Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad 
conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et
utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua
conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam
in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud
eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio
tamquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem
necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius
dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur,
sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio 
 
 nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri,
ut simus sancti, sicut ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem
dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum
deprehendamur. Prima species est virginitas a nativitate: secunda,
virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio
purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio:
tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium
unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis
est non nosse in totum a quo postea optabis liberari:
secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris:
reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum
praeter virtutis etiam modestiae laus est. Modestia est
enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine
 cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis
unius ad terram cadit.

Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus
abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias
sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur.
volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset,
non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur.
 

quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae
et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari
sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non
intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur
omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate,
et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae,
etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat,
aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam
quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim
quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario
quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit.
Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus,
quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium
eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et 
malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus
quod nostro expositum est arbitrio in domini referre
voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est
qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus
adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris,
unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei
voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim
tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis
et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem
ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit.
 

Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde
et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae
potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in
id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui
etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut
et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti
subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet.
Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita
diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut
velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus
in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur
cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga
deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt,
alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid
etiam in occulto velit.

Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter
in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam
videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non
statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit
 eius qui permittit. Ex indulgentia est quodcumque permittitur.
Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet
causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa
causam sui quae cogit voluntatem. Vide, qualis sit voluntas cuius
 

alter est causa. Secunda item species consideranda est purae
voluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus
non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen
alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea
nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia
alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens
quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit. Quantoque
notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari
debere quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit,
ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra
voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem,
magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende
et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si
non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri
nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex
illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram
voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia
praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem
a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces
decurram. Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse
profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de
suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse.
 

Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere
non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus
 ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem
ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae
in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona,
sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox
licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur,
quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim
pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod
non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum
sit nubere, quia deterius sit ardere. Bonum ita est, si perseveret
nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni
alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus
remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali condicionem
cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus
mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni
impellitur. Aufer denique condicionem comparationis, ut non
dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas,
Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est.
Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti
condicionem comparationis, quae dum melius illud facit,
ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri sic accipiendum
est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere:
 

si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum
habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo
defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus
nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam
illis intellegendam esse permissi condicionem.

Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, 
Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si 
duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem
de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum
autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum
domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam
consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in
evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias
permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur,
quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur
interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio,
quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se
refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram
carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in
collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro
non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum
committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet
ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio,
quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum
suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes,
pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes.
Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec
 

veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset.
Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere
posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit,
si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et
ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi
veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui
ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit,
hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit,
spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas
patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed
non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat
adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret
etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet.
Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent
in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum,
non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem
ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit,
et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius
maiestate praeceptum.

Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis
patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit
in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset
eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius
mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec
materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus
 

in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei
Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus
de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt.
Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. 
Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem.
Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat.
Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non
duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum
apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in
unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi
(unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam
et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam
secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum.
De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in
Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est
monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia
exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit.
Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit.

Sed et benedicti, inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, 
verum etiam concubinis coniugia miscuerunt. Ergo propterea
nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc
typi, futuri alicuius sacramenta, supersunt quos nuptiae tuae
 

 figurent, vel si etiam nunc locus est vocis illius: Crescite et multiplicamini,
id est, si nondum alia vox supervenit, Tempus iam in
collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes
agant. Utique enim continentiam indicens et compescens
concubitum, seminarium generis, abolefecit Crescite illud et multiplicamini.
Ut opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio
et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem
generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus
repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret. Nunc vero
sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et
revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio
et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur.
Propterea silvam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo
caedat. Silva erat vetus dispositio, quae ab evangelio novo deputatur,
 in quo et securis ad radices posita. Sic et Oculum pro
 oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuvenuit Malum pro
malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones
atque decreta posteriora pristinis praevalere.

Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus 
quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis
ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto
castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico:
Sacerdotes mei non plus nubent. Possum dicere etiam illud plus 
esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est.
Denique post unum incipit numerus. Unum autem est omne quod
semel est. Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto
quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius
praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur 
in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos
loco deiectos. Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit.
Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis
licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum 
quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter
ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per
ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi eccelsiastici ordinis
non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus.
 

Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua
fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non
 auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum
quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso
ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis,
ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus
offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote,
cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem?
Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur
quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non
committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo,
Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis
eius obeundis apti simus. Unus deus, una fides, una et disciplina.
Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri
alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur?
Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio
abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus
semel fuerit maritus.

Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est.
 Idem apostolus exclamat, Omnia licent, sed non omnia prosunt.
Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et
quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid
autem magis velle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an
quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et
salutem. De bono non dicitur LICET, quia bonum permitti non
 

exspectat, sed assumi. Permittitur autem quod an bonum sit in
dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam
sui causam primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur
nubere secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae
rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati
et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis
praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur.
Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina
per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita
fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur
cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur.
Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de 
evangelio ali. Sed qui iure hoc non usus est in occasionem,
ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem
in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum 
erit secundum matrimonium quam species stupri. Cum enim dicat
maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant,
non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret),
et de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas
sollicitos intellegi velit, de forma autem et cultu. placere
carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est,
ecquid videtur tibi stupri affine esse secundum matrimonium,
 

quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? Ipse
 dominus, Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam
stupravit eam in corde suo. Qui autem eam ad ducendum viderit,
minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret,
nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum vidisset.
Nisi si potest duci uxor quam non videris nec concupieris.
Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat.
Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per
aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videatur
matrimonii et stupri differentiam facere, per diversitatem inliciti,
non per condicionem rei ipsius. Alioquin quae res et viris
et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio
carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequavit.
Ergo, inquit, iam et primas, id est unas nuptias destruis? Nec
immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum. Ideo
optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis
principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec
etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae
possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt?
Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere. Gratus
autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Celerum
abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a
 

modo intellegitur. Non tibi sufficit de summo illo immaculatae
virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in ter
tium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam
in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere
plures nuptias voluit qui de secundis provocandis retractavit. Nubamus
igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur,
tamquam Sodoma et Gomorra, quo die VAE illud super praegnantes
et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes;
de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis
nubendi? Credo post finem vivendi.

Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. 
Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam,
non habere cui debitum solveres et a quo exsolvereris. Desisti
esse debitor. O te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum.
Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per
continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis,
parsimonia carnis spiritum acquires. Recogitemus enim ipsam
conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte
a sua femina cessat. Spiritaliter sapit. Si orationem facit ad
dominum, prope est caelo. Si scripturis incumbit, totus illic
est. Si psalmum canit, placet sibi. Si daemonem adiurat, confidit
 

sibi. Ideo apostolus temporalem purificationem orationum
commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus
prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie,
omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et
continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia
procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio.
Spiritus deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit
conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere
ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister?
Etenim est prophetica vox veteris testamenti: Sancti eritis,
 quia deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum
viro innocenti innocens eris et cum electo electus. Debemus
enim ita ingredi in disciplina domini, ut dignum est, non secundum
carnis squalentes concupiscentias. Ita enim et apostolus
dicit, quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum
vero sapere vita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro.
Item per sanctam prophetidem Priscam ita evangelizatur, quod
sanctus minister sanctimoniam noverit ministrare. Purificantia enim
concordat, ait, et visiones vident, et ponentes faciem deorsum
etiam voces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas.
Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur,
spiritum sanctum avertit, quanto magis, cum in secundo
matrimonio agitur?

Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae 
uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne.
Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas
affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius
spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo
ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras,
et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de
monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum
viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte,
et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?

Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis 
cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum, domum
administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas,
lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas.
Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum
familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium
sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris
disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes
in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o
Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum
 

domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem.
Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam,
aetate signatam. Bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam
plures haberi deo gratum est. Sed posteritatem recogitant Christiani,
quibus crastinum non est. Haeredes dei servus desiderabit,
qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat
matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque
hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo
festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus,
constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus
rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus
morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. Numquid
ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates
deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia
delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament,
Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt.
Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue
apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus
compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens
filios desiderasset. Quid ergo facies, si novam uxorem de tua
conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto
nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum. Sed
 

fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini
a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua,
opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis. Satis
consulte et inprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo volente
sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis evenire potest, si quis
praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit.
Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam
suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum
patrem factum quam et iterum maritum.

Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt 
etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio
posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque
agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia
apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime
nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique
boni auspicii est. Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis,
prior sit univirae locus. Certe Flaminica non nisi univira
est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo
iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est.
Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra,
 

immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam,
quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate
perpetua. Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud
Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et
Dianae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem
tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae,
cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes
exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Invenit
scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem,
quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit
conservatricem. Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam
saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua
Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro
optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario
uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per
vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam
carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira. Plura exempla
 

curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia
maius est vivere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam
ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod
emori malis. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus
de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis
suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt,
occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud
quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum
est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare
ab ea re a qua paradisus intactus est.