Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas 
sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium
omnis bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta
vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura
praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit,
siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur.
Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est,
bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri,
ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. Denique
de qua incipimus, eo usque iam exolevit, ut non eiuratio, sed
moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur,
qui non nimis castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum
saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si
erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior
etiam, si stetisset ut infructuosa quae non apud deum egisset.
Malim nullum bonum quam vanum. Quid prodest esse quod
esse non prodest? Nostrorum bonorum status iam mergitur,
Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit,
et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum
praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento,
et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et
 
regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam
edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex
scilicet Maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego
et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. O
edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! Et ubi proponetur
liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis,
sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda
est ubi delinquentia ipsa versabitur. Illic legenda est venia quo
cum spe eius intrabitur. Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia
pronuntiatur, et virgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale
praeconium! Illa, quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit
etiam aurium macula. Non habet quibus hoc repromittat, et si
habuerit, non repromittit, quoniam et terrenum dei templum
 citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum
et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus psychicos titulus,
adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, que
magis hoc mihi in notam levitatis obiectent. Nunquam societatis
repudium delicti praeiudicium est. Quasi non facilius sit errare
 

cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non
magis dedecorabit utilis levitas quam ornarit nocens. Non
suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem
me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit.
Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est
et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar,
tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea 
quae parvuli fuerant evacuavi. Adeo devertit a sententiis pristinis,
nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum
traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur 
qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti,
qui meram et veram intergritatem carnis obtruncant, amputantes
non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum
moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem
Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque
adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis
potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere
quod vitae anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et
quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis
nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt,
nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quoniam
melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiam 
incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur
ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum
remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia
vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si remedia
 

vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia
ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime
quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur,
aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim,
quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti;
quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint,
non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de
modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat,
et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed
cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri
quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima
aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas
quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus,
si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas,
et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate
digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque
et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris,
nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et
miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit,
 non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam,
 salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios
 dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut
 et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino
enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum?
Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia eorum,
 

quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis
quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus
repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram constantiam
provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus.
Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, 
sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, 
ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiunaverint, 
inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et 
tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece
et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint
me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem misericordiae
praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo
isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne accesseris
pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam
postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflictationem
suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non 
deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens,
tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid 
et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam,
et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et 
exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens
in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur
ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de 
vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus
iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem 
satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres
non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid
mihi eos qui foris sunt iudicare? Dimittis autem, ut dimittatur
 

tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit.
Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur,
sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem
contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec
restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi incertae,
et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem,
haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in
suis terminis stabit sine alterutra oppositione. Et paenitentiae
subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione,
et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione.
Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus
in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum
quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem.
Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia
ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et
quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium
 hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit
fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et
dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile.
Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet,
hoc erit inremissibile. Ita ubi est postulationis vis, illic etiam
remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum
hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio
discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto
scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto
 

scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae
et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem
debeant redigi.

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad 
eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere.
Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec
in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro
frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia
agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra
agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra
agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius
quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt.
Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur.
Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus
delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum
enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur
veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo
humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere
quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de
notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque
advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam
communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum
seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento,
si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi
vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant.
Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo
plenius adiuvabit.

Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum 
iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab
hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem
 

nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam
nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus.
Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae
carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an
viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis
refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium
et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel
in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam
nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id
est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem
iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii
crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et
in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum
omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed
monstra.

Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum
opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto
est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem
ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati venerationem,
post imperatam in parentes secundam a deo religionem,
(??)ullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit
 praeceptum quam, Non moechaberis. Post spiritalem enim castitatem
 

sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et hanc
itaque munivit, hostem statim eius probibendo moechiam. Quale
delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinavit.
Nihil secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum
primo quam secundum. Quod fit ex primo, aliud quodammodo
primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae. Nam et idololatria
moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam
sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit
illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens, Non moechaberis,
adiungit, Non occides. Honoravit utique moechiam, quam
homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in
primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione
signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio
meritum cuiusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in
summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam
atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis,
hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices
facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium
eorum quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit.
Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a
cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de
propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae
fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt,
et si qua vox fuerit, reclamabunt, Noster hic cuneus est,
nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur,
illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos
scriptura divina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa
sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae
occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae
aquae ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae
 

procuremus. Ego quoque homicidium nonnunquam moechiae
elaboro. Ut tragoedias omittam, sciunt hodie venenarii, sciunt
magi, quot pellicatus ulciscar, quot rivalitates defendam, quot
custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam
obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos
non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi
immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo,
cum inquinatur, occiditur. Igitur aut nec illis aut etiam nobis
paenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur.
Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit
idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus.
Pariter de paenitentiae officio sedent in sacco et cinere inhorrescunt,
eodem fletu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem
genibus exorant, eandem invocant matrem. Quid agis mollissima
et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis
 (beati enim pacifici), aut si non omnibus, nostra esse. Idololatrea
quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis?
idololatrae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam?
Personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.

Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque
caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque
ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra
congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad
 vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt
 secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum
 

Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum 
apostolum, et lex et prophetae usque ad Ioannem secundum dominum.
Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam,
merito ab eo statu legis quem Christus non dissolvit, sed
implevit. Onera enim legis usque ad Ioannem, non remedia. Operum
iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non
fecit innocentiae iniuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis,
veritatis, castitatis, iustitiae, misericordiae, benevolentiae,
pudicitiae. In qua lege Beatus vir qui meditabitur die ac 
nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens 
vertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum
domini longe lucens(??), inluminans oculos. Sic et apostolus:
Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; 
utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus
per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc
novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur.
Pro, Non moechaberis, Qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus 
est in corde suo, et pro, Non occides, Qui dixerit fratri
suo Racha, reus erit gehennae. Quaere, an salva sit lex non moechandi,
cui accessit nec concupiscendi. Ceterum si qua vobis
exempla in sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus
disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque
delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam
facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia quia
et aliquando concessa est. Cui emolumento hodie plenior
disciplina coercetur, nisi ut a maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur?
Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam,
quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus
retro restitutum. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae
sanguinem Achab deprecatione delevit, et David Uriae caedem 
cum causa eius moechia confessione purgavit. Iam et incesta 
 

 donabis propter Loth, et fornicationes cum incesto propter Iudam,
et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum
frequentatas, verum et semel plures, propter patres nostros.
Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa
omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae
vindicatur. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla
pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati
iudicii fornicationis. Et utique sufficit tantum numerum XXIV
 milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. Sed
malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint
pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem.
Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a
domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum
apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo
vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora
respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat
usquequaque libidinis virus (ex lacte sordes hoc habent), idoneae
quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo dei descendit
 in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et sermo caro factus
est, ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae,
sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed
amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum
pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus
praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde
caro quaecunque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia
 

iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae
fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid
itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra 
Christi, non templum dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur.
Itaque si exinde quo statum vertit et in Christum tincta 
induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini
et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam
sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae,
habes etiam temporis a nobis definitionem ex quo deputetur
aetas quaestionis.

A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a domino requisita 
quisita et humeris eius revecta. Procedant ipsae picturae calicum
vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius,
utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conlineet.
Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae,
ex mentis sanitate ea semper responderi quae provocantur, id est
ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod pharisaei
publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis
de victu communicatem indignati mussitabant. Ad hoc dominus
pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse
credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano,
qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cavillator
responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet,
 

de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus, et grex domini
ecclesiae populus, et pastor bonus Christus, et ideo Christianus
in ove intellegendus, qui ab ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil
ad pharisaeorum mussitationem respondisse vis dominum, sed ad
tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis, ut
neges in ethnicum competere quae in Christianum existimas convenire.
Dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est?
nonne universarum gentium idem deus et dominus et pastor est?
Quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis
magis requiritur a deo quam ethnicus, quando revocatur a Christo?
Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani
ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati.
Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid
interpretemur in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velis, ut
ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel armario. Sic
etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos
esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens,
quod indignarentur spei ethnicorum: sed ut exprimeret
adversus livorem pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam
circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia
quam illorum ex iustitia. Aut numquid non iusti Iudaei,
et quibus paenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae
et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur
illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant,
quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam
audientes necessariam. Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem
materia provocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in
domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam,
quasi ad dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus
est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris invenitur,
quam Christiano, qui iam in dei luce est. Denique et 
ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum
peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio
 

eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu
isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque
obduxero diversae partis praesumptionem. Condico Christianum
iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen
ideo eum adfirmandum qui de facinore moechiae et fornicationis
restitui per paenitentiam possit. Licet enim perisse dicatur, erit
et de perditionis genere retractare, quia et ovis non moriendo,
sed errando, et drachma non interiendo, sed latitando perierunt.
Ita licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus
in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scenicae
foeditatis et xysticae vanitatis, aut si in lusus, in convivia saecularis
sollemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae
aliquas artes adhibuit curiositatis, si in verbum ancipitis negationis
aut blasphemiae impegit. Ob tale quid extra gregem datus est,
vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit,
dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque revocari.
Quod potest recuperari, non perit nisi foris perseveraverit. Bene
interpretaberis parabolam viventem adhuc revocans peccatorem.
Moechum vero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso
pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae
eius auctoritate quae non mortuum pecus revocat? Denique si
 

meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis
 est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte
est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum
est non ligastis, quod expulsum est non convertistis, quod periit
non requisistis. Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et
illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit, quod perire
oves fecerint et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire
in mortem nec comedi, si relinquantur. Non, ut perditae in
mortem et comestae resumantur, iuxta drachmae quoque exemplum
etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius
drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia,
mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis
transigantur? Moechiae vero et fornicationis non drachma, sed
talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo lumine, sed
totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de
ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici
ecclesiae, sed luctum, nec congratulationem advocat vicinarum,
sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque
etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum
spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in eius
delicti Christianum competere possunt propter quod in Christianum
de diversa parte coguntur.

Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus
decipit quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire
 

est. Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris
comparationes eorum inter se animasse erudite, mox utroque
corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas
evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum 
parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a vero lumine
exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit.
Duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum
maiorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum
peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum,
nisi in maiore Iudaicum expresserint. Porro si Iudaicum ostendero
deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec
Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim
filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et 
Christiano reconciliationem dei patris invideat, quod vel maxime
diversa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce 
quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi.
Quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non
 

audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento
 sermonem sanctum? Sic nec patris ad Iudaeum erit vox: Tu
semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae
filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui no(??)
 computaverint dominum, et qui dereliquerint dominum, et in iram
provocaverint sanctum Israëlis. Omnia plane Iudaeo concessa di(??)mus,
cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum
ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie
 Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione
mendicat, serviens usque adhuc principibus eius, id est saeculi
huius. Quaerunt igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum
enim parabola non recipit. Multo aptius Christianum maiori et
Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem,
 si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret
demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur. Christianum
enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conveniet, siquidem
tota spes nostra cum reliqua Israëlis expectatione coniuncta
est. Ita et si quaedam favent, sed aliis contra sapientibus
interimitur exemplorum peraequatio. Quamquam, etsi omnia
ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum
interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum
quam quo parabolae cuiusque materia mandavit. Meminimus enim
et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia
longe a praesenti et fabula et scena et persona et tamen congruentissime
exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil
 

enim ad Andromacham. Sic et haeretici easdem parabolas quo
volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare
aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum
ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet
illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere quorum
parabolae videntur.

Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed 
ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in
expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare 
centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae?
Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam
deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de
quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus
requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo
adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta
faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque
deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad
struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur
cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt
quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem
habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga
 

commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos
fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii
 manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens
ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum
apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae
 et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non
statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum
genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos,
alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit.
Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed
cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de
filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim
admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima,
si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore
disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex
diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo
patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde
spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si
exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?)
servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet
spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam
non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores
et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et
elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti.
Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis
curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere?
Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata
 

vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum 
denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet
eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli
et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit
in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si
nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini
simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut 
quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam 
sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis 
praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi
qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum
novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit
parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census
et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus
notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, 
quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino
moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi
fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum
praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi
nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in
opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto
redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem
Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum,
quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde
opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit
prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod
non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris
complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant.
Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non
quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes
nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat.
Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani
 

gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis
relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota
est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et
tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse.
Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii
luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem
paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia
concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem
inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari
licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas
transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem
illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit,
et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum
gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam
humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in
scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum
domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio
in interpretatione quam in conversatione.

Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas,
et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi
quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis
paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint,
ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat.
Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic
autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate
delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari,
qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam
deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam
 extraneis. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat
paenitentiam (??)ecessariam, cum cavillaretur in praedicationis
officio, an potius misericordiam dei providens etiam in extraneos
profusam quasi destructuram praeconium verebatur? atque adeo
propter civitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia
delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum
passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae.
 

Bene quod et Ioannes domini vias sternens non minus 
militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat
praeco. Ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, 
tiam, si virtutum documenta vidissent. Atquin ego illam naturalibus
magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis
enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui
iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta.
Nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius
reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur
contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius
extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic
adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt psychici,
ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam
mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando
promeremur. Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis
circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi
veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam
fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu
totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus
et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi
avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, deus bonus est. Suis,
non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris
iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi benignissime dei
interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola
moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab
omni concilio ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa
iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et
alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor quem in calice
 

depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito
et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae,
de quo nihil libentius libas quam ovem paenitentiae secundae.
At ego eius pastoris scripturas haurio qui non potest
frangi. Hunc mihi statim Ioannes offert cum paenitentiae lavacro
 et officio dicentem, Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis,
Patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta
delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim deus de
lapidibus istis filios suscitare Abrahae. Sic et nos sequitur, ut
eos qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum.
Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus!
Sed etsi venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere
non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix
est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.

Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem
discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus
edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis
 sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti
 tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae
 sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam
 

quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis
confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset.
Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae
eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris
egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus
etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a
novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id
est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum
ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum,
nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius
disciplinae determinatorem.

Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos 
receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in
apostolis possident, age nunc vel de apostolico instrumento doceant
maculas carnis post baptisma respersae paenitentia. dilui
posse. Non in apostolis quoque veteris legis formam salutamus
circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur
in novitate disciplinarum quam in vetustate. Cum primum
intonuit evangelium et vetera concussit, ut de legis retinendae
necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate
spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi
coeperant. Visum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum 
amplius vobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est
abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus
 


observando recte agitis vectante vos spiritu sancto. Sufficit et
hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter
idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo
magis humani intellegemus. Porro qualia videri volunt apostoli
crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae
sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant,
sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia
qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt.
Cur ergo cervicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia
ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent.
nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? Solverunt
a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione
res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus.
Compensatio autem revocabilis non est, siquidem revocabitur
iteratione, moechiae utique et sanguinis et idololatriae. Tota enim
iam lex sumetur, si veniae condicio solvetur. Sed non leviter
nobiscum pactus est spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo
magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissolvet nisi ingratus.
Iam nec recipiet quae dimisit, nec dimittet quae retinuit. Novissimi
testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio
decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit
veniam eorum quorum custodiam elegit, vindicavit quae non
proinde concessit. Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini
pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos
 

excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt,
debebunt probare.

Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur 
apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori
veniam dedisse quem in prima dedendum satanae in interitum
carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio haeredem, quasi
vel ipsum postea stilum verterit scribens: Si quis autem contristavit, 
non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes.
Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario malitis
vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur
eiusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem.
In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram, quod
in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam
et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur
a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. Quid hic de
fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano
ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde
utique speciali venia absolvisset quem speciali ira damnasset? Obscurius
miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam
in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis
tristiora cunctantur quam laetiora. De modica scilicet indulgentia
agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque
non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine
significatione. Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam
fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum
cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante
viduas, ante presbyteros, omnium lacrimas invadentem, omnium
 

vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis
exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et
benedictus papa contionaris, et in parabola ovis capras tuas quaeris?
tua ovis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde
iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum
maxime indulgens? Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis
incesto onustam tam proiecte ignovisset, ut nec hunc saltem
habitum legalem paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes,
ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de ceteroallocutus?
Quinimmo et ultra obsecrat, constituerent in eum
dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen
dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses:
 Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam,
hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum
deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. Adeo potuisset
dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et
communicationem, incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri
iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo.
Sed verebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem
quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris
 

devoraretur quem in interitum carnis addixerat. Hic iam carnis
interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod videatur
ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis
carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumentur
fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae
ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea
veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum,
igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum 
satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare,
sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, 
angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. Si et
hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in
perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et
anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate
et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si
forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis?
Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi
satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim
interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab
apostolo legimus satanae, apostolo vero angelum datum satanae.
Postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? Satis habe 
gratiam meam, virtus enim in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae
deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri
crimen si et in isto et in futuro aevo inremissibile est, blasphemia
scilicet, utique apostolus non adversus terminum domini sub spe
veniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. Unde
et naufragos eos iuxta fidem pronuntiavit, non habentes iam solatium
 

navis ecclesiae. Illis enim venia negatur qui de fide in blasphemiam
impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia
 emergunt. Sed etsi dixit, Tradidi eos satanae uti disciplinam
acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit qui illis
traditis satanae, id est extra ecclesiam proiectis, erudiri haberent
blasphemandum non esse. Sic igitur et incestum fornicatorem non
in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem
iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum
non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum,
ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae
 exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, salvus
sit in die domini. Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis
ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere
pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena.
Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem
carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum
dixerit qui in ecclesia censetur salvum, id est integrum praestandum
in die domini ab immunditiarum contagione, eiecto incesto
 fornicatore. Siquidem subiungit, Non scitis, quod modicum fermentum
totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta
non erat modicum, sed grande fermentum.

Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam
Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum,
 Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis non in
fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum satanae pronuntiaverat
in interitum carnis, utique damnaverat eum magis quam
increpaverat. Alius ergo erat cui voluit sufficere increpationem;
 

siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat,
sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero,
an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristaverint
incondite agentes, et contristati sint ab illo increpationem referentes
iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis
potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam epistolam
primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam,
tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam,
et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam.
Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones
et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et invidia onerarentur
et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate
deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo 
gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et
Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim
iudicavi scire aliquid in vobis quam Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Et puto, nos deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios,
quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis
et hominibus, et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium
peripsema: et, Non sum liber, non sum apostolus, non Christum 
Iesum dominum nostrum vidi? De quali contra supercilio pronuntiare
compulsus est, Mihi autem in modico est, ut a vobis 
interroger, aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum:
et, Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus 
iudicaturi? Ceterum libertas quam apertae obiurgationis, quam
exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati 
estis, iam regnatis, et, Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum 
oporteat eum scire! Nonne et tunc in faciem alicuius
impingens, Quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes 
quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne
et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc 
quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias
 

fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam vero et
 nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et
mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli, et fratres domini
et Cephas? et, Si alii de potestate vestra consequuntnr, non magis
 nos? Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat
 stare, videat ne cadat: et, Si quis contentiosus videtur, nos talem
consuetudinem non habemus, neque ecclesia domini. Tali clausula
 maledicto detexta, Si quis non amat dominum Iesum, sit anathema
maranatha, aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo,
ubi apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium
 fecit. Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidam.
Veniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non
sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone
est regnum dei, sed in virtute. Et quid vultis? veniam ad
 vos in virga, an in spiritu lenitatis? Quid enim suberat? Auditur
in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus,
ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et
non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus
admisit? Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent?
Utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio
eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. Hoc enim non a
deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem
hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam
cadaver, quae capulum esset immunditia inrecuperabili tabiosum,
plenius de ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim
potuit auferri, iudicavit dedendum eiusmodi satanae in interitum
carnis. Maledici enim eam sequebatur quae diabolo proiciebatur,
ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra
ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam apostoli
severitatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum
 

virga, in alterum sententia armatum. Virga, quam minabatur,
sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc
statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque
est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse,
damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse. Statim ille
timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios eiusdem
apostoli litterae iterantur, venia fit plane, sed incertum cui,
quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam.
Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei
ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus
est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur
ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur cui devoratio ex maerore
nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens
ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus vero
et culpa et sententia iam devoratus deputabatur, qui non maerere
haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. Si idcirco
ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum
praecavebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecavetur,
sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem
satanae, iam tunc perierat ecclesiae cum tale facinus
admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo vereretur
fr(??)dem pati eius quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere
non potuerat? Postremo, quid iudicem indulgere conveniet,
quod pronuntiatione deciderit, an quod interlocutione suspenderit?
Et utique eum iudicem qui non solet ea quae destruxit reaedificare,
ne transgressor habeatur. Age iam, si non tot personas
prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset,
si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in
pavorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris
et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud
 

Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et
maerore iam saucius propterea permittente modulo delicti veniam
postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris?
Hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli
secta a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet
Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et
veritate, vas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum,
tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere quem
mox esset absoluturus, aut temere absolverit quem non temere
damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum
ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem,
quam nec nationibus comparaverat, ne consuetudini
 deputaretur, quam absens iudicaret, ne spatium reus lucraretur.
quam advocata etiam domini virtute damnaverat, ne humana sententia
videretur. Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae
angelo et de virtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat
rescidit.

Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli
extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et
hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum.
 

Quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium
largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de aversatione immunditiarum,
de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum,
quasi nihil contrarium paulo ante decreverit? Compara
denique, an eius sit dicere, Propterea habentes ministrationem 
istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum,
sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an eiusdem sit excusare
aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post
angustias atque pressuras, post ieiunia et vigilias castimoniam quoque 
praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos
quosque qui scribat, Quae enim societas iustitiae et iniquitati? 
quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia
Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus
templo dei et idolis? Nonne constanter audire debebit, Et
quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? Illo
enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur
et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo
et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola,
ipse templi dei vitiator in templum dei convenit. Nam et hic, Vos 
enim, inquit, estis templum dei vivi. Dicit enim, Quia inhabitabo
in vobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi
populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini et
immundum ne attigeritis. Hoc quoque evolvis, o apostole, ut cum
maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo
et adhuc superdicis, Habentes igitur promissionem istam, dilecti, 
emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes
castimoniam in dei timore. Oro te, qui talia infigit
mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in ecclesiam?
an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Haec sicuti et
praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt.
 

 In finem enim epistolae dicens, Ne rursus cum venero, humiliet
me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam
non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione
et vilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam
inissent, quos in ecclesia inventurus erat, sed lugendos et
sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. Et ceterum non
competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse qui eam
supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant
apostolum omnes isti qui aliquid contra naturam atque propositum
hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt,
ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis
omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto
quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.

Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et
in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris
novi. Qui et in prima primus omnium templum dei dedicavit:
 Non scitis vos templum dei esse et in vobis dominum habitare?
qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit:
Si quis templum dei vitiaverit, vitiabit illum deus; templum enim
dei sanctum est, quod estis vos. Age iam, quis omnino vitiatum
a deo redintegravit, id est traditum satanae in interitum carnis,
 cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum, id est, nemo
praesumat vitiatum a deo redintergrari denuo posse? Sicut rursus
 inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles
et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos
praemisit: Ne erraveritis, scilicet si putaveritis eos consecuturos.
Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur quae
 inest regno. Etiam ingerens, Sed haec quidem fuistis, sed abluti
estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in
spiritu dei nostri; quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit,
tanto post lavacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui
 

non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem
disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis, deus et hunc et illos 
conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. Faciamus 
enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram,
et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit
illum. Dominus corpori; et sermo enim caro factus est. Deus 
autem et dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam, 
propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis 
corpora vestra membra Christi? quia et Christus dei templum.
Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens 
membra Christi, faciam membra fornicariae? Non scitis, quod qui
adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo
in unam carnem. Qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus.
Fugite fornicationem. Si revocabilem venia, quomodo fugiam
moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum
ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod
admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur invaderes,
ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et
Christo, sicut disposuerat, addicit, Et non estis vestri, statim
opponens, Empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini;
glorificate et tollite dominum in corpore vestro. Hoc qui praecipit,
vide an ignoverit ei qui dedecoraverit dominum et qui
deiecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem
notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae
omnem silvam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne
quidquam de recidivo fruticare permittat, aspice illum a iusta
fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem.
De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem 
 

non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem
suam habeat; vir uxori et uxor viro debitum reddat. Huius boni
fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam
esset? Quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii
sui infregit, et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis,
si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. Non
enim timebitur quae ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur
matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes sibi esse
 aequales. Quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant?
Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo eius perseverare,
si vero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri.
Quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae, an poenae?
Atquin si fornicatio habet veniam, non erit concupiscentia eius.
Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si
poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam
manet poena. Interea et divortium prohibens pro eo aut viduitatis
perseverantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto
 adversus moechiam procurat, quia Qui dimiserit uxorem praeter
causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a viro ducit,
moechatur. Quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet
denuo admittatur quod ignosci denuo non vult? Iam si usquequaque
 optimum dicit homini sic esse, Iunctus es uxori, ne quaesieris
solutionem, ut moechiae locum non des: Solutus es ab uxore,
ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves: Quod et si
duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat, pressuram tamen
carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. Ceterum
tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tanquam
non habentes. Praeterit enim habitus huius mundi, iam
 scilicet non desiderantis, Crescite et multiplicamini. Sic vult nos
praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo
placeant deo, nupti vero de mundo recogitent quomodo
 

placeant coniugio. Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem 
quam erogatorem. Sic et illam beatiorem discernit quae
amisso viro fidem ingressa amaverit occasionem viduitatis. Sic
haec omnia continentiae consilia ut divina commendat; Puto, inquit,
et ego spiritum dei habeo. Quis iste est adsertor audacissimus
omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane
fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam
adversus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo
eius? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem
de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane, non
adulteria, sed nuptias. Parcit sane, matrimoniis, non stupris.
Tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur. Studet
compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.
Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim
non potest. Sed est hoc sollemne perversis et idiotis haereticis,
iam et psychicis universis, alicuius capituli ancipitis occasione
adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.

Provoca ad apostolicam aciem, aspice epistolas eius, omnes 
pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in
luxuriae et lasciviae et libidinis negotia iaculantur. Quid denique
et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione, 
nec ex immunditia: et, Haec est voluntas dei, sanctimonia
vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas
 

suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae,
sicut nationes, quae deum ignorant. Quid Galatae
 legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis
posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quae praedico vobis,
sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi
haereditate. Romani vero quid magis discunt quam non
 derelinquere dominum post fidem? Quid ergo dicimus? perseveramus
in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui
sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc? An ignoratis,
quod qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus
tincti? Consepulti illi ergo sumus per baptismum in mortem,
ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae
incedamus. Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed
et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster
confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus
quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a
mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. Quod
enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem
vivit, deo vivit. Ita et vos reputate vosmetipsos mortuos quidem
delinquentiae, viventes autem deo per Christum Iesum. Igitur semel
Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae,
et maxime tantae, reviviscere. Aut si possit fornicatio
et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. Instat
autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro
mortali, cuius infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis
membra vestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc
 exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. Nam etsi habitare
bonum in carne sua negavit, sed secundum legem litterae, in qua
fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab
 infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te
a lege delinquentiae et mortis. Licet enim ex parte ex Iudaismo
disputare
 videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem
 

disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per 
carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter
delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne, uti ius legis,
inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum
spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt,
ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae
sunt spiritus. Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse; dehinc
et inimicitiam, et in deum, et eos qui sunt in carne, id est
in sensu carnis, deo placere non posse: et, Si secundum carnem
vivitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus
carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcunque pudet pronuntiare?
Cetera enim carnis et apostolus nominasset. Proinde et Ephesiis
pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conversati 
sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis. Notans
denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se
tradidissent in operationem immunditiae omnis, Vos autem, inquit, 
non sic didicistis Christum. Et iterum sic dicit: Qui furabatur,
iam non furetur. Sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur,
et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset
enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset vel porrigi
omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens, Omnis, inquit, 
sermo turpis non procedat ex ore vestro. Item: Fornicatio autem
et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet
sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator
aut immundus non habeat dei regnum. Nemo vos seducat
inanibus verbis. Propter hoc venit ira dei super filios incredulitatis.
Quis seducit inanibus verbis, nisi qui contionatur remissibilem
esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo
effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut
et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Demonstrat 
et Colossensibus quae membra mortificent super terram, fornicationem, 
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et turpiloquium.
 

Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod
tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur.
 Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset,
esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis
 faceret. Circumcidit Timotheum solum, et tamen abstulit
circumcisionem.

Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae
et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae,
quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando
veniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. Sequebatur
et hoc psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco quae
aperte ad communicationem eccelesiasticam causis eiusmodi negandam
etiam antiquitus cauta sunt. Nam et in proverbiis Salomon,
quae ΙΙΑΡΟΙΜΙΑΣ dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili,
 Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae
suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia
autem eius non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio
viro non parcet in die iudicii. Hoc si de ethnico putaveris dictum,
 certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio
eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Habes statim
 in Psalmis, Beatum virum, qui non abierit in consilio impiorum,
nec in via peccatorum steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit.
 Cuius et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et
cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium),
et cum impiis non sedebo, et, Lavabo cum innocentibus
manus meas, et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures,
 quoniam quidem, Cum sancto sanctus eris: et cum viro
 

innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso
perversus eris. Et alibi: Peccatori autem dicit dominus, Ut 
quid tu exponis iustificationes meas, et adsumis testamentum
meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum
adulteris portionem tuam ponebas. Hinc igitur informatus et apostolus,
Scripsi, inquit, vobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, 
non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum
oportebat vos exire de mundo. Nunc autem scribo vobis,
si quis frater nominatur in vobis fornicator aut idololatres (quid
enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum?)
et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam;
quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit 
conspersionem. Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, 
neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo 
participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. Et adhuc
pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,
immo et revincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe
est edicere. Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose
incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis 
et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam
diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet, emundans 
lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi ecclesiam gloriosam non
habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta
et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga vetustatis ut virgo,
sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro vilitatis ut emundata.
Quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus
vel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens,
restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam
 

 elementiam dei quae mavult peccatoris paenitentiam quam mortem?
Hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum
est. Dicimus itaque, clementiae divinae si cavisse competisset
demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus
 diceret, Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam
egerint, et, Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi
posteaquam caligas fratrum volutando deterserint, et, Qui templ(??)
dei vitiaverit, vitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres
in ecclesia de capite suo excusserit. Debuerat enim quae dam(??)averat
proinde determinasse, quonam usque et sub condicione
damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua severitate
damnasset. Porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem
prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, (??)
spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit,
eam paenitentiam ostendens dominum malle quae ante fidem.
quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi
per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi.
Nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans eni(??)
Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, que(??)
 primus ipse fuisset, quid adicit? Et misericordiam sum conse(??)tus,
quoniam ignorans feci in incredulitate. Ita clementia illa dei
malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adb(??)
et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum venera
Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint (??)
Quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competitutique
et paenitentia ad se clementiam invitat, salva illa paenitentiae
specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam (??)
episcopo consequi poterit, aut maioribus et inremissibilibus (??)
deo solo.

Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Ioannes nescio
quid diversae parti subplaudere videatur? quasi in Apocalypsi manifeste
 

fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, ubi ad angelum
Thyatirenorum spiritus mandat habere se adversus eum, quod 
teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet, atque
seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis.
Et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec
vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et
moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam
egerint operum eius. Bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae
regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. 
Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Ioanne
concessum quod a Paulo sit denegatum. Hanc aequalitatem spiritus
sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus eius. Haereticam
enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat,
in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam
urgebat. Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum
cognito postmodum casu et paenitentia expiato et veniam consequi
et in ecclesiam redigi? Unde et apud nos, ut ethnico par, immo
et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma veritatis utroque
homine purgatus admittitur. Aut si certus es mulierem illam
post fidem vivam in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae,
sed quasi fideli peccatrici veniam ex paenitentia vindices,
sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et
restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitenitia quam et nos
deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia deo reservamus.
Denique ea Apoealypsis in posterioribus propudiosos et
fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos
et idololatras, qui tale quid in
 fide fuerint, in stagnum ignis sine
 

ulla condicionali damnatione decrevit. Non enim de ethnicis videbitur
 sapere, cum de fidelibus pronuntiarit, Qui vicerint, haereditatem
habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi in filios, et
ita subiunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus
et homicidis et veneficis et idololatris particula in
stagno ignis et sulphuris, quod est more secunda. Sic et rursus:
Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem,
et in portas ad introëundum in sanctam civitatem. Canes
venefici, fornicator, homicida, foras, utique qui non ex praeceptis
 agant. Illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Celerum
quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare? praecesserat. De
 epistola quoque Ioannis carpunt statim. Dictum est, Sanguis fil(??)eius
emundat nos ab omni delicto. Semper ergo et omnifariam
delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille:
aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto,
non etiam a fornicatione. Unde autem exorsus est? Lumen
praedixerat deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos, si
dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus.
 Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem (??)
eo habebimus, et sanguis Iesu Christi domini nostri emundat nos
ab omni delicto. Ergo in lumine incedentes delinquimus, et in
lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit,
non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit, quomodo
emundabimur a delicto, in lumine incedentes, in quo delictum
agi non potest. Adeo sic emundari nos ait, non qua delinquamus,
sed qua non delinquamus. Incedentes enim in lumine,
tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito,
sed non admisso delicto. Haec est enim vis dominici sanguinis
ut quos iam delicto mundarit et exinde in lumine constituerit,
mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseveraverint.
Sed subicit, inquis, Si dicamus nos delictum non habere, seducimus
nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta
nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emunde(??)
nos ab omni iniustitia. Numquid ab immunditia? Aut si ita est,
ergo et ab idololaria. Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus,
 Si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum,
et sermo eius non est in nobis. Eo amplius, Filioli, haec scripsi
 

vobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, advocatum habemus apud
deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro
delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam
habere constabit. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio?
Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum
tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta
deleta, non habitura postea veniam, in quo nos sensus ad admonitionem
castimoniae demandat. Omnis, inquit, qui habet spem 
istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui
facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et
scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus
admittenda. Siquidem subiungit, Omnis qui manet in illo, non
delinquit. Omnis qui delinquit, neque vidit neque cognovit eum.
Filioli, nemo vos seducat. Omnis qui facit iustitiam, iustus est,
sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam
diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est
filius Dei, ut solvat opera diaboli. Nam et solvit liberans hominem
per lavacrum, donato ei chirographo mortis. Et ideo omnis 
qui ex deo nascitur, non facit delictum, quia semen dei manet in
illo, et non potest delinquere, quia ex deo natus est. In hoc manifesti
sunt filii dei et filii diaboli. In quo, nisi illi non delinquendo,
ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo
sunt, proinde atque si nunquam sint ex deo nati? Quod si dicit,
Qui non est iustus, ex deo non est, qui non pudicus, quomodo 
rursus ex deo fiet, qui iam esse desiit? Iuxta est igitur ut excidisse
sibi dicamus Ioannem in primore quidem epistola negantem
nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere
omnino, et illic quidem aliquid de venia blandientem, hic vero
districte negantem filios dei quicunque deliquerint. Sed absit. Nam
nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum.
Et hic enim illam Ioannes commendavit, quod sint quaedam delicta
cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. Cui enim non
 

 accidet aut irasci inique, et ultra solis occasum, aut et ma(??)
immittere, aut facile maledicere, aut temere iurare, aut fidem pac(??)
destruere, aut verecundia aut necessitate mentiri? In nego(??)
officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tenta(??)
ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat. Horum (??)
erit venia per exoratorem patris Christum. Sunt autem et cont(??)
istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidi(??)
idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et (??)
catio, et si qua alia violatio templi dei. Horum ultra exorator (??)
erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex deo fu(??)
non futurus dei filius, si admiserit. Ita Ioannis ratio cons(??)
diversitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum deli(??)
filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. Prospiciebat enim cla(??)
litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in (??)
 manifestius. Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non (??)
mortem, postulabit, et dabit ei vitam dominus qui non ad mort(??)
delinquit. Est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut (??)
 postulet. Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo dep(??)
pro populo mortalia delinquente. Omnis iniustitia delictam est,
 et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis qui (??)
deo natus sit non delinquit, scilicet delictum quod ad morte(??) est.
Ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornication(??)
mortalia esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus (??)
exorare permittitur.

Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac (??)
minat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei antisti(??)
 

ad ubique de ecclesia eradicandum omne sacrilegium pudicitiae,
sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundantia alicuius
etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum
confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. Extat enim
et Barnabae titulus ad Hebraeos, a deo satis auctorati viri, ut
quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego 
solus et Barnabae non habemus operandi potestatem? Et utique
receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore
moechorum. Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad 
perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae
iacere ab operibus mortuorum, Impossibile est enim, inquit, eos,
qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustaverunt et participaverunt
spiritum sanctum et verbum dei dulce gustaverunt, occidente
 

iam aevo cum exciderint, rursus revocari in paenitentiam,
refigentes cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. Terra
enim, quae bibit saepius devenientem in se humorem et peperit
herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem dei consequitur;
proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima,
cuius finis in exustionem. Hoc qui ab apostolis didicit et cum
apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam
promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur,
et figuras eius iam in ipsa veritate servabat. Ad
 hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem
varietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usq(??)
ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit
eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero
die visus fuerit in eiusmodi color vivus, inquinatus est. Conversum
enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei,
quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum
mundum voluit intellegi, qui iam non sit varius, non sit de pristino
et novo aspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem
aliquid ex illa revixerit, rursum in carne eius quod emortuum
delicto habebatur immundum iudicari, nec expiari iam a sacerdote.
Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo
fuerat exclusa, commaculans immundabile est vitium. Item de
 domo: Si quae maculae et cavositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti
fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet
auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent.
Dehinc introgressus sacerdos si invenisset cavositates viridicantes
vel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra
parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam
septem diebus. Dehinc die septima regressus si animadvertisset
diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides,
in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra civitatem in
locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi
loco pristinorum et pulvere alio inliniri domum. Oportet
 

enim, cum pervenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de
domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta
prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima,
et ubi introierit eam sermo dei et invenerit maculas ruboris et
viroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos
(nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem proeliatorem 
imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et
firmos substrui lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo 
habilis deo sit. Quod si post recuperationem et reformationem
rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis causis
aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et iussit deponi
materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum
immundum. Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma
et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et
maculas carnis, et abicitur extra civitatem in locum immundum,
deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur 
in ecclesia post ruinam. Sic et de famulae concubitu, quae
homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, 
inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa
cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa,
cui servabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non
habet veniam.

Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed 
et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum
et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsiguat,
 

 seorsum quod potestas spiritus, spiritus autem deus. Quid
 autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Observa
quod iubet. Quis autem poterat donare delicta? Hoc seli(??)s
 ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus deus? et utique
mortalia quae in ipsum fuerint admissa, et in templum eius. Nam
 tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere
in persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos
tale aliquid indulsisse constaret cuius venia a deo, non ab homine,
competeret non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. Nam et
mortuos suscitaverunt, quod deus solus, et debiles redintegraverunt,
quod nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod
noluit Christus. Non enim decebat eum saevire qui pati venerat.
 Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate,
ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse.
Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignoverant,
quia et severitatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et
nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam divinitatem,
et vindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem.
Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio
praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque
prophetam nec apostolum exhibens cares ea virtute cuius est
indulgere? Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi.
Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum paracletum in
prophetis novis habeo dicentem, Potest ecclesia donare delictum,
 

sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus
spiritus pronuntiavit? Atqui magis eversoris fuisset et semetipsum
de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare.
Aut si et hoc secundum spiritum vertatis adfectare gestivit, ergo
spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus veniam,
sed cum plurium malo non vult. De tua nunc sententia quaero,
unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro dominus,
Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claves 
regni caelestis, vel, Quaecunque alligaveris vel solveris in terra,
erunt alligata vel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te derivasse
solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam
Petri propinquam? Qualis es, evertens atque commutans manifestum
domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem?
Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et, Dabo tibi claves,
non ecclesiae, et, Quaecunque solveris vel alligaveris, non quae.
solverint vel alligaverint. Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia
extructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit, vides quam:
Viri Israëlitae, auribus mandate quae dico: Iesum Nazarenum virum 
a deo vobis destinatum, et reliqua. Ipse denique primus in Christi
baptismo reseravit aditum caelestis regni, quo solvuntur alligata
retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram
salutem, et Ananiam vinxit vinculo mortis et debilem pedibus
absolvit vitio valetudinis. Sed et in illa disceptatione custodiendae
necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum
vocatione praefatus. Et nunc, inquit, cur tentastis dominum 
de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri
sufferre valuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem
consecuturos sicut et illi. Haec sententia et solvit quae omissa
sunt legis, et alligavit quae reservata sunt. Adeo nihil ad delicta
 

fidelium capitalia potestas solvendi et alligandi Petro emancipata.
Cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies delinquenti in
eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare, id est retinere,
mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non in fratrem, quis
admiserit. Praeiudicatur enim non dimittenda in deum delicta,
cum in homine admissa donantur. Quid nunc et ad ecclesiam, et
quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus
potestas ista conveniet aut apostolo aut prophetae. Nam et
ipsa ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est
trinitas unius divinitatis, pater et filius et spiritus sanctus. Illam
ecclesiam congregat quam dominus in tribus posuit. Atque ita
exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverint ecclesia
ab auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem
delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem,
non ecclesia numerus epsicoporum. Domini enim, non famuli est
ius et arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.

At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. Ut
quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia in novo custodiae
nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores,
iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant maculati
cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt quam qui ecelesiam
 

perdiderunt. Violantur viri ac feminae in tenebris plane ex
usu libidinum notis, et pacem ab his quaerunt qui de sua periclitantur.
Alii ad metalla confugiunt et inde communicatores revertuntur,
ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis post
martyrium novis. Quis enim in terris et in carne sine culpa?
Quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius
et feneratori? Puta nunc sub gladio iam capite librato, puta
in patibulo iam corpore expanso, puta in stipite iam leone concesso,
puta in axe iam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate
et possessione martyrii, quis permittit homini donare quae
deo reservanda sunt, a quo ea sine excusatione damnata sunt,
quae nec apostoli, quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicaverunt?
 

 Denique iam ad bestias depugnaverat Paulus Ephesi, cum
interitum decernit incesto. Sufficiat martyri propria delicta purgasse.
Ingrati vel superbi est in alios quoque spargere quod pro
magno fuerit consecutus. Quis alienam mortem sua solvit, nisi
solus dei filius? Nam et in ipsa passione liberavit latronem, (??)
hoc enim venerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus pro
peccatoribus obiret. Proinde qui illum aemularis donando delicta.
si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. Si vero peccator es,
quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit? Habeo
etiam nunc quo probem Christum. Si propterea Christus in martyre
est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis
edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est. Sic enim dominus
 Iesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis
nequam in cordibus vestris? Quid enim facilius est dicere paralytico,
Dimittuntur tibi peccata, aut, Surge et ambula? Igitur at
sciatis filium hominis habere dimittendorum peccatorum in te(??)s
potestatem, tibi dico paralytice Surge et ambula. Si dominus tantum
de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus
et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere,
non licet mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus
credere. Cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre
expostulas veniam, ipse confiteris eiusmodi crimina non nisi proprio
martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod si est, iam
 et martyrium aliud erit baptisma. Habeo enim, inquit, et aliud
 baptisma. Unde et ex vulnere lateris dominici aqua et sanguis
utriusque lavacri paratura manavit. Debeo ergo et primo lavacro
alium liberare, si possum secundo, ingeramusque in sinum
necesse est: Quaecunque auctoritas, quaecunque ratio moecho et
fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae
et idololatrae paenitentibus subvenire, certe negatori, et utique illi
quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saevitia deiecit.
Ceterum indignum deo et illius misericordia qui paenitentiam peccatoris
morti praevertit, ut facilius in ecclesiam redeant qui subando
 

quam qui dimicando ceciderunt. Urget nos dicere indignitas.
Contaminata potius corpora revocabis quam cruentata. Quae
paenitentia miserabilior, titillatam prosternens carnem, an vero laniatam?
Quae iustior
 venia in omnibus causis, quam voluntarius,
an quam invitus peccator implorat? Nemo volens negare compellitur,
nemo nolens fornicatur. Nulla ad libidinem vis est, nisi
ipsa; nescit quodlibet cogi. Negationem porro quanta compellunt
ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negavit,
qui Christum vexatus, an qui delectatus amisit? qui cum amitteteret
doluit, an qui cum amitteret lusit? Et tamen illae cicatrices
Christiano proelio insculptae, et utique invidiosae apud Christum,
quia vicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non vincendo
cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate,
sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente
ad dominum de venia, denuo dimittentur eis, quia piaculariter
negaverunt. Solis illis caro infirma est. Atquin nulla tam fortis
caro quam quae spiritum elidit.