipsa conveniam, ipsa discutiam, cui se substantiae
addicant. Cum audio resurrectionem homini imminere,
quaeram necesse est quid eius cadere sortitum sit; siquidem nihil
resurgere expectabit nisi quod ante succiderit. Qui ignorat carnem
cadere per mortem, potest eam nec stantem nosse per vitam. Sententiam
 dei natura pronuntiat: Terra es, et in terram ibis. Et qui
non audivit, videt. Nulla mors non ruina membrorum est.
Hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipsa substantia
 indutus, Diruite, inquit, templum istud, et ego illud triduo
resuscitabo. Ostendit enim cuius sit dirui, cuius elidi, cuius
iacere, cuius et relevari et resuscitari; quamquam et animam
 circumferret trepidantem usque ad mortem, sed non cadentem
 per mortem; quia et scriptura, De corpore, inquit, suo dixerat.
Atque adeo caro est quae morte subruitur, ut exinde a cadendo
cadaver renuntietur. Anima porro nec vocabulo cadit, quia nec
habitu ruit. Atquin ipsa est quae ruinam corpori infert cum
efflata est, sicut ipsa est quae illud de terra suscitabit ingressa.
Non potest cadere quae suscitabit ingressa; non potest ruere quae
elidit egressa. Artius dicam, ne in somnum quidem cadit anima
cum corpore, ne tum quidem sternitur cum carne. Etenim agitatur
in somnis et iactitatur; quiesceret autem, si iaceret, et
iaceret, si caderet. Ita nec in veritatem mortis cadit quae nec in
imaginem eius ruit. Sequens nunc vocabulum, Mortuorum, aeque
dispice cui substantiae insidat; quamquam in hac materia admittamus
interdum mortalitatem animae assignari ab haereticis, ut, si
anima mortalis resurrectionem consecutura est, praeiudicium sit et
carni non minus mortali resurrectionem communicaturae. Sed nunc
 

proprietas vocabuli vindicanda est suae sorti. Iam quidem eo ipso
quod resurrectio caducae rei est, id est carnis, eadem erit et in
nomine mortui, quia caducae rei est resurrectio, quae dicitur mortuorum.
Sic et per Abraham, patrem fidei, divinae familiaritatis
virum discimus. Postulans enim Sarae humandae locum de filiis
Chet, Date ergo, inquit, mihi possessionem sepulchri vobiscum, 
et humabo mortuum meum, carnem scilicet. Neque enim animae
humandae spatium desiderasset, et si anima mortalis crederetur, et
si Mortuus dici mereretur. Quodsi Mortuus corpus est, corporum
erit resurrectio, cum dicitur mortuorum.

Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique 
defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si quid pars
diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque
praevaleant, et de incertis certiora praescribant. Nacti enim
quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati
plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum
manifeste annuntiatam in imaginariam significationem distorquent,
asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam.
Non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis
atque animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo
non minus in errore iacuerit quam in sepulchro. Itaque et resurrectionem
eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et
revivificatus deo ignorantiae morte discussa velut de sepulchro veteris
hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris
dealbatis adaequaverit. Exinde ergo resurrectionem fide 
consecutos cum domino esse cum eum in baptismate induerint.
Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere
consueverunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant. Vae,
inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit; ne statim illos percutiant,
si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum
conscientiam suam hoc sentiunt: Vae, qui non, dum in hac
carne est, cognoverit arcana haeretica; hoc est enim apud illos
resurrectio. Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem
vindicantes de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur,
 

quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium
deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri
conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.

Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum
depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos;
quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui
potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus
imagines deliniarentur. Atque adeo si omnia figurae, quid erit
illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes, si nusquam est
facies? Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates, nec
omnia umbrae, sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora
quaeque luce clarius praedicarentur. Nam et virgo concepit
 in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum
 deum Iesum, non oblique; et si oblique, Accepturum virtutem
 Damasci et spolia Samariae, sed manifeste, Venturum in indicium
cum presbyteris et principibus populi. Nam et tumultuatae sunt
gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona
 IsraÃ«lis. Astiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati
sunt in unum, Annas et Caiphas, adversus dominum et adversus
 Christum eius. Qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est,
et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce;
 sic non aperuit os suum; dorsum suum ponens ad flagella, et
maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis;
 deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem
 passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium
nutus, triginta argenteis appretiatus a proditore. Quae hic figurae
apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud
 Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut
 numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua
mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec
claudi salierunt ut cervus? Quae etsi spiritaliter quoque interpretari
solemus secundum comparationem animalium vitiorum a
domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt,
ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo
 

quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae
nubilo purae defendi possunt: ut cum exitus gentium et urbium
resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et
Carthaginiensium navium, ut cum ipsius IsraÃ«lis plagas aut venias,
captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant.
Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? Res in litteris
tenentur ut litterae in rebus leguntur. Ita non semper
nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum
et in quibusdam.

Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non et in edicto 
resurrectionis spiritaliter intellegendae? Quoniam quidem plurima
ratio intercedit. Primo enim quid facient tot ac talia instrumenta
divina, ita aperte corporalem contestantia resurrectionem,
ut nullam admittant figuratae significantiae suspicionem? Et utique
aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis et
obscura de manifestis praeiudicari, vel ne inter discordiam certorum
et incertorum, manifestorum et obscurorum fides dissipetur,
veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur. Tum
quod verisimile non est ut ea species sacramenti in quam fides
tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata
et obscure proposita videatur, quando spes resurrectionis,
nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad eiusmodi praesertim
religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
Nullum opus certum est mercedis incertae. Nullus timor
iustus est periculi dubii. Et merces autem et periculum in resurrectionis
pendet eventu. Sed et si temporalia et localia et personalia
dei decreta atque iudicia in urbes et gentes et reges tam
aperta prophetia iaculata est, quale est ut aeternae dispositiones
 

eius et universales in omne hominum genus lucem sui fugerint?
quae quanto maiora, tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur.
Et puto deo nec livorem nec dolum nec inconstantiam
nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum
cavillatur.

Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non
sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales,
aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu
statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint
sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum,
opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum,
in transitum mundi quoque ad diem domini magnum,
diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli
praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus
 

elementorum et conflictationibus nationum praenotatum.
Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae
vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat.
Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim
de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum
usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque
ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et 
tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur
tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum
cum reliquiis IsraÃ«lis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat,
secundum IoÃ«lem et Danielem et universum concilium prophetarum, 
futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem 
nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium
hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant
orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et 
tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo
potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et
elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit.
Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint
ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint,
tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur,
erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum.
Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in
caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, 
cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum 
dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere
omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem
omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti
fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit.
Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam
ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, 
puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus 
eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium
 

coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo
 descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli
viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum
 tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt.
 Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo
 adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi
 haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc
febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos,
etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam
 regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

Docet quidem apostolus, Colossensibus scribens, mortuos
fuisse nos aliquando alienatos et inimicos sensus domini, cum in
operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate,
et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum
 suscitarit a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et
praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis
omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis
mundi, quomodo quasi quidam viventes in mundo sententiam
fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen
et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos
proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter
 resurrecturos. Denique, Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea
quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera dei residens,
ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo
ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia attingere.
Quae non quaereremus nec saperemus, si possideremus. Subicit
 etiam, Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis, et vita
vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa
 est, quae abscondita est. Sic et Ioannes, Et nondum, ait,
manifestatum est quid futuri simus. Scimus quia, si manifestaverit,
similes eius erimus. Tanto abest ut simus iam quod
nescimus, utique scituri, si iam essemus. Adeo contemplatio est
 

spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio,
sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas:
Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus; non ait, tenemus, 
Iustitiae autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de
mercede. Ad quam pendens et ipse cum Philippensibus scribit, Si
qua, inquit, concurram in resurrectionem, quae est a mortuis,
non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat,
et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor
nationum, et tamen adicit: Persequor autem, si adprehendam, in 
quo sum adprehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres,
non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora
me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis,
per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis,
suo tamen tempore, sicut ad Galatas: Bene autem facientes ne 
taedeat, tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum de
Onesiphoro: Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. 
In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum
inmaculatum, inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi,
quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex
regnantium et dominus dominantium, de deo dicens. De quibus
temporibus et Petrus in Actis: Paeniteat itaque vos et resipiscite 
ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii
ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum,
quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhibitionis omnium
quae Iocutus est deus ore sanctorum prophetarum.

Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus 
enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero 
deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex
 

 mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium
vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro
 Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro
in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius.
De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora
 resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus
sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per
Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone
domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum
domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam
ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet
de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui
vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo
in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli,
quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum?
Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam
vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint,
et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt?
 Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum
vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post
illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam
Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax
eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula
 suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non
est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod
dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et,
Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in
secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos,
fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem
nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini,
neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum,
neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum,
ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat
 

ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique
regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius
perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus
dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se.
Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis?
Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore.
Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet
teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius
abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et
time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu 
oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus
secundum operationem satane in omni virtute et signis
atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui
pereunt.

Etiam in Apocalypsi Ioannis ordo temporum sternitur, quem 
martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes
sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas
suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus 
referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen 
ecclesiae dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato
primae resurrectionis praerogative de soliis ordinetur, dehinc 
et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur.
Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent, et
totam Christianae. spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet
aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur,
 


et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio
sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in
ultimo praedicatur, et sequitur ut eo ipso, quo haec spiritalis
vindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia si nulla tunc annuntiaretur,
merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur.
Cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur,
quia non et tunc spiritalis annuntiatur. Cur enim iterum annuntiaretur
resurrectio eiusdem conditionis, id est spiritalis, cum aut
nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc
sub omni clausula temporum? Ita nobis magis competit etiam
spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem
eius agnoscimus in exitu saeculi.

Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum
scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de
patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare. Ecce enim
 divina in primordio sententia terram hominem pronuntiando, Terra
es et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae
de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut
ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi,
si quid irae vel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie
terra iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit.
 Maledicta quidem quae hauserit sanguinem, sed et hoc ipsum in
figuram carnis homicidae. Nam et si iuvari seu laedi habet terra,
id quoque propter hominem, ut ille iuvetur sive laedatur per
consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit quae propter illum
etiam terra patietur. Itaque et cum comminatur terrae deus, carni
potius comminari eum dicam, et cum quid terrae pollicetur, carni
 potius polliceri eum intellegam, ut apud David: Dominus regnavit,
exultet terra, id est caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini
fructus. Dehinc subiungit: Vidit, et concussa est terra: montes
sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet profanorum:
 

et, Videbunt enim eum qui confixerunt. Atque adeo si simpliciter 
de terra elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo
congruet et concuti et liquefieri eam a facie domini, quo
supra regnante exultavit? Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; 
bona carnis intellegentur quae illam manent in regno dei reformatam
et angelificatam et consecuturam, quae nec oculus vidit nec 
auris audivit nec in cor hominis ascenderunt. Alioquin satis vanum
ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis vitae huius invitet,
quae etiam inreligiosis et blasphemis semel homini addicta conditione
communicat, pluens super honos et malos, et solem suum 
emittens super iustos et iniustos. Felix nimirum fides, si ea consecutura
est quibus hostes dei et Christi non modo utuntur, verum
etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. 
Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, domino
pronuntiante ne in pane quidem victurum hominem. Sic Iudaei 
terrena solummodo sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem
de caelesti repromissum et oleum divinae unctionis et vinum
spiritus, aquam animae vigorantis ex vite Christi. Sicut et ipsam
terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem potius
domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis
sancta sit terra, vere sancta per incolatum spiritus sancti, vere
lacte et melle manans per suavitatem spei ipsius, vere Iudaea
per dei familiaritatem. Non enim qui in manifesto Iudaeus, sed 
qui in occulto. Ut et templum dei eadem sit et Hierusalem,
audiens ab Esaia, Exsurge, exsurge Hierusalem, induere fortitudinem 
brachii tui: Exsurge, sicut in primordio diei, scilicet in
illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis. Quae
enim in eam Hierusalem voces eiusmodi competent exhortationis
et advocationis, quae occidit prophetas et lapidavit ad se missos,
et ipsum postremo dominum suum confixit? Sed nec ulli
omnino terrae salus repromittitur, quam oportet cum totius mundi
habitu praeterire. Etiam si quis audebit terram sanctam paradisum
 

potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et
Evae, proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa,
quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo
revocetur qualis inde pulsus est.

Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad
 spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait,
qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines
 scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna
 caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae
 carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis
 agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus
cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum
temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam
utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis
resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque
suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum
 legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec
ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper
requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira
per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius
vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in
cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda
illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis
sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde
cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae
enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso
quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post
iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante
iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam
quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.

Scimus autem sicut vocibus ita et rebus prophetatum. Tam 
dictis quam et factis praedicatur resurrectio, cum Moyses manum 
in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam
explicat, nonne hoc de toto homine portendit, siquidem trina 
virtus dei per illa trina signa denotabatur, cum suo ordine primo
diabolum serpentem quamquam formidabilem subactura homini,
dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem
exsecutura iudicio. De quo apud eundem propheten, Quoniam 
et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus
bestiis, et de manu hominis et de manu fratris exquiram eum.
Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi
quod et reddetur, et utique reddetur, quod ultionis nomine reposcetur
et exquiritur,Neque enim vindicari poterit quod omnino
non fuerit. Erit autem dum restituitur uti vindicetur. In carnem
itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua
non erit sanguis. Caro suscitabitur ut sanguis vindicetur. Sunt
et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant,
nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem,
quale est apud Esaiam: Ego occidam et vivificabo. Certe postea 
quam occiderit vivificabit. Ergo per mortem occidens per resurrectionem
vivificabit. Caro est autem quae occiditur per mortem,
caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. Certe si occidere
carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam
referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem
erepta referenda est per vivificationem.

Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices 
voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione
ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in
ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non
erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta 
est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus
et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et
 

circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem
campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent
ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta
in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini.
Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos
spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos
carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et
vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum
praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant
ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro
ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non
erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta
et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis
veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi
ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus,
et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna
satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus IsraÃ«l
est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra,
avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio
sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus
meus, et inducam vos in terram IsraÃ«l, et cognoscetis quod ego
dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris
vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis
in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus
sim et fecerim, dicit dominus.

Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae
argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus
IsraÃ«l est, imaginem ea fecerit IsraÃ«lis et a propria condicione
transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem;
 

statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum
et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem
resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et
recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum,
et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque
ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque
teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde
in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio.
Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec
erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur
resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum
rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil
mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum
Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de
recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque
eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura
componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi
figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui.
Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo
non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit
ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur,
de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis
adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate
simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat.
Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim
revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus IsraÃ«lis
est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe
eorum quid obloquitur, nondum nominato IsraÃ«le, et fidem
temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille
responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem
de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam IsraÃ«l
 

audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur
quidem resurrectio mortuorum, IsraÃ«l vero pro sua incredulitate
diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae
desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum
dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam,
qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis
revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit
quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura
qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et
cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id
utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod
locutus, si aliter facturus quam locutus.

Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta
et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur
et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus.
Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset.
resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset,
et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis,
ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat.
Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione
maerebat IsraÃ«l, non idcirco in parabola accipienda esset
revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam
spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis,
et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim
 et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis
 soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione
et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie
 

in IsraÃ«lis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur
etiam non IsraÃ«li tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem
spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum
et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus
enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros 
enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi:
Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. 
Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra
enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego 
facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum.
Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, 
et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam
vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et
erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de
sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.

Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari 
quae sepulchris demandantur, habes scriptum: Et mandabo 
piscibus maris et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam
compaginem ad compaginem et os ad os. Ergo, inquis, et pisces
resuscitabuntur et ceterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant
quos comederunt, quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de
omnibus bestiis? Non utique. Sed idcirco nominantur bestiae et
pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur
resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus
exactio edicitur. Puto autem huius quoque divinae potestatis
documentum idoneum Ionam, cum incorruptus utramque substantiam,
carnem atque animam, de alvo piscis evolvitur. Et utique
triduo concoquendae carni viscera ceti suffecissent quam capulum,
quam sepulchrum, quam senium requietae atque reconditae
alicuius sepulturae; salvo eo quod et bestias, feros in Christianum
 

vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos
figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam.
Quis ergo discendi magis adfinis quam praesumendi, et credendi
diligentior quam contendendi, et divinae potius sapientiae religiosus
quam suae libidinosus, audiens aliquid a deo destinatum in carnes
et cutes et nervos et ossa aliud quid haec commentabitur, quasi
non in hominem destinetur quod in istas substantias praedicatur?
Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non
severitas iudicii, non quodcunque est resurrectio, aut si in hominem
destinatur, necesse est in eas substantias destinetur ex quibus
homo structus est, in quem destinatur. Illud etiam de argutissimis
istis demutatoribus ossuum et carnium et nervorum et sepulchrorum
requiro, cur, si quando in animam quid pronuntiatur,
nihil aliud animam interpretantur, nec transfingunt eam in alterius
rei argumentum, cum vero in aliquam speciem corporalem quid
edicitur, omnia potius adseverant quam quod nominatur? Si corporalia
parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec
corporalia. Tam enim corpus homo quam et anima; ut non possit
altera species admittere aenigmata, altera excludere.

Satis haec de prophetico instrumento. Ad evangelia nunc provoco;
hic quoque occursurus prius eidem astutiae eorum qui proinde
et dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia
 scriptum est: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis, et sine
parabola non loquebatur ad illos, scilicet Iudaeos. Nam et discipuli,
 Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et dominus, Propterea
in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non
 audiant, secundum Esaiam. Quodsi ad Iudaeos in parabolis, iam
non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, iam non semper
nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad quosdam. Ad quosdam
autem, dum ad Iudaeos; nonnunquam plane et ad discipulos,
 Sed quomodo referat scriptura considera: Dicebat autem et parabolam
ad eos. Ergo et non parabolam dicebat; quia non notaretur,
cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen
nullam parabolam non aut ab ipso invenias edisseratam, ut de
seminatore in verbi administratione, aut a commentatore evangelii
praeluminatam, ut iudicis superbi et viduae instantis ad perseverantiam
 

orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici dilatae in
spem ad instar Iudaicae infructuositatis. Quodsi nec parabolae
obumbrant evangelii lucem, tanto abest ut sententiae et definitiones,
quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus
autem et sententiis dominus edicit sive iudicium sive
regnum dei sive resurrectionem. Tolerabilius erit, inquit, Tyro 
et Sidoni in die iudicii; et, Dicite illis quod adproquinquaverit 
regnum dei; et, Retribuetur tibi in resurrectione iustorum. Si 
nomina absoluta sunt rerum, id est iudicii et regni dei et resurrectionis,
ut nihil eorum in parabolam comprimi possit, nec ea in
parabolas compellantur quae ad dispositionem et transactionem et
passionem regni, iudicii et resurrectionis praedicantur; atque ita
corporalia defendentur ut corporalibus destinata, id est non spiritalia,
quia non figurata. Nam et ideo praestruximus tam corpus
animae quam et carnis obnoxium esse mercedibus pro communi
operatione pensandis, ne corporalitas animae occasionem subministrans
figurarum corporalitatem carnis excludat, cum utramque participem
et regni et iudicii et resurrectionis oporteat credi. Et nunc
eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a
domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali,
quam et ipsam pauci receperunt.

In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum 
faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex
parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae
causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et
carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis
inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus
itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis
illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro
quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni
pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis
exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere
 

in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum
plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in
hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior
renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit,
 Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse.
Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici?
carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima
in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim
salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus
animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur,
sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non
animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem,
sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes.
Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro,
iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali
et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus.
Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio
depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas
substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem
perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit
iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit.
Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit,
salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non
erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate
dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura
 eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego,
dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam
voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam
ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid
a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine
dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit
perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec
modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum,
 

nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et
carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire
de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens
amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et 
credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima
die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique
substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per
quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo,
dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit
plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si
videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera
carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, 
qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis
resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices,
si ex parte perituri?

Sed et praecipit eum potius timendum qui corpus et animam 
occidat in gehennam, id est dominum solum, non qui corpus occidant, 
animae autem nihil nocere possint, id est humanas potestates.
Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae
non possit occidi ab hominibus, et carnis esse mortalitatem, cuius
sit occisio, atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse,
quae in gehennam nisi resuscitata non poterit occidi. Sed quoniam
et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus
hominis non aliud intellegam quam omnem istam struem carnis,
quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur,
quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et
parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa,
quam lateres. Si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat,
revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de
illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia.
Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam occidi in
gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intellegi
 

corpus id quod in promptu sit, caro scilicet, quae sicut occidetur
in gehennam, si non magis a deo timuerit occidi, ita et vivificabitur
in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici.
Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad
interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium
(quasi consumendarum, non quasi puniendarum), recordetur ignem
gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem
occisionis agnoscat propterea humanae ut temporali praetimendam.
Tunc et aeternas substantias credet quarum aeterna sit
occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum
anima occidi habeat a deo in gehennam, satis de utroque constabit,
et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione. Absurdissimum
alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam,
uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet
reficietur, ne sit cui non esse iam evenit. Eidem nos spei fulciens
 passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus non cadat
alter in terram sine dei voluntate, ut et carnem quae ceciderit
in terram proinde credas et resurgere posse per eiusdem dei
voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis
passeribus antestamus, eo quod cadentes resurgamus, quorum
denique capillos capitis omnes numeratos adfirmans salvos utique
repromittit. Perituros enim quae ratio in numerum redegisset?
 nisi quia hoc est, Ut omne, quod pater mihi dedit, non perdam
ex eo quicquam, id est nec capillum, sicut nec oculum nec dentem.
 Ceterum unde erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis
et ex dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam et
detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta,
si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus,
constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore
surrexerit. Sic ergo et recumbere ipsum in dei regno, et sedere
in thronis Christi, et adsistere tunc ad dexteram vel sinistram,
et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima
indicia sunt.

Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram
 

magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio
resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque
carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis
fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo
accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post
resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus 
nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur
sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum
est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem,
dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans,
earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis
dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo
subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando 
esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum
apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis
negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si
nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit.
Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo
nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes 
enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua 
transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis,
per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum
nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si
non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur
quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes
igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod
et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus 
est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt
 

sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset,
 ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus
est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum
scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum:
 Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et
 supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit,
habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet
 de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem,
quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia
et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et
devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus.
 Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat,
urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum
 memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant
divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum
 quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad
destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid
quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus
prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim.
Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem.
Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit
quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem.
 Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et
qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei,
nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus,
quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est
ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit,
 Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis
sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in
vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo
iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis,
nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum
stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores,
 

id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos
argumentantur haeretici, de monumentis processuri in
iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis
monumenta procedent?

Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus, de 
capulis, de sepulchris mortuos resuscitantis? Cui rei istud? Si
ad simplicem ostentationem potestatis, aut ad praesentem gratiam
redanimationis, non adeo magnum illi denuo morituros suscitare.
Enimvero si ad fidem potius sequestrandam futurae resurrectionis,
ergo et illa corporalis praescribitur de documenti sui forma. Nec
sustinebo dicentes idcirco tunc resurrectionem animae soli destinatam
in carnem quoque praecucurrisse, quia non potuisset aliter
ostendi resurrectio animae invisibilis nisi per visibilis substantiae
resuscitationem. Male deum norunt qui non putant illum posse
quod non putant; et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Ioannis
norunt. Qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari 
quiescentes conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis
exhibere sine carne. At ego deum malo decipere non posse, de
fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse quam
rem disposuisse videatur, immo ne, si exemplum resurrectionis
sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli
in eadem substantia exhibere non possit. Nullum vero exemplum
maius est eo cuius exemplum est. Maius est autem si animae
cum corpore resuscitabuntur in documentum sine corpore resurgendi,
ut tota hominis salus dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum
condicio illud potius expeteret quod minus haberetur, animae
dico solius resurrectionem, velut gustum carnis etiam resurrecturae
suo in tempore. Atque adeo secundum nostram veri
aestimationem exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant
quidem et carnis et animae resurrectionem ne cui
substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo minus
aliquid edebant (non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem,
sed in mortem aliam suscitabantur) quam ediderit Christus.

Resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur. Nam
et apostolis nullum aliud negotium fuit, duntaxat apud IsraÃ«lem,
quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi, et potius
iam dei in Christo contionandi. Ita et de resurrectione nihil novi
intulerunt, nisi quod et ipsam in gloriam Christi annuntiabant, de
cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione,
solis refragantibus Sadducaeis. Adeo facilius fuit negari in
totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. Habes Paulum
apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et
 Pharisaeos fidei suae professorem. Viri, inquit, fratres, ego Pharisaeus
sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione
iudicor apud vos, utique communi, ne, quia iam transgressor legis
videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione,
ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere
fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos,
respuens negatores eius Sadducaeos. Proinde et apud Agrippam
 nihil se ait proferre citra quam prophetae annuntiassent. Ergo
servabat resurrectionem quoque qualem prophetae annuntiarant.
 Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans
corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis
exquiri habebit. Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant
et dominus ipse defenderat, et Sadducaei, ne talem quoque
 crederent, in totum esse noluerant. Sed nec Athenienses aliam
intellexerant a Paulo portendi. Denique irriserant, non irrisuri
omnino, si animae solius restitutionem ab eo audissent; suscepissent
enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem.
At ubi nationes praeconium resurrectionis inauditae retro
ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus
 

fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum
fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam
ostendens et nondum transactam, et, de quo magis quaerebatur,
corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.

Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captentur 
argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent,
si non et perperam scripturae intellegi possent. Nactae denique
haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, id est animam,
et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id
est interiori homini, exitium vero carni, id est exteriori adiudicaverunt,
quia scriptum sit Corinthiis: Nam etsi homo noster exterior 
corrumpitur, sed interior renovatur de die et die. Porro nec
anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato
postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium
animae cadaver inscribitur. Ita vocabulum homo consertarum
substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo vocabulo
non possunt esse nisi cohaerentes. Porro apostolus interiorem
hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi
mavult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
Siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum
sensibus utique intimandum dominum significavit. Denique
adiunxit: Per fidem, et in cordibus vestris, et in dilectione; fidem 
quidem et dilectionem non substantiva animae ponens, sed conceptiva;
in cordibus autem dicens, quae substantiva sunt carnis,
iam et ipsum interiorem hominem carni deputavit, quem in corde
constituit. Inspice nunc quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi
allegarit, interiorem vero renovari die ac die. Nec illam
corruptelam carnis affirmes quam ex die mortis in perpetuum
detectura patiatur, sed quam in istius vitae spatio ante mortem et
usque ad mortem vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis,
nominis causa experietur. Nam et homo interior hic utique
renovari habebit per suggestum spiritus, proficiens fide et disciplina
 

die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi
non utique die ac die renovari habemus, sed semel ad summam.
 De sequentibus disce: Quod enim ad praesens est, inquit, temporale
et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum
aeternum gloriae pondus perficiet nobis, non intuentibus
quae videntur, id est passiones, sed quae non videntur, id est
mercedes. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae vero non
videntur, aeterna sunt. Pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur
homo exterior, ut leves et temporales, idcirco contemnendas
affirmat, praeferens mercedum aeternarum invisibilium et
gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo
corrumpitur. Adeo non illa est corruptio quam in perpetuum carnis
interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.
 Sic et alibi, Siquidem, ait, compatimur, uti et conglorificemur:
reputo enim non dignas esse passiones huius temporis
ad futuram gloriam, quae in nos habet revelari. Et hic minora
ostendit incommoda praemiis suis. Porro si per carnem compatimur,
cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod
pro compassione promittitur. Atque adeo carni adscripturus pressurarum
 proprietatem, ut et supra, dicit, Cum venissemus autem
in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra, dehinc ut
et animae daret compassionem, In omnibus, inquit, compressi:
extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor,
afflictans scilicet animam. Adeo etsi corrumpitur homo exterior,
non ut amittens resurrectionem, sed ut sustinens vexationem,
corrumpi intellegetur ex hoc non sine interiore. Ita amborum
erit etiam conglorificari, sicut et compati. Secundum collegia
laborum consortia etiam decurrant necesse est praemiorum.

Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus 
praeferens. Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena 
domus nostri buius tabernaculi dissolvatur, habemus domum non
manu factam aeternam in caelis, id est per hoc quod dissolvetur
caro nostra per passiones domicilium consecuturi sumus in caelis.
Meminerat evangelicae definitionis: Beati, qui persecutionem patiuntur 
propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen
carnis restitutionem negavit, si compensationem mercedis opposuit,
cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet
carni. Sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis
comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur
per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem
(nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit; 
quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo
dissolute aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur
ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad
carnem pertinere): divisionem enim facit apostolus cum subicit,
Nam et in hoc ingemiscimus domicilium nostrum, quod de caelo 
est, superindui desiderantes, siquidem exuti non nudi inveniamur,
id est ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis
quam carne exuamur. Huius enim gratiae privilegium illos manet
qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias
temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem
expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus
scribit: Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod
nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus
eos qui dormierunt: Quoniam ipse dominus in iussu 
 
et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui
in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur
in nubibus obviam domino in aera, et ita semper cum domino
erimus.

Horum demutationem ad Corinthios reddit, dicens, Omnes
 quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in
momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli
qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.
Hac ergo prius dispositione prospecta reliqua revocabis
 cabis ad superiorem sensum. Nam cum adicit, Oportet enim
corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere
immortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo quod gementes
in hac carne superindui desideramus, utique super carnem in qua
deprehendemur, quia gravari nos ait, qui simus in tabernaculo,
quod nolimus exui, sed potius superindui, uti devoretur mortale
a vita, scilicet dum demutamur, superinduendo quod est de caelis.
Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem
et continuare vitam lucrifacta morte per vicariam
demutationem, ne inferos experiatur usque novissimum quadrantem
exacturos? Ceterum demutationem etiam post resurrectionem
consecuturus est, inferos iam expertus. Abhinc enim definimus
carnem quidem omni modo resurrecturam atque illa ex demutatione
superventura habitum angelicum suscepturam. Aut si in his
solis qui invenientur in carne demutari eam oportebit, ut devoretur
mortale a vita, id est caro ab illo superindumento caelesti
et aeterno, ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur,
privati iam materia et, ut ita dixerim, esca vitae, id est
carne: aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale
devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis,
inquis, iam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus.
 

Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera,
ut nihil in illis devoratum videri possit? Utique enim devoratum
non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni
sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec Gigantum
autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum
crates adhuc vivunt. Diximus iam de isto alibi. Sed et proxime
in ista civitate cum odei fundamenta tot veterum sepulturarum
sacrilega collocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida
et capillos olentes populus exhorruit. Constat non tantum
ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare, quae ut
semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. Postremo
etsi tune devoratum invenietur mortale in omnibus mortuis, certe
a morte, certe ab aevo, certe per aetatem, numquid a vita, numquid
a superindumento, numquid ab immortalitatis ingestu? Porro
qui ab his ait devoratum iri mortale, ab aliis negavit. Et utique
hoc a divinis viribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique
conveniet. Ergo cum a vita habeat devorari quod mortale est, id
exhiberi omnifariam necesse est, ut devoretur, et devorari ut
demutetur. Si ignem dicas accendi oportere, non potes id per
quod accenditur alibi necessarium adfirmare, alibi non. Sic et cum
infulcit: Siquidem exuti non nudi inveniamur, de eis scilicet
qui non in vita nec in carne deprehendentur a die domini, non
alias negavit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et revestitos
voluit intellegi eadem substantia qua fuerant spoliati. Ut nudi enim
 

invenientur carne deposita vel ex parte discissa sive detrita (et hoc
enim nuditas potest dici); dehinc recipient eam, ut redinduti
carnem fieri possint etiam superinduti immortalitatem; superindui
enim nisi vestito iam convenire non poterit.

Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod,
 cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem
enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non
pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino.
Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem
peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes,
non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit,
 Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore
et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus
quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et
hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat.
Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum,
nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis,
diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de
corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem
enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo
dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium,
 Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes,
sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari
nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et
totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas
quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus,
secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo
legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit.
Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus
gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis
 

indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per
corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus
hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis
resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum
clausula consonant.

Si enim adhuc ad superiora respectes, unde mentio hominis 
exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem et spem
carnis integram invenies? Cum enim de lumine quod illuxerit 
deus in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis gloriae suae
in persona Christi dicit habere nos thesaurum istum in testaceis
vasis, scilicet in carne, utrumne quia testacea est secundum originem
in limo destruetur, an quia divini thesauri conditorium est
extolletur? Atquin si lumen ipsum dei illud verum, quod est in
persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur
in carnem, peritura est in quam vita committitur? Plane
sic periturus et ipse thesaurus; perituris enim peritura creduntur,
sicut veteribus utribus novum vinum. Cum item subicit, Semper 
mortificationem Christi Iesu circumferentes in corpore nostro, qualis
ista res est quae post dei templum iam et sepulchrum Christi
potest dici? Cur autem mortificationem domini circumferimus in
corpore? Ut et vita, inquit, manifestetur. Ubi? in corpore. 
In quo? in mortali. Ergo in carne plane mortali secundum culpam,
sed et vitali secundum gratiam; vide quantam, ut in illa vita
Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis, in substantia
perpetuae dissolutionis manifestabitur vita Christi aeterna, iugis,
incorrupta, iam et dei vita? Aut cuius temporis vita domini manifestabitur
in corpore nostro? Illa quidem, quam vixit usque in
passionem, quae non modo apud Iudaeos in manifesto fuit, verum
etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat 
quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum
infregit, quae exinde iam nostra est. Denique manifestabitur in
corpore. Quando? post mortem. Quomodo? dum resurgimus in
corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur nunc habere
manifestari vitam Iesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis
et patientiae et iustitiae et sapientiae, quibus domini vita
 

 floruerit, providentissima apostoli intentio ingerit: Si enim nos, qui
vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut vita eius manifestetur
in corpore nostro mortali. Adeo defunctis nobis hoc ait
futurum in corpore nostro. Quodsi tunc, quomodo nisi resuscitato
 eo? Proinde et in clausula, Scientes, ait, quod, qui suscitavit
Iesum, et nos suscitabit cum ipso, quia iam resurrexit a
mortuis. Nisi quia Cum ipso Sicut ipsum sapit; si vero Sicut
ipsum, non utique sine carne.

Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in
 veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem,
qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari
autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum
deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad
duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad
animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni.
Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior,
nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis
inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior
anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit
priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi
ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est
sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud?
A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo.
Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul
fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur,
quod docuimus in commentario animae. Contemperant
fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia
duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter.
Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum
possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste
 

notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem 
veterem hominem, non secundum alicuius substantiae
senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et 
alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et
hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque 
ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini
autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam
vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur,
iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat
impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore
vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam
audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum,
in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira
et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni
malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes
invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui
carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant,
ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos
enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo
et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque
sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum
et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem
hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam
pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem
qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem
et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum
et veterem secundum pristinam conversationem, non
secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam
salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam,
exutum.

Talem ubique apostolum recognoscas, ita carnis opera damnantem, 
ut carnem damnare videatur, sed ne ita quis existimet ex
aliorum vel cohaerentium sensuum suggestu procurantem. Nam et
dicens cos qui in carne sunt deo placere non posse statim de
 

 pravo intellectu ad integrum revocat, adiciens, Vos autem non estis
in carne, sed in spiritu. Eos enim quos in carne esse constabat
negando in carne esse in operibus carnis non esse monstrabat;
atque ita illos demum deo placere non posse, non qui in carne
essent, sed qui carnaliter viverent, placere autem deo illos qui in
 carne positi secundum spiritum incederent. Et rursus corpus quidem
ait mortuum, sed propter delinquentiam, sicut spiritum vitam
propter iustitiam. Vitam autem morti opponens in carne constitutae
sine dubio illic et vitam repromisit ex iustitia ubi mortem
determinavit ex delinquentia. Ceterum frustra opposuit vitam morti,
si non est illic ubi est et ipsa cui eam opposuit, excludendae utique
de corpore. Porro si vita mortem de corpore excludit, non
potest id perficere nisi illuc penetret ubi est quod excludit. Et
 quid ego nodosius, cum apostolus absolutius? Si enim, inquit,
spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis, qui suscitavit
Iesum a mortuis suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem
spiritum eius in vobis; ut et si animam quis corpus
mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis
quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum eiusdem
status communionem. Ex sequentibus adhuc discas opera carnis
 damnari, non ipsam. Itaque fratres,
 ait, debitores sumus non
carni ad vivendum: Si secundum carnem vixeritis, futurum est
ut moriamini, si vero spiritu carnis actus mortificaveritis, vivetis.
Porro ut ad singula quaeque respondeam, si in carne constitutis,
secundum spiritum tamen degentibus, salus repromittitur, iam
non caro adversatur saluti, sed operatio carnis. Operatione autem
carnis exclusa, quae causa est mortis, salva iam caro ostenditur,
 causa carens mortis. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo
Iesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis, certe quam
praemisit habitare in membris nostris. Ergo iam membra nostra
lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa
sunt. Quod enim invalidum erat legis, in quo infirmabatur.
 per carnem, misso deus filio suo in simulacro carnis delinquentiae,
 

et per delinquentiam damnavit delinquentiam in carne,
non carnem in delinquentia; neque enim domus cum habitatore
damnabitur. Habitare enim peccatum dixit in corpore nostro. Damnata 
autem delinquentia caro absoluta est, sicut indemnata ea lege
mortis et delinquentiae obstricta est. Sic et sensum carnis mortem 
appellavit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem
ipsam. Cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae
ipsi? Plane, si probaveris aliquid carnem de suo sapere.
Si vero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis ad
animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia propter
carnem et per carnem administratur. Et ideo habitare ait
delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur,
inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non suo, verum
delinquentiae nomine. Nam et alibi, Quomodo, inquit, etiam nunc 
velut viventes in mundo sententiam fertis? non ad mortuos scribens,
sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.

Haec enim erit vita mundialis, quam veterem hominem dicit 
confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Ceterum
si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa,
nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum
adiecit, Uti evacuetur corpus delinquentiae per emendationem vitae,
non per interitum substantiae, sicut ait, Uti hactenus delinquentiae 
serviamus. Et ut hac ratione commortui Christo credamus quod
etiam convivemus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos
quidem vos. Cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi
erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique,
cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non
carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro 
mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra
vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmet ipsos deo
velut ex mortuis vivos, non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos,
et membra vestra arma iustitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis 
 

membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem,
ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in sanctificium;
cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae.
Quem ergo fructum habebatis super his de quibus nunc confundimini?
finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia,
famulati autem deo, habetis fructum vestrum in sanctificium,
finem autem vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae
mors, donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino
nostro. Ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et
delinquentia membra nostra divellens et iustitiae et sanctimoniae
adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum
vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui
nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae
disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed
nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam
 restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: An ignoratis
quod quicunque in Christum Iesum tincti sumus, in mortem
eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in
mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos
in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum
quae ex fide per baptisma in novitate incedenda est, providentissime
 adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis
Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur
in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut
 et Christus; Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia
regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum
nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim
mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea
mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem,
proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari,
id est carnis redintegrationem, uti, sicut devoraverat mors
 

invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit,
Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Sic enim 
et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et 
virtus in infirmitate perficietur, quod perit salvum faciens, quod 
mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit
medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, 
quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et
quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses 
quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus
Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis
conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem,
quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec
erunt corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam 
vivam, sanctam, placibilem deo. Quomodo vivam, si peritura
sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem,
si damnata sunt? Age iam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis
radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti
scripturarum: Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos? Non sufficit?
Sed sequitur: Et integrum corpus vestrum et anima et 
spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes
omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore
quam in adventu domini, qui clavis est resurrectionis.

Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei haereditate possidere 
non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria
distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt,
in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus
quasi auxiliis eius ante deiectis. Sed et nunc expetent
praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet.
Opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae
disciplinae summam et sui evangelii et fidei illorum in
dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et
nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. Itaque subicit,
Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo 
 

quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae
si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit,
inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra.
Inveniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus
quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui
non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit,
vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et
qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae
videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae
negabatur; certe suo exemplo dominicae resurrectionis volens eam
credi. Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate
componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem
Christus resurrexit? in carne, an non? Sine dubio, si mortuum,
si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne;
aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit
in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit; non tam
Christus in carne quam caro in Christo. Igitur si ad exemplum
Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum
 Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus, Quia per
hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret
quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem
autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem,
per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim
sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur,
carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur.
 Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo
corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur.
Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum
 disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem
et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe
illa praesumptione hoc eos instituisse contendit qua alii etiam
carni vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis,
 

quae nisi corporalis, non alias sic baptismate corporali
obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait, si non quae baptizantur 
corpora resurgunt? Anima enim non lavatione, sed responsione
sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora perichitamur? utique 
per carnem. Quotidie morior; utique periculis carnis, per quam 
et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae,
de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, 
fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra
gravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec,
nisi fallor, eo enumerat ut, nolens vanam credi carnis conflictationem,
indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim
habenda est conflictatio eius cuius nulla erit resurrectio. Sed dicet
quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam 
hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur.
Sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet
interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de
qualitate corporum quaeritur.

Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; 
quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus
a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, 
homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus
homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen
homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod
homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de
consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam
ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et 
choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an
primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit?
Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes
semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere
 

caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque
anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate
discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia
praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur;
quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis
 differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum,
et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a
stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa
differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc
capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum
Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex
 gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem
supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium
transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi.
Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem
monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut
proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei,
nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes
in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam
totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in
ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo
modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla
alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id
est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa
sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem
et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam,
 hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est
propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum
antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei
haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem
et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in
conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non
capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei
 

regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam
apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur.
Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus
carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non
substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus
etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur 
quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate
consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant
choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi
quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem
erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno,
sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias
proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini
deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis,
Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et 
hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus
ipsorum manducandi et bibendi suggillavit.

Sed et omissis huiusmodi interpretationibus, carnis et sanguinis 
opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam
sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. Non enim resurrectio
carni et sanguini directo denegatur, sed dei regnum, quod
obvenit resurrectioni (est autem et in iudicium resurrectio), immo
et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur.
Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat
subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis
opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem
et sanguinem nomine culpae, non substantiae, arceri a dei regno,
nomine tamen formae resurgere in iudicium, quia non resurgant
in regnum. Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum dei haereditate 
possidere non possunt. Merito sola et per semetipsa, ut ostenderet
adhuc spiritum illi necessarium. Spiritus enim est qui vivificat 
in regnum dei, caro nihil prodest. Prodesse tamen illi aliud
potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. Resurgunt
itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua.
Sed quorum est adire regnum dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis
 

et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt
antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis,
 ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. Iam vero cum devorari
habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro,
et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem
ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis
regnum dei haereditate possidere possunt, non tamen non
resuscitata. Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint, accipi
propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia
et ille vetustati deputetur, et hoc titulo iam et alibi ab apostolo
 denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum
eum in nationibus statim non retulerit ad carnem et sanguinem,
id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad
Galatas scribit.

Sed pro omnibus iam stabit quod in clausulam reservavimus,
etiam pro apostolo ipso, revera maximae inconsiderantiae revincendo,
si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt,
oculis, sine distinctione, sine condicione, omnem passim carnem
et sanguinem a regno dei extrusit, utique et ab ipsa regia caelorum,
 cum illic adhuc sedeat Iesus ad dexteram patris, homo,
 etsi deus, Adam novissimus, etsi sermo primarius, caro et sanguis,
etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma qua
 ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendus
 scilicet eis qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque
 hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi
carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summae
 totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita
et a nobis arrabonem carnis accepit, et vexit in caelum pignus
totius summae illuc quandoque redigendae. Securae estote, caro
et sanguis, usurpastis et caelum et regnum dei in Christo. Aut si
negent vos in Christo, negent et in caelo Christum, qui vobis
 

caelum negaverunt. Ita nec corruptela, inquit, incorruptelam haereditati 
habebit. Non ut carnem et sanguinem existimes corruptelam,
quando ipsa sint potius obnoxia corruptelae, per mortem
scilicet; siquidem mors est, quae carnem et sanguinem non modo
corrumpit, verum etiam consumit. Sed quoniam opera carnis et 
sanguinis non posse consequi regnum dei edixerat, quo magis hoc
exaggeraret, ipsi quoque corruptelae, id est morti, cui carnis et 
sanguinis opera proficiunt, haereditatem incorruptelae ademit. Nam
et paulo post ipsius mortis quodammodo mortem expressit, Devorata 
est mors, dicens, in contentionem. Ubi est, mors, aculeus
tuus? ubi est, mors, potentia tua? Aculeus autem mortis delinquentia;
haec erit corruptela. Virtus autem delinquentiae lex; illa
alia sine dubio quam constituit in membris suis militantem adversus 
legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
Nam et supra novissimum inimicum mortem evacuari ait. 
Hoc modo nec corruptela haereditatem incorruptelae consequetur,
id est nec mors perseverabit. Quando et quomodo defectura?
Cum in atomo, in momentaneo oculi motu, in novissima tuba et
mortui resurgent incorrupti. Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est
corpora, id est caro et sanguis? Et nos demutamur. De qua
habitudine, nisi in qua deprehendemur? Oportet enim corruptivum 
istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem.
Quid mortale, nisi caro? quid corruptivum, nisi sanguis?
Ac ne putes aliud sentire apostolum providentem tibi, et ut de
carne dictum intellegas laborantem, cum dicit istud corruptivum et
istud mortale, cutem ipsam tenens dicit. Certe istud nisi de subiecto,
nisi de comparenti, pronuntiasse non potuit. Demonstrationis
corporalis est verbum. Aliud autem corruptivum, aliud corruptela,
et aliud mortale, et aliud mortalitas. Aliud enim quod
patitur, aliud quod pati efficit. Ita quae patiuntur corruptelam et
 

mortalitatem, caro scilicet et sanguis, ea necesse est patiantur et
incorruptelam et immortalitatem.

Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet.
Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat.
 Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit.
Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari
carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt.
Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia
 sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas,
idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur
existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento
seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum
genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde,
si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est.
Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus
 seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut
alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe
ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum
est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si
nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non
resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus
a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad
quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium
corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo
additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud
cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur.
Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento
spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit
autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine
structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei
corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur.
Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum,
id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus
a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius
 

carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam,
etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet
enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere
secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis 
caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem,
sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in
differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium
et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero
homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus 
milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro
volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia 
piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus
corporibus argumenta committit. Alia solis gloria,
id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id
est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et 
corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum
si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et
corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad
condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem.
Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae,
conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? 
Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim
resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo
spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; 
seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate,
resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale.
Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud
seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi
quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in 
terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit
seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et
seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde
repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum 
 

est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua
es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est.

Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut illum
a carne avocent recidivatum Porro cum constet fixumque sit illud
resurrecturum corpus quod fuerit seminatum,ad ipsius rei exhibitionem
provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam post
mortem, id est mortuam, id est humi elisam, disiectam, dissolutam,
quod in illam a deo decretum non est, proponant corruptelam
eius et dedecorationem, infirmitatem, ut ipsius sit etiam exsurgere
in incorruptelam et in gloriam et in virtutem. Sed enim
in Lazaro praecipuo resurrectionis exemplo caro iacuit in infirmitate,
caro paene computruit in dedecorationem, caro interim
putuit in corruptionem, et tamen Lazarus caro resurrexit, cum
anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat,
nemo in sepulchro collocarat, nemo iam foetere senserat, nemo
quatriduo viderat seminatam. Totum habitum, totum exitum Lazari
omnium quoque caro hodie experitur, anima vero nullius. In qua
ergo stilus apostoli comparet, de qua eum loqui constat, ea erit
 et corpus animale, cum seminatur, et spiritale, cum suscitatur.
Nam ut ita intellegas manum adhuc porrigit, aeque de eiusdem
scripturae auctoritate factum retexens primum hominem Adam in
animam vivam. Si Adam homo primus, caro autem homo ante
animam, sine dubio caro erit facta in animam vivam. Porro
in animam cum esset corpus, utique animale corpus est facta.
Quid eam appellari velint quam quod per animam facta est, quam
quod ante animam non fuit, quam quod post animam non erit,
nisi cum resurgit? Recepta enim anima rursus animale corpus
efficitur, ut fiat spiritale. Non enim resurgit nisi quod fuit. Ita
unde carni competit corpus animale dici, inde animae nullo modo
competit. Caro enim ante corpus quam animale corpus. Animata
enim postea facta est corpus animale. Anima vero etsi corpus,
 

tamen quia ipsa est corpus non animatum, sed animans potius,
animale corpus non potest dici, nec fieri quod facit. Alii enim
accidens facit illud animale: non accidens autem alii quomodo se
faciet animale? Sicut ergo ante animale corpus caro recipiens
animam, ita et postea spiritale induens spiritum. Hune ordinem
apostolus disponens in Adam quoque et in Christo eum merito
distinguit, ut in capitibus distinctionis ipsius. Et cum Christum 
novissimum Adam appellat, hinc eum recognosce ad carnis, non
ad animae, resurrectionem omnibus doctrinae viribus operatum.
Si enim et primus homo Adam caro, non anima, qui denique in
animam vivam factus est, et novissimus Adam Christus ideo Adam
quia homo, ideo homo quia caro, non quia anima; atque ita subiungit,
Non primum quod spiritale, sed quod animale, postea quod 
spiritale, secundum utrumque Adam. Ecquid tibi videtur corpus
animale et corpus spiritale in eadem carne distinguere, cuius distinctionem
in utroque Adam, id est in utroque homine, praestruxit?
Ex qua enim substantia pariant inter se Christus et Adam? Scilicet
ex carne; licet et ex anima. Sed carnis nomine homo
uterque sunt; prior enim caro homo. Ex illa et ordinem admittere
potuerunt, ut alter primus, alter novissimus homo, id est Adam,
deputarentur. Ceterum diversa in ordinem disponi non possunt,
de substantia duntaxat. De loco enim aut tempore aut condicione
forsitan possint. Hic autem de substantia carnis primus et novissimus
dicti sunt, sicut et rursus primus homo de terra et secundus
de caelo; quia etsi de caelo secundum spiritum, sed homo secundum
carnem. Itaque cum carni conveniat ordo in utroque Adam,
non animae, ut primus homo in animam vivam, novissimus in
spiritum vivificantem distincti sint, aeque distinctio eorum carni
distinctionem praeiudicavit; ut de carne sit dictum, Non primum 
quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale, atque ita
 

 eadem sit et supra intellegenda: Et quae seminetur corpus animale,
et quae resurgat corpus spiritale, quia non primum quod spiritale,
sed quod animale, quia primus Adam in animam, novissimus
Adam in spiritum. Totum de homine, totum de carne, quando de
homine. Quid ergo dicemus? Nonne et nunc habet caro spiritum
ex fide? ut quaerendum sit quomodo corpus animale dicatur seminari.
Plane accepit et hic spiritum caro, sed arrabonem, animae
autem non arrabonem, sed plenitudinem. Itaque etiam propterea
maioris substantiae nomine animale corpus nuncupata est, in qua
seminatur, futura proinde per plenitudinem spiritus insuper spiritale,
in qua resuscitatur. Quid mirum, si magis inde vocitata est
unde conferta est quam unde respersa est?

Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur,
sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud
 apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro
scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt,
quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere
ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum
 et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem,
ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate
absconditur et tegitur et intus continetur, non dum
absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum
fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum,
et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale.
Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit
immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod
necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo
capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum
recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito
 in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit,
inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem.
Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde
et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit
 

in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

Quamquam igitur resurrecturam carnem probantes hoc ipso 
non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur, tamen singulae
quaestiones et causae earum proprios quoque flagitant congressus,
licet aliunde iam caesae. Interpretabimur itaque plenius
et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius
carnis resurrecturae praesumptionem, quasi demutari desinere sit
in totum et de pristino perire. Discernenda est autem demutatio
ab omni argumento perditionis. Aliud enim demutatio, aliud perditio.
Porro non aliud, si ita demutabitur caro ut pereat. Peribit
autem demutata, si non ipsa permanserit in demutatione, quae
exhibita fuerit in resurrectione. Quemadmodum enim perit, si non
resurgit, ita et si resurgit quidem, verum in demutationem subducitur,
aeque perit. Aeque enim non erit, ac si non resurrexerit.
Et quam ineptum, si in hoc resurgit ut non sit, quae potuit non
resurrexisse, nec esse, quia non esse iam coeperat. Non miscebuntur
omnino diversa, mutatio atque perditio, operibus utique
diversa. Perdit haec, illa mutat. Quomodo ergo quod perditum
est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum non est.
Perisse enim est in totum non esse quod fuerit; mutatum esse
aliter esse est. Porro dum aliter est, id ipsum potest esse; habet
enim esse quod non perit.
 Mutationem enim passum est, non
perditionem. Atque adeo potest et demutari quid et ipsum esse
nihilominus, ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse
sit, multifariam tamen demutetur, et habitu et ipsa corpulentia et
valetudine et condicione et dignitate et aetate, studio, negotio,
artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus, nec quicquam
tamen amittat hominis, nec ita alius efficiatur ut cesset idem
esse, immo nec alius efficiatur, sed aliud. Hanc formam demutationis
divina etiam documenta testantur. Mutatur Moysi manus, 
et quidem ad instar emortuae, exsanguis et exalbida, frigida,
sed et recepto calore et refuso colore eadem caro et sanguis est.
 

 Mutatur postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. Sed
Moyses erat proinde qui non videbatur. Sic et Stephanus angelicum
 iam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi
 succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta
luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat; ubi
etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae,
alter in veritate nondum defunctae, eandem tamen habitudinem
corporis etiam in gloria perseverare docuerunt. De quo exemplo
 instructus et Paulus, Qui transfiguravit, inquit, corpus humilitatis
nostrae, conformale corpori gloriae suae. Quod si et transfigurationem
et conversionem in transitum substantiae cuiusque defendis,
ergo et Saul in alium virum conversus de corpore suo
excessit, et ipse satanas cum in angelum lucis transfiguratur,
qualitatem suam amittit. Non opinor. Ita et in resurrectionis
eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiae.

Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque
autem quam deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede
dispungi, ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero
coronetur, item e contrario haec quidem caro in spurcitiis volutetur,
alia vero damnetur. Nonne praestat omnem semel fidem a
spe resurrectionis abducere quam de gravitate atque iustitia dei
ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari? quando neque mentem
neque memoriam neque conscientiam hominis hodierni credibile
sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae,
vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis
et statu divini utrobique iudicii. Si non meminerim me esse qui
merui, quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi novum
canticum, nesciens me esse qui gratiam debeam? Cur autem
solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in
 

omnibus praefuit carni? Quale est ut eadem anima quae in hac
carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne deum didicit
et Christum induit et spem salutis seminavit, in alia nescio qua
metat fructum? Nae illa gratiosissima caro cui gratis vita constabit.
Quodsi non et anima mutabitur, iam nec animae resurrectio
est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.

Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, 
ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate,
ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et
paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid
nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi?
Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis
hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem,
nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur,
multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora
praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne
mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur,
quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem?
Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria
est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis
est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur
a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus.
Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur,
reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat
mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis
incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum,
cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando
magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus,
nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam
integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit.
Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem
et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et
ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem.
Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent 
 

incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio
valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque
 proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam,
et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed
differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem
mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram
ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit.
 Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem
repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes.
Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex
quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim
adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura
dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem
adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et
mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus,
 Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et,
 Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te,
si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima
permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae
retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor.
Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni
nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem
per vim demutationis illius condicionem, non naturam,
reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur.
Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis,
qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc
ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.

Iocunditas, inquit Esaias, aeterna super caput eorum. Nihil
 aeternum nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et maeror
 et gemitus ab illis. Proinde et Ioanni angelus: Et delebit deus
omnem lacrimam ab oculis eorum; utique ex iisdem oculis qui
retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae
 

imbrem indulgentia divina siccaret. Et rursus: Deus enim 
delebit omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus; igitur
et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata quemadmodum
mors per immortalitatem. Si dolor et maeror et gemitus
ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obveniunt, quomodo
auferentur, nisi cessaverint causae, scilicet laesurae carnis atque
animae? Ubi casus adversi apud deum? aut ubi incursus infesti
apud Christum? ubi daemonici impetus apud spiritum sanctum,
iam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso? ubi necessitas,
aut quod dicitur fortuna vel fatum? quae resuscitatis plaga
post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas
post virtutem? quae imbecillitas post salutem? Quod vestimenta et 
calciamenta filiorum IsraÃ«lis quadraginta illis annis indetrita, et
inobsoleta manserunt, quod et in ipsis corporibus unguium et
capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis iustitia defixit,
ne etiam enormitas corruptelae deputaretur, quod Babylonii ignes 
trium fratrum nec tiaras nec sarabara, quamquam Iudaeis aliena,
laeserunt, quod Ionas devoratus a belua maris, in cuius alvo naufragia 
digerebantur, triduo post incolumis exspuitur, quod hodie
Enoch et Helias, nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte 
functi, qua tamen de orbe translati et hos ipso iam aeternitatis
candidati, ab omni vitio et ab omni damno et ab omni iniuria et
contumelia emunitatem carnis ediscunt: cuinam fidei testimonium
signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis esse documenta?
Figurae enim nostrae fuerunt, apostolo auctore, quae 
scripta sunt ut et dominum potentiorem credamus omni corporum
lege, et carnis magis utique conservatorem, cuius etiam vestimenta,
etiam calciamenta protexit.

Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae;
igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere
non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non
 dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive
mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia
vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi
 largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit
omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis
enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae?
Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis
caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque
alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam
eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et
demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae
visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes
 ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas
et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de
nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem
deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra
oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen
nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec
alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium,
de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed
sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia
est, non materia, sed mercede disiunxit.

Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni
maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut
 

et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut
eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse
officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet
perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec
membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca
haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum
stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum
esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt,
subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae
et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit?
quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus,
et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu
et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum?
Ad haec ergo praestruximus non oportere committi
futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de
mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus
vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur
a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in
spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum 
istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus
liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria.
Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut 
quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem
tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex
quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem
sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate
salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam
vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem
saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei
 

artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et
liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem
hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam
illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum
soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo
discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit,
an eandem velit denuo esse quam non debebis ex
futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse.
Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest
autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare;
nihil enim apud deum vacabit.

Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur
non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur
non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes?
Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore
decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. Sed accepisti
dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum
et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae
temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? denique et
edentulos esse audi, et vide ut honori oris et organum dentium
quaeras. Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua
libidines fluitent: cur non magis defluxura colentur? Est adhuc
feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera
secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda
enim et haec, quatenus quae volunt et qualiter volunt et quorum
volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae ressurrectionis
 

oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis
tunc vacaturas, cibi, famem, et potus, sitim, et concubitus,
genituram, et operationis, victum. Sublata enim morte neque victus
fulcimenta ad praesidia vitae neque generis supparatura gravis
erit membris. Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit.
Quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo 
alebantur. Iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivit homo,
sed in dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque,
ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione
subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo
maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus
structi? Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta
membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec
homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem
magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus
quae iam hic non desiderare consuevimus.

Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit. 
Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, 
utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis,
quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo
et bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim induerant
superficiem salva intus substantia propria. Igitur si angeli facti
tanquam homines in eadem substantia spiritus carnalem tractationem
susceperunt, cur non et homines facti tanquam angeli in
eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis
sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli
tunc sollemnibus spiritus sub humano? nec ideo non permansuri
in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo
non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus.
Denique non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret, sed,
Tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam,
cui similitudinem attribuit.

Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et 
quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum
 

sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini
deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem.
Utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et
sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit
sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima
prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. Habet instrumentum,
habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur.
Sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum
sponsum per sanguinem pacta est. Huius interitum quem putas,
secessum scias esse. Non sola anima seponitur. Habet et caro
secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis;
cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam
ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem
terram, quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur
 Adam auditurus a domino, Ecce Adam quasi unus ex
nobis factus est, vere tunc compos mali, quod evasit, et boni,
quod invasit. Quid, anima, invides carni? Nemo tam proximus
tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quae
tecum etiam in deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem;
per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum, si odisti,
cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare
aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro
factus est, vel stilo vel interpretaione corrumpens, arcana etiam
 apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim deus
omnipotens adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima
gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu
in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem
resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta
manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis
 obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles
quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus
scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta
 

quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem
iisdem litteris revincibiles. Sed quoniam nec dissimulare spiritum
sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret
quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent,
immo et veteres eorum cespites vellerent, idcirco iam omnes retro
ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius
sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto
inundantem. Cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire
doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum, resurrectionem
quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.