Paenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, 
caeci, sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi
 
quandam esse quae veniat de offensa sententiae peioris. Ceterum
a ratione eius tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore.
Quippe res dei ratio; quia deus omnium conditor, nihil non ratione
providit, disposuit, ordinavit, nihil non ratione tractari intellegique
voluit. Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent
necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque
universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes
imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam
autem in paenitentiae actu irrationabiliter diversentur, vel uno
isto satis erit expedire, cum illam etiam in bonis factis suis adhibent.
Paenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae,
prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur,
quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae
optimis operibus irrogatur in corde figunt, meminisse curantes, ne
quid boni rursus praestent; contra paenitentiae malorum levius
incubant. Denique facilius per eandem delinquunt quam per
eandem recte faciunt.

Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent,
merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad
 

argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique
paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes
dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde
nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret
fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti. Nam deus
post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis
Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote,
post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam
misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam
dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus
operi et imagini suae. Itaque et populum sibi congregavit, et multis
bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus
ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum
prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in
extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus
esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos
per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam
per paenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Ioannes,
 

 Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit,
dominus scilicet, afferens secundum dei promissum.
Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus
praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in
corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et
radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro
spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat.
Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum
pristinorum abolitione praemissa. Haec paenitentiae causa, haec
opera negotium divinae misericordiae curans. Quod homini proficit,
deo servit. Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus,
certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve
quasi violenta aliqua manus iniciatur. Deus enim reprobationem
bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor,
et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator,
etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam
bonis factis paenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio eius
ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum
enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato?
Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum,
quia iudex omnis remunerator est causae. At cum index deus
iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in
 

eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est,
sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa
iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si
peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum nisi malum factum
dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit. Quodsi
non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum?
Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum
aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur.

Quorum ergo paenitentia iusta et debita videatur, id est quae 
delicto deputanda sint, locus quidem expostulat denotare, sed otiosum
videri potest. Domino enim cognito ultro spiritus a suo auctore
respectus emergit ad notitiam veritatis, et admissus ad dominica
praecepta ex ipsis statim eruditur id peccato deputandum
a quo deus arceat. Quoniam, cum deum grande quid boni constet
esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria
sibi nulla amicitia est. Perstringere tamen non pigebit delictorum
quaedam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero
spiritalia. Nam cum ex hac duplicis substantiae congregatione
confectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat. Sed
non eo inter se differunt, quod corpus et spiritus duo sunt (alioquin
eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt), ne quis pro
diversitate materiarum peccata eorum discernat, ut alterum altero
levius aut gravius existimet. Siquidem et caro et spiritus dei res,
alia manu eius expressa, alia afflatu eius consummata. Cum ergo
ex pari ad dominum pertineant, quodcunque eorum deliquerit,
ex pari dominum offendit. An tu discernas actus carnis et
spiritus, quorum et in vita et in morte et in resurrectione tantum
communionis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut
in iudicium suscitentur, quia scilicet, pariter aut deliquerint aut
innocenter egerint? Hoc eo praemiserimus, ut non minorem alteri
 

quam utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem
intellegamus impendere. Communis reatus amborum est, communis
et iudex, deus scilicet, communis igitur et paenitentiae medela.
Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne
aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod in facto est, quia
factum, ut corpus, et videri et contingi habet, spiritale vero quod
in animo est, quia spiritus neque videtur neque tenetur. Per quod
ostenditur, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda et
paenitentia purganda esse. Neque enim, si mediocritas humana
facti solum iudicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco
crimina eius etiam sub deo neglegamus. Deus in omnia sufficit.
Nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur, quia
non ignorat nec omittit, quominus in iudicium decernat. Dissimulator
et praevaricator perspicaciae suae non est. Quid, quod voluntas
facti origo est? Viderint enim, si qua casui aut necessitati
aut ignorantiae imputantur, quibus exceptis iam non nisi voluntate
delinquitur. Cum ergo facti origo est, non tanto potior ad poenam
est, quanto principalis ad culpam, quae ne tunc quidem
liberatur, cum aliqua difficultas perpetrationem eius intercipit? Ipsa
enim sibi imputatur, nec excusari poterit per illam perficiendi infelicitatem,
operata quod suum fuerat. Denique dominus quemadmodum
se adiectionem legi superstruere demonstrat, nisi et voluntatis
interdicendo delicta, cum adulterum non eum solum
definit qui cominus in alienum matrimonium cecidisset, verum
etiam illum qui aspectus concupiscentia contaminasset? Adeo quod
prohibetur administrare, satis periculose animus sibi repraesentat,
et temere per voluntatem expungit effectum. Cuius voluntatis cum
vis tanta sit, ut non solatium sui saturans pro facto cedat, pro
 

facto ergo plectetur. Vanissimum est dicere: Volui, nec tamen
feci. Atquin perficere debes, quia vis, aut nec velle, quia
nec perficis. Sed ipse conscientiae tuae confessione pronuntias.
Nam si bonum concupisceres, perficere gestisses: porro sicut malum
non perficis, nec concupiscere debueras. Quaqua te constitueris,
crimine adstringeris, quia aut malum volueris, aut bonum
non adimpleveris.

Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate 
commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et
veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, 
et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam
malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum
praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor,
ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita
amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum
 

fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae
 protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil
 quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum
 figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in
 foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non
securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat
amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis
nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii
enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae
enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda
materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus,
bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam
existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum
est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad
exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior
est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est
paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille
non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute;
 iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos,
quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino
 

credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam
humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et
aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae
permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare
possimus.

Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa 
et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam
atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere.
Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur,
quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia
delictorum functus rursus te in delicta restituis. Ita in quantum
ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris.
Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas
timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi
quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia
subvertit. Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio
tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex
ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto
cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac
malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum
quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam
facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum,
cum beneficium non honorat. Quemadmodum ei potest
placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo
contumax, sed etiam ingratus appare. Ceterum non leviter in
dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset
et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem
regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo
malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. Nonne,
quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum
 

est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim
videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse
eum meliorem cuius se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum
paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam
paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus
deo, quanto aemulo eius acceptus. Sed aiunt quidam satis deum
habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque
se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia
violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi
salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant.
Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt. Opinor,
non delinquerent, si non timerent. Igitur qui deum nolit offensum,
nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est.
Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt,
quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia
nunquam fidelis.

Quicquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam
et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes
quidem deditos domino spectat, ut omnes salutis in promerendo
deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet, qui cum maxime
incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae
adhuc recentis nec perfectis luminibus incerta reptant, et
dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam assumunt, sed
includere eam neglegunt. Interpellat enim illos ad desiderandum
 

ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in
acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen
adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis
et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis
importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum medium
tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi
quam eruditionem non delinquendi. Quam porro ineptum, quam
paenitentiam non adimplere, ei veniam delictorum sustinere? Hoc
est pretium non exhibere, ad mercem manum emittere. Hoc enim
pretio dominus veniam addicere instituit; hac paenitentiae compensatione
redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant
prius numum quo paciscuntur examinant, ne scalptus neve rasus,
ne adulter, etiam dominum credimus paenitentiae probationem
 

prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum.
Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem. Tunc,
opinor, emendatos liquebit, cum absolvimur. Nullo pacto. Sed
cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non
meretur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum
ignoscit. Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est,
furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles, postquam castris suis
emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere
se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris.
Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum,
inituris aquam omnimodo salvum esse: sed ut eo pervenire
contingat elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae
viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? Furto quidem
aggredi et praepositum huius rei asseverationibus tuis circumduci
facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere
 indignos. Quid denique ait? Nihil occultum, quod non
revelabitur. Quantascunque tenebras factis tuis superstruxeris, deus
 

lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse lrabeat
praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius
faciunt servitutem. Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget,
ergo invitus facit. Quis autem permittit permansurum
id quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non
a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt,
qui paenitentiae fidem aggressi super arenas domum ruituram collocant.
Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia
deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceal. Dominum
simul cognoveris, timeas, simul inspexeris, reverearis. Ceterum
quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas quibus retro ignarus?
Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est
intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia vel merces,
alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud
obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur.
Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia
desiimus, quoniam iam corde loti sumus. Haec enim prima audientis
intinctio est, metus integer. Exinde, quoad dominum
 

senseris, fides sana, conscientia semel paenitentiam amplexata. Ceterum
si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte,
innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non
licet, aut cui displicet malo esse? qui iubetur, an qui delectatur
a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum
duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus,
nisi a custodibus corporum abstracti, si nemo domino
deditus delinquere desinet nisi intinctione alligatus. Quod si qui
ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare
desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes optare
intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat:
qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet.
Ille satagit, hic neglegit. Ille mereri cupit, at hic ut debitum
sibi repromittit. Ille sumit, hic invadit. Quem censeas
digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem,
et idcirco vera paenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere,
ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum
sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec
paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu,
caruit. Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem,
despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam
debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur.

Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis
tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non
oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil
eius requirant. Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere
 

mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium
adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita
interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum,
quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem
faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit quia
deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur. Ceterum
finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit. Evasimus
semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi
iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium
et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet,
memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam:
nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant
videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum
experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis
testatio est timoris. Timor autem hominis dei honor est.
Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium
facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum;
tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat
necesse est venia peccatorum permissa tot in homine
mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos.
Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus 
est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut
oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus
irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut
a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non
tentationibus deficit. Haec igitur venena eius providens deus, clausa
licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc
permisit patere. Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam,
quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed
amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel
satis est? Habes quod iam non merebaris; amisisti enim quod
acceperas. Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas
 

quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato.
Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse
quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus
ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae
debitor fuerit. Pigeat sane peccare rursus, sed rursus
paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari.
Neminem pudeat. Iteratae valetudinis iteranda medicina est.
Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non
recusaveris. Offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui
satisfacias, et quidem volentem.

Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam
dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis
exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos
 docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis
obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus
quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si
non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae
 suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit,
 resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet,
ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli,
et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono
animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum
dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier
 

drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium
invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una
pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur,
una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris
pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum
etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat,
et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum
praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium
enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.
Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater
nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab
eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque
de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat
ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum
paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si
patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus 
ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum
dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.

Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto 
negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia
praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui
 

magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis
est, qua delictum domino nostrum confitemur, non quidem ut
ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione
paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur. Itaque exomologesis
prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem
iniungens misericordiae illicem. De ipso quoque habite
atque victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare,
animum maeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione
mutare, ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris
scilicet, sed animae causa, plerumque vero ieiuniis preces alere,
ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum
tuum, presbyteris advolvi, et caris dei adgeniculari, omnibus fratribus
legationes deprecationis suae iniungere. Haec omnia exomologesis,
ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum
honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione
fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia, non dicam
frustretur, sed expungat. Cum igitur provolvit hominem, magis
relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat,
 

excusat; cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi,
in tantum tibi deus, crede, parcet.

Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere 
aut de die in diem differre. Praesumo, pudoris magis memores
quam salutis; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis
contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum
erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori domino
offenso satisfacere, saluti prodactae reformari. Nae tu verecundia
bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero
subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento
eius acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me
respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum
eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in
risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato
superscenditur: ceterum inter fratres atque conservos, ubi
communis spes, metus, gaudium, dolor, passio, quia communis
spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te
opinaris? Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis?
Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere; condoleat
universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno
et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum
genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Aeque
illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem
deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat. Grande
plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur. Videlicet
si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et deum celabimus?
Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur?
 

An melius est damnatum latere quam palam absolvi?
Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Malo enim ad
miseriam pervenitur; sed ubi paenitendum est, desinit miserum,
quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri et
pulveris alicuius mordacitate anxiari; tamen quae per insuavitatem
medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem
iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda
corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos,
quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore
cineris et oris de ieiunio vanitate? Num ergo in coccino
et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus
distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid
ferri vel aeris unguibus repastinandis, si quid ficti nitoris, si
quid coacti ruboris in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito
balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adiicito ad sumptum,
conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem
vini, cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito,
in deum, et periclitor in aeternum perire; itaque nunc pendeo
et maceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi
magistratus, neque pudet neque piget incommodis animae et corporis,
 

nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus
eniti in causa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium
affectant? quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant?
ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, nullis
conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules
a libertatis et laetitiae felicitate, idque totum propter unius
anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio
sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem
victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus, quae
gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus
scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune
nectunt.

Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, 
quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem
imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. Quid illum
thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam eius
tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae
extent aut idem sibi de die sperent? Dissiliunt superbissimi
montes ignis intrinsecus fetu, et quod nobis iudicii perpetuitatem
probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur.
Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria
deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis
 

foci missilia quaedam et exercitoria iacula consentiet?
Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis
dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia,
cur salutem tuam deseris? cur cessas aggredi quod scias mederi
tibi? Mutae quidem animae et irrationales medicinas sibi divinitus
attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum
et irrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi
dictamno medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit
illos oculare rursus de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi
institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae
Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino
immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium
aquilinum in modum efferatione et capilli incuria horrorem
leoninum praeferente. Proh malae tractationis! Quem homines
perhorrebant, deus recipiebat. Contra autem Aegyptius imperator,
qui populum dei aliquando afflictum, diu domino suo denegatum,
persecutus in proelium irruit, post tot documenta plagarum discidio
maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus
 

periit. Paenitentiam enim et ministerium eius exomologesin abiecerat.
Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi
plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae
curans? Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi
paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse
quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam,
exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.