De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et 
istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse
praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones plurimum videbor
cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de
animae statu velitatum est. Nescio iam hoc primum, an opportuno
in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim
liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso,
iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique
consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata,
si non secundum naturam? Quamvis enim placida atque
tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum
conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc
tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus
inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet
iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae
animal cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda.
Denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti,
Iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat,
Volebas autem iuste? Quo nihil mirandum, si et in carcere
inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte
 

coram immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione
ad iniuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis
de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae
veritatis. Cui enim veritas comperta sine deo? cui deus
cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto?
cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane
Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium
illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi
post deos et cum deis daemonia deputantur penes poÃ«tas et philosophos.
Nondum enim Christianae potestatis documenta processerant,
quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin
omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.
Quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque
daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto
dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius
adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola caeli
deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum
reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia,
sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono
pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis
iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet
perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum
iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per
omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore
 

carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de
anima examinandum est, ad dei regulas diriget. Certe nullum
alium potiorem animae demonstras demonstratorem quam auctorem.
A deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo.
Quis enim revelabit quod deus texit? Inde sciscitandum est unde
et ignorare tutissimum est. Praestat per deum nescire, quia non
revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.

Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse.
Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et
in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur
prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus
deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur
quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est.
Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio
(non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere
eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas
rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis
incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint
omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis,
nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit:
ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio
probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant,
litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit
antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue
Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto
 

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii
mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut
Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi
etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione
damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae
et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum
meminerimus et multo prius apostatarum spirituum,
qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi
instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile
est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis,
tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis,
cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem
vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut
aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt
aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et
philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes
sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi
regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus
muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut
prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua,
et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et
communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare
et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando
quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo
alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia
et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis
prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos
pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates
sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum,
quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
 

sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem,
ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per
corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam
quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit
utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem
ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima
retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta.
Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito
Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud
examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae
nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano
autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper
in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri
 licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non
amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo
discitur, totum est.

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles
quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima
quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.
 Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis
providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes
illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit
praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per
 philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem
negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii
de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione
disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt,
prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis
 

tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis
furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea 
potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius 
quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc
modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aÃ«rem veritatis
infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus
argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus
definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici
a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab
haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa
adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei
flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis
inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in 
faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei
flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et
suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam.

Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens 
enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus.
Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens.
Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec
statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum,
aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem
sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia.
Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem
omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor
ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum
 

ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi
opinio auctoritate prophetiae quoque.

Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et
isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur
magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario
inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos
dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus
et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles
et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi
corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius
ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora
includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes
animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus,
tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum
spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit,
digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso
animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem
spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes
non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem
parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum
et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem
capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini
obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones
inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui
laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae,
cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum
socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore
testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione.
Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia
ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec
 

contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi
nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima
affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus
non derelinqueret.

Haec Platonici subtilitate potius quam veritate conturbant. 
Omne, inquiunt, corpus aut animale sit necesse est aut inanimale.
Et si quidem inanimale est, extrinsecus movebitur, si vero animale,
intrinsecus. Anima autem nec extrinsecus movebitur, ut quae non
sit inanimalis, nec intrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus.
Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium forma ex
aliqua regione moveatur. Ad hoc nos mirabimur incongruentiam
primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt.
Non enim potest anima animale corpus dici aut inanimale,
cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit, aut inanimale,
si absit ab illo. Itaque quod facit non potest esse ipsa, ut
dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae
nomine. Quodsi non capit animale corpus dici aut inanimale,
quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium
corporum formam? Dehinc si corporis est moveri extrinsecus
ab aliquo, ostendimus autem supra moveri animam et ab alio, cum
vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio, merito
quod movebitur extrinsecus ab alio secundum exempli propositionem
corpus agnoscam. Enimvero si ab alio moveri corporis est,
quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus
eius extrinsecus foris parent. Ab illa est enim impingi et pedes
in incessum et manus in contactum et oculos in conspectum
et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus
agitante. Unde haec vis incorporali animae? unde vacuae rei
solida propellere? Sed quomodo divisi videntur in homine sensus
corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum qualitates,
ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactui,
 

ut visui, incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis,
ut malignitatis. Itaque incorporalem esse animam constat,
cuius qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur.
Plane, si non huius definitionis gradum exclusero.
Ecce enim incorporalia ostendo corporalibus sensibus subici, sonum
auditui, colerem conspectui, odorem odoratui, quorum exemplo
etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales
renuntiari sensus quia corporalibus accedant. Igitur si constat
incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima,
quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa
sit. De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod
omne corpus corporalibus ali iudicant, animam vero ut incorporalem
incorporalibus, sapientiae scilicet studiis. Sed nec hic gradus
stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore
respondente animam corporalibus quoque ali, denique deficientem
eam cibo plerumque fulciri. Quidni? quo adempto in totum dilabitur
ex corpore. Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima
commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum
sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi
illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere quod
Christianorum est. Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam
corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus
pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam
aquam de eloquio Platonis infudit aut micas de minutiloquio
Aristotelis infersit. Quid autem facient tot ac tantae animae
 

rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, et
tamen indocta prudentia pollent, et sine academiis et porticibus
Atticis et carceribus Socratis denique ieiunantes a philosophia
nihilominus vivunt? Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt
studiorum, sed disciplinae, quia nec opimiorem animam efficiunt,
sed ornatiorem. Bene autem quod et artes Stoici corporales affirmant.
Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur.
Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere
pro pedibus. Sic Thales in puteum. Solet et sententias suas
non intellegendo valetudinis corruptelam suspicari. Sic Chrysippus
ad elleborum. Tale aliquid opinor ei accidit, cum duo in unum
corpora negavit, alienato a prospectu et recogitatu praegnantum,
quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in
unius uteri ambitu perferunt. Invenitur etiam in iure civili Graeca
quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici
fetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot
stipata corporibus, paene dixerim populo, sextum ipsa corpus
fuit. Universa conditio testabitur corpora de corporibus processura
iam illic esse unde procedunt. Secundum sit necesse est
quod ex alio est. Nihil porro ex alio est nisi dum gignitur;
sed tunc duo sunt.

Quantum ad philosophos satis haec, quia quantum ad nostros, 
ex abundanti; quibus corporalitas animae in ipso evangelio relucebit.
Dolet apud inferos anima cuiusdam, et punitur in flamma, et
 

cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium
roris. Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis
maerentis? et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est?
Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis. Si enim
non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem
corporis, nec mentiretur de corporalibus membris scriptura, si non
erant. Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium
corporis, quod detinetur illic, quod in diem iudicii reservatur,
ad quod et Christus moriendo descendit? Puto, ad animas
patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris? Nihil
enim, si non corpus. Incorporalitas enim ab omni genere custodiae
libera est, immunis et a poena et a fovella. Per quod enim
punitur aut fovetur, hoc erit corpus. Reddam de isto plenius et
opportunius. Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit
in carcere seu diversorio inferum, in igni vel in sinu Abrahae,
probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil
patitur, non habens per quod pati possit, aut si habet, hoc erit
corpus. In quantum enim omne corporale passibile est, in tantum
quod passibile est corporale est.

Abruptum alioquin et absurdum idcirco quid de corporalium
eximere ceusu quia ceteris corporalibus exemplis non adaequet.
Et ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia
auctoris ex operum eorundem diversitate signatur, ut sint tam
discreta quam paria, tam amica quam et aemula? Siquidem et ipsi
philosophi ex contrariis universa constare condicunt secundum
amicitiam et inimicitiam Empedoclis. Sic igitur etsi corporalia
incorporalibus obiacent, ipsa quoque ita inter se differunt, ut differentia
 

species eorum ampliet, non genus mutet, ut sint corporalia,
sic multa in dei gloriam, dum varia, sic varia, dum diversa, sic
diversa, dum his alii qualitatum sensus, alii illis, dum his alia
alimenta, alia illis, dum haec invisibilia, ilia visibilia, dum haec
gravia, ilia levia. Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam,
quia digressa ea graviora efficiantur corpora defunctorum,
cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto,
si anima corpus. Quid enim, inquit Soranus, si mare negent
corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto
ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus
levissima mobilitate circumfert? Ceterum et si invisibilis anima,
est pro condicione corporis sui et pro proprietate substantiae et
pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est. Solem
noctuae nesciunt oculis: aquilae ita sustinent ut natorum suorum
generositatem de pupillarum audacia iudicent; alioquin non
educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit. Est adeo
alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit
quia non ex aequo vis valet. Sol enim corpus, siquidem ignis;
sed quod aquila confiteatur, neget noctua, non tamen praeiudicans
aquilae. Tantundem et animae corpus invisibile carni, si forte,
spiritui vero visibile est. Sic Ioannes in spiritu dei factus animas 
martyrum conspicit.

Cum animae corpus asserimus propriae qualitatis et sui generis, 
iam haec condicio proprietatis de ceteris accidentibus corpulentiae
praeiudicabit et haec adesse ei, quam corpus ostendimus,
sed et ipsa sui generis pro corporis proprietate, aut etsi
non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae quae
corporibus ceteris adsint. Et tamen non inconstanter profitebimur
sollemniora quaeque et omnimodo debita corpulentiae adesse animae
quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum,
 

longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus
metantur corpora philosophi. Quid nunc quod et effigiem animae
damus? Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate.
Omne enim effigiatum compositum et structile affirmat: dissolubile
autem omne compositicium et structile; sed animam immortalem,
igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua
indissolubilem, ceterum compositiciam et structilem, si effigiatam;
tamquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram
iustitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.
Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex
fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia
gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus,
post Ioannem quoque prophetiam meruimus consequi. Est
hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in
ecclesia inter dominica sollemnia per ecstasin in spiritu patitur;
conversatur cum angelis, aliquando etiam cum domino, et videt et
audit sacramenta, et quorundam corda dinoscit, et medicinas
desiderantibus submittit. Iam vero prout scripturae leguntur aut
psalmi canuntur aut allocutiones proferuntur aut petitiones delegantur,
ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio
quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset.
Post transacta sollemnia dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare
quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam
probentur), Inter cetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter,
et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis,
immo quae etiam teneri repromitteret, tenera et lucida et aÃ«rii
 

coloris, et forma per omnia humana. Hoc visio, et deus testis,
et apostolus charismatum in ecclesia futurorum idoneus sponsor: 
tu nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas? Si enim
corpus anima, sine dubio inter ilia quae supra sumus professi.
Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret. Quem igitur
alium animae aestimabis colorem quam aÃ«rium ac lucidum? Non
ut aÃ«r sit ipsa substantia eius, etsi hoc Aenesidemo visum est
et Anaximeni, puto secundum quosdam et Heraclito, nec ut lumen,
etsi hoc placuit Pontico Heraclidi. Nam et cerauniis gemmis
non ideo substantia ignita est quod coruscent rutilato rubore, nec
beryllis ideo aquosa materia est quod fluctuent colato nitore.
Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat? Sed quoniam
omne tenue atque perlucidum aÃ«ris aemulum est, hoc erit anima,
qua flatus est et spiritus tradux, siquidem prae ipsa tenuitatis
subtilitate de fide corporalitatis periclitatur. Sic et effigiem de sensu
iam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter
humanam, et quidem eius corporis quod unaquaeque circumtulit.
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat. Recogita
enim, cum deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et
factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem
statim flatum illum in interiora transmissum et per universa corporis
spatia diffusum simulque divina aspiratione densatum omni
intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut
in forma gelasse. Inde igitur et corpulentia animae ex densatione
solidata est et effigies expressione formata. Hic erit homo interior,
 

alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas,
 quibus Paulus dominum audire et videre debuerat, habens et ceteros
artus, per quos et in cogitatibus utitur et in somniis fungitur.
 Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et
 sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelleguntur.
A primordio enim in Adam concreta et configurata
corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen
effecit.

Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum
Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine.
Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim
volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud
sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu.
Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim
vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa
spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione
humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando
et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus
temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est,
idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens.
Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset,
nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
 

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis
errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector
curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt
quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa
oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra
mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in
tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris
illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in
omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non
putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque
magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis
membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu
sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum
et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod
angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu,
quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus
et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento
idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu
careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus
structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare
sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum,
opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum,
opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si
non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum:
ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere
potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.
At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
 

hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae.
Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant
in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima
sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora,
alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo
sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius
discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat.
Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non
possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse
concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare.
Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum
credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum
ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi
velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane
erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim
et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de
anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies
lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.

Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio
compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae
vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum
necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed
actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia
spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam,
quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate
pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex
materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille
enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut,
dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium
devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu.
Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum
scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis
pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem.
Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est.
 

Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale
semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate
conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui
conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem
hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per
quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus
et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante,
Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim 
flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super 
terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est
flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti,
postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt,
quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale,
postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum
illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus 
meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem 
et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo
in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim
ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae.
Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei
spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum
dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et 
malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet.
Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad
loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum
postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli
spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante
eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem
substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae
suae sorte.

Proinde et animum, sive mens est, ÎÎÎ¥Î£ apud Graecos, 
non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et
insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum
 

habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri
videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis
motatorem animum decernunt, illum deum Socratis,
illum Valentini Unigenitum ex patre ÎÎ¥ÎÎ© et matre Î£ÎÎÎÎ.
Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium
commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens,
purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem,
hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione,
et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles
denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire.
Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum
animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem
subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum
enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut
per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non
potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec
cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil
et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima
patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut
volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et
sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere
sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus
autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur,
quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis
est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem.
Ceterum si discretio admittitur,
 ut substantia duae res
sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor
omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor
 

et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi
constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque,
et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo
unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius
dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum,
non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.

Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid 
cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae
massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale
substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam
omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est?
Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas
optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio
miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora
pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur
moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi
ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen
operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit.
Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam
compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam
venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur,
illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus
suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae
unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum,
non patrocinium.

Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis 
instructilis aliunde quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si
enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. Itaque quia
iam non mortalis, neque dissolubilis neque divisibilis. Nam et
dividi dissolvi est, et dissolvi mori est. Dividitur autem in partes,
nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque
et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo
 

penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed et
in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud
Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt
á¼¡Î³ÎµÎ¼Î¿Î½Î¹Îºá½¸Î½, et a rationali, quod aiunt Î»Î¿Î³Î¹Îºá½¸Î½, in decem et
septem exinde prosecuit; ita aliae ex aliis species dividunt animam.
Huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam
vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicavit.
Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia,
ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum
distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus,
auditus, gustus, tactus, odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis
domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque
distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne
ipsum quidem corpus ita dividatur in membra ut isti volunt animam.
Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur,
ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis
munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot
partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum,
tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt
omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non
ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia
quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est
a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae
tuentur, quae in totum corpus diffusa, et ubique ipsa, velut flatus
in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non
tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur,
et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in
corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.

Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et 
sapientialis, quod á¼¡Î³ÎµÎ¼Î¿Î½Î¹Îºá½¸Î½ appellant, id est principale, quia
si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant
principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui
Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt
principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum
vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur,
quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus
plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus
et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae
si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda
detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus
cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et
philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus,
Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean
et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates,
et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui
apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et
certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et 
dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta 
cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in 
populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et 
David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi 
in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, 
si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit 
in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima,
quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem
(quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis
haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes
principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus
 

ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum
Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem,
neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed
nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis,
ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio,
ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed
quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores
videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque
homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras,
etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab
istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et
muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se
potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae
de condicione bestiarum praeiudicarint.

Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur
animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem
applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale
 

enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum,
a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale quod
deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie affiatu suo
emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod
acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum,
atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar
iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Ceterum
cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius,
si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima
nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale,
quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti,
inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale,
a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum.
Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde cum
Plato soli deo segregans rationale duo genera subdividit ex rationali,
indignativum, quod appellant Î¸ÏÎ¼Î¹Îºá½¸Î½, et concupiscentivum,
quod vocant á¼ÏÎ¹Î¸ÏÎ¼Î·ÏÎ¹Îºá½¸Î½, ut illud quidem commune sit nobis
et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum deo, video
et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur.
Ecce enim tota haec trinitas et in domino, et
rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit, et
indignativum, quo invehitur in scribas et pharisaeos, et concupiscentivum,
quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit.
Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignativum
et concupiscentivum, quae certi sumus in domino rationaliter
decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet
debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam
et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et apostolus
nobis concupiscentiam. Si quis episcopatum concupiscit, bonum 
opus concupiscit. Sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam
ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et
ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit, qui vos subvertunt. 
Rationalis est indignatio quae ex affectu disciplinae est. At cum
dicit, Fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignativum 
suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa
quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: Non 
potestis duobus dominis servire, pater et ipse cognominatus: Vos 
 

ex diabolo patre estis. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius
 adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum super
seminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.

Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos
in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur.
Visus est et auditus et odoratus et gustus et tactus. Horum
fidem Academici durius damnant, secundum quosdam et Heraclitus
et Diocles et Empedocles; certe Plato in Timaeo, inrationalem
pronuntians sensualitatem et opinioni coimplicitam. Itaque
mendacium visui obicitur, quod remos in aqua inflexos vel infractos
adseverat adversus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam
de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam
porticum angustiorem in ultimo infamet, quod caelum tanta sublimitate
suspensum mari iungat. Perinde auditus fallaciae reus,
ut cum caeleste murmur putamus, et plaustrum est, vel tonitru
meditante pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus
et gustus arguuntur, siquidem eadem unguenta eademque vina posteriore
quoque usu depretiantur. Sic et tactus reprehenditur,
siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur,
et in lavacris idem calidae lacus ferventissimus primo,
dehinc temperatissimus renuntiatur. Adeo, inquiunt, sic quoque
fallimur sensibus, dum sententias vertimus. Moderantius Stoici
non omnem sensum nec semper de mendacio onerant. Epicurei
constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt veritatem,
sed alia via. Non enim sensum mentiri, sed opinionem. Sensum
enim pati, non opinari; animam enim opinari. Absciderunt et
opinionem a sensu et sensum ab anima. Et unde opinio, si non
a sensu? Denique nisi visus rotundam senserit turrem, nulla opinio
rotunditatis. Et unde sensus, si non ab anima? Denique carens
anima corpus carebit et sensu. Ita et sensus ex anima est, et
opinio ex sensu, et anima totum. Ceterum optime proponetur esse
utique aliquid quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari quam
sit in rebus. Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus,
cur non perinde possit per id renuntiari quod non sit in sensibus,
 

sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? Atque adeo
licebit eas recognosci. Nam ut in aqua remus inflexus vel infractus
appareat, aqua in causa est; denique extra aquam integer visui
remus. Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine
efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans evertit
lineam recti. Item ut turris habitus eludat, intervalli condicio compellit
in aperto; aequalitas enim circumfusi aeris pari luce vestiens
angulos obliterat lineas. Sic et uniformitas porticus acuitur in fine,
dum acies in concluso stipata illic tenuatur quo et extenditur. Sic
et caelum mari unitur, ubi visio absumitur, quae quamdiu viget,
tamdiu dividit. Auditum vero quid aliud decipiet quam sonorum
similitudo? Et si postea minus spirat unguentum, et minus sapit
vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota est.
Ceterum de scabro ac laevi merito manus ac pedes tenera scilicet
et callosa membra dissentiunt. Igitur hoc modo nulla sensuum
frustratio causa carebit. Quodsi causae fallunt sensus et per sensus
opiniones, iam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui
causas sequuntur, nec in opinionibus, quae a sensibus diriguntur
sequentibus causas. Qui insaniunt, alios in aliis vident, ut Orestes
matrem in sorore, et Aiax Ulixen in armento, ut Athamas et
Agaue in filiis bestias. Oculisne hoc mendacium exprobrabis, an
furiis? Qui redundantia fellis auruginant, amara sunt omnia.
Num ergo gustui praevaricationem exprobrabis, an valetudinem?
Omnes itaque sensus evertuntur vel circumveniuntur ad tempus, ut
proprietate fallaciae careant. Immo iam ne ipsis quidem causis
adscribendum est fallaciae elogium. Si enim ratione haec accidunt,
ratio fallacia perhiberi non meretur. Quod sic fieri oportet, mendacium
non est. Itaque si et ipsae causae infamia liberantur, quanto
magis sensus, quibus iam et causae libere praeeunt, cum hinc potissimum
et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit,
quod non aliter renuntient quam illa ratio mandavit quae efficiat
aliter quid a sensibus renuntiari quam sit in rebus. Quid agis,
Academia procacissima? Totum vitae statum evertis, omnem na-
 

turae ordinem turbas, ipsius dei providentiam excaecas, qui cunctis
operibus suis intellegendis, incolendis, dispensandis fruendisque
fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus. An non istis universa
conditio subministratur? An non per istos secunda quoque
mundo instructio accessit, tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia,
officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus
ornatusque? Omnia totum vitae saporem condierunt, dum per
hos sensus solus omnium homo animal rationale dinoscitur intellegentiae
et scientiae capax, et ipsius Academiae. Sed enim Plato,
ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex
Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet
Delphica inscriptio, et in Theaeteto adimit sibi scire atque sentire,
et in Phaedro post mortem differt sententiam, veritatis
postumam scilicet, et tamen nondum mortuus philosophabatur.
Non licet, non licet nobis in dubium sensus istos devocare, ne
et in Christo de fide eorum deliberetur, ne forte dicatur quod falso
 satanan prospectarit de caelo praecipitatum, aut falso vocem patris
 audierit de ipso testificatam, aut deceptus sit cum Petri socrum
 tetigit, aut alium postea unguenti senserit spiritum quod in sepulturam
 suam acceptavit, alium postea vini saporem quod in sanguinis
 sui memoriam consecravit. Sic enim et Marcion phantasma eum
 maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem. Atquin
 ne in apostolis quidem eius ludificata natura est. Fidelis fuit et
 visus et auditus in monte, fidelis et gustus vini illius, licet aquae
 ante, in nuptiis Galilaeae, fidelis et tactus exinde creduli Thomae.
 Recita Ioannis testationem: Quod vidimus, inquit, quod audivimus,
oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt, de
sermone vitae. Falsa utique testatio, si oculorum et aurium et
manuum sensus natura mentitur.

Convetor ad intellectualium partem, quemadmodum illam
Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem
ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum
 

erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit
corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem?
Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus,
an non? An non etiam poetae haec nobis semper obmussant,
quod neque audiamus certum neque videamus? Meminerat
scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua
surda et caeca sunt. Itaque rursus illum ergo ait supersapere qui
mente maxime sapiat, neque visionem proponens neque ullum eiusmodi
sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in
recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus
potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto
corpore, ut turbante et non permittente animae possidere veritatem
atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus
sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem,
vires scilicet animae, intellectum operantes eius veritatis cuius res
non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint
longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud
ipsum deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles,
incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat
ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum
et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem
esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne iam haeretica
semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt
differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam
etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae 
sensus corporales figuraverint, stultos videlicet quia deceptui faciles,
sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium
scilicet quia contingentium veritatem illam arcanam et
supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum
sacramenta. Hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum.
Itaque et sensum dividunt, et intellectualibus quidem a spiritali suo
semine, sensualibus vero ab animali, quia spiritalia nullo modo
capiat et illius quidem esse invisibilia, huius vero visibilia et humilia
et temporalia, quae sensu conveniantur in imaginibus constituta.
 

Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse
quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum
quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum
quod aut deus postea aut diabolus adspirarit. Et nunc ad
differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus
quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et
invisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae
intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio
deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum
per animum incorporalia intellegat, salvo eo ut etiam
sentiat dum intellegit. Non enim et sentire intellegere est, et intellegere
sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae
sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur
sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et
suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem
quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intellegit,
ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur,
incorporalia vero intelleguntur, rerum genera diversa sunt,
non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus.
Denique a quo sentiuntur corporalia? si ab anima, ergo iam et
sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit,
sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si vero ab anima
corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est vis animae,
non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit,
nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? si
ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae
enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur.
Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando. Nam
ita effici ut nesciamus nos vidisse quid vel audisse, quia alibi
fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam nec vidisse
nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est animo. Nam et
cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente
 

tunc animo. Ceterum animae principaliter casus est. Hoc
unde firmatur? quod anima digressa nec animus in homine inveniatur;
ite illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet.
Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur
quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. Sit nunc et
potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum, dummodo
et ipse propria vis animae, quod et sensus. Nihil mea
interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc
quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post
differentiam etiam praelatio retundenda est, perventuro quoque
usque ad potioris dei persuasionem. Sed de deo suo quoque campo
experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus et de intellectu
non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae
intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia,
rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non
intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui
intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim
veritates per imagines apprehenduntur, id est invisibilia per visibilia
noscuntur, quia et apostolus nobis scribit, Invisibilia enim 
eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur, et Plato
haereticis, Facies occultorum ea quae apparent, et necesse est
omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius,
equidem ibi videtur intellectus duce uti sensu et auctore et principali
fundamento, nec sine illo veritates posse contingi. Quomodo
ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod
attingit? Ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,
per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque
separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.

Sed ne illi quidem praetereundi qui vel modico temporis 
viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi
eius, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.
 

Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non
ut pariter sapiat, quia nec omnia sapiant quae vivant. Denique
arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si
quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud
nos in homine privata res est, non modo ut dei opus, quod et
cetera, sed ut dei flatus, quod haec sola quam dicimus cum omni
instructu suo nasci. Et si ad arbores provocamur, amplectemur
exemplum, siquidem et illis necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc
et surculis etiamnunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria
vis animae. Verum pro temporis ratione remoratur coalescens et
coadulescens robori suo, donec aetas adimpleat habitum, quo
natura fungatur. Aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia
formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur,
si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus
promota grandescit? Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam
vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae
sua. Video enim et vitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem
tamen iam opera sua et volentem alicui adhaerere, cui innixa
et innexa proficiat. Denique non expectata rustica disciplina, sine
arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro amabit, et quidem
viriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio. Properat
esse secura. Video et hederas quantum velis primas
statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi, quod malint
parietibus invehi textili silva quam humi teri voluntaria iniuria.
Contra quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt, ut
refugiunt? Sentias ramos aliorsum destinatos, et animationem
arboris de divortio parietis intellegas; contenta sua est parvitate,
quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam
 

ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam?
Vivant ut philosophi volunt, sapiant ut philosophi nolunt,
intellegat et infantia ligni, quo magis hominis? cuius anima velut
surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus
feminae foveis commendata cum omni sua paratura pullulavit
tam intellectu quam et sensu? Mentior si non statim infans,
ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse
quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et
luce visum et sono auditum et humore gustum et aÃ«re odoratum
et terra tactum. Ita prima illa vox de primis sensuum vocibus
et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est quod de
prospectu lacrimabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem
illam flebilem interpretantur, quo etiam praesciens habenda
sit ab ingressu nativitatis, nedum intellegens. Exinde et matrem
spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu
agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, neminem
appetens nisi ex usu. Unde illi iudicium novitatis et moris,
si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intellegit?
Mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum,
et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum. At enim
Christus ex ore lactantium et parvulorum experiendo laudem nec
pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiavit, quarum altera cum
suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre, altera pro ipso
trucidata utique vim sensit.

Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva 
eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex
quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt
nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto
deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per
infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.
 

Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma
est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam
meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli,
pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia
casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.
Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et
brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos;
ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua.
Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam
moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia
pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit
condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam
argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum
ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen
vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos
inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat,
 mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore
et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit,
exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto
magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et
valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae,
artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae,
desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si
et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum
nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem
autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et
fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt,
 

et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet
quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut
vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae
et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit
et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species
substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta
nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant
enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde
cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.

Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot 
ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis,
ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam
recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit
magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex 
ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea
relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae,
et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum
deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si
et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale
deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non
naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus.
Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in
illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum
in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu
simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri
an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim
convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus
figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec 
mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas.
 

 Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit
deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi
 apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus
 et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed
abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non
dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona
malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in
fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae
facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis
divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem
sibi liberam arbitrii potestatem, quod Î±á½ÏÎµÎ¾Î¿á½»ÏÎ¹Î¿Î½ dicitur;
quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur,
natura convertitur. Inesse autem nobis Ïá½¸ Î±á½ÏÎµÎ¾Î¿á½»ÏÎ¹Î¿Î½ naturaliter
iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si
naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum
et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum
factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci
enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit.
Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco
immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum
atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam,
ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae,
non ex institutione naturae deputaretur.

Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum
ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae
propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne
praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut
supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum,
seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque
iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam.
Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem,
effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie
procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia
 

mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus,
id est unde et quando et qua ratione sumatur.

Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione 
quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus
Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis
factum primoque opus futile et invalidum et instabile in
terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc
ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec
tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae
consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit
et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et
Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli
eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent
et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint,
despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas
refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab
igneo angelo, deo IsraÃ«lis et nostro, qui exinde illis peccatricem
circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit
animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex
imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem
omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in
Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item
 

in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura
accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus;
tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut
fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse
in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro
norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum,
Î¼Î±Î¸á½µÏÎµÎ¹Ï á¼Î½Î±Î¼Î½á½µÏÎµÎ¹Ï, id est discentias reminiscentias esse. Venientes
enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius
fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur
huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici
mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis
elidam.

Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia
tantam illi concessit divinitatem, ut deo adaequetur. Innatam eam
facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis;
adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quis
hoc et deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem,
rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam,
si eam deum nuncuparet? Nos autem, qui nihil deo adpendimus,
hoc ipso animam longe infra deum expendimus quod
natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris
felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut
hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis, ideoque
et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis
affinem. Satis de isto cum Hermogene. Ceterum quae, ut haberi
merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli
passioni subiacebit, ita nec oblivioni, cum tanta sit iniuria oblivio
quanta est gloria eius cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et
 

ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum
omnium studiorum praedicavit. Nec hoc iam in dubium deducetur,
an tam divina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam
amiserit recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci,
si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae,
non Platonicae congruet. Secundo gradu opponam: Natura
compotem animam facis idearum illarum, an non? Immo natura,
inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere
artium. Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum;
excidet fortasse et ingeniorum et affectuum, quae naturae
videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et
pro institutionibus et pro corpulentiis ac valetudinibus et pro potestatibus
dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus
constant. Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit.
Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus,
et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae,
lingua genas eius emaculans. Mores bestiam relinquent,
scientia naturalium permanebit. Non obliviscetur idem naturalium
pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de
piscibus, et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit,
et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si
nullum illi venabulum offirmabit, gallum tamen formidabit. Perinde
et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit
sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor
semper manducandi in esurie et bibendi in siti, et oculis videndum
et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et
manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat
intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium
permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur,
intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem?
Ex multitudine, ait, temporis. Satis inprospecte. Quantitas
enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur,
 

ac per hoc potissimum aeterna credatur. Quod enim aeternum est,
eo quia et innatum est neque initium neque finem temporis admittendo
nullum modum temporis patitur. Cui temporis modus
nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine
temporis vis est. Si tempus in causa est oblivionis, cur
ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde
tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit
utique sine tempore? Ingressa vero corpus statimne obliviscitur,
an aliquanto post? Si statim, ecquae erit temporis nondum
subputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo
illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima?
Et quale est ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur?
Quoquo autem tempore illam oblivio inruerit, quantus hic etiam
habebitur modus temporis? tota, opinor, vitae decursio satis non
erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus
Plato causam demutat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut
nata substantia innatae vim extinguat. Magnae autem ac multae
differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine,
pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae
aestimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit
corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. Multa item
documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt,
quae proposuimus iam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum
non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis
aut periculi aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus,
nec memoriae opinor officiet. In eodem certe corpore et
obliviscuntur animae et recordantur. Si qua corporis ratio incutit
oblivionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem? quia
et ipsa post oblivionem recordatio memoria recidiva est. Quod
primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragetur?
Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores
animae, ut nondum immersae domesticis ae publicis curis, ut ipsis
 

solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt?
Immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes
obliviscamur? Sed tantummodo philosophi. Ne hi quidem omnes.
Plato scilicet solus in tanta gentium silva, in tanto sapientium
prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo
modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter
eversum est cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus
conversatae et consciae divinorum illic et inde delatae et
hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.

Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam 
quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione
sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico,
an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus
veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt
primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum
carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu
nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu
muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum
compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de
uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et 
ibidem frigidae immersum, ita aÃ«ris rigore percussam et vim animalem
rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo,
et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam
alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis
adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam
finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et
 

naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc
statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus,
a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam
idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete,
matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et
masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis
fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam
de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio
pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra
sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et
ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et
audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum
vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus
invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus
vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens
sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine
anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine
anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa,
pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique
desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur,
quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius
vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria
crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida,
ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est
quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum
anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum
 

hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio.
Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio:
á¼Î¼Î²ÏÏÎ¿ÏÏá½±ÎºÏÎ·Î½ appellant de infanticidii officio, utique
viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades
et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et
mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti
infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne
viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo,
Hicesius, iam natis animam superducens ex aÃ«ris frigidi pulsu,
quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione
respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur,
quia animam aliud quid quam ÏÏÏá½´Î½ cognominaverunt?
Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem
quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aÃ«ris rigor nullus?
Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus
necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis
paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si
aÃ«ris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et
Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores
apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora,
omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi
enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis
evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus
illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aÃ«rem
hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde
non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora,
 

ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem,
sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta,
daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et
 septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in
 Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate
substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem
in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate
concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina
magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim
animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque
parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium,
si non et ex animae semine educimur? Cur autem et
veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant,
si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si
quid est, flatus.

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei terminos.
In nostras iam lineas gradum colligam, ut quod philosophis
medicisque respondi, Christiano probem. De tuo, frater, fundamento
fidem aedifica. Aspice viventes uteros sanctissimarum feminarum,
nec modo spirantes iam illic infantes, verum etiam prophetantes.
 Ecce viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc
partus, et aÃ«ris nullus impulsus. Ecce duplex fetus in locis matris
tumultuatur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan
petulantia infantiae ante certantis quam viventis, ante animosae
quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset. At
cum partus aperitur et numerus inspicitur et auguratus recognoscitur,
puto, iam non animae solummodo probantur infantum, sed
 

et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento necdum
plenius edito, tantum manu nato. Et si ipse animam de prima
aspiratione potabat Platonico more, aut de aÃ«ris rigore carpebat
Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur
et foris iam detinebat? Nondum, opinor, spirans plantam
fratris invaserat, etiamnunc calens matre se priorem prodisse cupiebat.
O infantem et aemulum et validum et olim contentiosum,
credo, quia vivum. Aspice etiam singulares conceptus, et quidem
monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos
edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida,
altera intacta. Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant
non rite concepti, sed et illi vivunt in suo quisque utero. Exultat
Elizabeth, Ioannes intus impulerat; glorificat dominum Maria, Christus 
intus instinxerat. Agnoscunt matres suos invicem fetus, agnitae
mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant,
verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis dei vocem: Priusquam 
te in utero fingerem, novi te. Si fingit deus in utero, et
afflat ex primordii forma: Et finxit deus hominem, et flavit in eum 
flatum vitae. Nec nosset autem hominem deus in utero nisi totum:
Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Et mortuum adbuc 
corpus? Utique nequaquam. Deus enim vivorum, non mortuorum.

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque 
substantia corporis animaeque, an altera earum praecedeute? Immo
simul ambas et concipi et confici et perfici dicimus, sicut et promi,
nec ullum intervenire momentum in conceptu quo locus ordinetur.
Recogita enim de novissimis prima. Si mors non aliud determinatur
quam disiunctio corporis animaeque, contrarium morti vita
non aliud definietur quam coniunctio corporis animaeque. Si disiunctio
simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet
coniunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique
substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a
conceptu vindicamus; exinde enim vita, quo anima. Pariter ergo
in vitam compinguntur quae pariter in mortem separantur. Tunc
 

si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda
sunt tempora pro statu ordinis. Et quando collocabitur corporis
semen, quando animae? Immo si tempora seminum dividentur,
et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum. Nam
etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem,
indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales eiusdemque
momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis.
Natura veneranda est, non erubescenda. Concubitum libido, non
condicio foedavit. Excessus, non status est impudicus, siquidem
 benedictus status apud deum: Crescite et in multitudinem proficite.
Excessus vero maledictus, adulteria et stupra et lupanaria. In hoc
itaque sollemni sexuum officio quod marem ac feminam miscet, in
concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi,
animam concupiscentia, carnem opera, animam instinctu, carnem
actu. Unico igitur impetu utriusque toto homine concusso despumatur
semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem,
ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum,
quare corpus exempta ea friget? Denique, ut adhuc verecundia
magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis
ultimae aestu, quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de
anima quoque sentimus exire? atque adeo marcescimus et devigescimus
cum lucis detrimento? Hoc erit semen animale protinus
ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis
defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in
Adam. Quid aliud limus quam liquor opimus? inde erit genitale
virus. Ex afflatu dei anima. Quid aliud afflatus dei quam vapor
spiritus? inde erit quod per virus illud efflamus. Cum igitur in
primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem
coÃ«gissent, confusae substantiae ambae iam in uno semina
quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam
 

tradiderunt, ut et nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter
effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo pariter hominem
ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit
secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
Igitur ex uno homine tota haec animarum redundantia, observante
scilicet natura dei edictum: Crescite et in multitudinem proficite. 
Nam et in ipsa praefatione operis unius, Faciamus hominem, 
universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus
maris. Nihil mirum; repromissio segetis in semine.

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum 
reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus
huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis
effici vivos? Pythagoricus, ut volunt quidam; divinum Albinus
existimat, Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus
nisi dei unius, quo prophetae, quo apostoli, quo ipse Christus
intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno nongentis circiter
annis, nedum pronepotibus eius, certe divinior multo, qui decursus
generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates
nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis
ex divinatione vocis. Si vero Samius sophista Platoni auctor est
de animarum recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum
atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cetera,
tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam
temerario mendacio incubuit. Cognosce, qui nescis, et crede nobiscum.
Mortem simulat, subterraneo latitat, septennio illic patientiam
damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum
esset relaturus ab unica conscia et ministra matre cognoscit; ut
 

satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui
veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus.
Quis non crederet revixisse quem crediderat obisse, audiens praesertim
ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur
cognoscere potuisse? Sic ex mortuis vivos effici senior sermo
est. Quid enim, si et iunior? Neque veritas desiderat vetustatem,
neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate
generosum; quidni falsum, cuius testimonium quoque ex
falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur
ut credam? quomodo mihi persuadebit Aethalidem et Euphorbum
et Pyrrhum piscatorem et Hermotimum se retro ante Pythagoram
fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram
peieravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel
redisset in vitam quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus
fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi
olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis
vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum eius, et si capit,
crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum iniuria bonae
valetudinis, cum fraude vitae septennio excruciatae infra terram
inedia, ignavia, umbra, cui tanti fuit fastidium caeli, quam non
accesserit temeritatem, quam non temptaverit curiositatem, ut ad
notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus
occultioribus repperit? Quid si defectae iam traditionis
superstites aliquas famae aurulas hausit? Quid si ab aedituo redempta
clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiae licere
explorandis occultis per catabolicos et paredros et pythonicos
spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his
 

forsitan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem
daemon in illo fuit qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique
qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur
neminem Troianorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi
iam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.

Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex 
mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque
mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt
unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt
unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi
non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque
est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis
salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex
vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in
utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat,
perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare
deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex
contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates
nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae,
sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire,
 

quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum
ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus
de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat,
nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia
sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter
quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam
absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam
magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec
tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur.

Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis
vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus
semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus
vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui
ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem,
ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores
exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios
etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus
exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique
occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum,
ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices
Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas á¼ÏÎ¿Î¹Îºá½·Î±Ï
appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina
gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus
permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem
ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino.
Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines
 

famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt,
feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur,
paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam.
Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique
populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium
frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa
sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes,
dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella
et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura
insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures
maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem
eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis
expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et
restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis
post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur
quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente
restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae
miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui
quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si
vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum
vivos ex mortuis fieri.

Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum 
ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti
oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno
utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex
singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et
 

nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate
discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia
imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur?
si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat
ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea
suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et
si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas
easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum
pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere
eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur.
Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii
aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur?
Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis.
Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam
satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran
vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae
vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae
devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus
ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut
animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam
quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per
fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo
eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam
nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae
censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de
solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate
 

ac dignitate, ex omni denique sexu, Î¼ÎµÏÎµÎ¼ÏÏÏá½½ÏÎµÎ¹Ï et Î¼ÎµÏÎµÎ½ÏÏÎ¼Î±Ïá½½ÏÎµÎ¹Ï
quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque
alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum
est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur,
cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem
Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan
Nestorem credidissemus ob mella facundiae?

Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, 
dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui,
inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam
inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret,
assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in
illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde
igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem
praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem.
Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam
docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias
posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis
substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive
sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus
contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae
rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de
aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria
 

aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent
locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae
carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium
censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia
pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia:
item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum
viventia carent haustu eius (res magis quam nomina
noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis
tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex
apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et
atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas
Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem
fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis
opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta
constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria
unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione
conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam
admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi
status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem
ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita
est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus
et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines,
voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos
et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat,
nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam
scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri
postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla?
Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata,
non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et
bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si
in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam,
immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et
cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur.
Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura,
 

quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus?
Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam
omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit
elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur
aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio,
si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec
modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia,
numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam
eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae
per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens
quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est
metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur
non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque
eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest,
ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non
capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis.
Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus
morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus 
est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi
ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis,
aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex
pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in
animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud
natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque,
natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia
est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est.
Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia
plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et
si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima.
Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo
conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae
iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non
ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem
 

natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc
modo notasset, si pecudem de substantia nosset.

Etiam cum iudicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae
humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae
quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis,
et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, proinde honorandae
et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis
et probissimis et utilissimis et delicatissimis, et hic dicam, si
demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur, et evacuabitur
ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem
sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status
animarum, si non eaedem perseveraverint. Aeque si perseveraverint
in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam
digressam a corpore non refundi in animam universi, sed manere
determinatam, Uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in
corpore gesserit, - volo iudicii utique divini iustitiam, gravitatem,
maiestatem, dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet
humana censura, plenior utriusque sententiae honore poenarum
et gratiarum, severior in ulciscendo et liberalior in largiendo.
Quid putas futuram animam homicidae? aliquod, credo,
pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur, quia
et ipsa iugulaverit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit,
perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis obiecerit
eos quos in silvis et aviis trucidaverit. Si ita iudicabitur, nonne
illa anima plus solatii quam supplicii relatura est quod funus inter
cocos pretiosissimos invenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis
humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus
 

splendidissimis Syllanis effertur, quod exsequias convivium
patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et
lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa
resurrexisse videatur, exsultans adversus humans iudicia, si ea
experta est? Namque illa sicarium variis et exquisitis et iam
praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, immo
nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae.
Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit
ferrum; nihilominus iugulo ventreque confossis costisque
transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem
datur, ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet Nec
tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant; certe
nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur nuditate plectendis.
Tanta eat apud homines homicidii vindicta quanta ipsa quae vindicatur
natura. Quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus
non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine 
saeviendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum mercedem
cogitemus, patibula et vivicomburia et culleos et uncos et
scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclem sententiam
pati? Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi in
asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis
et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et
operum publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur!
Perinde qui integre morati commendaverint iudici vitam,
 

quaero praemia, sed potius invenio supplicia. Nimirum magna
merces bonis in animalia quaecunque restitui. Pavum se meminit
Homerus Ennio somniante: sed poetis nec vigilantibus credam.
Etsi pulcherrimus pavus et quo velit colore cultissimus: sed tacent
pennae, sed displicet vox, et poetae nihil aliud quam cantare
malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus.
Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium
disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae.
Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel
cycnis decora vox est, quod animal indues viro iusto Aeaco?
quam bestiam integrae feminae Didoni? quam volucrem patientia,
quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur?
Omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si
quid horum futurus est, deminoratur illic ille cui ob merita vitae
imagines, statuae et tituli, honores publici, privilegia rependuntur,
cui curia, cui populus suffragiis immolat. O indicia divina
post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis,
fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant,
ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut
iustitiam saeculi citius evadant, isti, ut tardius eam capiant. Bene
philosophi docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia
vel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, gravius debeat
credi in dispunctione vitae quam in administratione, quia nihil plenius
quam quod extremius, nihil autem plenius quam quod divinius.
Deus itaque indicabit plenius, quia extremius per sententiam
aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua
corpora revertentibus animabus. Et hoc semel, et in eum diem
quem solus pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei
probetur, semper diem observans, dum semper ignorat, quotidie
timens, quod quotidie sperat.

Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia 
erupit sub nomine haeretico quae humanas animas refingat in
bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus
ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur
Homerus sicut in Pythagora Euphorbus, atque ita hac etiam
metempsychosi sive metensomatosi repercussa illa rursus caederetur
quae aliquid haereticis sumministravit. Nam et Simon
Samarites in Actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam 
damnatus ab ipso cum pecunia sua interitum frustra flevit,
conversus ad veritatis expugnationem quasi pro solatio ultionis,
fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicuius, Helenen
quandam Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia
redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto. Et se quidem
fingit summum patrem, illam vero iniectionem suam primam, qua
iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi
compotem exsilisse de patre et in inferiora desultasse, atque illic
praevento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras
patris artificis mundi huius; ab his compari inde animo retentam,
ne digressa ea alterius genimina viderentur, et idcirco omni
contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet,
humanae quoque formae succidisse velut vinculis carnis coercendam;
ita multis aevis per alios atque alios habitus femininos volutatam
 

etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo, et Stesichori
postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis,
dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem
eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo
prostitisse Helenam viliorem. Hanc igitur esse ovem perditam, ad
quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata
ea et revecta, nescio humeris an feminibus, exinde ad
hominum respexerit salutem quasi per vindictam liberandorum ex
illis angelicis potestatibus, quibus, fallendis et ipse configuratus
aeque, et hominibus hominem ementitus, in Iudaea quidem filium,
in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et
haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! Nisi
quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille navibus
de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon,
tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus
statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni proelio
extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor
ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et vigilantius
et audentius et diutius laboraverit.

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit.
Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius,
etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam divinae et
humanae disciplinae eversionem constituendam recorporari animas
asseveraverit. Nulli enim vitam istam rato fieri nisi universis quae
arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed
 

opinione. Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in
primo quoque vitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat.
Scilicet facinora tributa sunt vitae. Ceterum totiens animam revocari
habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum,
donec exsolvat novissimum quadrantem, detrusa identidem in carcerem 
corporis. Huc enim temperat totam illam allegorian domini
certis interpretationibus relucentem, et primo quidem simpliciter
intellegendam. Nam et ethnicus homo adversarius noster est,
incedens in eadem via vitae communis. Ceterum oportebat nos de 
mundo exire, si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum 
animi praestes iubet. Diligite enim inimicos vestros, inquit, et 
orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum
iniuria provocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam
delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. Tum si in diabolum
transfertur adversarii mentio, ex observatione comitante cum
illo quoque moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei
conventione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis
eius. Convenit inter vos de isto. Haec erit amicitia observatione
sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his quae eierasti,
quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem
iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem 
et de ipso etiam nomine delatorem, et iudex te tradat angelo
executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, 
nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso.
Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Ceterum
apud Carpocratem si omnium facinorum debitrix anima est,
 

quis erit inimicus et adversarius eius intellegendus? credo, mens
melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus
ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae
vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est
ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero huiusmodi
haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in
Ioanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio
 domini: Helias iam venit, et non cognoverunt eum, et
 alibi: Et si vultis audire, hic est Helias, qui venturus est. Numquid
ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Ioannem:
 Tu es Helias? et non ex praedicatione divina: Et ecce mittam vobis
Helian Thesbiten? Sed enim metempsychosis illorum revocatio
est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae.
 Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus
est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo
reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio vitae, sed ex
supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis.
Sed quomodo Helias Ioannes? Habes angeli vocem: Et
 ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et in spiritu Heliae,
non in anima eius nec in carne. Hae enim substantiae sui cuiusque
 sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex
dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei voluntate, ut
factum est retro de Mosei spiritu.

In has quaestiones inde, opinor, excessimus quo nunc revertendum
est. Constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine,
et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum
generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum
et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc
 

ordinem seq(??)entium exinde tractatuum teximus. Anima in utero
seminata parier cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita
pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in
seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum
conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur,
esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per
temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima
carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus,
ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut
ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit
accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt,
utique ante formatae marem aut feminam de carne sexum praeiudicant
animae. Utriusque autem substantiae indiscreta semina et
unita suffusio eorum communem subeunt generis eventum, qua
lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se
primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur,
prior enim Adam; femina aliquanto serius, posterior enim Eva. Ita
diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal
tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animam
agnoscam. Ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina.

Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi 
paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur,
quamcumque illam rationem agitare sortita. Haec aestimando
etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in
utero fetus, et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus, et
Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in
lucem. Nos officia divina angelos credimus. Ex eo igitur fetus in
 

 utero homo a quo forma completa est. Nam et Mosei lex tunc
aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum
iam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur,
etsi adhuc in matre vivendo cum matre plurimum communicat
sortem. Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut
ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus
est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut
exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis
humanae. Ego ad deum potius argumentabor hunc modum
temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem,
ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero
renascimur. Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius
quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata
est dei conditio, eo mense interdum producatur dei imago. Concessum
est properare nativitati, et tamen idonee occurrere in
hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. Ideo
 ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. Societatem
carnis atque animae iamdudum commendavimus a concretione
seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. Perinde nunc
et a nativitate defendimus, inp(??)mis quod simul crescunt, sed
diversa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio,
caro habitu, anima sensu. Ceterum animam substantia crescere
negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque
ita et defectura credatur; sed vis eius, in qua naturalia peculia
consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio
inflata est, paulatim cum carne producitur. Constitue certum pondus
auri vel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est
illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli
 

totum quod natura est auri vel argenti. Dehinc cum in laminam
massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis
certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur.
Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri,
cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel
argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen
nullus. Tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate
materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi
effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed
provocativa.

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia 
animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum,
et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere
et varie per accidentia evadere pro artibus, pro institutis,
pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad
carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque
animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu
sensuum, et istam processu membrorum exsurgere a quarto
decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat,
nec quia iura civilia abhinc agendis rebus attemperant, sed quod
et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione
boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus,
agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et
suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris
utitur et communicat placitum, et intellegit quae sint, et fines
suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem
 

de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras
culpas, et delinquendi non naturales, cum iam non ex instituto
naturae, sed ex vitio. Ceterum proprie naturalis concupiscentia
unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit:
 Ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluvium
 geniturae supermensus est: Ecce dedi vobis omnia in escam tanquam
olera foeni, prospectans non tam animae quam carni,
etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio,
qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem
eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis
eis evigescat, postremo subtractis intercidat. Porro non solum
proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter
se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud
natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem,
aliud in causam. Desiderabit igitur cibos anima, sibi
quidem ex causa necessitatis, carni vero ex natura proprietatis.
Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis
anima. Desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate
huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non
ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus,
sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri
possit quam domo fulta. Alioquin licebit animae dilapsa domo ex
destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua
firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem,
sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.

Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio
invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro
prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum
non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas
 

aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione?
Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc
uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum
candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur,
dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum
ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio
infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non
exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit
crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro
obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione.
Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit.
Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo
nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim
et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait,
tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum,
inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis
ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut
huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur.
Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis 
nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id
est non erit sanctus.

Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo 
recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix
autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem
ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere
prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum,
 

ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro
infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam
vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est,
et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et
homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non
anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui
sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla
proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia
vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae
et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum
in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis,
quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae,
saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus,
sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus
 imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit
in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione
probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est
ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas?
Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur
oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia
est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet
quando nec qui obsequitur excusatur.

Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam
superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo.
Nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens
suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem, ut
tamen insit et bonum animae illud principale, illud divinum atque
germanum, et proprie naturale. Quod enim a deo est, non tam
 

extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non
est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen
aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta
densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum
pro qualitate eius aut in totum vacat occultata luce, aut qua
datur radiat inventa libertate. Sic pessimi et optimi quidam, et
nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid
boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato,
et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus.
Sic et divinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore, et
conscientia dei in testimonium prodit, Deus bonus, et, Deus videt,
et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia
nulla sine boni semine. Proinde cum ad fidem pervenit reformata
per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis
pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur
etiam a spiritu sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano.
Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium,
et iam non animae famula, sed spiritus. O beatum conubium,
si non admiserit adulterium!

De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa 
anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione
negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit,
sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem
et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo
ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem
dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum
ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius
Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita
 

est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo
magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur.
Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur
praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio
sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos.
Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de
postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur,
ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet.
Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.

De somno prius disputemus, post, mortem qualiter anima
decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis
placet, cum ex bis eum deputant causis quae praeter
naturam haberi videntur. Stoici somnum resolutionem sensualis
vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras
cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides
refrigerationem, Strato segregationem consati spiritus, Democritus
indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris.
Ego me nunquam ita dormisse praesumo ut ex his aliquid agnoscam.
Neque enim credendum est defetiscentiam esse somnum,
contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit, siquidem
homo somno magis refieitur quam fatigatur. Porro nec semper ex
fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa iam
non est. Sed nec refrigescentiam admittam aut marcorem aliquem
caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio
ciborum per somnum non facile procederet calore properabili et
rigore tardabili, si somno refrigeraremur. Plus est quod etiam
 

sudor digestionis aestuantis est index. Denique concoquere dicimur,
quod caloris, non frigoris operatio est. Perinde deminutionem
animalis spiritus aut indigentiam spiritus aut segregationem
consati spiritus immortalitas animae non sinit credi. Perit anima
si minoratur. Superest, si forte, cum Stoicis resolutionem sensualis
vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem
procuret, non et animae. Animam enim ut semper mobilem et
semper exercitam numquam succidere quieti, alienae scilicet a
statu immortalitatis; nihil enim immortale finem operis sui admittit,
somnus autem finis est operis. Denique corpori cui mortalitas
competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni
naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes
totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut et quae
putaverit citra naturam esse naturae vindicari sciat posse, a qua
ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut
natura omnia aut nulla natura. Apud nos autem id poterit audiri
quod dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur.
Credimus enim, si quid est natura, rationale aliquod opus
dei esse. Porro somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam
necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat recreatorem corporum,
redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem
operum, medicum laborum, cui legitime fruendo dies cedit,
nox legem facit, auferens rerum etiam colorem. Quodsi vitale,
salutare, auxiliare somnus, nihil eiusmodi non rationale, nihil
non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari
extra naturales cardines relegant. Nam et aemulas somno
valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam iudicando
naturalem somnum praeiudicaverunt; etiam in lethargo non
naturalem notantes testimonio naturali respondent, cum in suo
temperamento est. Omnis enim natura aut defraudatione aut enormitate
rescinditur, proprietate mensurae conservatur. Ita naturale
 

erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu.
Quid, si et esum et potum do naturae sortibus eximas? nam et
in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio
 naturae suae homo inbutus est. Si apud deum discas, ille fons
generis, Adam, ante ebibit soporem quam sitiit quietem, ante dormiit
quam laboravit, immo quam et edit, immo quam et profatus
est, ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus
principaliorem. Inde deducimur etiam imaginem mortis iam tunc
eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus
Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de iniuria perinde
 lateris eius vera mater viventium figuraretur ecclesia. Ideo et
somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis
iam mortis effingitur exemplar. Voluit enim deus, et alias
nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate
Platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie
agere nobiscum, manum porrigens fidei facilius adiuvandae per imagines
et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. Proponit igitur
tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum,
immobile situ, quale ante vitam iacuit, et quale post
vitam iacebit, ut testationem plasticae et sepulturae, expectans
animam quasi nondum conlatam et quasi iam ereptam. Sed et
illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae
futuram absentiam ediscens: de Hermotimo sciemus. Et tamen
interim somniat: unde tunc somnia? Nec quiescit nec ignavescit
omnino, nec naturam immortalitatis feriis soporis addicit. Probat
se mobilem semper; terra, mari peregrinatur, negotiatur, agitatur,
laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur, ostendit
quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa
sit membris, sed nihilominus necessitatem habeat rursus
corporis agitandi. Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis
 

eius resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni et
ratio naturalis et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis
fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare,
dum dormis.

Ceterum de Hermotimo, anima, ut aiunt, in somno carebat, 
quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore.
Uxor hoc prodidit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt.
Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit.
Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non
adit ob notam uxoris. Quorsum istud? Ut ne, quia facile est vulgo
existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi
argumento credulitas subornetur. Genus fuerat gravioris aliquanto
soporis, ut de incubone praesumptio est, vel de ea valetudinis
labe quam Soranus opponit excludens incubonem, aut tale
quid vitii quod etiam Epimeniden in fabulam impegit, quinquaginta
paene annos somniculosum. Sed et Neronem Suetonius, et Thrasymedem
Theopompus negant umquam somniasse, nisi vix Neronem
in ultimo exitu post pavores suos. Quid, si et Hermotimus
ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium
crederetur? Omnia magis coniectes quam istam licentiam animae
sine morte fugitivae, et quidem ex forma continuam. Si enim
tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita
et animae, sane persuaderer divinitus factum; congruere enim
hominem seu moneri seu terreri a deo, velut fulgure rapido, momentaneae
mortis ictu: si non magis in proximo esset somnium
credi quod vigilanti potius accidere deberet si non somnium magis
credi oporteret.

Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam ex
promere, ut de accidentibus somni, sed non modicis iactationibus
animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate
motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio.
Igitur cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium
est, vacans illa a solatio alieno non quiescit, et si caret opera
membrorum corporalium, suis utitur. Concipe gladiatorem sine
armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum
artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed vacua iactatio
est Nihilominus tamen fieri videntur quae fieri tamen non videntur;
actu enim fiunt, effectu vero non fiunt. Hanc vim ecstasin
dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio
 somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit deus ecstasin in Adam, et
obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis
animae accessit adversus quietem, et inde iam forma somnum
ecstasi miscens et natura de forma. Denique et oblectamur et contristamur
et conterremur in somniis quam affecte et anxie et passibiliter,
cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus,
si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt
in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem
damnabimur quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis,
memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non
licet? Hoc erit proprietas amentiae buius, quia non fit ex corruptela
bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat,
sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere,
aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas
mentis est, quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae
genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes,
si quando sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur,
non tamen extinguitur; nisi quod et ipsum potest videri vacare
tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic
nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu 
quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem?
Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius
quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans
a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate
omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est,
ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam
eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis,
corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt,
per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori
sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses
nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis
autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem
fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro
pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae
adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio
viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem
locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus
Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati
sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et
pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam
obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam
genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus
vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et
quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem
anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae
 

tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et
Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit.
Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio
Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a
Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene
disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem
imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium
Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum
et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii
commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum
praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum
Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger
alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori
visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio
filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur
et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae,
 

produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique
dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus
de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus
pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum
ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit.
Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum
Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum
lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores
et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon,
Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius
Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte,
ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus
somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti.
Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes
somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis
hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi
apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in
Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae
in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus,
cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis
 

quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici
deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera
praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque
nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum
ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter
interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo
dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem
eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint,
vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam,
in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria
etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum
et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae
iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione
falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur
terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo
dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis,
sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire.

Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum
vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia
atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et
ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum
 et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus
sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos
servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae
comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria,
aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos
 destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et
 iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior
paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio
dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus
nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si
vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet
ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro
 

quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita
sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo
haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam
in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque
a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem
et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis,
ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur.

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, 
quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus
autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat
animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator
alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex
ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat,
neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio
sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed
haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi
Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin
ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis
distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio
disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it
cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??)
inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem
fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina
illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis 
contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue
gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.
 

Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem
ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad
hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem;
si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et
daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet
 divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus
trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret
humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam
strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin
summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam,
ut in deo fiat.

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro
modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus
et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus
animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem.
Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem
transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut
Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa,
aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si
enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores
fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus,
tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris
et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus
somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel
quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos
orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est
Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua
natura credatur immunis somniorum?

Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de
negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus,
 

id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus,
licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani
sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est 
dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri
stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere,
sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis
mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire.
In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales
et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant
qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum
genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena
vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica,
ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae
lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit
mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam
si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut
ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam
ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit
nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum?
comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum,
quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem
securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo
 

ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in
montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque
flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae
tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis
modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit
 in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et
Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri
 reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit
 et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat
spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes
praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi
sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit?
Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas,
audiat, contrectet, et credidit.

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
Sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem non
a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, ut
velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus.
Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad caelum
statim expedit, in Politia tamen cuiusdam insepulti cadaver opponit
longo tempore sine ulla labe prae animae scilicet individuitate
servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum
in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et aÃ«ris qualitas
corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aÃ«r et solum
salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsucior? quid,
si et genus mortis ante iam corruptrices materias erogarat? Ungues
autem cum exordia nervorum sint, merito nervis resolutione
porrectis provectiores et quotidie deficiente carne expelli videntur. 
 

 Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat
secreta munitio. Denique in viventibus etiam pro cerebri
ubertate vel affluit capillago vel deserit. Habes medicos. Sed nec
modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque
et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et
hoc enim in opinione quorundam est. Propterea nec ignibus funerandum
aiunt, parcentes superfluo animae. Alia est autem ratio
pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam
corporis nomine aversatrix, quod et ipsum homo non utique mereatur
poenali exitu impendi. Ceterum anima indivisibilis, ut
immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi
immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem.
Dividetur autem et mors, si et anima, superfluo scilicet animae
quandoque moriturae. Ita portio mortis cum animae portione remanebit.
Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De
meo didici. Scio feminam quandam vernaculam ecclesiae, forma
et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium cum
in pace dormisset et morante adhuc sepultura interim oratione
presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a
lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse rursumque
condita pace situi suo reddidisse. Est et illa relatio apud nostros,
in coemeterio corpus corpori iuxta collocando spatium recessu
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
 

ubique deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis
in testimonium. Magis enim credam in testimonium ex
deo factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia
quoque membra movissent, et si manus tantum, sed non in causam
orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset. verum
et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe undeunde
sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere
non possunt Mors, si non semel tota est, non est. Si quid animae
remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors quam
diei nox.

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae,
seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus
affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, ordinariam
quidem naturae deputans, placidae cuiusque mortis, extraordinariam
vero praeter naturam iudicans, violenti cuiusque finis.
Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus
mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa
quidem naturali; facile autem usurpari naturae nomen in ea quae
videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse. Nam si homo in
mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur.
Porro non in mortem institutum eum probat ipsa lex.
condicionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens
mortis eventum. Denique si non deliquisset, nequaquam obisset.
Ita non erit natura quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem,
non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde etsi
varii exitus mortis, ut est multimoda condicio causarum, nubum
ita dicimus lenem ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis,
simplex licet, vis est. Quid enim? quae tantam animae et
carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum
divellit ac dirimit. Nam etsi prae gaudio quis spiritum
exhalet, ut Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur,
etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob historici
 

stili praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut Plato,
etsi per risum, ut P. Crassus, multo violentior mors quae per aliena
grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori
affert cum iocundius vivere est in exultatione, in honore, in requie,
in voluptate. Vis est illa navigiis, cum longe a Caphareis
saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante
flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente
perculsu cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia
sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram
abire corporis navem, an dissipatam, dum animae navigatio
evertatur.

Sed quo deinde anima nuda et explosa devertet? Sine dubio 
prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci buius explebimus,
ne, quia varios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis
rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris
omnium letalium rerum sive causarum et ipsarum corporalium condicionum.
Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam
in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam,
in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens
defectionis abducitur, dum absumi videtur, et coniecturam
praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore
et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine
dubio aut materiarum aut regionum aut viarum vitalium eversio est:
materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris;
viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur haec ex propria
quaque iniuriae causa vastantur in corpore, ad usque ultimam eversionem
et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum,
officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis
 

et domiciliis et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur
in diminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam
ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio
denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non
de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis,
deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non
vigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam
decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida
quaeque mors, ut cervicum messis, semel ac tantam ianuam pandens,
ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis,
interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius
in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima,
ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur,
et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit.
Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est,
nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem
suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati
cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque
ita ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque
posterius sit, ipsius est. Hinc denique evenit saepe animam in
ipso divortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate,
dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per
superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae videt,
quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica
sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo
est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione
carnis infaecat, unde illi, velut per corneum specular,
obsoletior lux rerum est. Procul dubio cum vi mortis exprimitur
de concretione carnis, et ipsa expressione colatur; certe de oppanso
corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem,
 

statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in divinitatem
ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens ab imagi
nibus ad veritates. Tunc et enuntiat quae videt, tunc exultat
aut trepidat, prout paraturam devorsorii sui sentit, de ipsius statim
angeli facie, evocatoris animarum, Mercurii poÃ«tarum.

Quo igitur deducetur anima iam hinc reddimus. Omnes ferme 
philosophi, qui immortalitatem animae, qualiterqualiter volunt,
tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod
illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis,
ut Stoici, suas solas, id est sapientum, animas in supernis
mansionibus collocant. Plato quidem non temere philosophorum
animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint
amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum
habet privilegium impuritas. Itaque apud illum in aetherem sublimantur
animae sapientes, apud Arium in aÃ«rem, apud Stoicos
sub lunam. Quos quidem miror quod imprudentes animas circa
terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus
erudiri affirment. Ubi erit scholae regio in tanta distantia diversoriorum?
qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto
discrimine invicem absentes? quis autem illis postumae eruditionis
usus ac fructus, iamiam conflagratione perituris? Reliquas animas
ad inferos deiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit in
Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo et ibi
desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum
crassiorem haustum et privatum illic aÃ«rem stipent.

Nobis inferi non nuda cavositas nec subdivalis aliqua mundi
sentina creduntur, sed in fossa terrae et in alto vastitas et in ipsis
visceribus eius abstrusa profunditas, siquidem Christo in corde
terrae triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo
et interno et in ipsa terra operto et intra ipsam clauso et inferioribus
adhuc abyssis superstructo. Quodsi Christus deus, quia
et homo mortuus secundum scripturas et sepultus secundum easdem,
huic quoque legi satisfecit forma humanae mortis apud inferos
functus, nec ante ascendit in sublimiora caelorum quam descendit
in inferiora terrarum, ut illic patriarchas et prophetas compotes
sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere,
et illos cubito pellere qui satis superbe non putent animas fidelium
inferis dignas. Servi super dominum, et discipuli super
magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu expectandae resurrectionis
solatium capere. Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos
adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et
Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima
exhalabit in caelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris,
nondum dei iussu per tubam archangeli audito, nondum illis,
quos domini adventus in saeculo invenerit, obviam ei ereptis in
aÃ«rem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet
caelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione
enim mundi reserabuntur regna caelorum. Sed in aethere dormitio
nostra cum puerariis Platonis, aut in aÃ«re cum Ario, aut circa
lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso,
quo iam tunc et patriarchae et prophetae appendices dominicae resurrectionis
 ab inferis migraverint. Et quomodo Ioanni in spiritu
paradisi regio revelata, quae subicitur altari, nullas alias animas
apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima
martyr sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres
 

suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi ianitrix
cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors
pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur
hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte,
si pro deo occumbas, ut paracletus monet, non in mollibus febribus
et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris
dominum, ut ipse praecepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis
est. Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus
omnem animam apud inferos sequestrari in diem domini.

Occurrit disceptatio, an hoc ab excessu statim fiat, an quasdam 
animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas
liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio intervenire. Nec
harum enim opinionum suasoriae desunt. Creditum est insepultos
non ante ad inferos redigi quam iusta perceperint, secundum
Homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem,
quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe
animabus sepultorum. Novimus autem praeter poetica iura pietatis
quoque Homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae
collocavit, quanto etiam moram eius iniuriosam animabus
incusavit, simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius
cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti. Ita querellas
animae insepultae ad utrumque confinxit, ut instantia funeris et
honor corporum servetur et memoria affectuum temperetur. Ceterum
quam vanum ut anima corporis iusta sustineat, quasi aliquid
ex illis ad inferos avehat? Multo vanius si iniuria deputabitur animae
cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique
 

enim tardius ad inferos abstrahi mallet, quae nec mori voluit.
Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce. Aut si
qua pro certo iniuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem
iniuriae cessatio est sepulturae, perquam iniquum eam iniuria
affici cui non imputabitur cessatio sepulturae ad proximos scilicet
pertinens. Aiunt et inmatura morte praeventas eo usque vagari
istic, donec reliquatio compleatur aetatum, quantum pervixissent,
si non intempestive obissent. Porro aut constituta sunt
tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam,
aut si constituta sunt quidem, dei tamen voluntate vel aliqua potestate
mutilantur, frustra mutilantur, si iam impleri sustinentur.
Aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non
constitutorum. Adhuc addam. Ecce obiit verbi gratia infans sub
uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui
tamen octoginta annos victurus fuisset, hos praereptos ut anima
eius hic post mortem transigat quale est? Aetatem enim non potest
capere sine corpore, quia per corpora operantur aetates. Nostri
autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione
animas in quibus decesserunt. Idem ergo sperabuntur
et corporum modi et eaedem aetates, quae corporum modos
faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta
tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius?
Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata,
num et ordinem vitae, quem sortita sunt tempora pariter cum illis
hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia
pueritiae delegata, et militet ab adulescentia iuventae excitata,
et censeat a iuventa senectae ponderata, et fenus exprimat, et
 

agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat,
et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed
vacua erunt tempora solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet
apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum?
Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare
ad eum diem usque quo perfectum illud repromittitur ad angelicae
plenitudinis mensuram temperatum. Proinde extorres inferum
habebuntur quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates
suppliciorum, crucis dico et securis et gladii et ferae; nec isti
porro exitus violenti quos iustitia decernit, violentiae vindex. Et
ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant. Alterum
ergo constituas compello, aut bonos inferos aut malos. Si malos
placet, et iam praecipitari illuc animae pessimae debent: si bonos,
cur idem animas immaturas et innuptas et pro condicione aetatis
puras et innocuas interim indignas inferis iudicas?

Aut optimum est hic retineri secundum aoros, aut pessimum 
secundum biaeothanatos, ut ipsis iam vocabulis utar quibus auctrix
opinionum istarum magia sonat, Ostanes et Typhon et Dardanus
 

et Damigeron et Nectabis et Berenice. Publica iam litteratura
est quae animas etiam iusta aetate sopitas, etiam proba morte disiunctas,
etiam prompta humatione dispunctas evocaturam se ab
inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magian? quod
omnes paene, fallaciam. Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos,
qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed
inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria
dominatione tractamus multiformem luem mentis humanae,
totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatorem. Sic
etiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones
perinde mortuos fingunt quemadmodum in illa deos (quidni? cum
et dii mortui), aeque invocantur quidem aori et biaeothanati
sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum
animas ad vim et iniuriam facere quas per vim et iniuriam saevus
et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae. Sed daemones
operantur sub obtentu earum, et hi vel maxime qui in
ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in huiusmodi impegerant
exitus. Nam et suggessimus nullum paene hominem
carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque
opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant.
Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum
delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in
exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominis sui affirmat,
interdum gladiatorem vel bestiarium, sicut et alibi deum,
 

nihil magis curans quam hoc ipsum excludere quod praedicamus,
ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et iudicii
et resurrectionis fidem turbent. Et tamen ille daemon, postquam
circumstantes circumvenire temptavit, instantia divinae gratiae
victus id quod in vero est invitus confitetur. Sic et in illa alia
specie magiae, quae iam quiescentes animas evellere ab inferis creditur
et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operantior.
Plane, quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur; nec
magnum illi exteriores oculos circumscribere cui interiorem mentis
aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni
et Aegyptiis magicarum virgarum dracones. Sed Mosei 
veritas mendacium devoravit. Multa utique et adversus apostolos 
Simon et Elymas magi; sed plaga caecitatis de praestigiis non 
fuit. Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie
eiusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut
etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant. Et
credo quia mendacio possunt. Nec enim pythonico tunc spiritui 
minus licuit animam Samuelis effingere, post deum mortuos consulente
Saule. Absit alioquin ut animam cuiuslibet sancti, nedum
prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse satanas 
transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam 
deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus 
ad evertendos, si fieri possit, electos. Dubitavit, si forte, tunc
prophetam se dei adseverare, et utique Sauli, in quo iam ipse
morabatur. Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat,
alium qui commendabat, sed eundem spiritum et in pseudoprophetide
et in apostata facile mentiri quod fecerat credi, per quem
Saulis thesaurus illic erat ubi et cor ipsius, ubi scilicet deus
non erat. Et ideo per quem visurum se credidit, vidit, quia per
quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur
saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasamonas propria
 

oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides
scribit vel Nymphodorus vel Herodotus, et Celtas apud virorum
fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat),
non magis mortuos vere patimur in somnis quam vivos, sed
eadem ratione mortuos qua et vivos et omnia quae videntur. Non
enim quia videntur vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum
de effectu, non de conspectu renuntiatur. Nulli autem animae
 omnino inferos patere satis dominus in argumento illo pauperis
requiescentis et divitis ingemiscentis ex persona Abrahae sanxit,
non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae,
quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et prophetis crederetur.
Sed etsi quasdam revocavit in corpora dei virtus, in documenta
iuris sui, non idcirco communicabitur fidei et audaciae magorum
et fallaciae somniorum et licentiae poÃ«tarum. Atquin in resurrectionis
exemplis, cum dei virtus sive per prophetas sive per
Christum sive per apostolos in corpora animas repraesentat, solida
et contrectabili et satiata veritate praeiudicatum est hanc esse formam
veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem
praestigias iudices.

Omnes ergo animae penes inferos, inquis? Velis ac nolis,
et supplicia iam illic et refrigeria; habes pauperem et divitem. Et
quia distuli nescio quid ad hanc partem, iam opportune in clausula
reddam. Cur enim non putes animam et puniri et foveri in
inferis interim sub expectatione utriusque iudicii in quadam usurpatione
et candida eius? Quia salvum debet esse, inquis, in iudicio
divino negotium suum sine ulla praelibatione sententiae; tum
quia et carnis operienda est restitutio ut consortis operarum atque
mercedum. Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? At enim
animae nec in viventibus dormiunt; corporum enim est somnus,
quorum et ipsa mors cum speculo suo somno. Aut nihil vis agi
illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur?
 

Delibari putas iudicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari?
Iam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si
et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid,
amplius vis esse post mortem confusam spem et incerta expectatione
ludentem, an vitae recensum iam et ordinationem iudicii
inhorrentem? Semper autem expectat anima corpus, ut doleat aut
gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis?
Quotiens inlaeso corpore anima sola torquetur bile, ira,
taedio, plerumque nec sibi noto? Quotiens item corpore afflicto
furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna
tunc societate secedit? Mentior si non de ipsis cruciatibus corporis
et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam,
cum dexteram suam ignibus solvit; respice ad Zenonis, cum illam
Dionysii tormenta praetereunt. Morsus ferarum ornamenta sunt
iuventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos
anima et gaudere et dolere sine carne, quia et in carne et inlaesa
si velit dolet, et laesa si velit gaudet. Hoc si ex arbitrio suo
in vita, quanto magis ex iudicio dei post mortem? Sed nec omnia
opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus
et nudas voluntates censura divina persequitur. Qui viderit 
ad concupiscendum, iam adulteravit in corde. Ergo vel propter
hoc congruentissimum est animam, licet non expectata carne,
puniri quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios
et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur.
Quid nunc, si et in carnalibus prior est quae concipit, quae
disponit, quae mandat, quae impellit? Et si quando invita, prior
tamen tractat quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia
posterior erit facto. Ita huic quoque ordini competit eam
priorem pensare mercedes cui priori debeantur. In summa,
 

 cum carcerem illum, quem evangelium demonstrat, inferos intellegimus,
et novissimum quadrantem modicum quoque delictum
mora resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit
animam aliquid pensare penes inferos salva resurrectionis plenitudine
per carnem quoque. Hoc etiam paracletus frequentissime
commendavit, si qui sermones eius ex agnitione promissorum
charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super
anima opinionem ex doctrina fidei congressi iustae dumtaxat ac
necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum
deerit discere quantum libuerit inquirere.