Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt. Illi nec semel, 
isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos
spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio
 
quantum de fastidio extraneo. Proinde te laedunt qui abutuntur
quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia
eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda,
quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum
deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spiritales
merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam
religiosa est quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum
creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat;
illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum.
Unum matrimonium novimus, sicut unum deum. Magis honorem
refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed psychicis
non recipientibus spiritum ea quae sunt spiritus non placent. Ita,
dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt,
 ut contraria spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit,
et spiritus adversus carnem. Quid autem concupiscet
caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio
 extranea spiritus facta est. Non, inquit, permanebit spiritus meus
in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.

Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant, nec
ulla magis ex causa paracletum negare coguntur, quam dum existimant
novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis,
ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu,
an capiat paracletum aliquid tale docuisse quod aut novum deputari
possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem
sarcinam domini. De utroque autem ipse dominus pronuntiavit.
 Dicens enim, Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum
potestis portare ea, cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in
 

omnem veritatem, satis utique praetendit ea acturum illum quae
et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquando
onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione
quidvis nova et onerosum paracleto adscribi poterit, etsi ab
adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex
diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei,
et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est,
eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina.
Ante quis de deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto.
Paracletus autem multa habens edocere quae in illum distulit dominus,
secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur
qualem credimus, cum toto ordine dei creatoris, et ipsum
glorificabit, et de ipso commemorabit, et sic de principali regula
agnitus illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente
pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur,
licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen
Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paracleto
edocerentur, non minus istis onerosa quam illis a quibus nondum
tunc sustinebantur.

Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas 
carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim
amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam
paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis
fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere 
videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum,
ut et ipso spadone, ad quem spectans et apostolus propterea et
ipse c(??)stratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi.
Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex
ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini 
mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil
enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui
habeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non
 

habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat,
 quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio
quis suo placeat. Et possum contendere, non mere bonum esse
quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur,
sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et necessitatis.
Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud
 enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et
cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam
quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit
permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere
 bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius
est nubere quam uri, quale id bonum intellegendum, quod melius
est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum?
Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine
comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut et si
alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni
nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici,
non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore
malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem,
ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an
dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius sit? Fit
ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata
condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi
cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen
discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum
oculum habere, quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam
nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex
necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique
 conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non
ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae
auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam
 reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes, Puto
 

autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat ex
necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes
monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus,
utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo
manifestius, Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, 
castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, 
sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset,
quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis
admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem docetur
sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista
obliterant licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et
praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos
idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem 
veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus 
omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere,
iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc 
tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis?
Nonne ipse apud te retractares: Vetus haec disciplina est, praemonstrata
iam tunc in carne domini et voluntate, dehinc in apostolorum
eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic
destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit,
definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile
tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse paracleto
praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse
illum quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intellegas.
In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota
continentia infirmitatem tuam excusat.

Secedat nunc mentio paracleti, ut nostri alicuius auctoris. 
Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc
ipsum demonstratur a nobis, neque novam neque extraneam esse
 

monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum,
ut paracletum restitutorem potius sentias eius quam institutorem.
Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior
forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam
masculo deus finxit, una costa eius decerpta, et utique ex pluribus.
 Sed et in praefatione ipsius operis, Non est, inquit, bonum homini
solum eum esse, faciamus adiutorium illi. Adiutores enim dixisset,
si pluribus eum uxoribus destinasset. Adiecit et legem de futuro,
 siquidem prophetice dictum est, Et erunt duo in unam carnem;
non tres, neque plures: ceterum iam non duo, si plures. Stetit
lex. Denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad
finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non
erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur.
Alioquin si deus voluisset, et esse potuissent; certe de filiarum
suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne
sua habens Evam, si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium,
in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus
non fuit quam duae nuptiae. Neque enim refer, duas quis
uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem
numerus coniunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa
instituio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis
illius. Secundus Lamech nullus exstitit, quomodo duabus maritatus.
Negat scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates
provocanerunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies
septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio
secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo
in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noë et uxor
filiique eorum in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus monogamia
 

recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex 
omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut
vivant tecum masculus et femina: erunt de animalibus volatilibus
secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae secundum genus
ipsorum: duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina.
Edem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et femina,
uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus
cum binis feminis introire non licuit.

Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae 
patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex
est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio,
invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii
dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum,
ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat
matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio coniunxit 
in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et
apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad 
dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium
reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super
terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam,
sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti,
quemadmodum Α ad Ω usque volvitur et rursus Ω ad Α replicatur, 
catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et
finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens
per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus
est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo
omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione
ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas
ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et
matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio,
quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum
revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum illo
 

non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare
quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem,
id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod
ab initio fuit secundum initium, quod tibi et in Adam censetur et
in Noë recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes.
In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium
transmittit ad finem, ut Α ad Ω, quomodo finis remittit ad
initium, ut Ω ad Α, atque ita census noster transfertur in Christum,
animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est,
sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an id
ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eadem te forma
conveniat novissimus quoque Adam in qua et primus, quando
novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam
primus Adam ante exilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae
exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior
qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne.
Si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens
ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram, quam
apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum
et ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem.
Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum
non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi
carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne aeque
esse debueris.

Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes. Non
placent enim quibusdam monogami parentes Adam et No(??), fortasse
nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti patrem
 

alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham,
sit et Paulus. In evangelio, inquit, ego vos generavi. Etiam 
Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in
illo. Certum tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii
deputamur Abrahae, ut apostolus docet, dicens ad Galatas, Cognoscitis
nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae, quando credidit 
Abraham deo, et deputatum est ei in iustitiam? Opinor,
adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum. Quodsi postea
in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum,
et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes
illum patrem agnoscere nisi tunc cum deo credidit, siquidem secundum
fidem filius eius es, non secundum carnem. Aut si posteriorem
Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum.
Si reicis circumcisum, ergo recusabis et digamum.
Duas dispositiones eius binis inter se modis diversas miscere non
poteris. Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus
cum praeputiatione. Recipis digamiam, admitte et circumcisionem.
Tueris praeputiationem, teneris et monogamiae. Adeo autem monogami
Abrahae filius es, sicut et praeputiati, ut si circumcidaris,
iam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei
in praeputiatione iustificatae. Habes apostolum, disce cum Galatis.
Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius
cuius fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum
nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam
praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint.
Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones.
Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae.
Imagines prophetant, definitiones gubernant. Quid digamia illa
Abrahae portendat idem apostolus edocet interpretator utriusque
testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat.
Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium
 

pertulit. Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Ceteros
nescio. Quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam
per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis etiam
uxoribus divitis, meliora sectari iussus, habes et Ioseph uniiugum,
et hoc nomine audeo dicere patre meliorem, habes Moysen dei de
proximo arbitrum, habes Aaronem principalem sacerdotem. Secundus
quoque Mogses populi secundi, qui imaginem nostram in
promissionem dei induxit, in quo primo nomen domini dedicatum
est, non fuit digamus.

Post vetera exempla originalium personarum aeque ad vetera
transeamus instrumenta legalium scripturarum, ut per ordinem
de omni nostra paratura retractemus. Et quoniam quidam interdum
 nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit,
sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt, plane et nos
 sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem eius, secundum
sententiam apostolorum, quae nec patres sustinere valuerunt, concesserint,
quae vero ad iustitiam spectant, non tantum reservata
permaneant, verum et ampliata, ut scilicet redundare possit iustitia
nostra super scribarum et pharisaeorum iustitiam. Si iustitia,
 utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis
fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat ad
suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam
potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum,
ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum, intellegere
debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem
 


iam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis. Necessario
succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis
defuncti. Primum quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat,
Crescite et redundate, dehinc quoniam patrum delicta etiam 
de filiis exigebantur, tertio quoniam spadones et steriles ignominiosi 
habebantur. Itaque ne proinde maledicti iudicarentur qui non 
naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex
suo genere vicaria et quasi posthuma suboles supparabatur. At ubi
et, Crescite et redundate, evacuavit extremitas temporum, inducente
apostolo, Superest ut et qui habent uxores sic sint ac si non habeant, 
quia tempus in collecto est, et desiit uva acerba a patribus
manducata filiorum dentes obstupefacere, unusquisque enim 
in suo delicto morietur, et spadones non tantum ignominia casruerunt,
verum et gratiam meruerunt invitati in regna caelorum, sepulta
lege succedendi in matrimonium fratris contrarium eius obtinuit,
non succedendi in matrimonium fratris. Et ita, ut praediximus,
quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem
accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor,
fratri utique nuptura, si nupserit. Omnes enim nos fratres sumus.
Et illa nuptura in domino habet nubere, id est non ethnico, sed
fratri, quia et vetus lex adimit coniugium allophylorum. Cum
autem et in Levitico cautum sit, Quicunque sumpserit fratris uxorem, 
immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur, sine dubio,
dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens
nubere nisi fratri. Quomodo ergo apostolo conveniet et legi,
quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus,
ostendetur. Interim quod pertineat ad legem, magis nobis
competunt argumentationes eius. Denique prohibet eadem sacerdotes 
denuo nubere. Filiam quoque sacerdotis iubet viduam vel
eiectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi et 
de pane eius ali. Ideo si semen non fuerit illi, non ut si fuerit,
 

denuo nubat (quanto magis enim non nubet, si filios habeat?), sed
ut si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius
praeceptum dei exsequatur, Honora patrem et matrem. Nos
autem Iesus summus sacerdos et magnus patris de suo vestiens
 (quia qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt), sacerdotes
 deo patri suo fecit, secundum Ioannem. Nam et illum adulescentem
festinantem ad exsequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes
nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae
 adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non
introibit et super patrem suum et super matrem suam non contaminabitur.
Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? Non
utique. Vivit enim unicus pater noster deus et mater ecclesia, et
neque mortui sumus, qui deo vivimus, neque mortuos sepelimus,
quia et illi vivunt in Christo. Certe sacerdotes sumus a
Christo vocati, monogamiae debitores, ex pristina dei lege, quae
nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.

Nunc ad legem proprie nostram, id est ad evangelium, conversi
qualibus excipimur exemplis, dum ad sententias pervenimus?
Ecce statim quasi in limine duae nobis antistites Christianae sanctitatis
occurrunt, monogamia et continentia, alia pudica, in Zacharia
sacerdote, alia integra, in Ioanne antecursore, alia placans
deum, alia praedicans Christum, alia totum praedicans sacerdotem,
alia plus praeferens quam propheten, scilicet eum qui non tantum
praedicaverit aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit
Christum. Quis enim corpus domini dignius initiaret quam eiusmodi
caro qualis et concepit illud et peperit? Et Christum quidem
virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque
titulus sanctitatis in Christi censu dispungeretur, per matrem et
virginem et univiram. At ubi infans templo exhibetur, quis illum
in manus suscipit? quis in spiritu primus agnoscit? Vir iustus et
 

cautus, et utique non digamus, vel ne dignius mox Christus a
femina praedicaretur vetere vidua et univira, quae et templo dedita
satis in semetipsa portendebat, quales spiritali templo, id est
ecclesiae, debeant adhaerere. Tales arbitros infans dominus expertus
non alios habuit et adultus. Petrum solum invenio maritum,
per socrum: monogamum praesumo per ecclesiam, quae super
illum aedificata omnem gradum ordinis sui monogamis erat collocatura.
Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intellegam
necesse est aut continentes. Nec enim, si penes Graecos
communi vocabulo censentur mulieres et uxores pro consuetudinis
facilitate (ceterum est proprium vocabulum uxorum), ideo Paulum
sic interpretabimur, quasi demonstret uxores apostolos habuisse.
Si enim de matrimoniis disputaret, quod in sequentibus facit, ubi
magis apostolus aliquod exemplum nominare potuisset, recte videretur
dicere, Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, 
sicut ceteri apostoli et Cephas? At ubi ea subiungit quae de
victuaria exhibitione abstinentiam eius ostendunt, dicentis, Non
enim potestatem habemus manducandi et bibendi? non uxores demonstrat
ab apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem
tamen manducandi et bibendi habent, sed simpliciter mulieres
quae illis eodem instituto, quo et dominum comitantes,
ministrabant. Iam vero si Christus reprobat scribas et pharisaeos,
sedentes in cathedra Moysi nec facientes quae docerent, quale est,
ut et ipse super cathedram suam collocaret qui sanctitatem carnis
praecipere magis, non etiam obire meminissent, quam illis omnibus
modis insinuarat et docendam et agendam? in primis de suo
exemplo, tunc de ceteris argumentis, cum puerorum dicit esse 
regnum caelorum, cum consortes illis facit alios post nuptias pueros,
cum ad simplicitatem columbae provocat, avis non tantum 
innocuae, verum et pudicae, quam unam unus masculus novit,
cum Samaritanae maritum negat, ut adulterum ostendat numerosum 
 

maritum, cum in revelatione gloriae suae de tot sanctis et prophetis
 Moysen et Heliam secum mavult, alterum monogamum, alterum
spadonem. Non enim aliud fuit Helias quam Ioannes qui in
 virtute et spiritu venit Heliae, cum ille vorator et potator homo,
prandiorum et coenarum cum publicanis et peccatoribus frequentator,
 semel apud unas nuptias coenat multis utique nubentibus. Totiens
enim voluit celebrare eas quotiens et esse.

Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis
coactae, si non et sententiae adstiterint, quas dominus emisit in
repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis
quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus, tum
 quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra
dominum faciat. Solus enim ille separabit qui et coniunxit. Separabit
autem non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit,
 sed per debitum moritis. Siquidem unus ex passeribus duobus
non cadit in terram sine patris voluntate. Igitur si quos deus
coniunxit, homo non separabit repudio, aeque consentaneum est,
ut quos deus separavit morte, homo non coniungat matrimonio,
proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si
separasset coniunctionem. Hoc quantum ad dei voluntatem non
destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio
conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem
 dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit
uxorem suam praeterquam ex causa adulterii, facit eam
adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique.
Non et nubere legitime potest repudiata, et si quid tale commiserit
sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua
adulterium in matrimonio crimen est? Deus taliter censuit citra
 

quam homines, ut in totum, sive per nuptias sive vulgo, alterius
viri admissio adulterium pronuntietur ab eo. Videamus enim quid
sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus quid sit aeque
adulterium. Matrimonium est, cum deus iungit duos in unam carnem,
aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctionem
signavit. Adulterium est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia
caro, immo aliena miscetur, de qua dici non possit, Haec est caro 
ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis. Semel enim hoc factum
et pronuntiatum sicut ab initio, ita et nunc in alima carnem
non potest convenire. Itaque sine causa dices deum vivo marito
nolle repudiatam alii viro iungi, quasi mortuo velit, quando si
mortuo non tenetur, proinde nec vivo. Tam repudio matrimonium
dirimente quam morte non tenebitur ei cui per quod tenebatur
abruptum est. Cui ergo tenebitur? Nihil deo interest,
vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed
in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus 
est: qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit. Adulteratur
autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet
super illam pristinam quam deus aut coniunxit in dous aut coniunctam
deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio
non fuit, ut quod ab initio fuit muniat, duorum in unam carnem
perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis
irrumpat, soli causae permittens repudium, si forte praevenerit
cui praecavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit,
ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id
genus duritiae commissum denotetur. Sed illi
 etiam non repudiantes
adulteria commiscent: nobis, etsi repudiemus, ne nubere
quidem licebit.

Video iam hinc nos ad apostolum provocari. Ad cuius sensum
facilius perspiciendum tanto instantius praeculcandum est mulierem
magis defuncto marito teneri, quo minus alium virum admitat.
Recogitemus enim repudium aut discordia fieri aut discordiam
facere, mortem vero ex lege dei non ex hominis offensa evenire,
idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata
quae per discordiam et iram et odium et causas eorum,
iniuriam vel contumeliam vel quamlibet querelam, et anima et corpore
separata est tenetur inimico, ne dicam marito, quanto magis
illa quae neque suo neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu,
a matrimonio non separata, sed relicta, eius erit etiam defuncti,
cui etiam defuncto concordiam debet? A quo repudium non audiit,
non divertit; cui repudium non scripsit, cum ipso est; quem amisisse
noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia
homini quae non habet imaginario fructu repraesentat. Ipsam deniqne
interrogo feminam: Dic mihi, soror, in pace praemisisti
virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc
magis ei vincta est cum quo habet apud deum causam. Non
discessit quae tenetur. Sed in pace? Ergo perseveret in ea cum
illo necesse est quem iam repudiare non poterit, ne sic quidem
nuptura, si repudiare potuisset. Enimvero et pro anima eius
orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione
consortium, et offert annuis diebus dormitionis eius.
Nam haec nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est, et
quidem hoc iniquius, quanto quomodo potuit, quia non potuit,
et hoc indignius, quanto iam indignius, si quia non meruit. Aut
 

numquid nihil erimus post mortem, secundum aliquem Epicurum,
et non secundum Christum? Quod si credimus mortuorum resurrectionem,
utique tenebimur cum quibus resurrecturi sumus
rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo aevo neque nubent
neque nubentur, sed erunt aequales angelis, non ideo non 
tenebimur coniugibus defunctis, quia non erit restitutio coniugii?
Atquin eo magis tenebimur, quia in meliorem statum destinamur,
resurrecturi in spiritale consortium, agnituri tam nosmetipsos
quam et nostros. Ceterum quomodo gratias deo in aeternum canemus,
si non manebit in nobis sensus et memoria debiti huius,
si substantia, non conscientia reformabimur? Ergo qui cum deo
erimus, simul erimus, dum omnes apud deum unum (licet merces
varia. licet multae mansiones penes patrem eundem), uno denario 
eiusdem mercedis operati, id est vitae aeternae, in qua magis non
separabit quos coniunxit deus, quam in ista minore vita separari
vetat. Cum haec ita sint, quomodo alii viro vacabit quae suo
etiam in futurum occupata est? Utrique autem sexui loquimur,
etsi ad alterum sermo est, quia una disciplina praeest. Alium
habebit in spiritu, alium in carne. Hoc erit adulterium, unius
feminae in duos viros conscientia. Si alter a carne disiunctus est,
sed in corde remanet, illic, ubi etiam cogitatus sine carnis congressu
et adulterium ante perficit ex concupiscentia et matrimonium
ex voluntate, usque adhuc maritus est, ipsum illud possidens
per quod et factus est, id est animum: in quo si et alius habitabit,
hoc erit crimen. Ceterum non est exclusus, si a viliore
commercio carnis discessit. Honoratior maritus est, quanto mundior
factus est.

Ut igitur in domino nubas secundum legem et apostolum (si 
tamen vel hoc curas), qualis es id matrimonium postulans quod
eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo monogamo, a
presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam
 

in te recusasti? Et illi plane sic dabunt viros et uxores,
quomodo buccellas. Hoc enim est apud illos, Omni petenti te
dabis. Et coniungent vos in ecclesia virgine, unius Christi unica
sponsa. Et orabis pro maritis tuis, novo et vetere. Elige cui te
adulteram praestes. Puto, ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto.
Repudium sit illi silentium tuum, alienis iam dotalibus
scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris.
Debes magis illi placere propter quem deo placere non
maluisti. Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum
 non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum
temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui
vult, nubat, tantum in domino. Ex hoc enim capitulo defendunt
licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi; quod
enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. Quo autem
sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet non
hoc illum sensu scripsisse quo psychici utuntur. Constabit autem,
si quis ea recordetur quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam
et apud voluntatem et apud propriam ipsius Pauli disciplinam.
Si enim secundas nuptias permittit, quae ab initio non
fuerunt, quomodo affirmat omnia ad initium recolligi in Christo?
Si vult nos iterare coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac
semel marito auctore defendit? Quomodo totum ordinem ecclesiae
de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis,
ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc
positos a fructu matrimonii avocat, dicens in collecto esse tempus,
si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium
revocat? Haec si diversa sunt ei capitulo de quo agitur, constabit,
ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur;
quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum
quae cum ceteris sapiat, quam ut apostolus diversa inter se
docuisse videatur. Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere.
 

Quae ista materia apostolo fuit scribendi talia?
Tirocinium novae et cum maxime orientis ecclesiae, quam lacte 
scilicet educabat, nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut
prae illa infantia fidei ignorarent adhuc quid sibi agendum esset
circa carnis et sexus necessitatem. Cuius etiam ipsas species ex
rescriptis intellegimus, cum dicit, De his autem quae scribitis: 
Bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes
autem unusquisque uxorem suam habeat. Ostendit fuisse qui in
matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret eis matrimonio
suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent.
Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium, id
est indulgens, non praecipiens ita fieri. Ceterum malebat omnes 
id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens demonstrat
quosdam de isto quoque cogitasse, vel maxime quia et in ethnicis
matrimoniis non putabant post fidem sibi perseverandum. Quaerebant
et de virginibus consilium (praeceptum enim domini non
erat), bonum esse homini si sic permaneat, utique quomodo a fide
fuerit inventus. Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem. Solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis
uxorem, non deliquisti, quia ante fidem soluto ab uxore non numerabitur
post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est.
A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se
dicit illis; alioquin pressuram carnis subsecuturam prae angustiis
temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de
domino sollicitudinem habendam promerendo quam de marito.
Et ita revocat quod permisit. Sic ergo in eodem ipso capitulo,
quo definit unumquemque in qua vocatione vocabitur, in ea permanere 
debere, adiciens, Mulier vincta est quamdiu vivit vir eius,
si autem dormierit, libera est, cui volet nubat, tantum in domino:
hinc quoque eam demonstrat intellegendam quae et ipsa
sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore,
per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repudiatis
non permitteret nubere adversus pristinum praeceptum. Itaque
mulier, si nupserit, non delinquet, quia nec hic secundus maritus
deputabitur qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea
 

adiecerit, Tantum in domino: quia de ea agebatur. quae ethnicum
habuerat et amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem
ethnico se nubere posse praesumeret; licet nec hoc psychici curent.
Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo
in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem
 eversionem: Si autem dormierit vir eius; quasi de futuro sonet,
ac per hoc videatur ad eam pertinere quae iam in fide virum amiserit.
Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia totiens
virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi
 

etiam ethnicis congruente. Sed etsi ita esset, quasi de futuro,
Si cuius maritus mortuus fuerit, tantundem et futurum ad eam
pertineret cuius ante fidem morietur maritus. Quavis accipe, dum
cetera non evertas. Nam cum et illa sententiae cedant: Servus
vocatus es, ne curaveris: Impraeputiatus vocatus es, ne circumcidaris:
Circumcisus vocatus es, ne adduxeris, — quibus
concurrit: Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem: solutus
es ab uxore, ne quaesieris uxorem, satis manifestum est ad eos
haec pertinere qui in nova et recenti vocatione constituti de his
consulebant in quibus a fide fuerant deprehensi. Haec erit interpretatio
capituli istius de hoc examinanda, an et tempori et causae,
et tam exemplis et argumentis praecedentibus quam et sententiis
et sensibus subsequentibus, et in primis an ipsius apostoli et consilio
proprio congruat et instituto; nihil enim custodiendum est
quam ne diversus sibi quis deprehendatur.

Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, 
inquiunt, permisit apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt
in clero monogamiae iugo astrinxerit. Quod enim quibusdam
praescribit, id non omnibus praescribit. Numquid ergo et quod
omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit, si quod episcopis
praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus,
quia et episcopis? et ideo episcopis(??) quia et omnibus? Unde enim
episcopi et clerus? Nonne de omnibus? Si non omnes monogamiae
tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum
debebit institui monogamorum, de quo allectio fiat in clerum?
Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum
omnes sumus, tunc omnes sacerdotes, quia sacerdotes nos deo 
et patri fecit. Cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur,
deponimus infulas, et pares sumus. De ecclesiasticis
 

ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret. Oportebat igitur
omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum
quodammodo futurum universis impressioni, quo magis sciret
plebs eum ordinem sibi observandum qui faceret praepositos, et
ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam quasi de privilegio loci
blandiatur. Prospiciebat spiritus sanctus dicturos quosdam, Omnia
licent episcopis, sicut ille vester Utinensis nec Scantiniam timuit.
Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique apostolo,
certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur? Age
iam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede
et a reliquis tuis titulis disciplinae, qui cum monogamia
 episcopis ascribuntur. Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene
moratus, ornatus, hospitalis, docibilis, quin vero et vino deditus
et manu promptus ad caedendum et pugnax et pecuniae amans et
domum non regens nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab
extraneis bonam famam sectans. Si enim suam habent episcopi
legem circa monogamiam, etiam cetera quae monogamiae accedere
oportebit episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia
non convenit, cetera quoque aliena sunt. Evasisti, psychice, si
velis, vincula disciplinae totius. Praescribe constanter non omnibus
praecipi quae quibusdam sint praecepta, aut si cetera quidem
communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid
illi soli Christiani pronuntiandi in quos tota disciplina collata est?

Sed et Timotheo scribens vult iuvenculas nubere, filios suscipere, 
matres familiae agere. Ad eas dirigit quales supra denotat,
iuvenculas viduas, quae in viduitate deprehensae et aliquamdiu adsectatae,
postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt,
habentes iudicium quod primam fidem resciderunt, illam videlicet
a qua in viduitate inventae et professae eam non perseverant. Propter
quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis
postea rescindant, non ut totiens nubant, quotiens in viduitate
temptata, immo et in deliciis habita, noluerint perseverare. Legimus
eum et ad Romanos scribentem: Quae autem sub viro est 
mulier, viventi viro vincta est; si autem obierit, evacuata est a
lege viri. Nempe ergo vivente viro adulterare putabitur, si iuncta
fuerit alteri viro. Si vero obierit vir, liberata est a lege, quod
non sit adultera facta alii viro. Sed et sequentia recognosce, quo
sensus iste, qui tibi blanditur, evadat. Itaque, inquit, fratres
mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini
alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus
deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quae per
legem efficiebantur, in membris nostris ad fructum ferendum morti:
nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad
serviendum deo in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Igitur si mortificari nos iubet legi per corpus Christi, quod est
ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis,
id est legis, auferens te a lege, quae non tenet uxorem marito
defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit condicionem,
ne amisso viro nubas, quantumque non deputareris adultera
facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes,
tanto ex diversitate condicionis adulterii te praeiudicat post
mortem mariti alii nubentem; quia iam mortificata es legi, non
potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.

Nunc si et absolute apostolus permisisset in fide amisso matrimonio 
 

nubere, proinde fecisset quemadmodum et cetera quae
adversus formam regulae suae pro condicione temporum gessit,
circumcidens Timotheum propter superinducticios falsos fratres, et
 rasos quosdam inducens in templum propter observationem Iudaeorum,
ille qui Galatas in lege volentes agere castigat. Sed ita res
 exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens
 illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens
tanquam nutrix parvulos fidei, docendo quaedam per veniam, non
per imperium (aliud est enim indulgere, aliud iubere), proinde temporalem
licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem
 carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis.
Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus
 abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic,
nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus, cur non
et paracletus abstulerit quod Paulus indulsit, quia et secundum
matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit,
quasi spiritus alienus, tantum ut deo et Christo dignum sit quod
superducitur? Si deo et Christo dignum fuit duritiam cordis
tempore expleto compescere, cur non dignius sit et deo et Christo
infirmitatem carnis tempore iam collectiore discutere? Si iustum
est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est.
Denique apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur,
aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis
usque ad Christum, regnaverit et infirmitas carnis usque ad paracletum.
Nova lex abstulit repudium (habuit quod auferret), nova
prophetia secundum matrimonium, non minus repudium prioris.
Sed facilius duritia cordis Christo cessit quam infirmitas carnis.
Plus haec sibi Paulum defendit quam illa Moysen; si tamen defendit
cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae
potiores sententias et perpetuas voluntates eius eludit, quae non
sinit nos hoc apostolo praestare quod mavult. Et quousque infirmitas
ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit?
Tempus eius, donec paracletus operaretur, fuit, in quem dilata
sunt a domino quae tunc sustineri non poterant, quae iam nemini
competit portare non posse, quia per quem datur portare posse
 

non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit dominus, Caro 
infirma? Sed praemisit et, Spiritus promptus, ut vincat spiritus
carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et, Qui potest 
capere capiat, inquit, id est qui non potest, discedat. Discessit et
ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum,
et dimissus est sententiae suae a domino. Nec ideo duritia 
imputabitur Christo de arbitrii cuiuscunque liberi vitio. Ecce, 
inquit, posui ante te bonum et malum. Elige quod bonum est;
si non potes, quia non vis (posse enim te, si velis, ostendit, quia
tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo cuius non
facis voluntatem.

Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem 
dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas,
iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium
illicitum? Notat apostolus eos qui in totum nubere 
prohibebant, qui et de cibis interdicebant quos deus condidit. Nos
vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam
cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud
temperare; aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum
nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim
in hac causa aestimant, si in tantum fovent carnis infirmitatem,
ut in nubendo frequenter sustinendam putent, cur illam in
alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata
est in negationem? Utique enim illam magis excusari capit
quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in equuleo
succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae
libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam
quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem;
hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. Propone,
quid utraque
 non sustinuerit in finem, et invenies eius causam
honestiorem quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non
potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat,
nedum impudicam.

Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa 
fortitudo dicenda est. Iterum nubere est res virium; resurgere
 

in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum. Talis
infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio
sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura
iam non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures
solitum mulieres ducere quam pingere. Materia enim in illo abundat,
unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non
habet, iam nec psychicus, quia non de afflatu dei psychicus. Quid,
si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur,
 exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu
non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem,
etiam florum excultorem. Quid, si solitudinem domus obtendat?
quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo.
Habet viduam utique, quam assumat licebit. Non unam generis
huius uxorem, sed etiam plures habere concessum est. Quid, si
de posteritate quis cogitet iisdem animis quibus oculis uxor Loth,
ut ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non
habuit? Haeredes scilicet Christianus quaeret saeculi totius exhaeres.
Habet fratres, habet ecclesiam matrem, Aliud est, si et
apud Christum legibus Iuliis agi credunt, et existimant caelibes
et orbos ex testamento dei solidum non posse capere. Nubant
igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis,
sicut Sodoma et Gomorrha et diluvii dies, ab illo ultimo exitu
 saeculi deprehendantur. Adiciant tertium dictum, Manducemus et
 bibamus et nubamus, cras enim moriemur, non recogitantes VAE
illud praegnantibus et lactantibus multo gravius et amarius eventurum
in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius
particulae Iudaeae. Satis opportunos novissimis temporibus fructus
iteratis matrimoniis colligant, ubera fluitantia et uteros nauseantes
et infantes pipiantes. Parent antichristo, in quae libidinosius
saeviat. Adducet illis carnifices obstetrices. 
 


 Habebunt plane Christo quod allegent speciosum privilegium,
carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non
Isaac monogamus pater noster, nec Ioannes aliqui Christi spado,
nec Iudith filia Merari, nec tot alia exempla sanctorum. Solent
ethnici iudices destinari. Exsurget regina Carthaginis et decernet
in Christianas, quae profuga et in alieno solo et tantae civitatis
cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset,
ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam
nubere. Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim nocturnam
nihilominus experta alium virum maculam carnis suo sanguine
abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt
et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. Idolis
certe et monogamia et viduitas apparent. Fortunae Muliebri coronam
non imponit nisi univira, sicut nec Matri Matutae. Pontifex
Maximus et Flaminica nubunt semel. Cereris sacerdotes
viventibus etiam viris et consentientibus amica separatione viduantur.
Sunt et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae
et Iunonis Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii.
Etiam bovis illius Aegyptii antistites de continentia infirmitatem
Christianorum iudicabunt. Erubesce, caro, quae Christum induisti!
Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in
quod a fine revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum
non potes. Semel gustavit ille de arbore, semel concupiit,
semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem suum
abscondit, semel de paradiso sanctiatis exulavit, semel exinde
nupsit. Si in illo fuisti, habes tuam formam; si in Christum transisti,
melior esse debebis. Exhibe tertium Adam et hunc digamum,
et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.