LIBER PRIMVS. 

 
 Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces eius expectatur 
in caelis, nulla omnino vestrum, sorores dilectissimae, ex
quo deum vivum cognovisset, et de sua, id est de feminae conditione
didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetisset,
ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret,
 
ipsam se circumferens Evam lugentem et paenitentem, quo
plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti et
invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret.
 In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad virum tuum conversio
tua, et ille dominatur tui. Et Evam te esse nescis? Vivit
sententia dei super sexum istum in hoc saeculo; vivat et reatus
necesse est. Tu es diaboli ianua, tu es arboris illius resignatrix
tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum suasisti quem
diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem dei, hominem, tam facile
elisisti. Propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius
dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas
tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesi(??) oves tonderent,
et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges
insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent, et
ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum iam de terra cum
cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret,
et haec Eva concupiit de paradiso expulsa, iam mortua, opinor?
Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae
 


nec habuerat nec noverat quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae
et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris
constituta. 
 

 
 Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis 
deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt,
ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam cum et
materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene revelatas
saeculo multo magis imperito prodidissent, siquidem et metallorum
opera nudaverant et herbarum ingenia traduxerant et
incantationum vires provulgaverant et omnem curiositatem usque
ad stellarum interpretationem designaverant, proprie et quasi peculiariter
feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt,
lumina lapillorum quibus monilia variantur, et circulos ex auro
quibus brachia artantur, et medicamenta ex fuco quibus lanae
colorantur, et illum ipsum nigrum pulverem quo oculorum exordia
producuntur. Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum
qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem
peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem
 

dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare.
Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse
est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est.
Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres
sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non
possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut
ita dixerim, crudae ac rudes angelos moverant? anne sordidi et
per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil feminis
in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare.
Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant,
magno scilicet nupserant. Enimvero qui utique interdum cogitabant
unde cecidissent et post libidinum vaporata momenta caelum suspirabant,
illud ipsum bonum feminarum naturalis decoris, ut causam
mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut
devectae de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam
dei pervenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et
affectionem per carnem placendi deo displicere. Hi sunt nempe
angeli quos iudicaturi sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus,
haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt.
Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum? quod est commercium
damnaturis cum damnandis? opinor, quod Christo et Beliae.
Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi adversus
eos quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia
angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eandem
 

indicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicaverimus
res eorum praedamnando quas in illis damnaturi sumus, illi
potius nos iudicabunt atque damnabunt. 
 

 
 Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non 
recipi a quibusdam, quia nec in armarium Iudaicum admittitur.
Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam post eum
casum orbis omnium rerum abolitorem salvam esse potuisse. Si ista
ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem
cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione
audierat et meminerat de proavi sui penes deum gratia et
de omnibus praedicatis eius, cum Enoch filio suo Matusalae nihil
aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet.
Igitur sine dubio potuit Noë in praedicationis delegatione successisse,
vel quia et alias non tacuisset tam de dei conservatoris sui
dispositione quam de ipsa domus suae gloria. Hoc si non tam
expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur.
Proinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi in spiritu
rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione
deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram
constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de
 

domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est
 quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi
habilem divinitus inspirari. A Iudaeis potest iam videri propterea
reiecta, sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique
mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas
quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit,
 quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet. 
 

 
 Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis
de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur praeter repudium
caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus,
ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus
feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum. Cultum
dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum
muliebrem convenit dici. Ille in auro et argento et gemmis
et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium
corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus,
alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex
his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis,
scilicet humilitatis et castitatis. 
 

 
 Aurum et argentum principes materiae cultus saecularis id
sint necesse est unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam
in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opera
deplorata nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis
 

in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores
metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum
materiarum par conditio est, et terreni generis et metallici
operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia
penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro
et argento, atquin magis ferro et aeri, quorum ita disposita est
utensilitas, ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant
rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo vicem accommodent
iustioribus causis. Nam et annuli ferro fiunt, quaedam
esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis.
Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens
copia deservit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti
vigore contexitur. Nullum bidens aurum demergit in
terram, nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae
necessitates ferro et aere innixas, cum ipsae illae divites mate
riae, et de metallis refodiendae et in quocunque usu procuden
dae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Iam igitur
aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento,
cum et consanguineis, quantum ad genus, et potioribus, quantum
ad utensilitatem, materiis praeferantur. 
 

 
 Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam iungunt, quid 
aliud interpreter, nisi lapillos et calculos et eiusdem terrae minutalia,
nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis
 

aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria?
Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde
teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie
forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant. Sed
si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae
genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius
de sapore. Ad hoc enim conchas noverim maris poma. Quod
si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium magis eius
debet esse quam gloria. Et licet margaritum vocetur, tamen
aliud intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca.
Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in
piscium cerebris lapidositas quaedam est. Hoc quoque deerat
Christianae, ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput,
dum de capite eius cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit? 
 

 

 
 Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident. 
Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur.
Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros
quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos
in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores,
quanto nocentiores. Aliquando revera inventum est, quomodo
et aurum non ametur. Gemmarum quoque nobilitatem
vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque
gentilium suorum coram matronis erubescentem, nisi quod nec
ad ostentationem fere habentur. Latent in cingulis smaragdi,
et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in
peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Nihil denique tam
 

gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non
comparet, aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur. 
 

 
 Perinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum
terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis,
quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur.
Vilior est apud illos purpura quam rubrica. Quis enim est vestium
honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet deo
quod non ipse produxit. Nisi si non potuit purpureas et a(??)rinas
oves nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod deus noluit,
utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae
a deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur,
ab interpolatore naturae. Alterius enim esse non possunt, si dei
non sunt, quia aemuli sint necesse est, quae dei non sunt. Alius
autem praeter diabolum et angelos eius aemulus dei non est. Ceterum
si materiae ex deo sunt, non statim et huiusmodi fructus
 

illarum in hominibus. Quaeritur et unde sint conchae, et qua
dispositione decorent, et ubi speciem suam collocent. Nam et
omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut
de illis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus
dei constat. Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus
aut scenae turpitudinibus Christianum affici oportet, et quod
et equum et pantheram et vocem homini deus dedit, sicut nec
ideo idololatrian impune faciat Christianus, quia dei conditio
est et tus et merum et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae
fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur dei sit. Sic ergo
et circa actum materiarum census a deo descendens propterea
excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis? 
 

 

 
 Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque
regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina,
apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique,
vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae
fervor, inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum
distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas
apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non
habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi.
Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi. Quod etsi
forte habendum sit, modus tamen debetur. Haec erit ambitio,
unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud
animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum,
quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa
animi passio concupiscentia commendavit. Et alia vitia ambitionis
et gloriae. Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet.
Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno
fecit quod concupivit. De brevissimis loculis patrimonium grande
profertur. Uno lino decies sestertium inseritur. Saltus et insulas
 

tenera cervix circumfert. Graciles aurium cutes kalendarium
expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis
ludit. Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram
uno et muliebri corpusculo baiulare.

LIBER SECVNDVS. 
 
 Ancillae dei vivi, conservae et sorores meae, quo iure deputor
vobiscum, postremissimus equidem eo iure conservitii et fraternitatis,
audeo ad vos facere sermonem, non utique affectionis,
sed affectioni procurans in causa vestrae salutis. Ea salus, nec
feminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae
est. Nam cum omnes templum dei simus, inlato in nos
et consecrato spiritu sancto eius templi aeditua et antistita pudicitia
est, quae nihil inmundum nec profanum inferri sinat, ne deus
ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat. Sed modo
nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia
ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam,
id est qualiter vos incedere oporteat. Pleraeque enim (quod
ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere deus

 

permittat) aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita
ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri
aversatione consistat, nec quicquam et extrinsecus opus sit, de
cultus dico et ornatus dispositione, studiis formae et nitoris,
eandem superficiem incessu circumferentes quam feminae nationum,
a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum
in his qui deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis. Nam
et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo imperfectam
et inconditam constat, ut, licet in animo aliquatenus
tenax sui agat, in habitus tamen licentias sese dissolvat, pro
perversitate gentilium appetendo cuius rei devitat effectum. Quota
denique est quae ne placere quidem extraneis concupiscat? quae
non vel idcirco se expingi curet, et neget appetitam? Quanquam
et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen
velle, vel etiam nolle, attamen non denegare. Quid mirum?

 


perversa sunt omnia quae dei non sunt. Viderint igitur quae
non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent.
Vos ab eis, ut in ceteris, incessu quoque divertere
necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut pater
vester qui est in caelis. 
 

 
 Perfectae, id est Christianae pudicitiae, appetitionem sui non
tantum non appetendam, sed etiam exsecrandam vobis sciatis.
Primo, quod non de integra conscientia venit studium placendi per
decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus. Quid igitur
excitas in te malum istud? quid invitas cuius te profiteris extraneam?
Tum, quod temptationibus viam aperire non debemus, quae
nonnunquam quod deus a suis abigat instando perficiunt, certe
vel spiritum scandalo permovent. Debemus quidem ita sancte et
tota fidei substantia incedere, ut confisae et securae simus de
conscientia nostra, optantes perseverare id in nobis, non tamen
praesumentes. Nam qui praesumit, minus veretur, qui minus
veretur, minus praecavet, qui minus praecavet, plus periclitatur.
Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris.
Utilius ergo, si speremus nos posse delinquere, quam si praesumamus
non posse. Sperando enim timebimus, timendo cavebimus,
cavendo salvi erimus: contra si praesumamus, neque timendo
neque praecavendo salvi erimus. Qui securus agit, non et sollicitus,
non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus
est, is vere poterit esse securus. Et de suis quidem servis dominus
misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono
suo feliciter liceat. Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri
concupiscentiam importamus? quam si deus non ampliando legem

 


facto stupri concupiscentiam non discernat in poena, nescio
an impune habeat qui alicui causa fuerit perditionis. Perit
enim ille, simul in tuam formam concupierit, et admisit iam
in animo quod concupivit, et facta es tu gladius illi, ut, etsi
a culpa vaces, ab invidia non libereris. Ut, cum in alicuius agro
latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non continget,
dum rus tamen ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.
Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi ergo est, Diliges 
proximum tuum sicuti te ipsum? Nolite vestra tantum curare,
sed alterius? Nulla enuntiatio spiritus sancti ad praesentem tantum
materiam, et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et
suscipi debet. Cum igitur et nostra et aliorum causa versetur in
studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae
pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed
etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria,
ut perinde oculorum incursibus molestum. Nam etsi accusandus
decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio,
ut animae aliqua vestis bona, timendus est tamen vel propter
iniuriam et violentiam sectatorum, quam etiam pater fidei Abra-

 


ham in uxoris suae specie pertimuit, et Isaac sororem ementitus
Rebeccam salutem contumelia redemit. 
 

 
 Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus
gravis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa, non
exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit,
quod angelis dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi
vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis
luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae
sibi formositatem et datam extendant et non datam requirant, quae
quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri
praestant? Dicet aliquis, Quid ergo non et exclusa luxuria
et admissa castitate laude formae sola frui et de bono corporis
gloriari licet? Viderit, quem iuvat de carne gloriari. Nobis autem
primo quidem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis
ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus
humilitatis ex praescriptis dei. Dehinc si omnis gloria
vana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis duntaxat?
Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere
velle debemus, quia spiritalium sectatores sumus. Quibus

 


operamur, illis gaudeamus. De his gloriam carpamus, de quibus
salutem speramus. Plane gloriabitur Christianus etiam in
carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut spiritus
in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium
post se trahat. Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito
et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sanctae feminae,
si naturaliter speciosae, non adeo sit occasio. Certe si et
fuerit, non adiuvare, sed etiam impedire debet. 
 

 
 Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto 
alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis. In tantum
autem placebitis eis, in quantum aliis placere non curaveritis.
Securae estote, benedictae: uxor nulla deformis est marito suo.
Satis placuit, cum electa est, seu forma, seu moribus commendata.
Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui,
odium et aversionem maritorum prosecuturam. Omnis maritus
castitatis exactor est, formam vero fidelis quidem non expostulat,
quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur: infidelis
contra etiam suspectam habet, vel ex illa scelerata in nos
opinione gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si

 


fideli, non exigit, si infideli, nisi simplicem non credit. Quid
gestis aut suspecto aut non desideranti placere? 
 

 
 Haec utique non in crudam in totum et ferinam habitudinem
insinuanda vobis suggeruntur nec de bono squaloris et paedoris
suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi.
Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae
concupiscunt, ultra quam deo placet. In illum enim delinquunt
quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant,
oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica dei,
in ipsis se nimirum arguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt
enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario
artifice sumentes additamenta ista. Is est diabolus. Nam
quis corpus mutare monstraret, nisi qui et spiritum hominis
malitia transfiguravit? Ille indubitate eiusmodi ingenia concinnavit,
ut in vobis pareat manus vos quodammodo deo afferre.

 


Quod nascitur, opus dei est. Ergo quod infingitur, diaboli negotium
est. Divino operi satanae ingenia superducere quam scelestum
est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites
ab hostibus imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario
enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio
est. Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio
an hoc nomen ei perseveret. Erit enim eius de cuius doctrinis
instrui concupiscit. Quam autem a vestris disciplinis et professionibus
aliena sunt, quam indigna nomini Christiano faciem
fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur? effigie mentiri,
quibus in lingua non licet? appetere quod tuum non sit,
quibus alieni abstinentia traditur? adulterium in specie exercere,
quibus studium pudicitiae sit! Credite, benedictae, quomodo
praecepta dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes? 
 

 
 Video quasdam capillum croco vertere. Pudet eas etiam nationis 
suae, quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae,

 


ita iam capillos transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur
flammeo capite, et decorum putant quod inquinant. Atquin et
detrimentum crinibus medicaminum vis inurit, et cerebro perniciem
etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis
animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor nocet. Quis
decor cum iniuria? quae cum inmunditiis pulchritudo? Crocum
capiti suo mulier Christiana ingeret ut in aram? Quodcunque
enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis
et salutaribus usibus adhibetur, ad quod dei creatura
 prospecta est, sacrificium videri potest. Sed enim deus ait, Quis
vestrum potest capillum album atrum facere, aut album ex atro?
Itaque revincunt dominum. Ecce, inquiunt, pro albo vel atro
flavum facimus, gratia faciliorem. Quamvis et atrum ex albo
conantur, quas paeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritas!
Erubescit aetas exoptata votis, furtum conficitur, adulescentia,
in qua deliquimus, suspiratur, occasio gravitatis inter-

 


polatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum
plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas
vera de capilli iuventute. Hanc incorruptibilitatem habemus
superinduere ad novam domum domini, quam monarchia pollicetur.
Bene properatis ad dominum, bene festinatis excedere
de isto iniquissimo saeculo, quibus ad finem propinquare deforme
est. 
 

 
 Quid item tanta ordinandi crinis operositas ad salutem subministrat? 
Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis,
modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae ge-

 


stiunt in cincinnos coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur,
non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates
subtilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum
quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem
retro suggestum. Mirum, quod non contra dominica praescripta
contenditur. Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronumtiatum
est. Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam
vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos. Si non pudet enormitatis,
pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis forsan immundi,
forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano
capiti supparetis. Immo omnem hanc ornatus servitutem
a libero capite depellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra
peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus

 


vos velari iubet. Credo, ne quarundam capita videantur. Atque
utinam miserrimus ego in illa die Christianae exultationis vel
infra calcanea vestra caput elevem! videbo, an cum cerussa et
purpurisso et croco et in ille ambitu capitis resurgatis; an taliter
expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aere.
Si nunc bona et dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus
corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi
caro et spiritus solus ac purus. Damnatum est igitur quod in
spiritu et carne non resurgit, quia dei non est. Damnatis hodie
abstinete. Hodie vos tales deus videat, quales tunc videbit. 
 

 
 Videlicet nunc vir ut sexu aemulus feminas a suis depello. 
An et nobis quaedam respectu obeundae gravitatis propter metum
debitum deo detrahuntur? Siquidem et viris propter feminas,
ut feminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas,
propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit,
barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere,
et decolorare canitiem, primam quamque subducere totius
corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distringere, cetera
pulveris cuiusdam aspritudine laevigare, tum speculum omni occasione
consulere, anxie inspicere, cum tamen cognito deo adempta
placendi voluntate per luxuriae occasionem omnia illa ut
otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi deus, ibi

 


pudicitia, ibi gravitas adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto
pudicitiam sine instrumento suo, id est sine gravitate tractabimus?
Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus,
nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione
severitas circumferatur? 
 

 
 Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis
vestrae impedimenta perinde vobis curanda est amputatio et decussio
redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem
frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae
exhibere, cetera vero corporis laciniosis pomparum et delitiarum
ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae
negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facile
est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant: adeo, si
desinant, inritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam.
Contra si forma deficit, adminiculum nitoris quasi de
suo gratiam supplet. Aetates denique requietas iam et in portum
modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et
severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus
inritamenta pro frigore aetatis. Ergo, benedictae, primo quidem
ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis,
tum, si quas divitiarum vel natalium vel retro dignitatum
ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam non

 


videantur consecutae, temperare malum huiusmodi curate, ne
totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. Quomodo
etenim humilitatem, quam nostri profitentur, implere poteritis,
non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum,
quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non
humiliare consuevit. Non enim quaesitis utemur nostris? Quis
autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet 
mundo isto, quasi non abutamur. Praeterit enim habitus
mundi huius. Et qui emunt, sic agant, quasi non possidentes.
Cur ita? Quoniam praemiserat, dicens, Tempus in collecto est.
Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam
non habeantur, propter angustias temporum, quid sentiat de
vanis his instrumentis earum? Non enim et multi ita faciunt, 
et se spadonatui obsignant propter regnum dei, tam fortem et
utique permissam voluptatem sponte ponentes? Numquid non
aliqui ipsam dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et
animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini
adiacent, sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione
deo immolant. Satis igitur et vos usae estis divitiis atque

 


deliciis, satis dotum vestrarum fructus decidistis ante notitiam
salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines
saeculorum. Nos destinati a deo ante mundum in extimatione temporali.
Itaque castigando et castrando, ut ita dixerim, saecule
erudimur a deo. Nos sumus circumcisio omnium spiritalis et
carnalis. Nam et in spiritu et carne saecularia circumcidimus. 
 

 
 Nimirum enim deus demonstravit sucis herbarum et concharum
salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa
nasci iuberet, purpureas et coccineas oves mandate. Deus et ipsarum
vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio
graves essent, deus et auri tanta opera produxit, compleotendis
et distinguendis lapillis, scrupulosa deus et auribus vulnera intulit,
et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae
innocentis tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati cor-

 


peris cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi
perenibus quoque suis bullarum vice inserunt. Quamquam et
aurum ipsum, cuius vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula
servire referunt gentilium litterae. Adeo non veritate bona sunt,
sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas
materias prodiderunt, inductis operositas cum raritate commissa
pretiosilatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum
excitavit. Quod si iidem angeli qui et materias eiusmodi
et inlecebras detexerunt, auri dico et lapidum inlustrium,
et operas eorum tradiderunt, et iam ipsum calliblepharum
vellerumque tincturas inter cetera docuerunt, damnati a deo sunt,
ut Enoch refert, quomodo placebimus deo, gaudentes rebus illorum
qui iram et animadversionem dei propterea provocaverunt?
Nunc ut ista prospexerit deus, deus permiserit, nullam de conchylio
vestem Esaias increpet, nullum botronatum retundat, 

 


nullas lunulas reprobet, tamen non ut gentiles, ita nos quoque
nobis adolemur, institutorem solummodo deum existimantes,
non etiam despectorem institutorum suorum. Quanto enim utilius
et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a deo provisa
tunc et in saeculo posita, uti nunc essent in quibus
disciplina servorum eius probaretur, ut per licentiam utendi continentiae
experimenta procederent? Nonne sapientes patresfamiliae
de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut
experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si moderate?
Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui
timuerit etiam indulgentiam domini? Sic igitur et apostolus,
 Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt. Quanto facilius
inlicita timebit qui licita verebitur? 
 

 
 Quae autem vobis causae extructius prodeundi, cum remotae
sitis ab his quae talium indigent. Nam nec templa circumitis,
nec spectacula postulatis, nec festos dies gentium nostis. Propter
istos enim conventus et multum videre ac videri omnes pompae
in publicum proferuntur, aut ut luxuria negotietur aut gloria

 


insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica. Aut
inbecillus aliqui ex fratribus visitatur, aut sacrificium offertur,
aut dei sermo administratur. Quidvis horum gravitatis et sanctitatis
negotium est, cui opus non sit habitu extraordinario, et
composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque
gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae procedatis,
tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter dei ancillas
et diaboli discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in vobis,
ut, quomodo ait apostolus, magnificetur deus in corpore vestro. 
Magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et
per habitum pudicitiae competentem. Sed enim a quibusdam dicitur,
ne blasphemetur nomen in nobis, si quid de pristino
habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo vitia pristina:
simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere
non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia est ex qua
dicatur: Ex quo facta est Christiana, pauperius incedit. Timebis
pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex
quo mundior? Secundum gentilium, an secundum dei placitum
incedere Christianos oportet? 
 

 
 Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. 
Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae
dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae?
Aut quid minus habeant infelicissimae illae publicarum libidinum
victimae? quas etsi quae leges a maritalibus et matronalibus

 


decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas quotidie
insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi
coaequavit. Quamquam lenocinia formae nunquam non
prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt.
Illa civitas valida, quae super montes septem et plurimas aquas
praesidet, prostitutae appellationem a domino meruit. Sed
quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura
et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta
sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi!
 Thamar illa, quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Iudae suspicione
visa est sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus
qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et voluerit et
compellarit et pactus sit. Unde addiscimus adversus congressus
et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid
enim castae mentis integritas alterius suspicione maculatur? quid
speratur in me quod aversor? quid non meos mores habitus
praenuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur?
Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet. 
 

 
 Aliqua fors dicet, Non est mihi necessarium hominibus probari:
nec enim testimonium hominum requiro; deus conspector
est cordis. Scimus omnes, dum tamen quid idem per apostolum
 dixerit recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat.
Ad quid, nisi ut malitia accessum ad vos omnino non habeat,

 


vel ut malis exemplo et testimonio sitis? Aut quid est, Luceant
operae vestrae? Quid autem nos dominus lucem mundi vocat? 
quid civitati super montem constitutae comparavit, si non relucemus
in tenebris et extamus inter demersos? Si lucernam tuam
sub modio abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris
necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona
scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat verum et plenum, non
amat tenebras; gaudet videri et in ipsas denotationes exultat.
Pudicitiae Christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta
enim debet esse plenitudo eius, ut emanet ab animo ad habitum
et eructet a conscientia in superficiem, ut et a foris inspiciat
quasi supellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in
perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et
fluxu fidei virtus effeminari potest. Ceterum nescio an manus
spatalio circumdari solita in duritiam catenae stupescere sustineat.
Nescio an crus periscelio laetatum in nervum se patiatur
artari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis
occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur

 


duriora, et non sentiemus: relinquamus laetiora, et non desiderabimus.
Stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod
relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus
ornamenta terrena, si caelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in
quo omnia delicta populi Israel denotantur. Odisse debetis quod
patres perdidit, quod a relinquentibus deum adoratum est.
Etiam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora Christianis
semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur:
stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. Prodite
vos iam medicamentis et ornamentis exstructae prophetarum
et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia
ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes
in aures sermones dei, adnectentes cervicibus iugum Christi.
Caput maritis subicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate,
pedes domi figite, et plus quam in auro placebitis. Vestite
vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter
pigmentatae deum habebitis amatorem.