Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem 
provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas,
sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam 
subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem 
haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato
plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant.
 
Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo
sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per
quam sit, ne esse non possit.

Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus
erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim,
neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. Proinde haereses
ad languorem et interitum fidei productas si expavescimus hoc
posse, prius est ut expavescamus hoc eas esse, quae dum sunt,
habent posse, et dum possunt, habent esse. Sed enim febrem
ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur
potius quam miramur et, quantum in nobis est, praecavemus,
non habentes abolitionem eius in nostra potestate.
Haereses vero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes
malunt quidam mirari quod hoc possint quam devitare
ne possint, cum habeant devitandi potestatem. Ceterum nihil
valebunt, si illas tantum valere non mirentur. Aut enim dum
mirantur, in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur,
ideo mirantur quasi quod tantum valeant ex aliqua veniat veritate.
Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses
apud eos multum valeant qui in fide non valent. In pugna
pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est vincit quis,
aut quia non potest vinci, sed quoniam ille qui victus est nullis
viribus fuit: adeo idem ille victor, bene valenti postea comparatus,
 

etiam superatus recedit. Non aliter haereses de quorundam infirmitatibus
habent quod valent, nihil valentes, si in bene valentem
fidem incurrant.

Solent quidem isti infirmiores etiam de quibusdam personis 
ab haeresi captis aedificari in ruinam. Quare illa vel ille fidelisimi
et prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem
transierunt? Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes
neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint
demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro
postea excidat? Saul, bonus prae ceteris, livore postea evertitur.
David, vir bonus secundum cor domini, postea caedis et stupri reus
est. Solomon, omni gratia et sapientia donatus a domino, ad
idololatriam a mulieribus inducitur. Soli enim dei filio servabatur
sine delicto permanere. Quid ergo, si episcopus, si diaconus, si
vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit,
ideo haereses veritatem videbuntur obtinere? Ex personis probamus
fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens, nemo
fidelis, nemo maior, nisi Christianus. Nemo autem Christianus, 
nisi qui ad finem usque perseveraverit. Tu, ut homo, extrinsecus
unumquemque nosti. Putas quod vides. Vides autem, quousque 
oculos habes. Sed oculi, inquit, domini alti. Homo in faciem, 
deus in praecordia contemplatur. Et ideo contemplatur et ideo 
cognoscit dominus qui sunt eius, et plantam, quam non plantavit, 
eradicat, et de primis novissimos ostendit: et ventilabrum in 
manu portat ad purgandam aream suam. Avolent quantum volunt
paleae levis fidei quocunque adflatu temptationum, eo purior massa
frumenti in horrea domini reponetur. Nonne ab ipso domino quidam
discentium scandalizati deverterunt? Nec tamen propterea
 

ceteri quoque discedendum a vestigiis eius putaverunt, sed qui
scierunt illum vitae esse verbum et a deo venisse, perseveraverunt
in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si vellent et
ipsi discedere, placide obtulisset. Minus est, si et apostolum
 eius aliqui Phygelus et Hermogenes et Philetus et Hymenaeus
 reliquerunt: ipse traditor Christi de apostolis fuit. Miramur de
ecclesiis eius, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendunt
 Christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi. Ex nobis,
inquit, prodierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum.

Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum
quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses
praenuntiaverunt et fugiendas praefinierunt, et sicut esse illas
non expavescimus, ita et posse id, propter quod effugiendae sunt,
 non miremur. Instruit dominus multos esse venturos sub pellibus
ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi
nominis Christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces,
nisi sensus et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi
intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi
praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores?
Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Hoc
erunt haereses non minus doctrinarum perversitate ecclesiam
lacessentes quam tunc antichristus persecutionem atrocitate persequetur;
nisi quod persecutio et martyras facit, haeresis apostatas
 tantum. Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles
quique manifestarentur, tam qui in persecutionibus steterint
quam qui ad haereses non exorbitaverint. Neque enim eos
probabiles intellegi iuvat qui in haeresin fidem demutant;
 

sicut ex diverso sibi interpretantur, quia dixerit alibi, Omnia 
examinate, quod bonum est tenete. Quasi non liceat omnibus
male examinatis in electionem alicuius mali impingere per errorem.

Porro si dissensiones et schismata increpat, quae sine dubio 
mala sunt, et in continenti haereses subiungit. Quod malis adiungat,
malum utique profitetur, et quidem maius, cum ideo credidisse
se dicat de schismatibus et dissensionibus, quia sciret 
etiam haereses oportere esse. Ostendit enim gravioris mali conspectu
de levioribus se facile credidisse, certe non ut ideo de
malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris
quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum
quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet
quos non potuerint depravare. Denique si totum capitulum
ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit,
haereses vero non minus ab unitate divellunt quam schismata et
dissensiones, sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis
constituit in qua et schismata et dissensiones: ac per hoc
non eos probabiles facit qui in haereses diverterint, cum maxime
diverti ab eiusmodi obiurget, edocens unum omnes loqui et 
id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.

Nec diutius de isto, si idem est Paulus qui et alibi haereses 
inter carnalia crimina numerat scribens ad Galatas, et qui Tito 
suggerit hominem haereticum post primam correptionem recusandum,
quod perversus sit eiusmodi et delinquat, ut a semetipso
damnatus. Sed et in omni paene epistula de adulterinis doctrinis
fugiendis inculcans haereses taxat. Quarum opera sunt adulterae
doctrinae, haereses dictae Graeca voce, ex interpretatione electionis
 

qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur.
Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur
sibi elegit. Nobis vere nihil ex nostro arbitrio indulgere licet,
sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos
domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio
quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter
 nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de caelis
aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat
iam tunc spiritus sanctus futurum in virgin(??) quadam Philumene
angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cuius
signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit.

Hac sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus
auribus natae de ingenio sapientise saecularis, quam dominus stultitiam
 vocans stulta mundi in confusionem etiam philosophiae
ipsius elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria
interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses
a philosophia subornantur. Inde aeones, et formae nescio quae
infinitae, et trinitas hominis apud Valentinum; Platonicus fuerat:
 

inde Marcionis deus melior de tranquillitate; a Stoicis venerat:
et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur: et ut
carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola
sumitur: et ubi materia cum deo aequatur, Zenonis disciplina
est: et ubi aliquid de igneo deo allegatur, Heracletus intervenit.
Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur,
idem retractatus implicantur: unde malum, et quare? et
unde homo, et quomodo? et, quod proxime Valentinus proposuit,
unde deus? scilicet de enthymesi et ectromate. Miserum
Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et
destruendi, versipellem in sententiis, coactam in coniecturis, duram
in argumentis, operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi,
omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae 
et genealogiae interminabiles, et quaestiones infructuosae, 
et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos apostolus refrenans
nominatim philosophiam contestatur caveri oportere, scribens
ad Colossenses, Videte, ne qui sit circumveniens vos 
per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem
hominum, praeter providentiam spiritus sancti. Fuerat Athenis, et
istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis,
de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses
 

multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo
Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis
et Christianis? Nostra institutio de porticu Solomonis est,
 qui et ipse tradiderat dominum in simplicitate cordis esse quaerendum.
Viderint qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum
protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum
Iesum, nec inquisitione post evangelium. Cum credimus,
nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non
esse quod ultra credere debeamus.

Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt
ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam
 scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis.
Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis
ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus
 esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset,
cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito
ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus
adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos.
Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui
 habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et
Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum
 quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem
speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis.
Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est,
 Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc
eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero
 nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area
et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi
nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus
aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is
 

potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei
competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid
repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem
nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius.
Et ideo ad IsraÃ«l loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad 
oves perditas domus IsraÃ«l. Nondum canibus iactarat panem
filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem
in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes,
consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus 
esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi
nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi
erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite
et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos
et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini
dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt.
Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis
nobis constituerunt, sed exemplum.

Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, Quaerite 
et invenietis; tamen et hic expetit sensus certare cum interpretationis gubernaculo. Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa,
ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur.
Sed in primis hoc propono, unum itaque et certum
aliquid institutum esse a Christo quod credere omni modo debeant
nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere.
Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse.
 

Quaerendum est, donec invenias, et credendum, ubi inveneris, et
nihil amplius, nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper.
credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum,
cum id inveneris et credideris quod ab eo institutum est
qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. De
hoc quidem si qui dubitat, constabit penes nos esse id quod a
Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio,
admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quae crediderunt
id esse quod quaerere debuerunt, ne, Quaerite et invenietis, sine
disciplina rationis interpretentur.

Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in
tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideres,
in tempore, ut quando, in modo, ut quousque. Igitur quaerendum
est quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis, utique
donec invenias. Invenisti autem cum credidisti. Nam non credidisses,
si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires.
Ad hoc ergo quaerens, ut invenias, et ad hoc inveniens, ut credas.
Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti.
Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam
determinavit ipse qui te non vult aliud credere quam quod
instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab
aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus in quantum
possumus invenire, semper quaerimus et nunquam omnino
credimus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi?
ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus
proponit, Quaerite et invenietis. Apud Valentinum? Sed et Apelles
hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes
ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi
addicant. Ero itaque nusquam, dum ubique convenio, Quaerite
 

et invenietis, et velut si nusquam; quasi qui nunquam apprehenderim
illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet,
quod credi necesse est.

Impune erratur, nisi delinquatur; quamvis et errare delinquere 
est. Impune, inquam, vagatur qui nihil deserit. At enim,
si quod debui credere credidi, et aliud denuo puto requirendum,
spero utique aliud esse inveniendum, nullo modo speraturus istud,
nisi quia aut non credideram, qui videbar credidisse, aut desii
credidisse. Ita fidem meam deserens negator invenior. Semel
dixerim: Nemo quaerit, nisi qui aut non habuit aut perdidit. Perdiderat 
unam ex decem drachmis anus illa, et ideo quaerebat:
ubi tamen invenit, quaerere desiit. Panem vicinus non habebat,
et ideo pulsabat: ubi tamen apertum est. ei, et accepit, pulsare
cessavit. Vidua a iudice petebat audiri, quia non admittebatur: sed
ubi audita est, hactenus institit. Adeo finis est et quaerendi et
pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur, 
et quaerenti invenietur. Viderit qui quaerit semper, quia
non invenit. Illic enim quaerit ubi non invenietur. Viderit qui
semper pulsat, quia nunquam aperietur. Illuc enim pulsat ubi
nemo est. Viderit qui semper petit, quia nunquam audietur. Ab
eo enim petit qui non audit.

Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri 
oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae
 

veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria
ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles
ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium
captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam
anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator
ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet
durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur;
nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus
ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod
salva regula fidei potest in quaestionem devenire.

Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus profiteamur, 
illa scilicet qua creditur unum omnino deum esse nec
alium praeter mundi conditorem, qui universa de nihilo produxerit
per verbum suum primo omnium demissum; id verbum filium
eius appellatum, in nomine dei varie visum a patriarchis, in prophetis
semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris dei et
virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero eius et ex ea
natum exisse Iesum Christum, exinde praedicasse novam legem
et novam promissionem regni caelorum, virtutes fecisse, cruci
fixum tertia die resurrexisse, in caelos ereptum sedisse ad dexteram
patris, misisse vicariam vim spiritus sancti, qui credentes
agat, venturum cum claritate ad sumendos sanctos in vitae aeternae
et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos
 

igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis
restitutione. Haec regula a Christo, ut probabitur, instituta nullas
habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses inferunt et
quae haereticos faciunt.

Celerum manente forma eius in suo ordine quantumlibet 
quaeras et tractes et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid
tibi videtur vel ambiguitate pendere vel obscuritate obumbrari.
Est utique frater aliqui doctor gratia scientiae donatus, est aliqui
inter exercitatos, conversatus aliqui tecum curiosus, tecum tamen
quaerens novissime ignorare te melius sciet, ne quod non debeas
noris, quia quod debeas nosti. Fides, inquit, tua te salvum fecit, 
non exercitatio scripturarum. Fides in regula posita est; habet
legem et salutem de observatione legis: exercitatio autem in curiositate
consistit, habens gloriam solam de peritiae studio. Cedat
curiositas fidei, cedat gloria saluti. Certe aut non obstrepant, aut
quiescant. Adversus regulam nihil scire omnia scire est. Ut non
inimici essent veritatis haeretici, ut de refugiendis eis non praemoneremur,
quale est conferre cum hominibus qui et ipsi adhuc
se quaerere profiteantur? Si enim adhuc vere quaerunt, nihil
adhuc certi repererunt, et ideo, quaecunque videntur interim
tenere, dubitationem suam ostendunt, quamdiu quaerunt. Itaque 
tu, qui perinde quaeris, spectans ad eos qui et ipsi quaerunt,
dubius ad dubios, incertus ad incertos, caecus a caecis in
foveam deducaris necesse est. Sed cum decipiendi gratia praetendant
se adhuc quaerere, ut nobis per sollicitudinis iniectionem
tractatus suos insinuent, denique ubi adierunt ad nos,
statim quae dicebant quaerenda esse defendant, iam illos sic
 

debemus refutare, ut sciant nos non Christo, sed sibi negatores
esse. Cum enim quaerunt adhuc, nondum tenet; cum autem non
tenent, nondum crediderunt; cum autem nondum crediderunt,
non sunt Christiani. At cum tenent quidem et credunt, quaerendum
tamen dicunt, ut defendant. Antequam defendant, negant
quod confitentur se nondum credidisse, dum quaerunt Qui ergo
nec sibi sunt Christiani, quanto magis nobis? Qui per fallaciam
veniunt, qualem fidem disputant? Cui veritati patrocinantur qui
eam a mendacio inducunt? Sed ipsi de scripturis agunt, et
de scripturis suadent! Aliunde scilicet loqui possent de rebus
fidei, nisi ex litteris fidei?

Venimus igitur ad propositum. Hoc enim dirigebamus et
hoc praestruebamus allocutionis praefatione, ut iam hinc de eo
congrediamur de quo adversarii provocant. Scripturas obtendunt,
et hac sua audacia statim quosdam movent. In ipso vero congressu
firmos quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum scrupulo
dimittunt. Hunc igitur potissimum gradum obstruimus non
admittendi eos ad ullam de scripturis disputationem. Si hae
sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet,
cui competat possessio scripturarum, ne is admittatur ad eas
cui nullo modo competit.

Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis
induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod
fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones
 inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam
 


correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit
disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi,
et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more 
Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus
videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non
sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio
scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem
aut cerebri.

Ista haeresis non recipit quasdam scripturas, et si quas recipit, 
et adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti
sui intervertit, et si recipit, non recipit integras, et si aliquatenus
integras praestat, nihilominus diversas expositiones commentata
convertit. Tantum veritati obstrepit adulter sensus quantum et
corruptor stilus. Vanae praesumptiones necessario nolunt agnoscere
ea per quae revincuntur. His nituntur quae ex falso composuerunt
et quae de ambiguitate ceperunt. Quid promovebis,
exercitatissime scripturarum, cum si quid defenderis, negetur ex
diverso, si quid negaveris, defendatur? Et tu quidem nihil perdes
nisi vocem in contentione, nihil consequeris nisi bilem de
blasphematione.

Ille vero, si quis est cuius causa in congressum descendis 
scripturarum, ut eum dubitantem confirmes, ad veritatem, an magis
ad haereses deverget? Hoc ipso motus, quod te videat nihil
promovisse, aequo gradu negandi et defendendi adversa parte,
statu certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam
haeresin iudicet. Haec utique et ipsi habent in nos retorquere.
 

Necesse est enim et illos dicere a nobis potius adulteria scripturarum
et expositionum mendacia inferri, qui proinde sibi defendant
veritatem.

Ergo non ad scripturas provocandum est, nec in his constituendum
certamen in quibus aut nulla aut incerta victoria est aut
parum certa. Nam etsi non ita evaderet conlatio scripturarum,
ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud
prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat
fides ipsa, cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando,
et quibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit
esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit
veritas scripturarum et expositionum et omnium traditionum Christianarum.

Christus Iesus, dominus noster, permittat dicere interim,
quisquis est, cuiuscunque dei filius, cuiuscunque materiae homo et
deus, cuiuscunque fidei praeceptor, cuiuscunque mercedis repromissor,
quid esset,quid fuisset, quam patris voluntatem administraret,
quid homini agendum determinaret, quamdiu in terris
agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam sive discentibus seorsum,
ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos
nationibus magistros. Itaque uno eorum decusso reliquos
 undecim digrediens ad patrem post resurrectionem iussit ire et
docere nationes tinguendas in patrem et in filium et in spiritum
sanctum. Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur,
assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae
 ex auctoritate prophetiae, quae est in psalmo David, consecuti
promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium, primo per
Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis,
 


dehinc in orbem profecti eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus
promulgaverunt. Et perinde ecclesias apud unamquamque
civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae
ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie mutuantur,
ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur
ut suboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad
originem suam censeatur necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae
una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes
primae et omnes apostolicae, dum una omnes probant unitate
communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis,
quae iura non alia ratio regit quam eiusdem sacramenti
una traditio.

Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Christus 
Iesus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos
praedicatores quam Christus instituit, quia nec alius patrem novit 
nisi filius et cui filius revelavit, nec aliis videtur revelasse
filius quam apostolis quos misit ad praedicandum, utique quod illis
revelavit. Quid autem praedicaverint, id est quid illis Christus
revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per
easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando
tam viva, quod aiunt, voce quam per epistulas postea. Si
haec ita sunt, constat perinde omnem doctrinam quae cum illis
ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret veritati 
deputandam, id sine dubio tenentem quod ecclesiae ab
apostolis, apostoli a Christo, Christus a deo accepit: omnem
 

vero doctrinam de mendacio praeiudicandam quae sapiat contra veritatem
ecclesiarum et apostolorum Christi et dei. Superest ergo,
ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cuius regulam supra
edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso,
an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis
apostolicis, quod nulla doctrina diversa. Hoc est testimonium
veritatis.

Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur,
nihil iam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis,
locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam
hanc praescriptionem movere se posse, solent dicere non
omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus
convertunt omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus
tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes, qui
aut minus instructos aut parum simplices apostolos miserit. Quis
igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse quos
magistros dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu,
in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat,
illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intellegere
 non liceret? Latuit aliquid Petrum aedificandae ecclesiae petram
dictum, claves regni caelorum consecutum et solvendi et alligandi
in caelis et in terris potestatem? Latuit et Ioannem aliquid,
dilectissimum domino, pectori eius incubantem, cui soli
dominus Iudam traditorem praemonstravit, quem loco suo filium
Mariae demandavit? Quid eos ignorasse voluit quibus etiam gloriam
suam exhibuit et Moysen et Helian et insuper de caelo patris
vocem? non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus
 
testibus stabit omne verbum. Ignoraverunt itaque et illi quibus
post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas edisserere
dignatus est. Dixerat plane aliquando, Multa habeo adhuc 
loqui vobis, sed non potestis modo ea sustinere, tamen adiciens,
Cum venerit ille spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem
veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse quos omnem veritatem
consecuturos per spiritum veritatis promiserat. Et utique implevit
repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum spiritus
sancti. Quam scripturam qui non recipiunt, nec spiritus sancti
esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possunt agnoscere
discentibus missum, sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui
quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus probare
non habent. Tanti est enim illis non habere probationes eorum
quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum quae
mentiuntur.

Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam aliquam apostolorum 
quod Petrus et qui cum eo reprehensi sunt a Paulo. Adeo,
inquiunt, aliquid eis defuit; ut ex hoc etiam illud struant, potuisse
postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo
reprehendenti antecessores. Possum et hic Acta Apostolorum repudiantibus
dicere: Prius est ut ostendatis quis iste Paulus, et
quid ante apostolum, et quomodo apostolus, quatenus et alias ad
quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse se apostolum
de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti,
quando nec dominus ipse de se testimonium dixerit. Sed credant
sine scripturis, ut credant adversus scripturas, tamen doceant
 
ex eo, quod allegant Petrum a Paulo reprehensum, aliam evangelii
formam a Paulo superductam citra eam quae praemiserat
Petrus et ceteri. Atquin demutatus in praedicatorem de persecutore
deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus, et
ad illos ab illis qui ab apostolis fidem induerant. Dehine, sicut
ipse enarrat, ascendit in Hierosolyma, cognoscendi Petri causa,
ex officio et iure scilicet eiusdem fidei et praedicationis. Nam et
illi non essent mirati de persecutore factum praedicatorem, si
aliquid contrarium praedicaret, nec dominum praeterea magnificassent,
quia adversarius eius Paulus obvenerat. Itaque et dexteram
ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem
officii ordinaverunt, non separationem evangelii, nec ut
aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem.
Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus,
quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat
personarum respectu, utique conversationis fuit vitium, non
praedicationis. Non enim ex hoc alius deus quam creator, et
alius Christus quam ex Maria, et alia spes quam resurrectio annuntiabatur.

Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est, ut
apostolos committam. Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem
ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem,
 respondebo quasi pro Petro, ipsum Paulum dixisse
factum se esse omnibus omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non
Iudaeum, ut omnes lucrificaret. Adeo pro temporibus et personis
et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus
et personis et causis committebant, quemadmodum si et
 

Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem circumcideret
ipse Timotheum. Viderint qui de apostolis iudicant.
Bene, quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur, Sed etsi in 
tertium usque caelum ereptus Paulus et in paradisum delatus
audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse quae illum in
aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit condicio
eorum, ut nulli hominum proderentur. Quodsi ad alicuius conscientiam
manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis
sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius
postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui
quae Paulo mutire non licuit.

Sed, ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem 
nihil apostolos ignorasse, nec diversa inter se praedicasse,
non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse, quaedam enim
palam et universis, quaedam secreto et paucis demandasse, quia
et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum, O Timothee, depositum 
custodi, et rursum, Bonum depositum serva. Quod hoc 
depositum est, tam tacitum, ut alterius doctrinae deputetur? An
illius denuntiationis de qua ait, Hanc denuntiationem commendo 
apud te, filiole Timothee? item illius praecepti de quo ait, Denuntio 
tibi ante deum, qui vivificat omnia, et Iesum Christum, qui
testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias
praeceptum? Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex
supra et infra scriptis intellegetur non nescio quid subostendi hoc
dicto de remotiore doctrina, sed potius inculcari de non admittenda
alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto palam,
Coram multis, inquit, testibus. Quos multos testes si nolunt ecclesiam 
intellegi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod
sub multis testibus proferebatur. Sed nec quia voluit illum haec 
 

fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id
quoque argumentum occulti alicuius evangelii interpretandum est.
Nam cum dicit Haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat.
De occultis autem, ut de absentibus, apud conscientiam
non Haec, sed Illa dixisset.

Porro consequens erat, ut cui demandabat evangelii administrationem
non passim nec inconsiderate administrandam, adiceret
 secundum dominicam vocem, ne margaritam porcis et sanctum
canibus iactaret. Dominus palam edixit, sine ulla significatione
 alicuius tecti sacramenti. Ipse praeceperat, si quid in tenebris
et in abscondito audissent, in luce et in tectis praedicarent. Ipse
 per similitudinem praefiguraverat, ne unam mnam, id est unum
 verbum eius, sine fructu in abdito reservarent. Ipse docebat lucernam
non sub modium abstrudi solere, sed in candelabrum constitui,
ut luceat omnibus qui in domo sunt. Haec apostoli aut
neglexerunt aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt, abscondentes
aliquid de Lumine, id est de dei verbo et Christi sacramento.
Neminem, quod scio, verebantur, non Iudaeorum vim,
non ethnicorum; quo magis utique in ecclesia libere praedicabant
qui in synagogis et in locis publicis non tacebant. Immo neque
Iudaeos convertere neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod
credi ab eis volebant ordine exponerent. Multo magis iam credentibus
ecclesiis nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent.
Quamquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita
dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est quae
aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi quam
catholice in medium proferebant, ut alium deum in ecclesia dicerent,
alium in hospitio, aliam Christi substantiam designarent in
aperto, aliam in secreto, aliam spem resurrectionis apud omnes
annuntiarent, aliam apud paucos, cum ipsi obsecrarent in epistulis
 suis, ut id ipsum et unum loquerentur omnes, et non
essent schismata et dissensiones in ecclesia, quia sive Paulus
 

sive alii eadem praedicarent. Alioquin meminerant, Sit sermo 
vester: est, est, non, non, nam quod amplius, hoc a malo est,
ne evangelium in diversitate tractarent.

Si ergo incredibile est vel ignorasse apostolos plenitudinem 
praedicationis vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse,
videamus, ne forte apostoli quidem simpliciter et plene, ecclesiae
autem suo vitio aliter acceperint quam apostoli proferebant. Omnia
ista scrupulositatis incitamenta invenias praetendi ab haereticis.
Tenent correptas ab apostolo ecclesias, O insensati Galatae, quis 
vos fascinavit? et, Tam bene currebatis, quis vos impediit? 
ipsumque principium, Miror, quod sic tam cito transferimini ab 
eo qui suos vocavit in gratia, ad aliud evangelium. Item ad Corinthios 
scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, 
nondum idonei ad pabulum; qui putarent, se scire aliquid,
quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. Cum correptas
ecclesias opponunt, credant emendatas. Sed et illas recognoscant
de quarum fide et scientia et conversatione apostolus 
gaudet et deo gratias agit, quae tamen hodie cum illis correptis
unius institutionis iura miscent.

Age nunc omnes erraverint; deceptus sit et apostolus de testimonio 
reddendo; nullam respexerit spiritus sanctus, uti eam in
veritatem deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus 
de patre, ut esset doctor veritatis; neglexerit officium dei vilicus, 
Christi vicarius, sinens ecclesias aliter interim intellegere, aliter
credere quod ipse per apostolos praedicabat: ecquid verisimile est,
ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos
eventus unus est. Exitus variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum.
Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est
 

erratum, sed traditum. Audeat ergo aliquis dicere illos errasse
qui tradiderunt?

Quoquo modo sit erratum, tam diu utique regnavit error
quam diu haereses non erant. Aliquos Marcionitas et Valentinianos
liberanda veritas expectabat. Interea perperam evangelizabatur,
perperam credebatur; tot milia milium perperam tincta, tot opera
fidei perperam administrate, tot virtutes, tot charismata perperam
operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique
martyria perperam coronata. Aut si non perperam nec in
vacuum quale est, ut ante res dei currerent quam cuius dei
notum esset? ante Christiani quam Christus inventus? ante haereses
quam vera doctrina? Sed enim in omnibus veritas imaginem
antecedit, post vero similitudo succedit. Ceterum satis ineptum,
ut pro priori doctrina haeresis habeatur, vel quoniam ipsa est
quae futuras haereses cavendas praenuntiabat. Ad eius doctrinae
ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam
 scribit, Et si angelus de caelo aliter evangelizaverit, citra quam
nos, anathema sit.

Ubi tunc Marcion, Ponticus nauclerus, Stoicae studiosus?
Ubi tunc Valentinus, Platonicae sectator? Nam constat illos neque
adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in catholicae
primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem sub episcopatu
 

Eleutheri benedicti, donec ob inquietam semper curiositatem,
qua fratres quoque vitiabant, semel et iterum eiecti,
Marcion quidem cum ducentis sestertiis quae ecclesiae intulerat,
novissime in perpetuum discidium relegati venena doctrinarum
suarum disseminaverunt. Postmodum Marcion paenitentiam confessus
cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem recepturus,
si ceteros quos perditioni erudisset ecclesiae restitueret, morte
praeventus est. Oportebat enim haereses esse. Nec tamen ideo 
bonum haereses quia esse eas oportebat. Quasi non et malum
oportuerit esse. Nam et dominum tradi oportebat, sed vae 
traditori, ne quis etiam hinc haereses defendat. Si et Apellis
stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion
institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam desertor
continentiae Marcionensis ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam
secessit. Inde post annos regressus non melior, nisi tantum
qua iam non Marcionites, in alteram feminam impegit, illam
 

virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane
prostibulum et ipsam, cuius energemate circumventus quae ab
ea didicit Phaneroseis scripsit. Adhuc in saeculo supersunt qui
meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum,
 ne posteriores negare possint. Quamquam et de operibus
suis, ut dixit dominus, revincuntur. Si enim Marcion novum testamentum
a vetere separavit, posterior est eo quod separavit, quia
separare non posset nisi quod unitum fuit. Unitum ergo antequam
separaretur postea factum separatum posteriorem ostendit
separatorem. Item Valentinus aliter exponens et sine dubio emendans
hoc nomine quicquid emendat, ut mendosum retro, alterius
fuisse demonstrat. Hos ut insigniores et frequentiores adulteros
veritatis nominamus. Ceterum et Nigidius nescio qui, et Hermogenes,
et multi alii adhuc ambulant pervertentes vias domini.
Ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint? Si alium deum
praedicant, quomodo eius dei rebus et litteris et nominibus utuntur
adversus quem praedicant? si eundem, quomodo aliter? Probent
se novos apostolos esse?, dicant Christum iterum descendisse,
iterum ipsum docuisse, iterum crucifixum, iterum mortuum,
iterum resuscitatum. Sic enim apostolus descripsit, sic enim
apostolos solet facere, dare praeterea illis virtutem eadem signa
 

edendi quae et ipse. Volo igitur et virtutes eorum proferri;
nisi quod agnosco maximam virtutem eorum qua apostolos in perversum
aemulantur. Illi enim de mortuis vivos faciebant, isti de
vivis mortuos faciunt.

Sed ab excessu revertar ad principalitatem veritatis et posteritatem
mendacitatis disputandam ex illius quoque parabolae patrocinio 
quae bonum semen frumenti a domino seminatum in primore
constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico
diabolo postea superducit. Proprie enim doctrinarum distinctionem
figurat, quia et alibi verbum dei seminis similitudo est.
Ita ex ipso ordine manifestatur id esse dominicum et verum quod
sit prius traditum, id autem extraneum et falsum quod sit posterius
inmissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses,
quibus nulla constantia de conscientia competit ad defendendam
sibi veritatem.

Ceterum si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut 
ideo videantur ab apostolis traditae quia sub apostolis fuerunt,
possumus dicere: Edant ergo origines ecclesiarum suarum, evolvant
ordinem episcoporum suorum, ita per successionem ab initio
decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel
apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveravit, habuerit
auctorem et antecessorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae
census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum ecclesia Polycarpum
 

ab Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a
Petro ordinatum itidem. Perinde utique et ceterae exhibent
quos ab apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis
traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Quid enim
illis post blasphemiam inlicitum est? Sed etsi confinxerint, nihil
promovebunt. Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata
ex diversitate et contrarietate sua pronuntiabit neque apostoli alicuius
auctoris esse neque apostolici, quia sicut apostoli non diversa
inter se docuissent, ita et apostolici non contraria apostolis edidissent.
Nisi illi qui ab apostolis didicerunt aliter praedicaverunt.
Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet
nullum ex apostolis vel apostolicis auctorem suum proferant, ut
multo posteriores, quae denique cottidie instituuntur, tamen in
eadem fide conspirantes non minus apostolicae deputantur pro consanguinitate
doctrinae. Ita omnes haereses ad utramque formam
a nostris ecclesiis provocatae probent se quaqua putant apostolicas.
Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod non sunt,
 

nec recipiuntur in pacem et communicationem ab ecclesiis quoquo
modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo
modo apostolicae.

Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae 
tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et
deieratae. Nam et sic facilius traducentur, dum aut iam tunc
fuisse deprehenduntur, aut ex illis quae iam tunc fuerunt seminia
sumpsisse. Paulus in prima ad Corinthios notat negatores et 
dubitatores resurrectionis. Haec opinio propria Sadducaeorum.
Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus, et si qui
alii resurrectionem carnis infringunt. Et ad Galatas scribens invehitur 
in observatores et defensores circumcisionis et legis. Hebionis
haeresis sic est. Timotheum instruens nuptiarum quoque 
interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles, eius
secutor. Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem. 
Id de se Valentiniani asseverant. Sed et cum genealogies indeterminatas 
nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille
nescio qui novi et non unius nominis generat ex sua Charite
Sensum et Veritatem, et hi aeque procreant ex se Sermonem et
Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam, de qua
prima ogdoade Aeonum exinde decem alii, et duodecim reliqui
Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum.
Idem apostolus, cum improbat elementis servientes, aliquid
Hermogenis ostendit, qui materiam non natam introducens deo non
nato eam comparat, et ita matrem elementorum deam faciens
 

 potest ei servire quam deo comparat. Ioannes vero in Apocalypsi
idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare. Sunt
et nunc alii Nicolaitae. Gaiana haeresis dicitur. At in epistula
eos maxime antichristos vocat qui Christum negarent in carnem
venisse, et qui non putarent Iesum esse filium dei. Illud Marcion,
hoc Hebion vindicavit. Simonianae autem magiae disciplina angelis
serviens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur et a
Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.

Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum,
quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. Et tamen
nullam invenimus institutionem inter tot diversitates perversitatum
quae de deo creatore universorum controversiam moverit. Nemo
alterum deum ausus est suspicari. Facilius de filio quam de patre
haesitabatur, donec Marcion praeter creatorem alium deum solius
bonitalis induceret, Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum
superioris dei faceret deum legis et IsraÃ«lis, illum igneum
affirmans, Valentinus Aeonas sues spargeret et unius Aeonis vitium
in originem deduceret dei creatoris. His solis et his primis revelata
est veritas divinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem
gratiam a diabolo consecutis, qui deum sic quoque voluerit aemulari,
ut de doctrinis venenorum, quod dominus negavit, ipse faceret
discipulos super magistrum. Eligant igitur sibi tempora universae
haereses quae quando fuerint, dum non intersit quae quando,
dum de veritate non sint, et utique quae sub apostolis non
fuerunt, fuisse non possint. Si autem fuissent, nominarentur et
 

ipsae, ut et ipsae coercendae essent. Quae vero sub apostolis
fuerunt, in sua nominatione damnantur. Sive ergo eaedem nunc
sunt aliquante expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam
exinde damnationem: sive aliae quidem fuerunt, aliae autem postea
obortae quasdam ex illis opiniones usurpaverunt, habendo cum
eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium
damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quod
etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praciudicarentur,
tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae.
Unde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur
futurae.

His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, 
sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo
diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo
praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones
adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem
eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma
revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda
sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior
nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium
veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique
non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis.
Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt,
suam ostendunt, ideoque et defendunt.

Age iam, qui voles curiositatem melius exercere in negotio 
salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc
cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae
authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes
 

faciem uniuscuiusque. Proxima est tibi Achaia, habes
Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes
Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si
autem Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas
praesto est. Ista quam felix ecclesia cui totam doctrinam
apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni dominicae
adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur, ubi apostolus
Ioannes, posteaquam in oleum igneum demersus nibil passus
est, in insulam relegatur. Videamus quid didicerit, quid docuerit,
cum Africanis quoque ecclesiis contesserarit. Unum deum dominum
novit, creatorem universitatis, et Christum Iesum ex virgine
Maria filium dei creatoris, et carnis resurrectionem; legem
et prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris miscet; inde
potat fidem; eam aqua signat, sancto spiritu vestit, eucharistia
pascit, martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem
neminem recipit. Haec est institutio, non dico iam, quae
futuras haereses praenuntiabat, sed de qua haereses prodierunt.
Sed non sunt ex illa ex quo factae sunt adversus illam. Etiam
de olivae nucleo mitis et opimae et necessariae asper oleaster
 

oritur, etiam de papavere ficus gratissimae et suavissimae ventosa
et vana caprificus exsurgit. Ita et haereses de nostro
frutice, non nostro genere, veritatis grano, sed mendacio
silvestres.

Si haec ita se habent, ut veritas nobis adiudicetur, quicunque 
in ea regula incedimus, quam ecclesia ab apostolis, apostoli a
Christo, Christus a deo tradidit, constat ratio propositi nostri, definientis
non esse admittendos haereticos ad ineundam de scripturis
provocationem, quos sine scripturis probamus ad scripturas non
pertinere. Si enim haeretici sunt, Christiani esse non possunt,
non a Christo habendo quod de sua electione sectati haereticorum
nomina admittunt. Ita non Christiani nullum ius capiunt Christianarum
litterarum, ad quos merito dicendum est: Qui estis?
quando, et unde venistis? quid in meo agitis, non mei? quo denique,
Marcion, iure silvam meam caedis? qua licentia, Valentine,
fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves?
Mea est possessio. Quid hic, ceteri, ad voluntatem
vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo,
prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus quorum
fuit res. Ego sum haeres apostolorum. Sicut caverunt testamento
suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo. Vos
certe exhaeredaverunt semper et abdicaverunt ut extraneos, ut inimicos.
Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex
diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus
apostolos aut protulit aut recepit?

Illic igitur et scripturarum et expositionum adulteratio deputanda 
 

est, ubi doctrinae diversitas invenitur. Quibus fuit propositum
aliter docendi, cos necessitas coegit aliter disponendi instrumenta
doctrinae. Alias enim non potuissent aliter docere, nisi
aliter haberent per quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere
corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum eius,
ita et nobis integritas doctrinae non competisset sine integritate
eorum per quae doctrina tractatur. Etenim quid contrarium nobis
in nostris? quid de proprio intulimus, ut aliquid contrarium ei
et in scripturis deprehensum detractione vel adiectione vel transmutatione
remediaremus? Quod sumus, hoc sunt scripturae ab
initio suo. Ex illis sumus, antequam aliter fuit, antequam a
vobis interpolarentur. Cum autem omnis interpolatio posterior credenda
sit, veniens utique ex causa aemulationis, quae neque
prior neque domestica unquam est eius quod aemulatur, tam
incredibile est sapienti cuique, ut nos adulterum stilum intulisse
videamur scripturis, qui sumus a principio et primi, quam illos
non intulisse, qui sunt et posteri et adversi. Alius manu scripturas,
alius sensus expositione intervertit. Neque enim si Valentinus
integro instrumento uti videtur, non callidiore ingenio
quam Marcion manus intulit veritati. Marcion enim exerte et
palam machaera, non stilo usus est, quoniam ad materiam su(??)m
caedem scripturarum confecit: Valentinus autem pepercit, quoniam
non ad materiam scripturas, sed materiam ad scripturas excogitavit,
et tamen plus abstulit et plus adiecit, auferens proprietates singulorum
quoque verborum et adiciens dispositiones non comparentium
rerum.

Erant ingenia de spiritalibus nequitiae, cum quibus luctatio
 

est nobis, fratres, merito contemplanda, fidei necessaria, ut electi
manifestentur, ut reprobi detegantur. Et ideo habent vim et in
excogitandis instruendisque erroribus facilitatem, non adeo mirandam
quasi difficilem et inexplicabilem, cum de saecularibus quoque
scripturis exemplum praesto sit eiusmodi facilitatis. Vides hodie
ex Vergilio fabulam in totum aliam componi, materia secundum
versus et versibus secundum materiam concinnatis. Denique
H(??)sidius Geta Medeam tragoediam ex Vergilio plenissime
exsuxit. Meus quidam propinquus ex eodem poÃ«ta inter cetera
stili sui otia Pinacem Cebetis explicuit. Homerocentones etiam
vocari solent qui de carminibus Homeri propria opera more centenario
ex multis hinc inde compositis in unum sarciunt corpus.
Et utique fecundior divina litteratura ad facultatem cuiusque materiae.
Nec periclitor dicere ipsas quoque scripturas sic esse ex
dei voluntate dispositas ut haereticis materias subministrarent,
cum legam oportere haereses esse, quae sine scripturis esse non
possunt. 
 

 Sequetur a quo intellectus interpretetur eorum quae ad haereses
faciant? A diabolo scilicet, cuius sunt partes intervertendi
veritatem, qui ipsas quoque res sacramentorum divinorum idolorum
mysteriis aemulatur. Tingit et ipse quosdam, utique credentes
et fideles suos; expositionem delictorum de lavacro repromittit:
et si adhuc memini, Mithra signat illic in frontibus milites
suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis
inducit, et sub gladio redimit coronam. Quid, quod et summum
pontificem in unius nuptiis statuit? habet et virgines, habet et
continentes. Ceterum si Numae Pompilii superstitiones revolvamus,
si sacerdotalia officia et insignia et privilegia, si sacrificalia
ministeria et instrumenta et vasa ipsorum sacrificiorum ac
piaculorum et votorum curiositates consideremus, nonne manifeste
diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus est? Qui ergo
ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter
adfectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem
et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum
rerum et sanctorum Christianorum; sensum de sensibus, verba de
verbis, parabolas de parabolis, profanae et aemulae fidei attemperare.
Et ideo neque a diabolo immissa esse spiritalia nequitiae,
ex quibus etiam haereses veniunt, dubitare quis debet, neque ab
idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis eiusdem sint
 

cuius et idololatria. Deum aut fingunt alium adversus creatorem,
aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in
vero est. Itaque omne mendacium quod de deo dicunt quodammodo
genus est idololatriae.

Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, 
quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate,
sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens. Inprimis
quis catechumenus, quis fidelis, incertum est; pariter adeunt,
pariter audiunt, pariter orant, etiam ethnici, si supervenerint;
sanctum canibus et porcis margaritas, licet non veras, iactabunt.
Simplicitatem volunt esse prostrationem disciplinae, cuius penes
nos curam lenocinium vocant. Pacem quoque passim cum omnibus
miscent. Nihil enim interest illis, licet diversa tractantibus, dum
ad unius veritatis expugnationem conspirent. Omnes tument,
omnes scientiam pollicentur. Ante sunt perfecti catechumeni quam
edocti. Ipsae mulieres haereticae, quam procaces! quae audeant
docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere,
forsitan et tingere. Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes.
Nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos,
nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non
possunt. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium, ubi
ipsum esse illic promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras
alius; hodie diaconus qui cras lector, hodie presbyter qui cras
laicus. Nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt. 
 

 De verbi autem administratione quid dicam, cum hoc sit
negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi?
Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam, non si iacentibus
elevationem operentur. Quoniam et ipsum opus eorum non de sue
proprio aedificio venit, sed de veritatis destructione, nostra suffodiunt,
ut sua aedificent. Adime illis legem Moysi et prophetas
et creatorem deum, accusationem eloqui non habent. Ita fit, ut
ruinas facilius operentur stantium aedificiorum quam exstructiones
iacentium ruinarum. Ad haec solummodo opera humiles et blandi
et summissi agunt. Ceterum nec suis praesidibus reverentiam noverunt.
Et hoc est, quod schismata apud haereticos fere non sunt,
quia cum sint, non parent. Schisma est enim unitas ipsa.
Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque
proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum
de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit
naturam suam et originis suae morem profectus rei. Idem licuit
Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de
arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses
omnes in multis cum auctoribus suis dissentientes deprehenduntur.
 

Plerique nec ecclesias habent; sine matre, sine sede, orbi fide,
extorres, sua in vilitate vagantur.

Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam 
pluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis,
curiositati scilicet deditis. Quaerite et invenietis, ubique meminerunt.
Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari
potest. Doctrinae index disciplina est. Negant deum timendum.
Itaque libera sunt illis omnia et soluta. Ubi autem deus non timetur,
nisi ubi non est? Ubi deus non est, nec veritas ulla est.
Ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi deus,
ibi metus in deum, qui est initium sapientiae. Ubi metus in deum,
ibi gravitas, honesta et diligentia adtonita et cura sollicita et
adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emorita
et subiectio religiosa et apparitio devota et processio modesta
et ecclesia unita et dei omnia. 
 

 Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad
probationem veritatis accedunt, a qua divertere nemini expedit qui
meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi
tribunal adstare, reddentes rationem inprimis ipsius fidei. Quid
ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam
a Christo? Credo, allegabunt nihil unquam sibi ab illo vel ab
apostolis eius de scaevis et perversis doctrinis futuris pronuntiatum
et de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscent suam
potius culpam et suorum, qui nos non ante praestruxerunt.
Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici;
illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse,
debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli
crederentur. Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui
etiam virtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae
praedicationis. Itaque veniam merebuntur. Si vero memores
dominicarum et apostolicarum scripturarum et denuntiationum in
fide integra steterint, credo, de venia periclitabuntur, respondente
domino: Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros
in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus
meis eadem ad vos praedicare mandaveram; scilicet cum vos
non crederetis. Semel evangelium et eiusdem regulae doctrinam
apostolis meis delegaveram; libuit mihi postea aliqua inde mutare.
 

Resurrectionem promiseram, etiam carnis; sed recogitavi, ne implere
non possem. Natum me ostenderam ex virgine, sed postea
turpe mihi visum est. Patrem dixeram qui solem et pluvias facit;
sed alius me pater melior adoptavit. Prohibueram vos aurem accommodare
haereticis; sed erravi. Talia capit opinari eos qui
exorbitant et fidei veritatis periculum non cavent. Sed nunc
quidem generaliter actum est nobis adversus haereses omnes
certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione
scripturarum. De reliquo, si dei gratia adnuerit, etiam
specialiter quibusdam respondebimus. Haec in fide veritatis
cum otio perlegentibus pax et gratia dei nostri Iesu Christi in
aeternum.