Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et 
ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster
 
nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam
 determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum
novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento.
Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio,
aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut
perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit
nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro
vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus
est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo
quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta
ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu,
quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare;
sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso
 aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se
vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret
 

ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes
adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, 
terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur.
Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque
orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius
sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem
hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum
sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam
fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli
religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto
proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non
agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis
prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium 
sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia
fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
Neque enim propria tantum orationis officia complexa est,
vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene
sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera
in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.

Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER
QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus,
 cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint,
dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam
frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et
 praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus
in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices,
qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod
 caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi
me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus.
Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in
 patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus.
Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre
 

mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une
igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.

Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o 
interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum
est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est.
Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica 
nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id 
ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene
deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret,
nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet
ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine.
Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum
et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros
sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non
cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos 

 
angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam
in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum
ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem,
cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur
in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc
gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando
pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione
non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.

Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN
CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas
dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus
petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata
 

carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi
simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut
in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in
caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam
disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis
suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris,
quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est
et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando,
sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed 
patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant
voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur,
ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque.
Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes,
Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit
in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare
iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum 
istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas.
Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem
sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.

VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas
tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in
 cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus,
in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??).
Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet
regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam
in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus,
ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare,
et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non
esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus,
festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum
 invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris,
domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio
illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine,
regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio
angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter
quod oramus.

Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
 

struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem
et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret!
Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc
vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM
DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim
panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, 
panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui 
descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur:
Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem 
postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius.
Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest
fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum
fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita 
et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) 
panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio 
panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite 
autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino 
cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit
illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem
horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte 
moritur.

Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam 
 

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur
revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se
solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum
autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur
et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur
exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat
exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
 penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem,
id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere
nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex
 hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et
 cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.

Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de
remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus:
NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris
induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare
videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
 

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham
non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae,
ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox
praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a
diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit.
Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. 
Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED
DEVEHE NOS A MALO.

Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta 
prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae,
exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei
honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in
voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis
debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in
postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit,
quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis,
et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,
 

animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae
filius docuit.

Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum
 seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis,
et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa
legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium
desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum
memoria tamen praeceptorum.

Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus,
memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum
praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si
 quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus.
Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem
debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem
iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis?
Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et
 ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via
cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti
 

ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians
legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem
malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis
receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est 
aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere,
aut orationem perseverante iracundia perdere?

Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi 
libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis
est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu
sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus
a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum
admittit.

Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero 
sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae
sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis,
ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum
opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae,
non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem,
etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id
cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi
commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus,
non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo,
nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae
inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae
sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.

Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen
mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum
et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia
patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent,
 ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero
non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica
passione modulati et orantes confitemur Christo.

Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis,
non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda
est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti
auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni
deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam
rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent.
Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere;
 

sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret,
apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent;
nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum 
reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos 
in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris
suis exaudivit.

Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, 
non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si
Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione
non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id
quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter
enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super
lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin
 

nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra
scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro
cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo,
vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud
idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam
ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens
est assidere sub conspectu contraque conspectum eius
quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub
conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum
istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos
oratio fatigaverit.

Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus
deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis,
sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam
erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
 

humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo 
discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut
quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non
vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi
Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio.
Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae
de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis
per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius
referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt?
Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam
si in publico orent?

Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum 
fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.
Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum
operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de
nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri
transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
 

Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium
est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non
erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed
et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes
 

domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur,
differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere
potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris
et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis
et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum,
nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.

Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum 
 

orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto
corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia
resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua,
si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato
utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii.
Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei
sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes
 

militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius
administrabit disciplinam.

De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis 
efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci
homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum
apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus
aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore,
quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri
superbiam et crinium lenonem operositatem.

Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer 
tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui
enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur,
quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit
velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus,
dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute 
 

definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus
nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et
virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.

Qui ita concedunt, recogitare debent de statu vocabuli ipsius,
quid est mulier a primis quidem literis sanctorum commentariorum.
Nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus; siquidem
Evam nondum virum expertam deus mulierem et feminam
 cognominavit, feminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus
sexus specialiter. Ita quoniam tunc innupta adhuc Eva mulieris
vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est.
Nec mirum, si apostolus eodem utique spiritu actus, quo cum omnis
scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus
est mulierem ponendo, quae exemplo Evae innuptae et virgini competat.
Cetera denique consonant. Nam et hoc ipso, quod virgines
 non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis
praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec distinctum
esse inter virginem, cum omnino non nominat. Qui enim alibi
distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat (distinguit autem
utramque speciem suis vocabulis designans), ubi non distinguit,
dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intellegi.
Quid? quod Graeco sermone, quo litteras apostolus fecit,
usui est mulieres vocare quam feminas, id est γυναῖκας, quam
θηλείας. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur,
quod est interpretatione pro eo quod est femina, sexum
nominavit, dicens γυναῖκα. In sexu autem et virgo contingitur.
 Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans,
 

et prophetans intecto capite dedecorat caput suum. Quid est omnis
mulier, nisi omnis aetatis, omnis ordinis, omnis condicionis? Nihil
mulieris excipit dicendo Omnis, sicut nec viri nec velandi; proinde
enim Omnis vir inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine
etiam investis velari vetatur, ita et in feminino sub nomine
mulieris etiam virgo velari iubetur. Aequaliter in utroque sexu
minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut velentur et virgines
masculi, si non velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim
tenentur; aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et
virgo. Nempe propter angelos ait velari oportere, quod angeli
propter filias hominum desciverunt a deo. Quis ergo contendat
solas mulieres, id est nuptas iam et virginitate defunctas, concupiscentiae,
nisi si non licet et virgines specie praestare et amatores
invenire? Immo videamus, ne virgines solas concupierint,
cum dicat scriptura filias hominum, quia potuit uxores hominum
nominasse vel feminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt 
sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant
scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque
vacant tam viduitate quam et virginitate. Adeo sexum nominando
generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum
dicit naturam ipsam docere velandum feminis esse, quae capillum 
pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit, nonne idem
tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque asscriptus
est? Si mulieri turpe est radi, et virgini proinde. In quibus
ergo una condicio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur,
 

etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim
femina nominata est. Sic denique et Israël observat. Sed si non
observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sihi adiectionem.
Virginibus quoque iniciens velamentum excusetur. Nuncaetas,
quae sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat.
Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim
quod agnoverant. Certe in quibus iam pueritia mutavit, sicut
naturae, ita et disciplinae debet aetas esse munifica. Nam et
membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est ex quo
potest nubere, quoniam aetas iam in ea nupsit suo viro, id est
tempori. Sed aliqua se deo vovit. Iam et crinem exinde transfigurat,
et omnem habitum ad mulieris convertit. Totum ergo
asseveret, et totum virginis praestet: quod propter deum abscondit,
plane obumbret. Interest nostra quod dei gratia exerceat solius
dei conscientiae commendare, ne, quod a deo speramus, ab homine
 

compensemus. Quid denudas ante deum quod ante homines tegis?
Verecundior eris in publico quam in ecclesia? Si dei gratia est,
et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis? Quid alias 
ostensione tui iudicas? An alias gloria tua ad bonum invitas?
Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris, et alias ad eadem
pericula cogis. Facile eliditur quod affectione gloriae assumitur.
Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es,
plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium
tuum sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput veles. Immo
mentiri non videris; nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti,
age pro mariti tui disciplina. Si nuptas alienas velari
iubet, suas utique multo magis. Sed non putet institutionem
unusquisque antecessoris commovendam. Multi alienae consuetudini
prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne compellantur
 

velari, certe voluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam virgines
negare non possunt, contentae abuti fama sua conscientiae
apud deum securitate. De illis tamen, quae sponsis dicantur,
constanter super meum modulum pronuntiare contestarique pessum
 

velandas ex. ea die esse qua ad primum viri corpus (??)sculo
et A(??)stera expaverint. Omnia enim in his praenupserunt, et aetas
per m(??)turitatem, et caro per aetatem, et spiritus per conscientiam,
et pudor per osculi experimentum, et spes per exspectationem, et
mens per voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est, quae 
sponso demonstrato tantum notitia eius nubendo velata est.

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio 
per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. Quae dissensio
cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit
gratiam suam, ut aut cedant, aut sine alierum scandale sententia
s(??)a utantur. Nos vero, sicut accepi(??)us, solo die dominicae resurrectionis
non ab isto tantum, sed omni auxietatis habitu et
 

officie cavere debemus, differentes etiam negotia; ne quem diabolo
locum demus. Tantundem et spatio Pentecostes, quod eadem
exultationis sollemnitate dispungimus. Ceterum omni die quis
dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem
ingredimur? Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu
et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum,
sed et deprecamur, et satisfacimus deo domino nostro. De
temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni
in tempore et loco orare.

Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? Omni,
 inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit.
Neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui
in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, apud
 Paulum, qui in navi coram omnibus eucharistiam fecit.

De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam
horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia
signant, tertia, sexta, nona, quas sollemniores in scripturis
 

invenire est. Primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora
tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis in
illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in
superiora. Idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi
paralyticum sanitati reformavit suae. Etsi simpliciter se habent 
sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere
praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat
et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut,
quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israëlis disciplina, 
ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris
et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus,
quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed
et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam
interposita oratione fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus
refrigeria et pabula quam carnis, et priora caelestia quam
terrena.

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris 
(Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam,
 

ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??)
fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides
 tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices,
nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?

Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent
et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui
simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo
et honorando deo conpetit saturatam orationem velut
opimam hostiam admovere.

Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit.
 Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus
sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem
taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus
 vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet
hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et
 veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit.
Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes
spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem,
quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto
corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram,
 

castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum
inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis
nobis a deo impetraturam.

Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit 
deus, qui eam exigit? Legimus et audimus et eredimus quanta
documenta efficaciae eius. Vetus quidem oratio et ab ignibus et a
bestiis et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat
formam. Ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana!
Non roris angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, 
nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum
sensum passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes
et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat
fides quid a domino consequatur, intelligens quid pro dei nomine
patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium
exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio iustitiae
omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus
supplicat. Mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit
et ignes impetrare? Sola est oratio quae deum vincit; sed
Christus eam nihil mali voluit operari. Omnem illi virtutem de
bono contulit. Itaque nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso
mortis itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare,
 

daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium
solvere. Eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones
extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes
deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes,
regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem, qui
nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die
stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum
nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli exspectemus orantes.
Orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et
ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis ad
caelum non otioso ore suspiciunt, vibrantes spiritum suo more.
Sed et aves nido exurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem
pro manibus expandunt, et dicunt aliquid quod oratio videatur.
Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse dominus oravit,
cui sit honor et virtus in secula seculorum.