Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, 
tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque
delictum, etsi suo quoque nomine iudicio destinatur, in
idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce,
idololatres item homicida est. Quaeris quem occiderit?
Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum,
sed ipsum se. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa
dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse,
is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium
et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis servit,
sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium
est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus
cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque
adeo scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione.
Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat
 

aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa
fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem
deo facit, honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi
etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum
atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria
de homicidi reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa,
tam devoratoria salutis, cetera quoque aliquem ad modum et seorsum
proinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant.
In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae
sollemnitas sine ambitione cultus et ernatus? In illa lasciviae et
ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis causa frequententur.
In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae
patrem nescit? In illa etiam vanitas, cum tota eius ratio vana sit.
In illa mendacium, cum tota substantia cius mendax sit. Ita fit,
ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur.
Sed et alias, cum universa delicta adversus deum sapiant, nibil
autem, quod adversus deum sapiat, non daemoniis et immundis
spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian
admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum
mancipes pertinet.

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum
proprietates, remaneat idololatria in co quod ipsa est. Sufficit
sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis,
quae tot ramos porrigit, tot venas diffundit, ut de hoc cum maxime
materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriac
latitudo, quoniam multifariam servos dei nec tantum ignorata,
sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatrian simpliciter
existimant his solis modis interpretandam, si quis aut
 

incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis
obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in
osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum,
aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione
reputandum. At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi
sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum
quis impegerit libidinose et animam commoverit impudice, cum 
homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii iudicat et in
omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. Sicut
Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in 
modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei domini
de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit, si in
his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreverunt
vindicanda. Quomodo abundabit iustitia nostra super Scribas et
Pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae
eius, id est iniustitiae, perspexerimus? Quod si caput iniustitiae
idololatria est, prius est, uti adversus abundantiam idololatriac
praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri 
artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in
hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen
idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam
et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices
statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus
saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen
de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta
est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque
enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio
detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus,
 

an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando
enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil
interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet
id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum.
Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio. Εῖδος Graece formam
sonat; ab eo per deminutionem εἴδωλον deductum aeque
apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum
se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus
et servitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est
criminis, nisi parum idololatrian populus admisit qui simulacrum
vituli et non hominis sibi consecravit.

Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit,
ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet.
Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae,
 lex divina prociamat, Ne feceritis idolum, et coniungens, Neque
similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae
in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit servis dei. Antecesserat
Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum,
quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian
versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro
deo adversus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus
error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola,
imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit,
in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse
 

est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores
in comminatione praedamnat. Et rursus: Iuro vobis peccatores,
quod in diem sanguinis perditionis paenitentia parata est. Qui
servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas et
ligneas et lapideas et fictiles, et servitis phantasmatibus et daemoniis
et spiritibus in fanis, et omnibus erroribus non secundum
scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero, Testes, 
ait, vos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui
fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae
illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam
artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est, Cognoscite, 
quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare
possit. Ubi aeque David et factores. Tales flant, inquit, qui 
faciunt es. Et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram?
quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat vox
spiritus sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque
damuaverit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores
maledicit et damnat?

Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis
eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud
quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid
tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent
 argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus,
ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare
ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator
inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit,
quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt
 secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur
ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur,
credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones
manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed
manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis,
 

sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus,
qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium
quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis
interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum
serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion
alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis,
sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii
legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae,
inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt
ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem
dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum
figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis
diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est
serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio
dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia
tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege
vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem
interdixit. Si eundem deum observas, habes legem
eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis 
respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem
simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.

Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox 
 

spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus
comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis
adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus
diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus
his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor
diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati
sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo
destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam,
sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat,
nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam
utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis
autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio,
nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum
immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis.
Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem;
diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere?
Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam
caedis, salutem tuam.

Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens Christianum
ab idolis in ecclesiam venire, de adversaria officina in
 

domum dei venire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum,
his manibus adorare, quae foris adversus deum adorantur,
eas manus admovere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt.
Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant
quod contaminant, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminaverunt.
Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum.
Pro scelus! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie
corpus eius lacessunt. O manus praecidendae! Viderit iam, an
per similitudinem dictum sit: Si te manus tua scandalizat, amputa 
eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus
scandalizatur?

Sunt et aliae complurium artium species, quae, etsi non contingunt 
idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil
possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas
vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris,
si bratteam expresseris, aut insignia aut etiam domum fabricaveris.
Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed
auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent
 

et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est sine
idoli confictura, opem victus praestent. Scit albarius tector et
tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia
distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus
incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque
caelator latitudines suas utique multo faciliores. Nam
qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia
Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars
non alterius artis aut propinqua est. Nihil alterius vacat.
Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed
de mercedibus et manus pretiis interest. Proinde interest et de
labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes
signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur?
Domus vero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus,
et baxa quotidie deauratur, Mercurius et, Serapis non quotidie.
Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione
 

 luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio
quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam
sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur,
quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant,
sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis,
hoc quoque cavere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus
de manibus nostris (??) rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus
et non remediis tam usitatis egerimus, non puto nos
a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in
officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias 
idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed
quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam
professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret,
quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem
addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum,
praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum
propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, 
proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a
 

deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes
testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli
eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum
angelis eorum. Eadem poena est exitii discipulis et magistris.
 Sed magi et astrologi ab oriente venerunt. Scimus magiae et
astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes
natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine
Christum, opinor, sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et
mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo
scilicet est mathesis hodie, stellarum Christi, non Saturni et Martis
et cuiusque ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat.
At enim scientia ista usque ad evangelium fuit concessa, ut
Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur.
Nam et tus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc
domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis,
quam Chritus erat adempturus. Quod igitur isdem
magis somnium sine dubio ex dei voluntate suggessit, ut irent in
sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua
incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus
est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant
ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intellegere de-
 

bemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic
et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam adversus
Moysen aemulata patientiam dei traxit ad evangelium usque.
Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc
de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis
suae etiam spiritum sanctum per manuum impositionem enundinaret, 
maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus,
qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem adversabatur apostolis,
luminum amissione multatus est. Hoc et astrologi retulissent, 
credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia
punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere
damnatur. Post evangelium nusquam invenias aut sophistas aut
Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane
punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aevi?
Nonne infatuavit deus sapientiam huius saeculi? Nihil scis, mathematice, 
si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc
quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione.
Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit.
Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest 
regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.

Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris
professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse
multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum
praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica
quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem observare,
ut quibus vectigalia sua supputent. Quis ludimagister
sine tabula septem idolorum Quinquatria tamen frequentabit?
Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini
consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo verbotenus de idolothyto
esse dicatur, pro idololatra vitetur. Quid minus est
inquinamenti eo, quam praestat quaestus et nominibus et honoribus
idolo nuncupatus? Quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia
 

Saturni, quem etiam serviculis sub tempore Saturnalium
celebrari necesse est. Etiam strenae captandae et septimontium,
et brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia,
flore scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant, creatis
schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali; omnis diaboli
pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit,
nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse:
Si docere litteras dei servis non licet, etiam nec discere licebit,
et, Quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam,
vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum
sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia
studia, sine quibus divina non possunt? Videamus igitur necessitatem
 

 litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti
non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere quam docere
litteras capit; diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis
litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio,
dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat,
 testimonium dicit. Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex
prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in vano
conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis.
Quaere, an idololatriam committat qui de idolis catechizat.
At cum fidelis haec discit, si iam sapit quid sit, neque recipit
neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit
sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de
deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet, et erit tam tutus,
quam qui sciens venenum ab ignaro accipit nec bibit. Huic necessitas
ad excusationem deputatur, quia. aliter discere non potest.
Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere,
quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus
inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister
non frequentabit.

De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis
 

cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa
fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem
apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum
(taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio
servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa
adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi.
Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et
mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor,
quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne
daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint,
si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis
 

sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia,
nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe
cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis,
de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve
instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum
demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine
periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his
tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab
aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo
alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere,
intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique
in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo.
Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil
aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem
meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque
id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii
interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri:
nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat.
Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor
ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere?
Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis?
 

 Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet
ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si,
antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis
idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae
incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga
daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine
turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore
Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes
aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia
exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat?
Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide.
Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare,
quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio,
quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat,
carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur
idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.

Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau- 
 

dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam
Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero
dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi
aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis
supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et
nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem.
 Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat.
Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu;
 et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat:
 atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et
posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro
 spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus
 dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem
 tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et
cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est.
Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus
et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et
parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et
pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda,
 

cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque 
derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam 
sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus 
allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit 
etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam
omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum?
Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines
difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine 
et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates
necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis
etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus,
sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis
suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus
immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo
per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.

Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis 
autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus.
Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis
sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati
nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem.
De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque
 

nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu,
sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum
 gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab
apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis
 est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus
 quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum
saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus.
Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau
debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium
 

consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas
malorum et bonorum vices aemula retributione compensant.
Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum,
apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis,
recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi
homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni
eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi
quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes
vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias.
Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas,
cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si
non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam
 

alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis,
temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus
es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes
 homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem
meum, qui est in caelis.

Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum
esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur.
Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec
opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat
aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae
querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et
 dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra
 causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus
scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus,
et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione,
 

 non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non
dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc
me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio
est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus,
inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi 
iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus
per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias 
celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia?
an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit,
Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid 
idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus
saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum
idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de 
mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit,
ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum
peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium
vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit.
Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus
 

 cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae,
non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores
mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est
communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est
haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere
potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata,
 inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea.
Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a
deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales
frequentantur, munera commeant, strenae, consonant
lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam
sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non
dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum
communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne
ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum
est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam
ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque
die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere:
pentecosten implere non poterunt.

Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae
 et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis
et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie
quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria
 

est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian
in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines
esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro
fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris
an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non
propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata
est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari
quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. 
Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur,
praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et
monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset,
requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt
Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris
Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine
est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum.
Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor
dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique
quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis
honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est
in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus,
si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum
deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et
Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a
ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint,
cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia
et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum.
Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen
inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem
Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.
 

Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in
superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten
Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem
sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae
pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in
loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est
subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa.
Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod
ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent.
Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat,
et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in
huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur.
Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis
praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum
 apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus
et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria
 separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum
praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor,
honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian
esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae
sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus,
 tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam
ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios
ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est,
affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi
 

nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum.
Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti,
ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus
renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi
lupanaris.

Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, 
ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium,
nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit.
Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus
virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli
honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio,
nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui 
muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est.
Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen
imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii
sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum
 

sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus
quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum
 

dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos
homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium
vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed
neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar.
Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae:
si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

Ceterum quid facient servi vel liberi fideles, item officiales 
sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes?
Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si verbo
quoque aliquo sacrificio necessario adiuverit, minister habebitur
idololatriae. Huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus
officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros
maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae
apparuerunt. Hinc proxime disputatio oborta est, an servus dei
alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab
omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia
etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi
ab idololatria et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento
et purpura praefecturae totius Aegypti sive Babyloniae.
Cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in
solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis
auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum
deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula
edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet
vel edicat, ne iuret quidem; iam vero quae sunt potestatis,
neque iudicet de capite alicuius vel pudore — feras enim de
pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat,
 

 neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri
posse.

Iam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum.
Proprius habitus uniuscuisque est, tam ad usum quotidianum, quam
ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis
ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia
erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae
et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.
Tantum enim honoris nomine conferebantur his, qui familiaritatem
regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur
a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non
ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis
adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae
viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset
Danielem idolis non deservisse, nec Belem nec draconem
colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura ilia
nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne.
Quemadmodum enim et Ioseph, qui servus fuerat, et Daniel, qui
per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptum
 

sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes
nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta
concedi et puerilis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis,
non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura
vel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus
idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae
maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et
trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito.
Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia
fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu
quidem utaris, opera eius vero non administres? Nemo in immundis
mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit
forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus
esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris,
scito, non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et
polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. Nam illi etiam
condicione servi erant: tu vero nullius servus, in quantum solius
Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica
agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit
domicilio incertus: nam Filius, inquit, hominis non habet 
ubi caput collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset, Ecce qui 
teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et
aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiaverat. Si potestatis 
ius quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido
ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui
 

regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio
et suggestu quam dignitatis quam potestatis. Quis enim magis
his usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces
producerent, qualis purpura de humeris eius floreret, quale
aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis
iudicasset? Igitur quae noluit, reiecit, quae reiecit, damnavit,
quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset,
nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae
dei non sunt. Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea
attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat
omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas,
verum et inimicas dei esse, quod per illas adversus dei servos
supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae
ignorantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi
 

sunt adversus idololatrian. Ad evitandum remedia deesse non
possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior
factus non in terris magistratus, sed in caelis.

Possit in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae 
inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an
fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti,
etiam caligata vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum
vel capitalium iudiciorum. Non convenil sacramento divino
et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris
tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et
Caesari. Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur
loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Nave, bellavit et populus,
si placet ludere. Quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam
in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? Nam etsi
 

adierant milites ad Iohannem et formam observationis acceperant,
si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in
Petro exarmando discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos
illicito actui adscriptus.

Sed enim cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum,
verum etiam verbis periclitetur (nam sicut scriptum est, Ecce
 homo et facta eius, ita, Ex ore tuo iustificaberis), meminisse
debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum
aut de consuetudinis vitio aut timiditatis. Deos nationum
 nominari lex prohibet, non utique, ne nomina eorum pronuntiemus,
quae nobis ut dicamus conversatio extorquet. Nam id plerumque
dicendum est: In templo Aesculapii illum habes, et, In vico
Isidis habito, et, Sacerdos Iovis factus est, et multa alia in hunc
modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque
enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine; tam
non honoro, quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen
 aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de tuo ore.
 

Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis,
Non sumes, inquit, nomen domini dei tui in vano, id est 
idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honoraverit.
Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo
appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos
nominat, sed adicit suos vel nationum; sicut David, cum deos nominasset,
ubi ait, Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi 
ad sequentia magis praestructum est. Ceterum consuetudinis vitium
est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam,
qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro
quid erit deiratio per eos quos eirasti, quam praevaricatio fidei
cum idololatria? quis enim, per quos deierat, non honorat?

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione 
vel aliqua testificatione, et tu, ne intellegaris, quiescis. Nam
aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa videberis
obligatus. Quid refert, deos nationum dicendo deos an
audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas?
Cur non agnoscamus versutias satanae, qui, quod ore nostro
perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat per aures
inferens nobis idololatriam? Certe quisquis ille est, aut amica aut
inimica congressione adstringit. Si inimica, iam ad pugnam vocaris,
et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum
transferes sponsionem tuam, ut dissolvas obligationem
eius, per quem te malus honori idolorum, id est idololatriae, quaerebat
annectere. Omnis patientia eiusmodi idololatria. Honoras
eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quendam, cui
dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter
tibi sit iratus, respondisse: Immo tibi. Quid aliter fecisset
ethnicus, qui Iovem deum credidit? Etiamsi non per eundem retorsisset
maledictum, nec per ullum Iovis similem, confirmaverat
lovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat
remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum, quem scis
 

nibil esse? Nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatriae
professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remamaledicis,
eodem Iovis honorem facis, quo et ille, qui te provocavit?
Fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire,
immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere,
sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum
praedices et adimpleas disciplinam.

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non
sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem, et eam
sibi in deum convertens emundet. Benedici per deos nationum,
maledici est per deum. Si dedero eleemosynam vel aliquid praestitero
beneficii, et ille mihi deos suos vel coloniae genium propitios
imprecetur, iam oblatio mea vel operatio idolorum honor
erit, per quae benedictionis gratiam compensat. Cur autem non
sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia
non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus videt,
quoniam propter ipsum feci, pariter videt, quoniam propter
ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum
quodammodo feci. Multi dicunt, Nemo se debet promulgare; puto
autem nec negare. Negat enim quicumque dissimulat in quacumque
causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria
est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis sive in verbis.

Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in verbo bis
acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque,
dum factum non videtur, quia dictum non tenetur. Pecuniam
 

de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciatis iurati cavent et
se negant; se scire volunt scilicet tempus persecutionis et locus
tribunalis et persona praesidis. Praescribit Christus non esse
iurandum. Scripsi, inquit, sed nihil dixi. Lingua, non littera occidit.
Hic ego naturam et conscientiam advoco: naturam, quia nihil
potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis
et quieta, quod non anima dictaverit; quamquam et
ipsi linguae anima dictaverit aut a se conceptum aut ab alio
traditum. Iam, ne dicatur, Alius dictavit; hic conscientiam
appello, an quod alius dictavit anima suscipiat et sive comitante
sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in
animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit, concupiscentia 
vel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneri.
Cavisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque
ignorasse te contendere potes neque noluisse. Nam cum caveres,
scisti, cum scires, utique voluisti; egisti tam facto quam
cogitatu, nec potes leviore crimine maius excludere, ut dicas falsum
plane effici, cavendo quod non facis. Tamen non negavi,
 

quia non iuravi. Quoniam, etsi nihil tale fecisses, sic tamen
dicereris deierare, fecisse si consenseris. Non valet tacita vox in
stilo, et mutus in litteris sonus. At enim Zacharias temporali vocis
orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit,
cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat:
loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior,
littera omni ore vocalior. Quaere, an dixerit qui dixisse
compertus est. Dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus
necessitas circumsistat et, si ita evenerit, det fratribus operandi
copiam vel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam,
ne illae litterae negatrices vicariae oris nostri in die iudicii adversus
nos proferantur signatae signis, non iam advocalorum, sed
angelorum.

Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae
velificata spiritu dei fides navigat, tuta si cauta, secura si
attonita. Ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile
inpactis naufragium est, inrespirabile devoratis hypobrychium in
idololatria. Quicumque fluctus eius offocant, omnis vertex eius
 

ad inferos desorbet. Nemo dicat: Quis tam tuto praecavebit?
Exeundum de saeculo erit. Quasi non tanti sit exire, quam idololatren
in saeculo stare. Nihil esse facilius potest, quam cautio
idololatriae, si timor eius in capite sit. Quaecumque necessitas
minor est periculo tanto comparata. Propterea spiritus sanctus
consultantibus tunc apostolis vinculum et iugum nobis relaxavit,
ut idololatriae devitandae vacaremus. Haec erit lex nostra, quo
expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per
quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad
fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes
deliberent, observantes perseverent, non observantes renuntient
sibi. Viderimus enim si secundum arcae typum et corvus
et milvus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. Certe
idololatres in arcae typo non habetur. Nullum animal in idololatren
figuratum est. Quod in arca non fuit, in ecclesia non sit.