Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos 
sine controversia moratam ita student inquietare, ut eam spem
negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem
quaestionibus distrahunt, tamquam aut nullam omnino aut quoquo
modo aliam praeter humanam, ne, si humanam constiterit fuisse,
praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in
Christo resurrexerit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde
nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam
domini; de spiritali enim certum est. Caro quaeritur. Veritas et
qualitas eius retractatur: an fuerit, et unde, et cuiusmodi fuerit.
Renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut
carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem
negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium
 
responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec
caro sine nativitate; quasi non eadem licentia haeretica et ipse
potuisset aut admissa carne nativitatem negare, ut Apelles discipulus
et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem
confessus aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor
eius Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit,
aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et
conceptus et praegnatus et partus virginis et ipsius exinde infantis
ordo Ïá¿· Î´Î¿ÎºÎµá¿Î½ haberentur. Eosdem oculos eosdemque sensus
fefellissent quos carnis opinio elusit.

Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur. Quid illi cum angelo
 creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur. Quid illi
 cum Esaia propheta creatoris? Odit moras, qui subito Christum
 de caelo deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris
census et diversoria angusta. et sordidos pannos et dura
 

praesepia. Viderit angelica multitudo dominum suum noctibus 
honorans. Servent potius pecora pastores; et magi ne fatigentur 
de loginquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne 
Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat,
nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu
oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senex moriturus
exinde contristetur. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum. 
His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi
delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. Ex quo,
oro te? Exhibe auctoritatem. Si propheta es, praenuntia aliquid:
si apostolus, praedica publice: si spostolicus, cum apostolis senti:
si tantum Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum
es, merito dixerim, morere. Nam et mortuus es, qui non
es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit,
et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus, qui cum
fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse
confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant.
Igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti, non
 

tamen quia credere desisti, recto rescidisti, atquin rescindendo
quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse. Quod
credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum
erat, id erat veru, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo
quod erat traditum resciodens quod erat verum rescidisti. Nullo
iure fecisti. Sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes
haereses alibi iam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus,
desiderantes rationem qua non putaveris natum esse
Christum.

Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut
impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. Sed
deo nihil impossibile nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci
(quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. Ad compendium
decurro. Si enim nasci se deus noluisset, quacunque de
causa. nec hominem se videri praestitisset. Nam quis hominem
videns eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri
omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur,
quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit
esse praesumitur. Plane interest ut falsum non patiatur quod
vere non est. Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint
homines si natum putabant, quia hominem videbant. Quanto
ergo dignius quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem
vere natus, eandem existimationem etiam non natus
subiturus cum iniuria conscientiae suae quam tu ad fiduciam
reputas, ut non natus adversus conscientiam suam natum se
 

existimari sustineret? Quid tanti fuit edoce, quod sciens Christus
quid esset id se quod non erat exhiberet? Non potes
dicere, Ne si natus fuisset et hominem induisset, deus esse
desisset, amittens quod erat, dum fit quod non erat. Periculum
enim status sui deo nullum est. Sed ideo, inquis, nego deum in
hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur,
quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse
est. Converti enim in aliud finis est pristini. Non competit ergo
conversio cui non competit finis. Plane natura convertibilium ea
lege est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non
permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed
nihil deo par est; natura eius ab omnium rerum condicione distat Si
ergo quae a deo distant, a quibus deus distat, cum convertuntur
amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris
rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia
converti possit et qualis est perseverare? Aliequin par erit eorum
quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique in omnibus
par non est, sic nec in exitu conversionis. Angelos creatoris
conversos in effigiem humanam aliquando legisti, et credidisti, et
tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit 
Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus
quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti
 

desideraverit, adeo detinebatur. Quod enim angelis inferioribus
dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli
nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, qussi
non valuerit Christus vere hominem indutus deus perseverare?
Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed
non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli creatoris sicut
et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et
Christus. Si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria
alias reiecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie
evangelium Ioannis, praedicans spiritum columbae corpore lapsum
desedisse super dominum. Qui spiritus cum hoc esset, tam
vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam
propriam assumpta substantia extranea. Sed quaeris corpus
columbae ubi sit resumpto spiritu in caelum, aeque et angelorum.
Eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. Si vidisses
cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur.
Si non fuit initium visihile, nec finis. Tamen corporis
soliditas erat, quoquo momento corpus videbatur. Non potest
non fuisse quod scriptum est.

Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo
repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses.
Ab ipsa quidem exorsus nativitate, perora, age, iam spurcitias
genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda
 


coagula, carnis ex eodem coeno alendae per novem menses. Describe
uterum de die insolescentem, gravem, anxium, nec somno
tutum, incertum lihidinibus fastidii et gulae. Invehere iam et in
ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum,
vel pro natura religiosum. Horres utique et infantem cum suis
impedimentis profusum, utique et ablutum dedignaris, quod
pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis
deridetur. Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et
quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et quomodo diligis
aliquem? Te quidem plane non amasti, cum ab ecclesia et fide
Christi recessisti. Sed videris, si tibi displices, aut si aliter es
natus. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis in
utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria
nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit, propter
eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et mortem 
crucis; amavit utique quem magno redemit. Si Christus crea-
 

toris est, suum merito amavit; ai ab alio deo est, magis adamavit,
quando alienum redemit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem,
etiam carnem eius. Nihil amari potest sine eo per quod
est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem,
aut adime carnem, et praesta quem deus redemit, si haec sunt
homo, quem deus redemit. Tu haec erubescenda illi facis, quem
redemit, et indigna, quae nisi dilexisset non redemisset? Nativitatem
reformat a morte regeneratione caelesti, carnem ab omni vexatione
restituit, leprosam emaculat, caecam reluminat, paralyticam
redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat, et
nos illam erubescemus? Si revera de lupa aut sue aut vacca prodire
voluisset et ferae aut pecoris corpore indutus regnum caelorum
praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, Turpe
hoc deo, et indignum hoc dei filio, et stultum. Propterea quia
ita credat; si plane stultum si de nostro sensu iudicemus
 deum. Sed circumspice, Marcion, si tamen non delesti: Stulta
mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Quaenam haec stulta
sunt? Conversio hominum ad culturam veri dei, reiectio erroris,
disciplina iustitiae, pudicitiae, misericordiae, patientiae, innocentiae
omnis? Haec quidem stulta non sunt. Quaere ergo de quibus dixerit;
et si praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere
in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui
per illas naturae contumelias volutatus sit? Dicat haec aliquis
 

stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit
sapientiae saecularis. Et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter
taurus factus aut cygnus quam vere homo Christus penes
Marcionem.

Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias 
et passiones dei. Aut prudentiam dicant deum crucifixum.
Aufer hoc quoque, Mercion, immo hoc potius. Quid enim indignius
deo, quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem
gestare an crucem? eircumcidi an suffigi? educari an sepeliri? in
praesepe deponi an in menimento recondi? Sapientior eris si nec
ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus in saeculo
fueris, dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non recidisti,
quia ut phanta(??)ma vacabat a sensu carum? Diximus retro
aeque illum et nativitatis et infantiae im(??)ginariae vacua ludibria
subire potuisse. Sed iam hic responde, interfector veritatis,
noune vere crucifixus est deus? nonae vere mortuus est, ut vere
crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus?
Falso se statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum,
falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit. Falsa
est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus
a Christo. Scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei.
Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus.
Parce unicae spei totius orbis, qui destruis necessarium dedecus
fidei. Quodcunque deo indignum est, mihi expedit. Salvus
 

 (??)um si non confundar de domino meo. Qui mei, inquit, e(??)s 
fuerit, confundar et ego eius. Alias non invenio materias
confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem
et feliciter stultum. Crucifixus est dei fi(??); non
pudet, quia pudendum est. Et mortuus est dei filius; prorsus
credibile est, quia ineptum est. Et sepultus resurresit; certum
est, quia impossibile est. Nam quomodo vera in illo erunt, si
ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod
moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur? carnem scilicet
hanc sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venia
implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio, ut
natam de homine. Ideoque mortalis haec erit in Christo, quia
Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et hominis
filius, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut
aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis quam ex
homine, aut aliud est Maria quam homo, aut homo deus Marcionis.
Aliter non diceretur homo Christus sine carne, nec hominis
filius sine aliquo parente homine, sicut nec deus sine spiritu
dei, nec dei filius sine deo patre. Ita utriusque substantiae census
hominem et deum exhibuit, hine natum, inde non natum,hinc
carneum, inde spiritalem, hine infirmum, inde praefortem, hinc
morientem, inde viventem. Quae proprietas conditionum, divinae
 

et humanae, aequa utique naturae cuiusque veritate dispuncta est,
eadem fide et spiritus et carnis. Virtutes spiritus dei deum,
passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu,
perinde et passiones non sine carne. Si caro cum passionibus
ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias
mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci
quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem 
gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine
sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem,
sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus
fuerit sermo eius per imaginem vocis. Fuit itaque phantasma
etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis
inspiciendos offert, Aspicite, dicens quod ego sum quia spiritus 
ossa non habet, sicut me habentem videtis; sine dubio manus
et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo
hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et
bono tantum infers Iesum? Ecce fallit et decipit et circumvenit
omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus.
Ergo iam Christum non de caelo deferre debueras, sed de aliquo
circulatorio coetu, nec deum praeter hominem, sed magum hominem,
nec salutis pontificem, sed spectaculi artiflcem, nec mortuorum 
resuscitatorem, sed vivorum avocatorom Nisi quod et
si magus fuit natus est.

Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere 
 

compuisi, concedunt Christo carnis veritatem, sine pracindicio tamen 
renueudae nativitatis. Habuerit, inquint, carnem dum
omuino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici
solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui, posteaquam
a disciplina Marcionis in mulierem carne lapaus, dehinc in
virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus,
sed sine nativitate suscepit ab eo praedicare. Et angelo quidem
illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum
 ilium iam tunc praecinebet, dicens, Etiamsi angelus de caelis
aliter evange(??)izaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema
sit. His vero, quae insuper argumentantur, nos resistemus.
Confitentur vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non
ex ea qua(??)ate in qua videbatur? Unde corpus, si non caro
corpus? Unde caro, si non nata? Quia nasci haberet ea futura
quae nascitur, De sideribus, inquiunt, et de substant(??)s superioris
mundi mutuatus est carnem. Et utique proponunt non esse mirandum
corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla
uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum,
sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide
 

quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutu(??)tur?
Quid illi cum Moyse qui deum Moysi reiecit? Si alius deus est,
aliter sint res eius. Sed utantur haeretici omnes scripturis eius
cuius utuntur etiam mundo. Erit illis hoc quoque testimonium
iudicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt.
Facile est veritati etiam nihil tale adversus cos praescribenti
obtinere. Igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum,
non natam dicentes, licat carnem, comparent velim et
causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carnem processerint.
Nullus unquam angelus ideo descendit, ut crucifigeretur,
ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si nunquam
(??)iusmodi fuit causa angelorum corporanderum, habes causam cur non
nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci.
At vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit, ut
mori posset; non enim mori solet nisi quod nascitur. Mutuum
debitum est nativitati cum mortalitate. Forma moriondi causa
nascendi est. Si propter id quod moritur mortuus est Christus,
id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens,
ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter
id ipsum mori habebat quod, quia nascitur, moritur. Non competebat
non nasci pro quo mori competehat. Atquin tunc quoque
inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate,
cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate. Sed vos hoc non
recipitis, non cum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui
et liberare et iudicare humanum genus ediscehat in earnis habitu
non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas
eius et mortalitas annuntiarentur. Igitur probent angelos illos
 

carnem de sideribus concepisse. Si non probant, quia nec scriptum
est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant
exemplum. Constat angelos carnem non propriam portasse, utpote
natura substantiae spiritalis, etsi corporis alicuius, sui
tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus
videri et congredi cum hominibus posse. Igitur cum relatum
non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro
non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia
corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua? Certum
est. Sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet.
Ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur
non valeant ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt,
cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est cum
fit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur nec ostenditur quid
postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil
factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos
potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare
quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuit
angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia
quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae
qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit, sit nunc
quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena
non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non
 esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit,
angelorum edit homo), non tamen infringitur semel separata conditio
dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. Homo vere
futurus usque ad mortem eam carnem oportebat indueret cuius
est mors. Eam porro carnem, cuius est mors, nativitas
antecedit.

Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt
 

eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum det(??)m
volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui 
mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a 
nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus,
considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo
quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius
foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres
et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc
ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de
evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem
Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse
dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia
nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem
scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis
gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor 
temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes 
eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi
gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo
infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum
putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si
enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris.
Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo
dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat
quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si
nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris
voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt
in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de
nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum
annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes
nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem.
 

Adhuc potest et patrem magis habe(??)e quam (??)eatrem, et uvu(??)culos
magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam
licebat et sine mat(??)is lot sine fratrum nominatione constare. Facilius
plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem
potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens
sciret quid foris esset, mendacio petitus p(??)aesentiae annuntiatas
eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset
temptationis ingenium. Poter(??)t enim evenire, ut quos illi nuntiabunt
foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis
vel negotii vel p(??)regrinationis notae iam nece(??)itate. Nemo temptat
eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre.
Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas
nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed
quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat
 etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut
evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur
adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae ali(??)e in commercio
eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas
corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum
praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis
defixis in illum tam proximi aber(??)nt. Denique superveniunt
et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid
intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid
afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant
et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel
 

tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis
contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater,
aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem
et prophetas adimplens, tanti retr(??) aevi caliginem dispargens, indigue
usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris
stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium?
Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et
tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam
ab eo cui et mater esset et frat(??)es. Cum indignatio parentes
negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et
meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat
qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios
sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant.
Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale
ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut
fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et
fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos
pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in
matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat
in illis IsraÃ«l, discipuli autem novi intus audientes et credentes
cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem
et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit.
Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris
uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei
audiunt.

Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur
Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti evangelii
interpretatis satis esse debuerat ad probationem carnis humanae
in Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et isti
Apelleiaci carnis ignomisiam praetendunt maxime, quam volunt ab
igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco
indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam
competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. Angelum
quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto
eo paenitentiam admiserit. Et hoc suo loco tractavimus.
Nam est nobis et ad illos libellus, an qui spiritum et voluntatem
et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid paenitentia
fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur.
Teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum
erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti, quia
locum non hehet nisi in delicto. Si mundus delictum est, qua
corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia
 et quicquid inde conceptum prolatumque est. Et mala arbor malos
fructus edat necesse est. Caro igitur Christi de caelestibus structa
de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et
pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem
Christo dedignantur inducere. Ita si nihil de ignominia
interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo
 

quibus displicet nostra, aut eandem agnoscant qua etiam caelestis
melior esse non potuit. Legimus plane, Primus homo de 
terrae limo, secundus homo de caelo. Non tamen ad materiae differentiam
spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi
hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit
secundi hominis, id est Christi. Et adeo ad spiritum, non ad
carnem caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in
hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet. Quodsi secundum
carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi
non secundum carnem caelestes. Si ergo qui fiunt caelestes, qualis
et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque
confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem,
(??)icut ii sunt qui ei adaequantur.

Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud 
sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat
unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonib originis suae
non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus
nostrum hoc, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum
veritas transmisit, utriusque originem elementi confitetur,
carne terram, sanguine aquam. Nam licet alia sit species qualitatis,
hoc est quod ex alio aliud fit, ceterum quid est sanguis
quam rubens humor? quid caro quam terra in figura sua? Considera
singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam
circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces
 

conexus ut traduces radicum, et venarum ram(??)sos discursus ut
amb(??)ges rivorum, et lanugines ut musc(??)s, et comam ut cespitem, et
ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. Haec omnia
terrenae originis signa et in Christo fuerunt et sunt quae illum
dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum
quam extantem humana substantia corporis. Aut edite aliquid in
illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum.
Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis
sunt ut et nostrae. Sed nihil novum, nihilque peregrinum deprehendo.
Denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute
sola, Christum hominem obstupescebant. Notaretur autem etiam
carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non
mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat, cum
 dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium
formam eius haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus
fuit, nedum caelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque
prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae
loquuntur. Passiones quidem humanam carnem, contumeliae
vero inhonestam probavere. An ausus esset aliqui
ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare
 

faciem, nisi merentem? Quid dicis caelestem carnem
quam unde caelestem intellegas non habes? Quid terrenam negas
quam unde terrenam agnes(??) habes? Esuriit sub diabolo, sitiit
sub Samaritide, lacrimatue est super La(??)arum, trepidat ad mortem
(Caro enim, inquit, inf(??)rma), sanguinem fundit postremo. 
Haec sunt, opinor, signa caelestia. Sed quomodo, inquam, contemni
et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de
caelesti generositate radiasset(??)? Ex hoc ergo convincimus nihil
in illa de (??)lis fuisse, prop(??) ut contemni et pati posset.

Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi 
animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima,
et sicut caro animalis, ita et anima carnalis. Et hic itaque causas
requiro. Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam
Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso,
non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi
aliter animam salvam facere non posset, nisi carnem factam. Cum
enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne
disiunctas salvas praestet, quanto magis illum, quam ipse suscepit,
etiam non carneam redigere potuit in salutem? Item cum praesumant
non carnis, sed animae nostrae solius liberandae causa
processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam
liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus?
Deinde si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare
susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat,
id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto
anima nostra, non tamen carneae. Ceterum non nostram animam
liberavit, si carneam habuit; nostra enim carnea non est. Porro si
 

non nostram liberavit, quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia
non nostram liberavit. Sed nec liberanda erat, quae non erat
nostra, ut scilicet carnea. Non enim periclitabatur, si non erat
nostra, id est non carnea, Sed liberatam constat illam. Ergo
non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam
periclitabatur. Iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo,
nec caro potest animalis fuisse.

Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur
animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur
habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus
exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit,
natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius,
ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus
effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod
sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut
per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem
non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat,
id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique
ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima,
dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi
incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii.
Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt,
habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo
potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens
per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod
est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne
quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod
non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam
facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile
 

habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit;
mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit,
infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere
volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc
autem factum est animae, si in(??) carne conversa alienam induit
superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi
rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid
est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius
congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare
quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine
causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet
quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem.
Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri.
Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere,
animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam
carneam, sed induens eam carne.

Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam 
quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis. Quamquam
in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima simus, cum
totum quod sumus anima sit. Denique sine anima nihil sumus, ne
hominis quidem, sed cadaveris nomen. Si ergo ignoramus animam,
ipsa se ignorat. Ita superest hoc solummodo inspicere, an se anima
hic ignorarit, ut nota quoquo modo fieret. Opinor, sensualis est animae
natura. Adeo nihil animale sine sensu, nihil sensuale sine anima.
Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est. Igitur cum omnibus
anima sentire praestet, et ipsa sentiat omnium etiam sensus,
nedum qualitates, cui verisimile est ut ipsa sensum sui ab initio
sortita non sit? Unde illi scire quod interdum sibi sit necessarium, ex
naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium
est? Hoc quidem in omni anima recognoscere est, notitiam
sui dico, sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset.
 

Puto sutem magis hominem, animal solum rationale, competere et
animam esse sortitum quae illum faciat animal rationale, ipsa in
primis rationalis. Porro quomodo rationulis quae efficit hominem
rationale animal, si ipsa rationem (??) ne(??)cit, ignorans semetipsam?
Sed adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum
suum norit. Nihil adhuc de deo disocus deum nominst. Nihil adhuc
de iudicio eius admittens deo comacendare ae dicit. Nihil magis
audiens quam spem nullam esse post mortem et bens et male defuncto
cuique imprecatur. Plenius haec prosequitur libellus quem
s(??)ripsimus DE TESTIMONIO ANIMAK, Aliequin si anima semetipsam
ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi
qualis esset. Nunc autem non effigiem suam didicit a Christo, sed
salutem. Propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ip(??)
se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa. Non
 enim se ignorando de salute periclitatur, sed dei verbum. Vita,
 inquit, manifestata est, non anima. Et veni, inquit, animam salvam
facere, non dixit ostendere. Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem,
nasci et mori, nisi corpor(??)liter exhiberetur. Ignoravimus
plane resurrecturam cum carne. Hoc erit quod Christus manifestavit.
Sed et hoc non aliter in se quam in Laz(??)ro aliquo, cuius caro
non erat animalis, ita nec anima carnalis. Quid ergo amplius innotuit
nobis de animae ignoratae retro dispositione? Quid invisibile
eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?

Caro facta est anima ut anima ostenderetur. Numquid ergo et
caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est,
iam non anima est, sed caro. Si anima caro est, iam non caro
est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta
est. Immo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum flunt, certo
perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus, et
 

animam significantes carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur
aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur,
si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est
proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum
possessiones. Verbi gratia argilla excocta testae vocabulum
suscipit. Nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec
cum ipso genere. Proinde et anima Christi caro facta non potest
non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet
facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius
eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus unumque
vocabulum unius scilicet corporis. Nec potest testa dici et argilla;
quia quod fuit, non est, quod autem non est, et non adhaeret.
Et anima non adhaeret. Ergo et anima caro facta uniformis soliditas
et singularitas tota est et indiscreta substantia. In Christo
vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis
editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam
carnem aut carnem animam, quando ita nominari debuissent, si
ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas
ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum
animam et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit, anima 
mea usque ad mortem? et, Panis, quem ego dedero pro salute 
mundi, caro mea est. Porro si anima caro fuisset, unum esset
in Christo carnea anima aut caro animalis. At cum dividit species,
carnem et animam, duo ostendit. Si duo, iam non unum; si non
unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis. Unum enim
est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat
animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem
praeter illam quae anima erat. Quodsi una caro et una anima,
illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus
est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens
carneae animae unicam speciem.

Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et
hominem. Eadem ergo est et causa ut hominem gestaret Christus.
Salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat.
Homo perierat, hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret
Christus, nihil tale de causa est. Nam et si angelis perditio reputatur
 in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, n(??)nquam
tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute
angelorum suscepit Christus a patre. Quod pater neque repromisit
neque mandavit, Christus administrare non potuit. Cui igitur rei
angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem
hominis operaretur? Idoneus enim non erat dei filius qui
solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum.
Ergo iam non unus deus, nec unus salutificator, si duo salutis
artifices, et utique alter altero indigens. An vero ut per angelum
liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum
erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? si per se, quid
et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est numtius,
officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum patris,
super hominis scilicet restitutione, adnuntiaturus saeculo erat. Non
ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut MichaÃ«l.
Nam et filius domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli,
de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur
filius quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam,
si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum
 in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum: Minuisti
eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse,
sic infra angelos deminutus, dum homo fit, qua caro et
 anima et filius hominis? qua autem spiritus dei et virtus altissimi,
num potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius?
Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto
non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire,
qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est
non et dei filium, constituit Iesum; plane prophetis aliquo gloriosiorem,
 

ut ita in illo angelum fuisse edicat quemadmodum in
Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: Et ait mihi 
angelus, qui in me loquebatur. Sed nec quotidianum illud omnium
prophetarum: Haec dicit dominus. Ipse enim erat dominus coram
ex sua auctoritate pronuntians: Ego autem dico vobis. Quid
ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi: Non angelus neque 
legatus, sed ipse dominus salvos eos fecit.

Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem 
comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam
credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana
non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se
Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis 
occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est 
sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et 
sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis 
cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. 
Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus 
Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum 
virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere
vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae
et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec
sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis
haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini
factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo
substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur,
qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret
similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo,
sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela?
Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta
est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa
par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici
 

volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et,
Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis
probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid
enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt,
 at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti
eum modico citra angelos, (??) negant inferiorem substantiam
 Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam
habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra
 omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem.
Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum
credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt,
quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim
resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit,
ut eum amicis de inimicis triumphet.

Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum
sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus idcirco Christum
terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem
peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam
nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit tanquam ipsam
carnem Christi opinemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum
illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus, et
venturam inde suggestu paternae claritatis praedicemus, adeo ut
evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem nec evacuatam
in qua dolus non fuit. Defendimus autem non carnem peccati
evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis, non materiam,
sed naturam, nec substantiam, sed culpam, secundum apostoli
auctoritatem, dicentis, Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi,
 In similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum, non quod
similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis et non
veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi; quod
ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum,
genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse
carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in
 

illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccate habeatur
quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum
Christi faceret, evacuantis peccatum carnis, non in ea carne
evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid
enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est non peccatricis
naturae, naevum peccati redemit? Ergo, inquis, si
nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem
sensum. Nostram enim induens suam fecit; suam
faciens non peccatricem eam fecit. Ceterum quod ad omnes dictum
sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non
fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non
ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem
sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem
carnis transire materiam.

Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus 
torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna
impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam
lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine
acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex
humana matrice substantiam traxit. Quamquam liquuit iam et de
nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et
de exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem commendanda
erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur.
Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua
signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. Quod est istud
signum? Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Concepit 
igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. Haec est
nativitas nova, dum homo nascitur in deo. In quo homine deus
natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut
illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret exclusis antiquitatis
sordibus expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et iu omnibus,
de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine
 


domino nascente. Virgo erat "adhuc terra nondum opere compressa, 
nondum sementi subacta; ex ea hominem factum accipimus 
a deo in an imam vivam. Igitur si primus Adam ita traditur, 
merito sequens, vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde 
de terra, id est carne nondum generationi resignata, in spiritum 
vivificantem a deo est prolatus. Et tamen Ð¿Ðµ mihi vacet incursus
nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est, 
si terreni non fuit census homo eius? Sed et hic ratio defendit. 
quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam 
aemula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam 
irrepserat verbum aedificatorium mortis. In virginem aeque 
introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per 
eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur 
in salutem. Credideral Eva serpenti: credidit Maria Gahrieli. Quod 
illa credendo deliquit, hace credendo delevit. Sed Eva nihil tunc 
concepit in utero ex diaboli verbo. Immo concepit. Nam exinde 
ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen 
illi fuit. Enixa est denique diabolum fratricidam. Contra Maria 
eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum 
quandoque praestaret. In vulvam ergo deus verbum suum 
detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde 
prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam 
damnatus intraverat.

Nunc ut simplicius respondeamus, non competebat ex semine

 humano dei filium nasci, 'ne, si totus esset filius hominis, non 
esset et dei filius, nihilque haberet amplios Salomone, et amplius 
Iona; aut de Hebionis opinione credendus erat. Ergo iam dei

 
Ã­llius ex patris dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis 
illius, caro ei sola competebat ex hominis carne sumenda sine viri 
semine. Vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. 
Itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine 
homine matre, aeque cum de virgime nasceretur, potuit 
matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum 
deo, dum caro hominis cum spiritu dei; caro sine semine ex homine, 
spiritus cum semine ex deo. Igitur si fuit dispositio rationis 
super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine 
acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a deo 
sumpsit, quoniam, inquiunt, verbum caro factum est. Vox ista 
quid caro factum sit coutestatur, nec tamen periclitatur quasi 
statim aliud sit factum caro, et non verbum. Si ex carne factum est 
verbum caro, aut si ex "semine ipso factum est, "scriptura dicat. 
Cum scriptura non "dicat nisi quod sit factum, non et unde sit 
factum, ergo ex alio, non ex semetipso suggerit factum. Si non 
ex semetipso, sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere 
congruat carnem factum verbum, nisi ex carne, in qua et 
factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive 
pronuntiavit, Quod in carne natum est, caro est, quia ex carne natum 
est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, 
plane nega hominem Christum, et ila defende non et in 
ipsum competisse. Atquin subicit: Et quod de spiritu natum est, 
spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est. Hoc 
utique vel eo magis in ipsum tendit, si et in credentes eius. Si 
ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere 
potes hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui 
utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. 
Ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum 
substantiarum conditione pronuntiat quas et ipse gestat, non potest 
videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse.



 

Ita cum ipse sit de spiritu dei et spirtus deus est, ex deo natus
ipse est et ex carne hominis, homo in carne generatus.

Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec
ex voluntate viri, sed ex deo natus est? Hoc quidem capitulo
ego potius utar cum aduleratores eius obduxero. Sic enim scriptum
esse contendunt: Nem ex sanguine nec ex carnis voluntate
nec ex viri, sed ex deo nati sunt, quasi supra dictos credentes
in nomine eius designet, ut ostendat esse semen illud arcanum
electorum et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita
erit, cum omnes, qui credunt in nomine domini, pro communi
lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate
nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de domino,
scriptum est: Et ex deo natus est. Merito, quia verbum dei, et
cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei
est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et
viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est. Ad
carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae
nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem
ex carnis quoque voluntate natum
 cur non negavit etiam ex
substantia carnis? Neque enim quia ex sanguine negavit, substantiam
carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis
esse calorem, ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis
feminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae quam medicando
constringit, id est lactis. Intellegimus ergo ex concubitu
nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non
ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit
non ex sanguine nec ex carnis voluntate aut viri natum nisi
quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans
 

porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit
ex carne, quia non proinde negavit ex carne sicut ex concubitu
negavit. Oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem
participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? Potuit
enim extra eam fieri caro spiritalis; simplicius multo quam
intra vulvam fieret extra vulvam. Sine causa ea se intulit unde
nihil extulit. Sed non sine causa descendit in vulvam. Ergo ex
illa accepit, quia si non ex illa accepit, sine causa in illam descendit,
maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id
est spiritalis.

Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam 
praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis, et alia magis
uti, quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas?
Per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex
vulva, quia et angelus in somnis ad Ioseph: Nam quod in ea 
natum est, inquit, de spiritu sancto est, non dixit ex ea. Nempe
tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat; in ea enim erat quod
ex ea erat. Tantundem ergo et cum dicit in ea et ex ea consonat,
quia ex ea erat quod in ea erat. Sed bene quod idem dicit Matthaeus,
originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam,
Iacob, inquit, generavit Ioseph, virum Mariae, ex qua nascitur 
Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit. Misit, 
inquit, deus filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem,
aut in muliere? Hoc quidem impressius, quod factum potius
dicit quam natum; simplicius enim enuntiasset natum. Factum
autem dicendo et, Verbum caro factum est, consignavit, et carnis 
veritatem ex virgine factae adseveravit. Nobis quoque ad hanc
speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici
et Platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae
 

David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse
Christus. Accipe Christum et audi dominum patri deo colloquentem:
 Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae. Eece
unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus
ex vulva. Ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus
es tu. Ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti,
inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum,
innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? Si non adhaesit utero,
quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset,
nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem,
quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae? Etiam cum
quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur
cum eo cui adglutinatur ut, cum avellitur, rapiat secum ex
corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quandam abruptae
unitatis et traducis mutui coitus. Ceterum quae ubera matris
suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices,
medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant,
sine vulvae genitali passione, pendentibus exinde venis sentinam
illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decequentibus
 

in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit ut ubsrum
tempore menses sanguinum vacent. Quodsi verbum caro ex se
factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva,
nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in
ubera, quae nisi babendo non mutat? Habere autem sanguinem
non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis
ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in
Christo ex virgine nascendi palam est, scilicet solumunodo hoc,
quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus, eo uti
virgo esset regeneratio nestra spiritaliter ab omnibus inquinamentis
sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut
ex virginis carne.

Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum 
non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum,
quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata
carne processerit? Accedam adhuc cominius ad congressum. Ecce, 
inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique dei verbum,
non viri semen, certe ut pareret filium. Nam et pariet, inquit, 
filium. Ergo ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod
peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si verbum
ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit,
et vacat prophetia. Non enim virgo concepit neque peperit, si
non quiequid peperit ex verbo concepto caro ipsius est. Sola
haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum
et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura, quaecunque
matrem pronuntiat Christi? Quomodo enim mater, nisi
quia iu utero eius fuit? Sed nihil ex utero eius accepit quod matrem
eam faceret in cuius utero fuit. Hoc nomen non debet caro
extranea. Matris uterum non appellat nisi filia uteri caro. Filia
uteri porro non est si sibi nata est. Tacebit igitur et Elisabeth
 

prophetam portans iam domini sui conscium infantem, et insuper
 spiritu sancta adimpleta. Sine causa enim dicit, Et unde mihi ut
mater domini mei ad me veniat? Si Maria non filium, sed hospitem
 in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus
uteri tui? Quis hic fructas uteri, qui non ex utero germinavit,
qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus
 et qui utique fructus uteri, Christus? An quia ipse est fles de
virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David,
virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae, qui
dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? Flos enim fructus, quia
per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. Quid
ergo? Negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae
suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam
proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus; siquidem
omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam
nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam
et Iesse per David sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis
David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum
 in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto magis ex
lumbis Mariae, ob quam in lumbis David?

Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia
Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt,
si daemonum indigna sunt. Ipse inprimis Matthaeus, fidelissimus
evangelii commentator, ut comes domini, non aliam ob causam
quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus
 est: Liber geniturae Iesu Christi, filii David, filii Abraham. His
originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad
Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David
per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur
inferens Christum, immo ipse Christus producitur de virgine? Sed
 

et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et
testis, qua eiusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum
ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine 
David caro Christi. Si secundum Mariae carnem ex semine David,
ergo ex Mariae carne est, dum ex semine est David. Quocunque
detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est
David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. Totam
hanc controversiam dirimit idem apostolus, ipsum definiens esse
Abrahae semen. Cum Abraham, utique multo magis David, quasi
recentioris. Retexens enim promissionem benedictionis nationum
in nomine Abraham, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes,
Non, inquit, dixit seminibus, tanquam de pluribus, sed 
semine, de uno, quod est Christus. Qui haec legimus et credimus,
quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem?
utique non aliam quam Abraham, siquidem semen Abra
ham Christus; nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos
Christus; nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David
Christus; nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero
Christus; et adhuc superius nec aliam quam Adam, siquidem secundus
Adam Christus. Consequens ergo est ut aut illos spiritalem
carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae
deducatur in Christo, aut concedant carnem Christi spiritalem non
fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super 
adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam: Ecce hic positus 
est in ruinam et suscitationem multorum in IsraÃ«l, et in signum,
quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi secundum
Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: Ecce virgo 
concipiet in utero, et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile,
conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici
isti: Peperit et non peperit, virgo et non virgo; quasi non,
etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit
enim, quae ex sua carne, et non peperit, quae non ex viri semine,
et virgo, quantum a viro, non virgo, quantum a partu: non
 

tamen ut ideo non peperit, et ideo virgo quae non virgo, quia
non de visceribus suis mater. Sed apud nos nihil dubium, nec
retortum in ancipitem defensionem. Lux lux, et Tenebrae tenehrae,
 et Est est, et Non non; quod amplius, hoc a malo est. Peperit
quae peperit; et si virgo concepit, in partu suo nupsit.
Nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de
vi masculi admissi, an emissi; idem illud sexus resignavit. Haec
 denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne
masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. Quis
vere sanctus quam dei filius? Quis proprie vulvam adaperuit
quam qui clausam patefecit? Ceterum omnibus nuptiae patefaciunt.
Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique
magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater
ante quam nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est? Cum
hac ratione apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum filium
dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem.
Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et
non peperit. Sed videte ne vos iam nunc providens spiritus
sanctus notarit hac voce, disceptatures super uterum Mariae. Ceterum
 

non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative,
Esaia dicente, Concipiet et pariet.

Quod enim Esaias iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, 
et inprimis, Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, 
istos scilicet notat qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum
conservant, ut anima non alia sit quam quae vocatur, et caro
non alia quam quae videtur, et deus non alius quam qui praedicatur.
Ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, 
et alius absque me non est. Et cum alias id ipsum eodem modo
dicit, Ante me deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum 
Aconum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine neque ex carnis 
et viri voluntate, sed ex deo natus est, Hebioni respondit. Aeque,
Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos, 
anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes filium
dirigit. Certe qui negat Christum in carne venisse, hic antichristus 
est. Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians
carnem omnes disceptatores eius ferit. Sicut et definiens
ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores
quatit, qui alium faciunt Christum, alium Iesum, alium elapsum
de mediis turbis, alium detentum, alium in secessu montis in
ambitu nubis sub tribus arbitris clarum, alium ceteris passivum,
ignobilem, alium magnanimum, alium vero trepidantem, novis(??)ime
alium passum, alium resuscitatum, per quod suam quoque in alia
carne resurrectionem adseverant. Sed bene quod idem veniet de 
caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus.
Et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem 
in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut
et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut
 

vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem,
aut tantummodo animam, carnem vero non iam.

Sed hactenus de materia praesenti. Satis iam enim arbitror
instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae
probationem. Quod et solum discussum sufficere potuisset, citra
singularunm ex diverse opinionum congressionem quam et argumentationibus
earum et scripturis, quibus utuntur, provocavimus
ex abundanti, uti eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi
caro quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. Ut autem
clausulam de praefatione communi faciat resurrectio nostrae
carnis alio libello defendenda, hic habebit praestructionem, manifesto
iam quale fuerit quod in Christo resurrexit.