Principes semper Africae, viri Carthaginienses, vetustate nobiles, 
novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum

ita vacat ac iuvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia.
 

Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter
olim tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio
et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans
crura prodigae nec intra genua inverecundae nec brachiis parcae
nec manibus artae, sed nec cingulo sinus dividere expedito
umbratae quadrata iustitia in viris stabant. Pallii extrinsecus
 

habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus
et cervicibus circumstrictus in fibulae morsu humeris
acquiescebat. Instar eius hodie Aesculapio iam vestro sacerdotium
est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi
alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit
urna et Romanis deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio
 

mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu
salutasset, Romanum praecoca. Vobis vero post iniuriae beneficium,
ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena
omina et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompei aras et
longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit,
sollemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia iuvat,
toga oblata est. Pro, quantum circummeavit, a Pelasgis ad
 



Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi
Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu
arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata
congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio vel
dignitas vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum
immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento
superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem
et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros
frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur
Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum
penduli impetus, commentata vim tormenti de bile pecoris
 

caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et
aries iam Romanus in muros quodam suos audet, stupuere illico
Carthaginienses ut novum extraneum ingenium: 
 Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas!
Sic denique nec pallium agnoscitur.

Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat 
aut doleat. Certe habitum vertere naturae totius sollemne
munus est. Fungitur et ipse mundus interim iste quem
incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si
quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae
blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato
aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde
mutare. Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit,
ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus,
 

si non ut mundus proinde. Diversa in unum ex demutatione
diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita
mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et
vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis, vel in
totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox
invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus
menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum deicit quid,
interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdivo splendidus.
nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum
imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides
infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum.
de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat.
 

Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope
sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox
visurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex
alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae
cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus
orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae et
buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare
etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutavit
rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum
situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos,
et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut
 

Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria
Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias
Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum
coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non
exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de caelo
aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua Iordanis amnis finium
arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager. Et urbes
retro, et populi frequentes, et solus audiebat. Dehinc, ut
deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma,
et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris
iuxta cum solo mortem vivit. Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia
Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania
speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura iam
sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit,
unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta
 

habitum orbis novavere situsque movere. Bellis quoque
plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quam regnorum
vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino
Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat
superiorum profanitas. Ferme apud vos ultra stilus non solet. Ab
Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt. Qui vero divinas
lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus. Sed laeta
iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit,
caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura
compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra
cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet
soli erat. Itaque colere omnia se demum intellegens alibi
stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit,
 

ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis,
urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur. Transvolavere
redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas,
Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum
semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur,
Iudaea gens est. Sic et Herculea posteritas Temeno pariter
Peloponnesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites
Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia
 

muniunt Syracusas. Sed vanum iam antiquitas, quando curricula
nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum
urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii
triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census
transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati?
quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus
est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae
familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum
et Midae rosetum. Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas
hominem?

Mutant et bestiae pro veste formam; quamquam et pavo pluma 
vestis, et quidem de cataclistis, immo omni conchylio pressior
 

qua colla florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent,
et omni syrmate solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor
et versicolor, nunquam ipsa semper alia, etsi semper ipsa quando
alia, totiens denique mutanda quotiens movenda. Nominandus est
et serpens, licet pone pavum; na(??) et iste quod sortitus est convertit,
corium et aevum. Siquidem ut senium persensit, in angustias
stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens
ab ipso statim limine erasus exuviis ibidem relictis novus explicat;
cum squamis et anni recusantur. Hyaena, si observes, sexus
annalis est, marem et feminam alternat. Taceo cervum, quod
et ipse, aetatis suae arbiter, serpente pastus veneno languescit in
iuventutem. Est et 
 Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera.
Testudinem Pacuvianam putas? Non est. Capit et alia bestiola
versiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande. Chamaeleontem
qui audieris haud ante gnarus, iam timebis aliquid
amplius cum leone. At cum offenderis apud vineam ferme
sub pampino totum, ridebis illico audaciam egregiam nominis,
 

quippe nec sucus est corpori, quod minutioribus multo liquet.
Chamaeleon pellicula vivit. Capitulum statim a dorso; nam deficit
cervix. Itaque durum reflecti, sed circumspectu emissicii
ocelli, immo luminis puncta vertiginant. Hebes, fessus, vix a
terra suspendit, molitur incessum stupens et promovet, gradum
magis demonstrat quam explicat, ieiunus scilicet semper et indefectus;
oscitans vescitur, follicans ruminat, de vento cibus. Tamen
et chamaeleon mutare totus, nec aliud, valet. Nam cum
illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur.
Hoc soli chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de corio
suo ludere. Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim
 


perveniretur. Hunc quoquo primordio accipitis, nudus certe et
investis figulo suo constitit; post demum sapientiam haud dum
licitum praereptam potitur. Ibidem quod in novo corpore indebitum
adhuc pudori erat protegere festinans ficulneis foliis interim
circumdat: dehinc cum de originis loco exterminat, quippe
deliquerat, pellitus orbi ut metallo datur. Sed arcana ista, nec
omnium nosse. Cedo iam de vestro quod Aegyptii narrant et
Alexander digerit et mater legit de tempestate Osiridis qua
ad illum ex Libya Ammon facit ovium dives. Denique cum
ipsis Mercurium autumant forte palpati arietis mollitie delectatum
 

deglubasse oviculam, dumque pertemptat et, quod facilitas
materiae suadebat, tractu prosequente filum eliquat, in retis
pristini modum, quem philyrae taeniis iunxerat, texuisse.
Sed vos omnem lanicii dispensationem structuramque telarum
Minervae maluistis, cum penes Arachnen diligentior officina. Exinde
materia: nec de ovibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis,
aut quis Tarentum vel Baetica cluet natura colorante, sed
quoniam et arbusta vestiunt, et lini herbida post virorem
 

lavacro nivescunt, nec fuit satis tunicam pangere et serere, ni
etiam piscari vestitum contigisset. Nam et de mari vellera, qua
muscosae lanositatis lautiores, conchae comant. Prorsus haud
latet bombycem (vermiculi genus est) quae per aerem liquando
araneorum horoscopis idonius distendit, dehinc devorat, moi
salva reddere. Proinde, si necaveris, animata iam stamina
 

volves. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque
vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas
praecessit, dehinc et ornando, immo et inflando, qua ambitio successit,
varias indumentorum formas promulgare. Quarum pars
gentilitus inhabitantur, ceteris incommunes, pars vero passivitus,
omnibus utiles, ut hoc pallium, etsi Graecum magis, sed lingua
iam penes Latium est. Cum voce vestis intravit. Atque adeo ipse
qui Graecos praeter urbem censebat, litteras eorum vocemque
senex iam eruditus, idem Cato iuridicinae suae in tempore humerum
exertus, haud minus palliato habitu Graecis favit.

Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis
tamen admodum Graeci estis? Aut, ni ita est, unde gentium
in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando
commodavit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia,
et lutea unctio et pulverea volutatio et arida saginatio?
unde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem
tonsor
et cultri vertex solus immunis? unde apud hirtos et
hirsutos tam rapax ab ala resina, tam furax a mento volsella?
 

Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res
Asiae. Quid tibi, Libya et Europa, cum xysticis munditiis, quas
vestire non nosti? Revera enim quale est Graecatim depilari
magis quam amiciri? Habitum transferre ita demum culpae prope
est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter
honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori,
natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem
mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis
concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu), ille
 

apud rupicem et silvicolam et monstrum eruditorem scrupea
schola eruditus. Feras si in puero matris sollicitudinem patiens,
certe iam histriculus, certe iam virum alicui clanculo functus
adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere,
speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque feratu
 

effeminatus; quod illi apud Sigeum strongyla servat.
Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De praelio
sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit.
Ceterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit
et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum,
de viro femina, mox de femina vir, quando neque veritas negari
debusset neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus,
alter adversus naturam, alter contra salutem. Turpius adhuc libido
virum cultu transfiguravit quam aliqua materna formido, tametsi
adoratur a vobis qui erubescendus est, scytalosagittipelliger ille
qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit.
Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et
Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes et cruenta praesepia?
ubi Busiris et bustruaria altaria? ubi Geryon ter unus?
Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offenderetur.
Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis
pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra
 

transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem
aut viraginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire
potuissent nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas (quod
apud Omphalen balsamo aut telino spero factum; credo et iubas
pectinem passas), ne cervicem enervem inureret sciria leonina.
Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati, tota
 

oris contumelia mugiret, si posset. Nemaea certe, si quis loci
genius, ingemebat; tunc enim se circumspexit leonem perdidisse.
Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in
Herculis scorto designata descripsit. Sed et qui ante Tyrinthium
accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibile
mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter
Fullones iam Novianos coronandus, meritoque mimographo
Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia
cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia
 


synthesi extrusit. Physconem et Sardanapalum tacendum est.
qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum
autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent
pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit
impuriorem Physcone et molliorem Sardanapalo Caesarem designare
et quidem Subneronem. Nec(??)tepidior vis vanae quoque gloriae
mutandis induviis, etiam viro salvo. Calor est omnis affectus;
verum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae
ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem,
 

sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et victus
est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiva
sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum
textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opere belli,
et ut mollius, ventilante serico extinxit. Non erat satis animi
tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior delectasset; nisi
quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant. Audio enim
et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non
et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatur.
Dicet, Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit.
 

Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret,
cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes
de dolio latraret, non coenulentis pedibus, ut tori Platonici
sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset,
ut qui se caelitem delirarat sorores prius suas, dehinc
homines deus salutaret. Tales igitur habitus qui de natura et
modestia transferunt et acie figere et digito destinare et nutu
tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam
 

vestem humi protrahat, audiat penes se quod dicit comicus, Qualem
demens iste chlamydem disperdit? Enimvero iam dudum
censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui, passivitas
offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus,
dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus,
paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur.
Converte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina
Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico.
Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset,
pro stupro erat poena; quoniam quidem indices cusodesque
dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo
quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo
 

planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum,
ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque
domestice ac secrete habebantur, eieravere. Sed alius extinguit
sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium
libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat
oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis,
aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis. Et cum latrinarum
antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem
monilibus consolatur, et armillis, quas ex virorum fortium
donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum
conscias manus inserit, impuro cruri purum aut
mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas, vel illos
 

item habitus qui novitati suae stare religionem mentiuntur?
cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium
galeri Cereri initiantur, cum ob diversam affectionem
tenebricae vestis et tetrici super caput velleris in Bellonae
mentes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris
superiectio Saturnum commendat? Cum ipsum hoc pallium
 

morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur,
quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, etsi iam
simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum
hanc primum sapientiam vestit quae vanissimis superstitionibus
renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos
augusta vestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus.
Deduc oculos, suadeo, reverere habitum, unius. interim
erroris tui renuntiatorem.

Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si a diademate 
et a sceptro? An aliter mutavit Anacharsis, cum regno
Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi
sint signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem
captatelam eius: nullo taedio constat. Adeo nec artificem
necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat
nitidius, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus
 

assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta,
quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone
et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo
promittat, ambitum vero eius ex quo sinus nascitur iam deficientibus
tabulis retrahat a scapulis et exclusa dextera in laevam
 

adhuc congerat cum alio pari tabul(??)to in terga devoto, atque
ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo
quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habene
vestem, an haiulare? Si negabis, domum consequar, videbo
quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti
expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium
togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam.
Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem
quam in calceo vincipedem? Magnum incessui munimentum
sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos. At enim pallio
 

nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mera nusquam
vestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est
solutim. Id ex uno circumiectu licet, equidem nusquam inhumano;
ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans
 

exponit vel includit, ceteroquin humerum adhaeret, nihil circumfulcit,
nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat,
facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci
in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat
zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus
est, aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis. 
 

 Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam vere
et de negotio provocat. Ego, inquit, nihil fore, nihil campo.
nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo,
nulla praetoria observo, canales non odoro, cancellos non
adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non
elatro, non iudico, non milito, non regno, secessi de populo. In
me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne
curem. Vita meliore magis in secessu fruare quam in promptu.
Sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio reique vivendum
 

est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus
sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum est, sapientes
vocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae
voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum mihi quoque
licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine
vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus
 

et civitatibus et imperiis bonas valetudines. conferent quam tuse
operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere
rempublicam quam loricae. Atquin nullis vitiis addor, nullis veternis
parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua
M. Tullius quingentis milibus numum orbem citri emit, qua bis
tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numeral.
Hem, quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas ! item qua
lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parva
sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam
promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis
 

neccessariam, cui, si officina exstructa est, debuit et triclinium.
Inmergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos
muraenis invadendos obiectabat. Nova scilicet saevitia delectato
terrenae bestiae et edentulae et exungues et excornes;
de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in
visceribus earum aliquid de servorum suorum corporibus et ipse
gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum
cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora
vitiavit et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem,
qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit,
qua Aesopus histrio ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoris
et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscavit,
 

qua filius eius post tale pulpamentum potuit aliquid sumptuosius
esurire. Margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit,
credo ne mendicius patre coenasset. Taceo Nerones et Apicios
et Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et
vinolentiae Antonii, Et memento istos interim ex multis togatos
fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias civitatis
quis eliciet et exsuppurabit, ni sermo palliatus?

Sermone, inquit, me suasisti medicamine sapientissimo. Verum
etsi eloquium quiescat, aut infantia subductum aut verecundia
retentum (nam et elingua philosophia vita contenta est), ipse
habitus sonat. Sic denique auditur philosophus, dum videntur. De
occursu meo vitia suffundo. Quis non, aemulum suum cum videt,
 

patitur? quis oculis in eum potest in quem mentibus non potest?
Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu improbi mores
vel erubescunt. Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim
sola mecum est. Habeo et alias artes in publico utiles. De meo
vestiuntur et primus informator litterarum et primus enodator vocis
et primus numerorum harenarius et grammaticus et rhetor et
sophista et medicus et poeta et qui musicam pulsat et qui stellarem
coniectat et qui volaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum
 

quatuor meis angulis tegitur. Plane post Romanos equites.
Verum et accendones et omnis gladiatorum ignominia togata
producitur. Haec nimirum indignitas erit A toga ad pallium. Sed
ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam divinae sectae ac
disciplinae commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior
iam te philosophia dignata est ex quo Christianum vestire
coepisti.