Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, 
quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus
aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate
semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de
stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat
et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto
enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda
est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem
examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo
deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus
 
obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus,
animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius
persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de
obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore
cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei
voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum
dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit:
Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in
diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur.
Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens
eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam,
ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis
est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio
et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc
domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut
reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec
pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet,
confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum
 

martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas
somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad
inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem.
A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia
proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus
praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint
in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et
sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem
agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad
praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis
et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad
gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando
deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore
persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione
sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et
orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in
sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo
et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam
quae meliores efficit dei servos.

Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio 
 

autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei
antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?),
ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas
agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec
persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione,
propter probationem fidei necessariam iniquitatem non
patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere
enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis,
sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis,
quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum
iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia
eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur,
 quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa
sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur
sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur
confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii,
sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem,
ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis
instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire
credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit
 

dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in
temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint
ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit
incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in
substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae 
sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum.
Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus,
Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. 
Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens
eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum,
Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, 
verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est,
ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo
ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem,
cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio
a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in
sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem
in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus
in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus
ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior 
temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a
quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed
erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem,
permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus,
 

cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem
diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum
potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum
quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum
capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem,
si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel
in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus
deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo
possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet
 

ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis,
exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis
conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti,
ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator,
quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, 
spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino
et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus
refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur;
nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per
carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet
in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et
Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement.
Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem;
tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, 
siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc
humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse
est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo
qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum; 
 

hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est
bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut
vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes
 auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et
 mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo,
inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis
ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt
ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur,
ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi
plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt
in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus
et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam,
quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon
scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus,
tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes.
Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate
nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis
passeribus antistamus.

Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam
consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu
fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a
deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut
 

duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit
evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse
est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo
in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod
ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet
bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo
eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a
deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale,
non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui
cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum,
sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et
dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem
statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non
bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur,
erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia
et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid
ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona
est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum
malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale
apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute,
sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione
 

proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud
dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere,
quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur.
Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat,
merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia
delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum
est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas
non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant
deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo
devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere
posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero;
illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.
Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris,
an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te
negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam
fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus
es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque
eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri,
quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam
nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est
confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius,
id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle
 

autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non
totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem,
quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non
fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare?
Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te
etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores
illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non
magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod
meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget?
Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub
nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem
de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis
redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato
apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo
pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat,
misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis
demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil
fuga prosit, si deus nolit?

Immo, inquit, praeceptum adimplevit fugiens de civitate in 
civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari,
et qui proinde nolunt intellegere sensum domini illius
 

pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur,
 cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint,
inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. Hoc
in personas proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum
pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui
 non nisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et
in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves
perditas domus Israëlis. Nobis autem et via nationum patet, in
qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas
excepta est, quo per totum orbem praedicamus, sed nec cura
nobis Israëlis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus
praedicare debemus. Etiam si apprehendamur, non in concilia
eorum perducemur nec in synagogis illorum flagellabimur, sed
Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. Sic igitur
et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam
primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israëlis. Ut ergo
perficeretur praedicatio apud quos priores eam perfici oportebat,
uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad
tempus praecepti, non propter eludendum periculum proprio
nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat
et tolerandas docebat), sed propter profectum annuntiationis,
ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur.
 

Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat,
sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris,
donec replerent doctrinam suam. Denique, Non consummabitis, 
inquit, civitates Israëlis. Adeo intra terminos Iudaeae
praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae
praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso
spiritu sancto. Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti
dominici contestantur illud apud Israël, quem iam doctrina sua
impleverant, Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi, sed 
quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis,
ecce convertimus nos ad nationes. Atque exinde conversi et ipsi,
sicut antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in
civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram
exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. Si ergo
cessavit exceptio viae nationum et introitus in civitates Samaritanorum,
cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum?
Denique ex quo saturato Israële apostoli in nationes transierunt,
nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. Atquin
et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione,
qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula
officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere
 

deprecantibus, ne se Hierosolvma committeret passurus illic quae
Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e
 contrario, Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor
meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam
mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita
omnes aierunt, Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini?
Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem
domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui
illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur cum etiam sub apostolis
ipsis temporale fuerit fugae praeceptum, sicut et reliquorum
praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores
nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum,
aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli,
qui non usque in finem fugere curaverunt.

Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo
fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale
est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi
vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate
praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut
fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam
vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis
 ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego
confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens?
quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar
 

eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem.
Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis 
mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi.
Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens 
fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non
congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae
suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem,
inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate
nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat
etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere
in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed
recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors,
sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus 
occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum
qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde
quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, 
non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me,
non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non
fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in
stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.

Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis 
fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret,
qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum
exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus
quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem
 

infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam
humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis
carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam
Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus
earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo
praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae
utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus,
quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde
facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc
facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate
dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret
ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed
 postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego
volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse
tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens,
sed quod tu?

Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia
evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de
civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid
 

constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui
cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non
ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos
sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo
enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos,
sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes
consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum
malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet
temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam
sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos
vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis
non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles
praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in
occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non
essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli
extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius.
 

Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet,
nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri.
Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat,
 de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor,
inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit
timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem
stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet.
Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis
timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid
magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad
martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur:
Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur
in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te
producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit,
cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec
in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis,
uti glorificetur qui est passus pro vobis.

Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum
versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat,
rursus proeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet
 

qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori
suo praestat qui tam plene ab apostole armatus tuba persecutionis
audita diem deserit persecutionis. Respondebo et ego de saeculo
aliquid: Usque adeone mori miserum est? Moriatur quoquo
modo aut victus aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis
tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum.
Pulchrior est miles in pugna pilo transmissus quam in fuga salvus.
Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem
angelos iudicaturus es: quem timeri oportet a daemoniis,
siquidem et in daemonas accepisti potestatem: quem timeri oportet
ab universo mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? Christum
indutus es, siquidem in Christum tinctus es, qui fugis diabolum.
Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti.
Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui
vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes dominum,
traiecerat ab Ioppe Tarsum, quasi et a deo transfretaret,
sed illum non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam
bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic
deum evadere. Quanto melius qui sive inimicum dei timens non
fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini,
sive deum reformidat quanto magis sub oculis eius astitit,
dicens: Dominus est, potens est. Omnia illius sunt; ubi fuero,
 

in manu eius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire
me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam
ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem per meam
evadendo.

Hoc sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris
loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis
tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi
diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intellegere
poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in civitatem?
Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad
 

gradum in acie figendum suadere? Certe quidem honus pastor
animan pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo
revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, 
et me pariter cum eo disperde. Ceterum Christo confirmante
figuras suas ma(??)us pastor est qui viso lupo fugit et pecora
diripienda derelinquit. Proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur
illi missionis suae mercedes in compensationem,
immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti domini(??)i restitutio.
Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, 
etiam quod videtur habere auferetur. Sic Zacharias comminatur:
Ex(??)ge (??)homphaea in pastores et evellite oves, et superdueam 
m(??)num meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias
iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe
vescantur pascentes potius semetipses, verum et dispersum gregem
faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est
pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione
destituitur ecclesia a clero. Si et spiritum quis agnoverit, audiet
fugitivos denotantem. Porro si eos qui gregi praesunt fugere,
cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet (qui enim talem pastorem
malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod
damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos ecclesiae
in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex
 

fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine causa
staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia
fugae scilicet.

Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae
nostrae responsionem et exhortationem. Porro qui quaerit, an
persecutio fugienda sit, sequentem quaestionem quoque iam prospiciat
necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit.
Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem,
quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium
interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio
nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium
est. Quod times, redimis, ergo fugis. Pedibus stetisti, curristi
nummis. Hoc ipso, quod stetisti, ex redemptione fugisti. Ut
autem redimas hominem tu nummis, quem sanguine suo redemit
Christus, quam indignum deo et dispositionibus eius, qui filio
suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis, quia
 

maledictus qui pependerit in ligno, qui tamquam ovis ad victimam
ductus est et tamquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os,
sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et
faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est,
et traditus est in mortem, mortem autem crucis. Totum hoc, ut
nos a peccatis lucraretur. Sol cessit diem emptionis nostrae.
Apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis.
Sublevatas sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus
virtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in
caelos. Quis est nunc, qui adversus illum reluctatur, immo depr(??)tiat
mercem eius tam magno comparatam, pretiosissime scilicet
sanguine, et commaculat? Iam ergo melius fugere quam
 

fieri viliorem, si non tanto(??)sihi constabit homo, quanti constitit
domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus
potestatibus, a spiritualibus nequitiae, a tenebris huius
aevi, a iudicio aeterne, a morte perpetua. Tu autem pro eo
pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo praeside sub
tunica et sinu, quod aiunt, ut furtivo, quem ceram toto mundo
Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberum pretio
aestimabis et pretio possidebis, nisi eodem, quanto, ut diximus,
domino constitit, sanguine sue scilicet? Ut quid ergo de homine
Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter
et Simon facere temptavit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu
Christi. Audict ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum
 redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei
pretio consequendam putasti. Quis tamen abnegatorem spernat?
Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe
ne eum tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus
est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti.
 

Non traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi
non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti.
Immo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id
esse quod nolo traduci, id est Christianum. Potest itaque te
martyrem vindicare constanter ostendisse Christus? Redimens
non ostendit. Apud unum, si forte, confessus es, ergo
et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem
excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse.
Negatio est etiam martyrii recusatio. Christianus pecunia salvus
est, et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum
erit dives. At enim Christus sanguine fuit dives pro illo. Felices 
itaque pauperes, quia illorum est, inquit, regnum caelorum, qui
animam solam in confiscate habent. Si non possumus deo servire
et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis
enim magis serviet mammonae quam quem mammonas redemit?
Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoll
tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberaverunt?
Quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad
pedes eorum depositis, certe multis locupletibus credentibus viris
ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant. Quando One-
 

siphorus aut Aquila aut Stephanus hoc modo eis in persecutione
succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum
se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in
secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli
pro eo numeraverunt. Illi utique discipuli, qui flentes, quod
aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas
 illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas
dei. Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine domini,
non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam
suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis, nec tantum
pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Ioannes
docens non et pro fratribus numerandum, sed moriendum potius
pronuntiavit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non
debeas aut emere. Et adeo voluntas dei sic est. Aspice regnorum
et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius
manu cor regis, tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia
censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum, nec umquam
usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est
sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae
multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset. Sanguine
 

empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus,
quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum
pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam
domini, si tribute licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam
praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur
nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae,
sed nec indici umquam tale quid possit, antichristo iam instante
et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo
mihi proponere potest scripturam esse, Reddite quae sunt Caesaris 
Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil
Caesari exigens, immo contra faciens, cum Christianum, legibus
humanis reum, mercede dimittit. Alius est denarius quem Caesari
debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius,
a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam
quae sunt dei deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius
inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem
deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem quem pro
me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem
meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo
expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo
solvam. Bene observavi praeceptum Caesari reddens quae sunt
Caesaris, deo vero quae sunt dei abnegans.

Sed et omni petenti me dabo in causa eleemesynae, non in
coneussurae. Petenti inquit. Porro qui concutit, non petit. Qui
comminatur, si non acceperit, non postulat, sed exterquet. Non
eleemesynam expectat qui non miserandus, sed timendus vanit.
Da(??)o igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi qui
accepit deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius
et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens
dicit: De reatu. Irascar et in inimicum? Sed inimicitiae
et alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem aut persecutorem
aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo
super caput, si me non redemero? Proinde, inquit, qui tibi
tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede. Ad eum pertinet,
qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et
pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam
reposcam. Omnium iam nunc domini sententiarum suae sunt et
causae et regulae. Termini non in infinitum nec ad omnia spectant.
Atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus
non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum
putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam
 

venenum aut gladium mor(??)m desideranti daturus. Facite autem 
vobis amicos de mammona, quomodo intellegendum sit, parabola
praemissa te doceat. Ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam
sibi rationem demini cum male administrasset, deberet
de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius
prospicere quam inimicos, et relevare nos a debitis peccatorum,
quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione
conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram
fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc
puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum
scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti
per mammonam recipiant tunc nos in tabernacula aeterna.
Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum
permittat et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut
alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi
irrogaverunt. Nescio dolendum an crubescendum sit, cum in
matricibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et
 

(??)ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani
quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam apostoli
providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent,
sub obtentu procurandi(??)? Scilicet enim talem pacem Christus
ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalia
redimendam!

Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica sollemnia 
celebrabimus? Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti,
quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto
sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo
eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fides et
et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem
tuam potes perdere, adhibitis haud redemptionem desiderare.
Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem,
luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per
singulos. Sit tibi et in tribus ecclesia. Melius est, turbas tuas
aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam;
nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan
et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse, Qui capit, 
capiat, id est, Qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet
eius esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus
erit in dilectione, utique dei. Perfecta enim dilectio foras mittit 
timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi. Non quaeritur qui 
latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam. Et ideo paracletus
 

necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium
tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem
neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut
locuturas in interrogatione, ita iuvaturus in passione.