Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius 
nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt.
Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam
unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi
prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio
est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior
venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem
salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio
carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae
pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam
in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos
induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum
et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi,
pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda
 
est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione
adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores
et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt;
propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium
deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum
Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant,
sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De
modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc
de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae
pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod
stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias
observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia
et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel
edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem
arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant
aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut
pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum
quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus.

Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos
opponunt, ut cum in Levitico praecipit dominus Moysi decimam
mensis septimi diem placationis, Sancta, inquiens, erit vobis dies,
et vexabitis animas vestras, et omnis anima, quae vexata non fuerit
 

in illa die, exterminabitur de populo suo. Certe in evangelio illos
dies ieiuniis determinatos putant in quibus ablatus est sponsus, et
hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum, abolitis
legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, adgnoscunt
quid sapiat, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Itaque de cetero 
indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio, novae disciplinae
pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos 
 

observasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune
omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum,
quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae,
passive tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra
supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat, de
Petri exemplo, quod Actis refertur. Xerophagias vero novum affectati
officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales
castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum
exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem
legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum
 macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere
prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. Et ideo
 nos esse iam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes
a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis
mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te.
ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et coenas quotidie
 coquimus? Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt.
observatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea
 et Esaiam pronuntiasse, Non tale ieiunium dominus elegit, id est
non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae quae subtexit; et ipsum
 

dominum in evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem
compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os 
inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret
et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator! 
sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque 
abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.
His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque
pronior ventri possit supervacua nec adeo necessaria existimare
sublati vel deminuti vel demorati cibi officia, praeponente
scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. Et scimus quales
sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur, Opus
est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tanquam
me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae,
non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.

Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui 
periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia,
unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc
enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis
auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem
non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset.
Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin
spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam
prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius
ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem
gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin
 

si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides
semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem
et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam
gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus
nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam,
mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat.
Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus
potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem,
per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque
cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium
noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a
 quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et
ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi
angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga
victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto
cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur,
ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam
offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo
modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico
inlicito plura licita contemnens?

Haec ratio servabatur apud providentiam dei, pro temporibus
omnia modulantis, ne quis ex diverso ad deiciendam propositionem
nostram, Cur ergo, dicat, non statim deus aliquam victus
constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem? Nam
in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini
 pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum
seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet
in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam.
Postea vero ad Noë enumerata subiectione omnium bestiarum terrae
et volatilium caeli et moventium in terra et piscium maris et omnis
 serpentis, Erunt, inquit, vobis in escam: velut holera foeni dedi
 

vobis universa, verum carnem in sanguine animae suae non edetis.
Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit cuius anima
non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse
manifestum est. Ad haec respondemus non competisse
onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime
tam levem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit;
remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post
diluvium in reformatione generis humani suffecisse unam interim
legem a sanguine abstinendi, permisso usu ceterorum. Iam enim
iudicium dominus ostenderat per diluvium, adhuc etiam comminatus
fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu 
bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam
libertatis emisit per veniam supparans disciplinam, permittens omnia,
ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam
imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis,
ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae
operatione in maioris licentiae occasione.

Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio 
 

hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae
etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti
immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua
in quibusdam abstinentia usus. Nam et primus populus primi hominis
resculpserat crimen, pronior ventri quam deo deprehensus,
cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu dei et sublimi brachio
ereptus dominus eius visus est, terrae lacte et melle mananti
destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu
scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen
 et Aaron mussitavit: Utinam obiissemus percussi a domino in terra
Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem
comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad
interficiendam synagogam istam fame? Eadem ventris praelatione
deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio
carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis
nos vescet carne? venerunt in mentem nobis pisces, quos in
Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe
 et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi
nostri. Ita et illis xerophagiae panes angelici displicebant, allium
potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam
ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae
simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur,
ista erudiretur.

Nunc si temere rationes castigati a deo victus et castigandi
propfer deum a nobis ad primordiorum experimenta revocavimus,
conscientiam communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit quales
 

nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere
consuerit rebus duntaxat sensu agendis, quo divina tractantur, si
multo pollentioris mentis, si multo vivacioris cordis, quam cum
totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, vinis
inundatum, decoquendis iam stercoribus aestuans praemeditatorium
efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit
quam ad lasciviam sapere. Manducavit populus et bibit, et 
surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae verecundiam lusum
nisi impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit
religionis, occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris?
Nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur
dei in eo tempore quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est.
Omnem disciplinam victus aut occidit aut vulnerat. Mentior, si non
dominus ipse oblivionem sui exprobrans Israëli causam plenitudini
reputat. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, 
et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore
suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaveri
iubens, Ne, inquit, cum manducaveris et biberis et domos 
optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis et argento
et auro extollatur cor tuum et obliviscaris domini dei tui. Praeposuit
corruptelae divitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae divitiae
procurant. Per illas scilicet incrassatum erat cor populi, ne
oculis videret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo,
quas nominatim esui abstulit, dedocens hominem saginae
studere. Ceterum cui cor erectum potius inveniebatur quam impinguatum, 
pinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae
naturae facultatem ieiunium perennavit spiritali fide virtutem
subministrante, et vidit oculis dei gloriam et audivit auribus dei
vocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo
pane vivere hominem, sed in omni verbo dei, cum quidem nec
ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam
constanter contemplari valeret pinguior populus. Merito igitur etiam
 

 in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non
minus et Heliae. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat
 imprecatus, satis iam se ieiuniis voverat. Vivit, inquit, dominus,
cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc
minantem lezabel fugiens post unicum pabulum et potum,
quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse quadraginta diebus
et noctibus vacuo ventre arido ore pervenit in montem Choreb,
ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu dei
 exceptus est! Quid tu Helia hic? multo amicior ista vox quam,
 Adam ubi es? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur.
Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut deum
praestet homini contubernalem, parem revera pari. Si enim deus
 aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus quo
homo deo adaequetur, cum sine pabulo vivit.

Processimus itaque iam ad exempla, uti revolvamus utilitatis
efficacia potestates istius officii quod etiam iratum deum homini
 reconciliat. Deliquerat Israël in aquatione apud Maspha congregatus
a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum
proelii simul fuderit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum
(in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam
abstinentia populi), et allophyli proelio admovebant, ibidem
dominus intonuit voce magna super allophylos, et confusi sunt et
corruerunt in conspectu Israëlis, et processerunt viri Israël ex
Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt,
pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires ieiunantium
deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam
spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib
 

compuribus iam civitatibus captis Israëli per Rapsacen
blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in
Aethiopias avertit. Dehinc quid aliud centum octoginta quatuor
milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae
regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnunciata vestem scidit,
saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per
Esaiam adire iussit, utique ieiunio preces prosequente. Neque
enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper
inedia maeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. 
Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam civitas illa peccatrix
Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum
commendaverat ieiunium triduo functa,etiam pecudibus 
enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra 
evasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. Cum 
illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter
vineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias, Qualiter occidisti
et haereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae
canes delinxerant, tuum quoque delinguent,—destituit semetipsum
et saccum carni suae imposuit et ieiunavit et dormivit in
sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam, Vidisti, ut reveritus sit
Achab a facie mea: pro eo, quod reveritus est, non superducam
laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam
eam, qui non erat ieiunaturus. Ita ieiunium in deum reverentiae
opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro 
sterilis impetravit facile a deo inanem cibo ventrem filio implere,
et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum
aversionem aut delictorum obliterationem, verum etiam
sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. Aspice
 

 Danielis exemplum. Circa somnium regis Rabylonis omnes turbantur
sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci.
Solus Daniel deo fidens, et sciens quid ad demerendam
dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate
ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem
somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus
glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea
quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum
temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis
et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum hanc statim
professus est causam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare
tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis,
leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus
ieiunanti prandium angelus procuravit.

Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus.
 In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae
infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus
redemptionem Israëlis, post egregium titulum veteris et
univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens
in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi
 Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus
baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens
efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse
manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem
in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum
diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota
 ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.
 Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora
daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione
spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut
 in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti
cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus
 exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter
 

labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia
quoque plurima enumerat.

Principalis haec species in castigatione victus potest iam de 
interioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare, ut et
ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum
quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum
novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae
quam efficacissimae religionis operatio est. Redeo ad Danielem et
fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris 
regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne quis de
specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos.
Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni
litteratura et Danieli in omni verbo et in somniis et in omni sophia,
qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur 
agnitio sacramentorum. Anno denique tertio Cyri regis
Persarum cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam
bumiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram 
lugens per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et
vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec
consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus
est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris,
quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi
coram deo exauditum est verbum tuum, et ego introivi
verbo tuo. Ita xerophagiarum miseratio et humiliatio metum expellunt
et aures dei advertunt et occultorum compotes faciunt. Revertor
etiam ad Heliam. Cum corvi illum pane et carne saturare
consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de
somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit?
Defecerant corvi, qui eum liberalius pascerent, an difficile
angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum cum
instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli
in lacum leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?
 

Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et
persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse vivendum.
 Tali victu David exomologesin suam expressit, cinerem quidem
edens velut panem, id est panem velut cinerem aridum et
sordidum, potum vero fletu miscens, utique pro vino. Habet enim
et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem deo voverat et
 Aaronom consecrarat. Nam de Samuele mater, Et vinum, inquit,
et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus
 ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis, tu et filius t(??)us
post te, si quando ingrediemini tabernaculum, vel ascendetis ad
altare, et non moriemini. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia
 ministraverint. Sic et Israëli proximo exprobrat: Et potum
dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem strictura potus
xerophgiae portio est. Quanquam ubi abstinentia vini aut a deo
exigitur aut ab homine vovetur, illic intellegatur etiam pabuli
pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et
potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet,
aquis sobrius et cibis ebrius. An autem et apostolus xerophagias
 norit, qui maiora celebraverat, sitim et famem et multa ieiunia,
 qui ebrietates et comessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo
argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas
 imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione,
sed ex devotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo
prodesset), hoc ipso abstinentiam vini dignam deo suasit,
quam ex necessitate dissuasit.

Aeque stationes nostras ut indictas, quidam vero et in
 

serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus
et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum,
de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis
quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad
proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis
prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus
praescribant. Si, quia Petrus et qui cum eo ad horam
nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit 
illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem
stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum
hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, 
quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud
absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario
Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua
spiritu sancto initiati pro ebriis habehantur, et sexta, qua Petrus 
ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur
non intellegamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni
tempore orandum, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus
humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae
publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus divinis?
Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis,
utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem
quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae.
Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse
tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter
illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non
quasi respuamus
 nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum
 

fungimur, sed quia eorum quae ex traditione observantur tanto
magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae
auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut
 corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus vobis revelabit.
Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce universae
veritatis, an dignior apud nos ratio adferatur in nonam
observandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si
statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi
semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius
sius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur.
Nam et milites nunquam immemores sacramenti magis
stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura
est in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre
fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad iocunditatem
cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem
sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum
aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus
ad serum, expectantes tempus dominicae sepulturae, cum
Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum
est ante famulorum carnem refrigerare quam domini. Sed hactenus
haec ex argumentationum provocatione commiserim, coniecturas
coniecturis, et tamen, puto, fidelioribus repercutiens.
Videamus, an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur.
 In Exodo habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus proeliantis
usque in occasum perseverans nonne statio fuit sera? Iesum
Nave debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua
 

ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon et luna 
in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus
de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Ut autem accedebat
in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in novissimo,
utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem,
parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem
etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in proelio constitutus
manifeste munus istud indixit: Maledictus homo, qui ederit panem 
ad vesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustavit
totus populus eius, et tota terra prandebat. Tantam autem deus
praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius
Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum
mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix
per precem populi periculo exemptus. Gulae enim, licet simplicis,
reus fuerat. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus
in sacco et cinere exomologesin deo ageret, Et adhuc, inquit, loquente 
me in oratione. ecce vir, quem videram in somnis initio,
velociter volans appropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii.
Haec erit statio sera quae ad vesperam ieiunans pinguiorem
orationem deo immolat.

Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, 
aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum
maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem
psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum,
xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum
utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel
recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut
 

vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in
ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant;
nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed
et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata
legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse.
Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in
posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum
mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie
altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia
est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis,
si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes
qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et
adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa
recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime
cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive
tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim
 

et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur
apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites,
adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo
velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et
quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro?
Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas
paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim 
vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis
ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit,
cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint
Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos
spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit
semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo,
sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et
de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et
beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere,
quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum 
auferatis quantum in vobis tam otiosum.

Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non 
delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec revelationum
scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria
metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Ioanne paracletus
obmutuisset, ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam
extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram, nec ad impetrandam
tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet
ipsos novissimorum temporum condicionem, indicentes omnem
ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae,
et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit,
ut in carcerem talis introeat Christianus qualis inde prodisset,
non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta,
sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia
abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam,
 

cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus,
praemisso iam sanguinis succo tanquam animae impedimentis,
properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo
norit. Plane vestrum est in carceribus popinas exhibere
martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae,
ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus
vester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate
custodiae liberae aliquamdiu farsum, omnibus balneis quasi baptismate
 

melioribus, et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesiae
secretioribus, et omnibus vitae istius inlecebris quasi
aeternae dignioribus hoc, puto, obligatum, ne mori vellet, postremo
ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto
praemedicatum ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus
(hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti
praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc
iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa
negatione discessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant
pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis
paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?

Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel 
traditione maiorum, nihilque observationis amplius adiciendum ob
illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce
enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies
quibus ablatus est sponsus et stationum semiieiunia interponentes,
et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est.
 

Denique respondetis haec ex arbitrie agenda, non ex imperio. Movistis
igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt
constituta obitis. Quale est autem, ut tuo arbitrio permittas quod
imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae
potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum
est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. Non
tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius,
hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae
plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum,
ut vestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua
sollicitudinis ecclesiasticae causa. Itaque si et ex bominis edicto
et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis
ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum
denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata
coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus
vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia
imminentium sive ecclesiasticarum tentationum sive mundialium
plagarum, qua paracletus, id est advocatus ad exorandum iudicem,
huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam
sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario
etiam quae tunc constituit observamus. Aspice ad Iudaicos
fastos, et invenies nihil novum, si quae patribus sunt praecepta
omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur
praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis
ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et
ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur.
Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique
 ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres
in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore
 

cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius
et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus, et ita demum
congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc
praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis
fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.

Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos 
galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium
sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens
veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi
sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse 
debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum
et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus
annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus
in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et
sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos
 

etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha
ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis
dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum
differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic
inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis
in quo causam novitatis accusatis.

Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de
providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam
abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris,
quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud
Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum.
Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno
hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et
dominicis, offerimus deo, abstinentes ab eis quae non reicimus,
sed differimus. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit
 retractatores huius officii, Ne propter pabulum solveritis, inquit,
 

opus dei. Quod opus? De quo ait, Bonum est carnem non edere
et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis
deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, 
quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet
non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum iudicas? Et
qui manducat, et qui non manducat, deo agit gratias. Cum autem
humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino?
Ita sciebat quosdam. castigatores et interdictores victus incusare,
qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui
in honorem, non qui in convicium creatoris. Et si claves macelli
tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum 
exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit, Nec enim, 
inquit, esus aut potus est dei regnum, et, Esca nos deo non commendat, 
non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et
accurata, siquidem subiciens, Nec si manducaverimus, abundabimus,
nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis insonat
qui abundare te existimas si edas, et deficere si non edas, et ideo
ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem 
interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod
etiam ieiunarit qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes
pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, 
sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae 
permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem
mandans postulandum, non et Attalicas divitias. Sic et Esaias
non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. 
In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur
voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis, aut ad
convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium
 

ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstutit, sed
confirmavit.

Nam et si mavult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio,
quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus
 incontinens gulae placuit, nec sacerdos, nec prophetes. Manent
adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis
avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. Etiditur
 pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat
in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens,
sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei,
cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam,
post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare
diffusum, ob haec signa de satisfactione invitatus a rege plane
excusavit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum
attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus,
secundum verbum dei ibidem factum super mensam, non est in
 paternis sepultus. Leonis enim in via occursu prostratus et apud
exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla
et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam
 gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in
divite epulone quidem convivia cruciantur, in paupere vero ieiunia
recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. Nam et Iohel
 exclamavit, Sanctificate ieiunium et curationem, prospiciens iam
tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicuturos
 

officia curantia deum. Unde et qui in idolis comendis
et in sacro ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur,
curationem facere dicuntur. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici
agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia
denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt,
precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias
praeterea annuo ritu saccis velati et cinere conspersi idolis suis
invidiam supplicem obiciunt, balnea et tabernacula in nonam
usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in
lancibus. Niniviticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium
ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocunque
in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu
et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant
et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Sed bene quod
tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cyheles
eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc
divina constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur.
Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur.
Hinc tu eo inreligiosior quanto ethnicus paratior. Ille denique
deo idolo gulam suam mactat, tu deo non vis. Deus enim 
tibi venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos
cocus, et sanctus spiritus nidor, et condimenta charismata, et
ructus prophetia.

Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges,
et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem
ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae
disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis. Si tibi lenticulam
defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes;
apud te agape in caccabis fervet, fides in culinis calet, spes in
ferculis iacet. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes
tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque
luxuria est. Quam societatem et apostolus sciens, cum praemisisset,
 Non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit, Nec
in cubilibus et libidinibus. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod
duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum
 apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis.
Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi
pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius
animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae,
 mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis, Manducemus
et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte
mandare, Ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur.
 Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos
qui in carne sunt deo placere non posse, non utique substatia
carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in
voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus
 carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. Facilius, si forte,
 

per angustam salutis ianuam introbit caro exilior; citius resuscitabitur
caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur
pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit
quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt.
Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, 
quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus
haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto
oportet adsistere. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus
forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias
maciem exercere debebit.