Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae 
caecitatis in vitam aeternam liberamur! Non erit otiosum
digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur,
quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus
traditionum intentatam probabilem fidem per imperitiam
portant. Atque adeo nuper conversata istic quaedam de Gaiana
haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, inprimis
baptismum destruens. Plane secundum naturam. Nam fere
viperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur.
Sed nos pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Iesum
Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo
 
salvi sumus. Itaque illa monstrosissima, cui nec integre quidem
docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua
auferens.

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam
vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus
constat! Nihil adeo est quod obduret mentes hominum quam
simplicitas divinorum operum quae in actu videntur et magnificentia
quae in effectu repromittitur: ut hinc quoque, quoniam
tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique
sine sumptu homo in aqua demissus et inter pauca verba tinctus
non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur
consecutio aeternitatis. Mentior, si non e centrario idolorum sollemnia
 

vel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem
et auctoritatem sibi extruunt. Pro misera incredulitas, quae denegas
deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! Quid
ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis
credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia
enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem?
Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Ceterum incredulitas
miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica
quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque
divina pronuntiatio praecucurrit. Stulta mundi elegit deus, ut confundat 
sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes
deum. Nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes
eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque,
id est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae
instituit; quoniam virtus omnis ex his causam accipit, a quibus
provocatur.

Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, 
nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus.
Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium?
Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin
plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his
est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie
penes deum quiescebant. In primordio, inquit, fecit deus caelum 
et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae
erant super abyssum, et spiritus domini super aquas ferebatur.
Habes homo inprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua
substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes,
gratior scilicet ceteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc
sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata,
et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex,
de suo pura, dignum vectaculum deo subiiciebat. Quid
 

quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis
deo constitit. Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate,
distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis
aquis expediit. Ordinato dehinc per elementa mundo eum
incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre.
Primus liquor quod viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si
aquae animare noverunt. Non enim ipsius quoque hominis figurandi
opus sociantibus aquis absolutum est? De terra materia
convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet
ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite
humore limo temperant. Si exinde universa vel plura prosequar,
quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta
vis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum
mundo ferat, vereor, ne laudes aquae potius quam baptismi
rationes videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum,
si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis
deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae
vitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.

Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi
recognoscitur prima illa, quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur
ad baptismi figuram, dei spiritum, qui ab initio supervectabatur,
super aquas intinctorum moraturum. Sanctum autem utique
super sanctum ferebatur, aut ab eo quod superferebatur id quod
ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia
eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime
corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae
suae subtilitatem. Ita de sancto sanctificata natura aquarum
et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim
aquis tinguimur, quae tunc in primordio fuerunt? Non utique
 

ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species vero
complures. Quod autem generi adtributum est, etiam in specie
redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine
an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quicquam refert inter
eos quos Ioannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi
et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus
salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis
praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato
deo. Supervenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest
sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi
combibunt. Quamquam ad simplicem actum competat similitudo,
ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed
delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat
maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in
spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur,
caro famulatur. Tamen utrumque inter se communicant reatum,
spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo
aquis per angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter
diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.

Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium 
potestatum eadem efficacia idolis suis subministrant. Sed viduis
aquis sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur,
Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lavationibus
efferunt. Ceterum villas, domos, templa totasque urbes
 

aspergine circumlatae aquae expiant passim. Certe ludis Apollinaribus
et Eleusiniis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem
periuriorum suorum agere praesumunt. Item penes
veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat.
Igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit
abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id verius
aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum
constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior
religio quam dei vivi? Quo agnito hic quoque studium diaboli
recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis
exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus
absolvit. Suam videlicet operam destruet diluens delicta,
quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus
fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus
apud aemulum dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento
immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio
divini spiritus gestationem? Sciunt opaci quique fontes,
et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus,
vel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus
nocentis. Nympholeptos et lymphaticos et hydrophobos vocant
quos aquae necaverunt aut amentia vel formidine exercuerunt.
 

Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat angelum dei sanctum
aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus
malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis
frequentat. Angelum aquis intervenire si novum videtur,
exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam angelus interveniens
commovebat. Observabant qui valetudinem querebantur.
Nam si quis praevenerat descendere illuo, queri post lavacrum
desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam
canebat, ea forma qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt.
Proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et
angelo accessit. Qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum
medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant;
qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos
conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet
reatu eximitur et poena. ita restituetur homo deo ad similitudinem
eius, qui retro ad imaginem dei fuerat. Imago in effigie,
similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum dei
spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat
per delictum.

Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed in 
aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. Hic quoque
figura praecessit; sic enim Ioannes ante praecursor domini
fuit, praeparans vias eius. Ita et angelus baptismi arbiter superventuro
spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides
 

 impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Nam si in
tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus
per benedictionem eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis,
sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum?
Cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis
pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi
tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae
trium corpus est.

Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione de
pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant;
ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a
chrismate, quod est unctio, quae domino nomen accommodavit,
facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis:
 Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum filium
tuum, quem unxisti. Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed
spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi earnalis actus, quod
in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur.

Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans
spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in
aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper
manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in
 

suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari
spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes
suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis
et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transversim
obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent
benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus spiritus
super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit,
super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, 
columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus
sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod
etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque, Estote, inquit, 
simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento
praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus
iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim,
mundi pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa
ex arca et cum olea reversa, quod signum etiam apud nationes
paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae,
id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta
columba sancti spiritus advolat, pacem dei adferens, emissa de
caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus deliquit;
quo male comparetur baptismus diluvio. Itaque igni destinatur,
sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque
in signum admonitionis nostrae debeat accipi.

Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot 
 

sollemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem
aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto
libere expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit,
ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior
in baptismi sacramento? Liberantur de saeculo nationes
per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua
oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum
commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat
Christus, venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimas
aquas baptismi scilicet ex sese remedians. Haec est aqua quae de
comite. petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio
aqua in Christo baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia
penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! Nunquam
sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima
rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum
sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum
de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis
probat, apud puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter
transfretat, aquam discentibus ministrat. Perseverat testimonium
baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua
intervenit; sciunt Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit;
scit lancea militis.

Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae
baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque
ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab
Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem
domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset, an
vero terrenus? De quo illi non valuerunt constanter respondere,
utpote non intelligentes, quia nec credentes. Nos porro quantula
 

fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem
eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate,
quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceteram
humanum condicione. Nihil enim caeleste praestabat, sed
caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus, quae
est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui
credere noluerunt, nec paenitentiam egere. Quod si paenitentia
humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse
est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum,
si caelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit neque spiritum
indulget nisi deus solus. Etiam ipse dominus, nisi ipse prius
ascenderet ad patrem, aliter negavit spiritum descensurum. Id quod
dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset.
Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis
baptismum habebant non accepissent spiritum sanctum, quem ne
auditu quidem noverant. Ergo non erat caeleste, quod caelestia
non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus
prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem
usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem
designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. Agebatur
itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et
sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat baptismum
paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem
enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio
subsequitur, et hoc est viam praeparare; qui autem praeparat, non
idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur
sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo, Qui de terra est, de 
 

 terra loquitur; qui de supernis venit, super omnes est: item sola
se paenitentia tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et
igni. Scilicet quia vera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem,
simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.

Sed ecce, inquiunt, venit dominus et non tinxit. Legimus
 enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli eius. Quasi
revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. Non
utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi.
Sicut est verbi gratias Imperator proposuit edictum, aut Praefectus
fustibus cecidit: numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit?
Semper is dicitur facere cui praeministratur. Ita erit accipiendum,
Ipse vos tinguet, pro eo quod est, Per ipsum tinguemini, vel in
ipsum. Sed ne moveat quosdam quod non ipse tinguebat. In
quem enim tingueret? In paenitentiam? quo ergo illi praecursorem?
In peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum,
quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum
a patre descenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli
struxerant? Itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes
ante praecursor, eodem baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia
nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus
dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa
efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec
mors nostra dissolvi posset nisi domini passione, nec vita restitui
sine resurrectione ipsius.

Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem,
 ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex
aqua quis erit, non habet vitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii
retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione
apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in domino,
praeter Paulum. Immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi
induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui
careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem,
 

si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, domino
teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut
ultro excogitem libidine stili quae aliis scrupulum incutiant. Et
nunc illis, ut potero, respondebo qui negant apostolos tinctos.
Nam si humanum Ioannis baptismum inierant et domincum desiderabant,
quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens
Petro perfundi nolenti, Qui semel lavit, non habet necesse rursum, 
quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est
probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis
baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri
potest in his personis viam tunc domini non praeparatam, id est
baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam
destinabantur? Ipse dominus nullius paenitentiae debitor
(??) est: pecc(??)toribus non fuit necesse? Quod ergo alii tincti
(??), non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis
(??) et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes domini
(??) noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse
nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, si
cui adhaerebant, testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, 
(??) inter natos feminarum Ioanne baptizatore. Alii plane satis
m(??)or iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse, cum in
navicula fluctibus adspensi operti sunt; ipsum quoque Petrum per
mare ingredientem satis mersum. Ut opinor autem, aliud adspergi
 

vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Ceterum
navicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari, id
est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur,
domino per patientiam velut dormiente, donec orationibus
sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem
suis reddat. Nunc sive tincti quoquo mode fuerunt, sive
illoti perseveraverunt; ut et illud dictum domini de uno lavacro
sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen
apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae
adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium
baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur
illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. Fides tua te, aiebat,
 salvum fecit, et, Remittentur tibi peccata, creden(??) utique, nec
tamen tincto. Id si apostolis defuit, nescio quorum (??)
verbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et (??)
artem qua vitam sustentabat deseruit, qui patris exseq(??)
 spexit, summum illud domini praeceptum, Qui patrem (??)
trem mibi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam
audivit.

Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??)
Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus
posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent.
Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem.
At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem
resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento
obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??)
erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di
 imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes,
tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??)
 

legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, 
non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem.
Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et
Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in
illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, 
illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui,
quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat
(??)azarenum esse dominum dei filium.

Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me 
ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus
adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum?
Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen
aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione
tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et
dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat,
alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere
videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum.
Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic
prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare.

Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. 
Sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar
intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini
evangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum
baptismum et una ecclesia in caelis. Sed circa haereticos sane
quae custodiendum sit, digne quis retractet. Ad nos enim editum
 

est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae,
quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis.
Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum,
quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est
idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite
non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod
non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de
isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. Semel ergo lavacrum
inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet.
Ceterum Israël Iudaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur.
Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro
definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus
non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus
quos diluit inquinat.

Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum,
 sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui.
 cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem.
sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur,
proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos
 

baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem
eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam
sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum
repraesentat et perditum reddit.

Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque 
dandi et accipiendi baptismi commonefacere. Dandi quidem habet
ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi,
non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem,
quo salvo salva, pax est. Alioquin etiam laicis ius est. Quod
enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. Nisi episcopi iam
aut presbyteri aut diaconi, vocantur discentes. Domini sermo non
 

debet abscondi ab ullo. Proinde et baptismus, aeque dei census,
ab omnibus exerceri potest. Sed quanto magis laicis disciplina verecundiae
et modestiae incumbit, cum ea maioribus competant, ne
sibi adsumant dicatum episcopi officium! Episcopatus aemulatio
 schismatum mater est. Omnia licere dixit sanctissimus apostolus,
sed non omnia expedire. Sufficiat scilicet in necessitatibus ut
utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit.
Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia
periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit
praestare quod libere potuit. Petulantiae autem mulier,
quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet,
nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae, ut, quemadmodum
illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat.
Quodsi quae Pauli perperam scripta sunt exemplum Theclae ad
 

licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia
presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de
suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli
fecisse loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut
is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere
quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi 
maritos suos consulant.

Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum 
officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde 
ad eleemosynam pertinentem. Immo illud potius perspiciendum:
Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margarita 
vestra, et, Manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta. 
Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et
exertam dignationem domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat
in eam viam pertendere; spado et ipse inventus est non
otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi
gratia profectus scripturae divinae impressus sic oportebat deprendi,
 

cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut
se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit
in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides
non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur.
Sed et Paulus revera cito tinctus est. Cito enim cognoverat
Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei
dignatio suas praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et
decipi potest. Itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione,
etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue
tamen circa parvulos. Quid enim necesse, si non tam necesse
est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem
destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis
 falli? Ait quidem dominus, Nolite illos prohibere ad me
venire. Veniant ergo, dum adolescunt; veniant, dum discunt, dum
quo veniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint.
Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum?
Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena
non creditur, divina credatur. Norint petere salutem, ut petenti
dedisse videaris. Non minore de causa innupti quoque procrastinandi,
in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem
 

quam viduis per vacationem, donec aut nubant aut continentiae
corroborentur. Si qui pondus intelligant baptismi, magis
timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est
de salute.

Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio 
domini in qua tinguimur adimpleta. est. Nec incongruenter ad
figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset
acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, 
hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo
aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris laetissimum
spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata
est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa,
quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos
dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique
in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo 
illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et
Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini
est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate
interest, de gratia nihil refert.

Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus 
et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium
retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis. Tinguebantur, 
inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, si
nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul
enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus,
et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et 
 

orate, inquit, ne incidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati
sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint,
et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaverit;
 nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia
consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes
circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo
et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis
enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed
dominus, quantulum aestimo, de figura Israëlis exprobrationem in
ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine
translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis
aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde
dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum
ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei
verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas
abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum
de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus
apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de
domino peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere.
 Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis,
et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam
Tertulliani peccatoris memineritis.