Varie diabolus aemulatus est veritatem. Adfectavit illam aliquando 
defendendo concutere. Unicum dominum vindicat, omnipotentem
mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum
dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum
passum, denique ipsum esse Iesum Christum. Excidit sibi coluber,
quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei 
adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scripturis
de quibus tunc temptationem struebat. Si tu es filius dei, dic, ut
lapides isti panes fiant. Item: Si tu es filius dei, deice te hinc;
scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te, utique
pater, ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum
offendas. Aut numquid mendacium evangeliis exprobravit, dicens,
Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi,
ipsum omnipotentem cominus temptavi. Ideo et accessi, ideo et
temptavi. Ceterum si filius dei esset, nunquam illum fortasse
dignarer. Sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si 
hominem de suo subornavit, ut Praxean. Nam iste primus
ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et
alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum
 
et simplex et breve carceris taedium, quando, et si corpus suum
 tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens,
cuius charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum
Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae,
Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae
inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando
et praecessorum eius auctoritates defendendo coÃ«git et litteras pacis
revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum
concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit.
prophetiam expulit et haeresim intulit. paracletum fugavit et
patrem crucifixit. Fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque
 superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae;
traductae dehinc, per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur.
Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet
chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est; exinde
silentium. Et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio
disiunxit a psychicis. Avenae vero illae ubique tunc
semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate
latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur,
 si voluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur
omnes adulterae fruges, et cum ceteris scandalis igni
inextinguibili cremabuntur.

Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus,
dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. Nos vero et semper
et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem
scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac
 

tamen dispensatione quam Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½ dicimus, ut unici dei sit et
filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta 
sunt, et sine quo factum est nihil. Hunc missum a patre in virginem
et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium
dei, et cognominatum Iesum Christum; hunc passum, hunc mortuum
et sepultum, secundum scripturas, et resuscitatum a patre,
et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, venturum iudicare
vivos et mortuos; qui exinde miserit, secundum promissionem
suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sanctificatorem fidei
eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. Hanc
regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque
haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam
ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa novellitas Praxeae
hesterni. Quo peraeque adversus universas haereses iam hinc
praeiudicatum sit id esse verum quodcunque primum, id esse adulterum
quodcunque posterius. Sed salva ista praescriptione ubique
tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus
est etiam retractatibus locus, vel ne videatur unaquaeque perversitas
non examinata, sed praeiudicata, damnari, maxime haec quae
se existimat meram veritatem possidere, dum unicum deum non
alias putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium
et spiritum sanctum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia,
dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus
custodiatur Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï sacramentum, quae unitatem in
trinitatem disponit, tres dirigens, patrem et filium et spiritum
sanctum, tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed
forma, nec potestate, sed specie, unius autem substantiae et unius
status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti
et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur.
 

Quomodo numerum sine divisione patiuntur procedentes
tractatus demonstrabunt.

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae,
quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula
fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert,
non intellegentes unicum quidem, sed cum sua Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·á¾³ esse
credendum, expavescunt ad Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½. Numerum et dispositionem
trinitatis divisionem praesumunt unitatis, quando unitas ex
semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa, sed administretur.
Itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se
vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter
collecta haeresim faciat, et trinitas rationaliter expensa veritatem
constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus. Et ita sonum
ipsum vocaliter exprimunt etiam Latini, et tam modifice, ut putes
illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. Sed monarchiam
sonare student Latini, Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½ intellegere nolunt etiam
Graeci. At ego, si quid utriusque linguae praecerpsi, monarchiam
nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium;
non tamen praescribere monarchiam ideo quia unius sit eum
cuius sit aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse,
aut monarchiam suam non per quos velit administrare. Atquin
nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita
monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur,
quas ipsa prospexerit officiales sibi. Si vero et filius fuerit ei
cuius monarchia sit, non statim dividi eam et monarchiam esse
desinere, si particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius
 

esse principaliter a quo communicatur in filium, et dum illius est,
proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur.
Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum
administratur, sicut scriptum est: Milies centies centena milia 
adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo
unius esse desiti, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia
virtutum procuratur: quale est ut deus divisionem et dispersionem
pati videatur in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis
locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur
in tot angelorum numero? Ecquid nata a substantia patris membra
et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum censum monarchiae
eversionem deputas eius? Non recte. Malo te ad sensum
rei quam ad sonum vocabuli exerceas. Eversio enim monarchiae
illa est tibi intellegenda, cum alia dominatio suae condicionis et
proprii status ac per hoc aemula superducitur, cum alius deus infertur
adversus creatorem, cum Marcione, cum plures, secundum
Valentinos et Prodicos; tunc in monarchiae eversionem, cum in
creatoris destructionem.

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia 
patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum
potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam,
quam a patre filio traditam in filio servo? Hoc mihi et in
tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam
a patre per filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas,
qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus
constitutam in quot deus voluit. Adeo autem manet in suo statu,
licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem
apostolus scribit de ultimo fine: Cum tradiderit regnum deo 
et patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos
eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum: Sede ad 
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
 

 Cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit
omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut
sit deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae
filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud
filium, et cum suo statu restituetur patri a filio. Ita eam nemo
hoc nomine destruet, si filium admittat, cui et traditam eam a
patre et a quo quandoque restituendam patri constat. Hoc uno
capitulo epistulae spostolicae potuimus iam et patrem et filium
ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii;
etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui
subiecit et cui subiecit, duo sint necesse est.

Sed quia duos unum volunt esse, ut idem pater et filius habeatur,
oportet et totum de filio examinari, an sit, et qui sit, et
quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus
earum patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidam et Genesim
in Hebraico ita incipere: In principio deus fecit sibi filium.
Hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei
dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem.
Ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus
et locus et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus
praeter illum. Ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum
quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. Rationalis
enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quae
ratio sensus ipsius est. Hanc Graeci Î»á½¹Î³Î¿Î½ dicunt, quo vocabulo
etiam sermonem appellamus. Ideoque iam in usu est nostrorum
per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio
apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi,
quia non sermonalis a principio, sed rationalis deus etiam
ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens
priorem eam ut substantiam suam ostendat. Tamen et sic nihil
interest. Nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde
eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat tacite
cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus.
Cum ratione enim sua cogitans atque disponens sermonem
 

eam efficiebat quam sermone tractabat. Idque quo facilius intellegas,
ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine 
dei, quo habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale,
a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex
substantia ipsius animatus. Vide, cum tacitus tecum ipse congrederis
ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone
ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum.
Quodcunque cogitaveris, sermo est; quodcunque senseris,
ratio est. Loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris,
conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua
cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. Ita secundus
quodammodo in te est sermo, per quem loqueris cogitando, et per
quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est. Quanto ergo plenius
hoc agitur in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris,
quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem?
Possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum
ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in
semetipso proinde rationem et in ratione sermonem, quem secumdum
a se faceret agitando intra se.

Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam 
in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei
sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam
conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in 
opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur;
ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet
condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione
cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum 
fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos
ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens,
ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona
ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae
ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species
suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas
suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa
 

per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum
in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis
speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit,
 sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. Haec est nativitas perfecta
sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad
 cogitatum in nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum;
 dehinc generatus ad effectum, Cum pararet caelum, aderam illi;
 exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est
primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex
deo genitus; proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et
 pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum. Ad
 quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: Filius
meus es tu, ego hodie genui te, et ante luciferum genui te. Sic
 et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: Dominus
condidit me initium viarum in opera sua; ante omnes autem
colles generavit me. Nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam
se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem
 ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et
 rursum: Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes
vires eorum, utique eo spiritu qui sermoni inerat, apparet unam
 eandemque vim esse nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione
sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum
 confirmavit, per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil
factum est. Nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in
sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine,
qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo,
inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae
traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum
habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam
videri possit, et ita capiat secundus a deo constitutus duos
efficere, patrem et filium, deum et sermonem. Quid est enim,
dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt,
aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et
inane et incorporale? At ego nihil dico de deo inane et vacuum
prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere
substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias
 

fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut
nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus
plena et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando
quid fleri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest
fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est
sermo dei, qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est?
Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo, Scriptum est: Non 
sumes nomen dei in vanum. Hic certe est qui in effigie dei constitutus 
non rapinam existimavit esse s(??) aequalem deo. In qua
effigie dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit
deum corpus esse, etsi deus spiritus est? Spiritus enim corpus
sui generis in sua effigie. Sed et si invisibilia illa, quaecunque
sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae
soli deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia
emissum est sin(??) substantia non erit? Quaecunque ergo substantia
sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen filii vindico, et
dum filium ag(??), secundum a patre defendo.

Hoc ai qui putaverit me ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½´Î½ aliquam introducere, 
id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus,
alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem
dicam tibi, non ideo non utatur et veritas vocabulo isto et re ac
censu eius quia et haeresis utitur; immo haeresis potius ex veritate
accepit quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo
dei an non? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce
ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á¿Î½ veritatis, et viderit haeresis, si quid de veritate imitata
est. Iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo
eius? Valentinus ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½°Ï suas discernit et separat ab auctore,
et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat
nosse, nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in
reliquam substantiam. Apud nos autem solus filius patrem novit, 
et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et 
vidit, et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, 
sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo, immo de initio 
noverat. Quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso 
 

est? Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis
corpus est spiritus. Sermo ergo et in patre semper, sicut
 dicit, Ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: Et
 sermo erat apud deum, et nunquam separatus a patre, aut alius a
 patre, quia, Ego et pater unum sumus. Haec erit
 ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½´ veritatis,
custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed
non separatum. Protulit enim deus sermonem, quemadmodum
etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol
radium. Nam et istae species ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»Î±á½¶ sunt earum substantiarum
ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim filium dicere et radicis
fruticem, et fontis fluvium, et solis radium, quia omnis
origo parens est, et omne quod ex origine profertur progenies
est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit;
nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole
discernitur, sicut nec a deo sermo. Igitur secundum horum exemplorum
formam profiteor me duos dicere, deum et sermonem eius,
patrem et filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed
coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae;
et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod
prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit,
non ideo tamen est soparatum. Secundus autem ubi est, duo sunt,
et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a deo et
filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte
rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a
matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per
consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae
nihil obstrepit et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï statum protegit.

Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem
et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo
dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse patrem, et alium
filium, et alium spiritum. Male accepit idiotes quisque aut perversus
hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem
protendat, patris et filii et spiritus. Necessitate autem hoc
dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus
Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½ monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium
 

filium a patre, sed distributione, nec divisione alium, sed distinctione,
quia non sit idem pater et filius, vel modulo alius ab alio.
Pater enim tota substantia est, filius vero derivatio totius et portio,
sicut ipse profitetur: Quia pater maior me est. A quo et minoratus 
canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic et pater
alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui
generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui
facit, alius per quem fit. Bene quod et dominus usus hoc verbo
in persona paracleti non divisionem significavit, sed dispositionem.
Rogabo enim, inquit, patrem, et alium advocatum mittet vobis, 
spiritum veritatis. Sic alium a se paracletum, quomodo et nos a
patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut
nos secundum in filio, propter Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï observationem. Ipsum,
quod pater et filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique
enim omnia quod vocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc vocabuntur,
et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino,
quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est, est, non, non; nam 
quod amplius est, hoc a malo est.

Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque 
pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter,
quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi
fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro
fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater
se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit
deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut
pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere,
aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem,
non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo,
non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse
mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater,
si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero
quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse
ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum
ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque
fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse
ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.
 

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater
ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo
filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum
pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater.
Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius
ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero
pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum
ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in
unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut
et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit,
qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit.
Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed
 nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum
 possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit
deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt,
difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus
traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra
naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo
difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia
utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit,
quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo
quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed
an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem
ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen,
quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter
haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit.
Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem
crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque
non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei
enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et
potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium
facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et
potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium
nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
 

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit.
Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem
dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et
prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut
exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas
eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud
nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non
divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem 
optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum,
Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et
eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus
sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio
dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut 
credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi:
Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi 
me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi
me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles
generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem
verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res
erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem
et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus
autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens
scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter
disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias,
et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius,
alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem
et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio
nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur
et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas
neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur,
ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur
et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem 
elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum
super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad
ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus 
Iacob et ad convertendam dispersionem IsraÃ«lis; posui te in
 

lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et
 filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit
me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de
 eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati
 universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati
sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui
Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad
deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum
 loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino
meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
 pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino
 meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine,
quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum
est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis.
Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis
capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem
congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis
tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui
pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo
pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium,
nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur,
unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae
in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter
 loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et
similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus:
 Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit
aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose
loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur,
quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius,
spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?
Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius,
et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,
 

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem,
et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus
hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi
cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique
sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem 
dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et
non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat,
ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem
suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat,
imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi
quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente:
Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, 
quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum
mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente
et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus,
Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant 
luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera
utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia 
facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum 
Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,
ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas
iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem,
non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam
in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex
necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet,
si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat,
haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia
non expectasset ut sibi iuberet.

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit 
et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim;
et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos
dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti 
 

iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.
Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset
hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam
 Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te
sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est;
tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus IsraÃ«lis. Et hic
enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant,
in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem
 invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum,
et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed
 et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo,
 Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit
auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium
enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et
dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis:
 Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem
de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non
putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in
allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus
habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant
dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent,
 recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et
 filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines
per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit,
scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure
contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate
istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos
praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum
 

per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum,
discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres
cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit
numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus
et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus;
non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus
sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii
et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus
agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si
enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito
Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim
alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum
erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus
dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in
materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus
et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro
fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam
pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei
et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum
transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores
unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos
oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et
dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua
scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire,
deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam
ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio,
iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum
dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed
apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius,
deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum 
autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus.
Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus 
in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem
 

autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem
appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et
radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae
numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem
et filium.

Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem
et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses
 in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni
gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te,
Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo
faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim
et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant
mortuum;
visum quidem deum, secundum hominum capacitates,
non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum
vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias,
ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant,
si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum
viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse,
Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur,
cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit
qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur,
et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro
plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo
derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad
ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius
toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde
porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem
contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem
patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem
et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per
visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse
faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis
pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt
 

accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et
filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset,
scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis
loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, 
inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis
idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua
et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis,
filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim
et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus
dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo
et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo
dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione 
cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os
ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate,
id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam 
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur
cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem
in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu,
sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem),
apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio
deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam
et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad
faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret,
nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi
locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret,
quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam
quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat
videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat?
Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae
visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta 
est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit.
Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc
in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et
 

spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem
suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit
filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non
enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est
 ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus
personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae
spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est
patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira
res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius.
 Caput enim Christi deus.

Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam,
de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis,
ne quodcunque in filium reputo, in patrem proinde defendas.
Ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et
invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione
 condicionis utriusque. Exclamat quodammodo Ioannes: Deum nemo
vidit unquam. Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem
dicendo deum nunquam visum.
 Confirmat et apostolus de
 deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest, scilicet
 quia morietur qui videbit. Idem ipsi apostoli et vidisse se Christum
et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et
pater et filius, quomodo et visus est et invisus? Ad hanc diversitatem
visi et invisi in unum conferendam quis ex diverso non
argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne,
invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante
carnem qui et filius visibilis in carne? Atquin si idem ante carnem
invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem?
Aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis
pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alius, quem et retro visum
 

in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et
caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi pater,
scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderint.
Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris 
vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae.
Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus,
quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud
deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo,
sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem.
Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, 
scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam
sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem,
quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter
invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum 
nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus
et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est.
Sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deum erat sermo,
unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et 
auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus.
Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, 
vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit:
Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est 
super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem
dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est
Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo 
vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui
solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo
et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli 
deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem;
quem mortuum contestatur secundum scripturas, et 
a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam
et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque
 


in aenigmate plenius visibilem caro elÃ­ecit, sermo scilicet, qui et 
caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nis pater, 
scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderÃ­nt. 
Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis 
nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. 
Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, 
quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud 
deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, 
sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum pÃ¢tre apud patrem. 
Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, 
scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam 
sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, 
quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter 
invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum 
nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus 
et audivimus ieet contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. 
Sed quem deum? scilicet patrera, apud quem deum erat sermo, 
unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et 
auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. 
Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, 
inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: 
Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est 
super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse 
visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est 
Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo 
vidit hominum, sed Ð¿ÐµÑ videre potest; exaggerans amplius: Qui 
solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo 
et supra dixerat: RÃ©gi autem saeculorum, immortal!, invisibili, soli 
deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; 
quem mortuum contestatur secundum scripturas, et 
a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam 
et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque

 

Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si,
non passuri filii gloriam, sed patrem vidissent, credo, morituri
 ibidem. Deum enim nemo videbit et vivet. Si haec ita sunt,
constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum
nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse
visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et filius conversatus
est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate
 patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere,
nisi viderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. Pater
enim sensu agit, filius vero qui in patris sensu est videns
 perficit. Sic omnia per filium facta sunt, et sine illo factum
est nihil.

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a
deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit
in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit.
 Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat
 sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra,
 Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a
primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium,
et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius,
nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si
non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit,
turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem
totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram
ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et
ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas
 

et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate,
ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus
in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus
conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus.
Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus
filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum
cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta
sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus
humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis,
carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi 
es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; 
temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, 
reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo
indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse,
qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas
et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter
hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem 
nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis,
quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium
dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et
alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat,
utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille
invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui 
inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, 
a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, 
qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus 
et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui
universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam
deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum
NoÃ« clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen
 

de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus
apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine
et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio
dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda
de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in
Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt.
Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio
omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum
credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et
 esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non
sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?),
et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per
filium gesta sunt.

Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam
 filium in patris, dicente ipso domino, Ege veni in patris mei nomine;
 item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus;
 condicente etiam scriptura: Benedictus qui venit in nomine domini,
utique filius in patris nomine. Et nomen patris Deus omnipotens,
Altissimus, Dominus virtutum, Rex IsraÃ«lis, Qui est. Quatenus
ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse,
et in his filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se
 hominibus manifestasse. Omnia, inquit, patris, mea sunt. Cur
non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum,
et Deum virtutum, et Regem IsraÃ«lis, et Qui est, vide ne
per haec filius etiam demonstretur sue iure Deus omnipotens, qua
sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem, Altissimus,
qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur,
 Dominus virtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex
IsraÃ«lis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est,
quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et.
Christi nomen patris esse, audient suo loco. Interim hic mihi
promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi
 Ioannis proferunt: Ego dominus qui est, et qui fuit et venit,
 

omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non
putant etiam filio convenire. Quasi qui venturus sit (??) omnipotens,
cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus
dei filius.

Sed hanc societatem neminum paternorum in filio ne facile 
perspiciant perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit,
quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra
ostendimus. Ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo
ambo unus atque idem, et filius et pater. Porro non periclitatur
scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria
videatur. Habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos,
patrem et filium, ostendit, et sufficit sibi. Filium nominari ab ea
constat. Salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse,
cuius est filius. Non enim desinit esse qui habet filium, ipse
unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. Sine
filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona,
quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur,
et post patrem filius nominatur. Igitur unus deus pater, 
et absque eo alius non est. Quod ipse inferens non filium negat,
sed alium deum. Ceterum alius a patre filius non est. Denique
inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad
idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere,
ut
 multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens
tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in
patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset
illum, separasset, ita dicens: Alius praeter me non est, nisi filius
meus. Alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset.
Puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est, nisi
radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in
sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium deum,
hoc propter idololatriam tam nationum quam IsraÃ«lis; etiam propter
haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola
fabricantur, id est alium deum et alium Christum. Igitur et cum
se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus
venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius 
 

 absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum
quo caelum solus extendit.

Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient:
 Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes,
solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum
ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum
creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera
mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum
extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi
 singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum,
 ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum
domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae
 illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non
ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit,
qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus
 sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus,
qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non
solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur,
 quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine
 eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone
eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et
sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium
omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit,
nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio
 loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a
corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans?
 sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus,
hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo
caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum
 filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia
 sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente
paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit
et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris
 ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura
 

ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, 
in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens
initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui
solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea
eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum
vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et
filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium
nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos
dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos;
et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus
qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo,
et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum
individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu,
sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis,
non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et
deus ex unitate patris vocari habeat.

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda 
est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent,
cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem
salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus
nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non 
est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur,
Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et 
ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum
utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum
plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum.
Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt,
pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt.
Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in
prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.

Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante 
Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. Et
 

in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat
 quid retro fuerit qui caro fieri habebat. In principio erat sermo,
et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio
apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta
sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius
apud quem fuit; alium sermonem dei, alium deum (licet et deus
sermo, sed qua dei filius, non qua pater), alium per quem omnia,
alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus saepe iam
edidimus. Quo alium dicamus, necesse est non eundem; non
eundem autem, non quasi separatum; dispositione alium, n(??)
divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo.
 Huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris.
Hic unius sinum patris disseruit, non sinum suum pater. Praecedit
 enim: Deum nemo vidit unquam. Inde et si agnus dei ab
 Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. Certe filius dei
semper, sed non ipse, cuius est filius. Hoc eum NathanaÃ«l statim
 sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. Hoc et ipse
 recte sensisse illos confirmat, NathanaÃ«li quidem respondens, Quia
 dixi, vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans,
cui non caro neque sanguis revelasset, quod et patrem senserat,
sed pater qui in caelis est. Quo dicto utriusque personae constituit
distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei
filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus
 agnoverat dei filium Christum. Cum in templum introiit, aedem
patris appellat, ut filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita, inquit,
dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem
omnis qui crediderit non pereat, sed habeat vitam sempiternam.
 Et rursus: Non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet
mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in
illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est,
quia non credidit in nomine unici filii dei. Ioannes autem cum
 interrogaretur quid de Iesu contingeret, Pater, inquit, dilexit
 

filium, et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium,
habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei, non videbit
deum, sed ira dei manebit super eum. Quem vero Samaritidi
ostendit? Si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non 
patrem, demonstravit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater,
dictus est. Exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem 
eius qui me misit, ut consummem opus eius. Et ad Iudaeos
de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego 
operor. Pater et ego, filius dicit. Denique propter hoc magis
Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum,
sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. Tunc
ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso, nisi 
videat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius
facit. Pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi, quae
ille fecit, et maiora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini.
Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et filius
quos vult vivificat. Neque enim pater iudicat, sed omne iudicium
dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Qui
non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. Amen,
amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei
qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet,
sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet
hora qua mortui audient vocem filii dei, et cum audierint, vivent.
Sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio
dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi
facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet,
sicut et filius dei, per spiritum eius. Adhuc adicit, Ego autem 
habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim, quae pater
mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent,
quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium
dixit de me. Subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam, 
neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem,
sed filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit, Ego 
 

veni in patris mei nomine, et non me recepistis. Adeo semper
filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine.
 Interrogantibus autem quid facere debeant respondit, Ut
 credatis in eum quem deus misit. Panem quoque se adfirmat,
quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater,
ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non
ut suam, sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris
esse uti qui viderit filium et crediderit in eum, vitam et resurrectionem
consequatur;
 neminem porro ad se venire posse, nisi
quem pater adducat; omnem, qui a patre audisset et didicisset,
 venire ad se, Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut
ostenderet patris esse sermonem, per quem docti fiant. At cum
discedunt ab eo multi, et apostolis suis offert si velint discedere
 et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba
vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum
esse, an patris Christum?

Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an
patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique
 non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non
veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis;
ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse
sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent
 ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum
sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse
 solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat,
tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod
docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum
 hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium
dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater.
Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur
legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum.
 Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem
notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum
 nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et
filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari
 

alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae 
ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus 
scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet
cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud
Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in 
os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae 
ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse
rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso 
nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me
misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum.
Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent,
Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, 
quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere
hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et,
Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi
et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam
arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex
sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non
habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem,
nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos
dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et
si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et
sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum 
vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum,
non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere
oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in 
filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans 
utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc
cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a 
patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a
patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique
dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum
patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus),
Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio 
in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium?
ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum
dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet,
 

 Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum
sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui
non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem;
dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod
pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus.
Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum.
Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum
duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet
ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem,
ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium
filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens,
ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit
 etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari
 mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se
deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego
et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua
 ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii
estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et
misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat,
Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si
vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et
scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo
erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus
unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut
duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non
posset nisi duo crederentur.

Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis
erravit quam Petrus et NathanaÃ«l; quamquam et si errasset, statim
didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad
 caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique
filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas
turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et
 in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de
ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater,
 glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in
 

patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox.
Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus,
Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita 
et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi 
videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium
in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio
divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et
ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum,
cum ipso ubique. Tamen in ipsa Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·á¾³ pater voluit
filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens
et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat
orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. 
Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos 
ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus
illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et
glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit
a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater
de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras,
aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos:
quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a
patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret,
promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus,
quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum
versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit,
Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et 
hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et
locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non 
in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in
patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit 
me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet
a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse 
mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim
dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat 
 

 dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et
loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus
discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de
 suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus
omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum
vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et
ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem,
sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico,
quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius
enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura
 subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus
est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui
erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam,
virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso
habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem
morte devicta.

Erant plane qui et tunc non intellegerent. Quoniam et Thomas
 aliquamdiu incredulus. Domine, inquit, non scimus quo eas,
 et quomodo viam novimus? Et Iesus: Ego sum via, veritas et
vita: nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me, cognovissetis
et patrem; sed abhinc nostis illum, et vidistis illum.
Et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris,
nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit,
 nobis patrem, et sufficit nobis. Et dominus: Philippe, tanto tempore
vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci
ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi patrem,
an quasi filium? Si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore
 

Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi,
verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes scripturae, et veteres
Christum dei, et novae filium dei, praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur,
hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab
ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante:
Hic est filius meus; et, Glorificavi, et glorificabo. Hoc et a discipulis 
credebatur,
 hoc et a Iudaeis non credebatur; hoc se volens
credi ab illis omni hora patrem nominabat, et patrem praeferebat,
et patrem honorabat. Si ita est, ergo non patrem tanto tempore
secum conversatum ignoraverant, sed filium, et dominus, eum se
ignorari exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat
quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. Et
apparere iam potest quo modo dictum sit: Qui me videt, videt et 
patrem, scilicet quo et supra: Ego et pater unum sumus. Quare? 
quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via; Nemo ad patrem
venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; 
et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius;
et, Si me cognovistis, et patrem cognovistis. Secundum haec enim
vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis,
et audiretur in verbis, et cognosceretur in filio, facta et verba
patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat
in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit, et vivet. 
Et ideo suggillatur patrem videre desiderans, quasi visibilem, et
instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus, non ex personae
repraesentatione. Denique si patrem eundem filium vellet intellegi
dicendo, Qui me videt, patrem videt, quomodo subicit, Non credis 
quia ego in patre, et pater in me? Debuerat enim subiunxisse,
Non credis quia ego sum pater? Aut quo exaggeravit, si
non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium
esse? Porro dicendo, Non credis quia ego in patre, et pater in
me, propterea potius exaggeravit, ne, quia dixerat, Qui me vidit,
et patrem vidit, pater existimaretur, quod nunquam existimari se
voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. Igitur
et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater
seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut filius
repraesentator patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus
est, quomodo pater esset in filio, et filius in patre. Verba, 
inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea, utique quia patris;
 

pater autem manens in me facit opera. Per opera ergo virtutum
et verba doctrinae manens in filio pater per ea videtur per quae
manet, et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate
 utriusque personae, dum dicit, Ego sum in patre, et pater in
 me. Atque adeo, Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto
 scriptum esse, sed, Quia ego in patre, et pater in me, si quo
minus, vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater
in filio, non visu, sed sensu videbatur.

Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius quae
in finem evangelii, perseverant in eodem genere sermonis, quo
 pater et filius in sua proprietate distinguuntur. Paracletum quoque
a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum
repromittit, et quidem alium. Sed iam praemisimus quomodo alium.
 Ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. Ita connexus
patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes,
alterum ex altero. Qui tres unum sunt, non unus, quomodo
 dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem,
non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem
 patrem credis (vice patris dictum et patrem agricolam utique in
terra tu putas fuisse), hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum
 illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. Sed et si in isto
 evangelio non est revelatum, Deus meus, ad quid me dereliquisti?
 et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post
resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate
omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli
feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae,
 tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum
ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in
hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos, si pater fuisset),
et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum
meum et deum vestrum. Pater ad patrem, et deus ad deum? an
 

lius ad patrem, et sermo ad deum? Ipsa quoque clausula evangelii
propter quid consignat haec scripta, nisi, Ut credatis, inquit, 
Iesum Christum filium dei? Igitur quaecunque ex his putaveris ad
demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus
definitivam evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta
sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.

Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad 
eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse, ne tot manifeste
pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum
omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus
interpretandus. Ceterum ut alia evangelia non interponam, quae
nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat
ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum.
Spiritus dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit te: 
propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Volent
quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe,
inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est. Nec
pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim
verebatur, ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet, et altissimus
obumbrabit te? Dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus
dei, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi
voluit, quae cessura erat in filii nomen. Hic spiritus dei idem erit
sermo. Sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum 
quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem
quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia
est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt.
Ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus
carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus.
Sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, et
si deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. Nulla
res alicuius ipsa est cuius est. Plane cum quid ex ipso est, et
sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse
ex quo est et cuius est. Et ideo spiritus deus, et sermo deus,
quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. Quod deus dei, tanquam
 

substantiva res, non erit ipse deus, sed hactenus deus,
qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est, et
ut portio aliqua totius. Multo magis virtus altissimi non erit ipse
altissimus, quia nec substantiva res est, quod est spiritus, sicut
nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt,
sed accidentia uniuscuiusque substantiae. Virtus spiritui accidit,
nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu
dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea
nascitur, filius dei est. Hoc se et in istis evangeliis ipse testatur
 statim a puero. Non scitis, inquit, quod in patris mei me esse
 oportet? Hoc et satanas eum in temptationibus novit: Si filius dei
 es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius
 dei. Patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum
 non negat. Insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi
pater, quod absconderis haec a sapientibus. Hic quoque patrem
 nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum
confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens
 parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et
 occisi a malis rusticis, et a patre defensi, ignorans et ipse diem
et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis,
 quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones
 angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans
 quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et
 post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem
 patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et
spiritum sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad
singula nomina in personas singulas tinguimur.

Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi
debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim
obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione
disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum
tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus
 

sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque
distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est
hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id
est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium,
iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est
Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus,
et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse
didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio
eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus
dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non
enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter
tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum
est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. 
Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu
dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et
quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum
et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen
Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem 
deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei,
sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus 
homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis
deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris
voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum,
quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus
in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum
inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum.
Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque
transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit
esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque
aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in
aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit
configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum
fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem,
quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione
et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit
 

substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam,
ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse,
id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero
mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus;
sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro;
caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum
est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus
illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc
 psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit
eam
 voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium
hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque
substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud
quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de
 utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine
 David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei
secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus
duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona,
deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo
salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas
egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones
suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens
Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi
tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam
distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus
carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia
neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione;
immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si
sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset,
aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque
distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.
 Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est,
caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit,
neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit,
 ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea
 

parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium
hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans 
sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium
dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid
spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia
deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et
dei sermo.

Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim 
inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus, et non
appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non
magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini
res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur
Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum
filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? Nunc de Christo.
Si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. Aut si
a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum in illa
exclamatione ecclesiae ad deum: Convenerunt enim universi in ista 
civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti, Herodes et
Pilatus cum nationibus. Ita et filium dei Iesum contestati sunt et
filium a patre unctum. Ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre
unctus est, non pater, qui filium unxit. Sic et Petrus: Firmissime 
itaque cognoscat omnis domus IsraÃ«l, quod et dominum et Christum,
id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum, quem vos
crucifixistis. Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit 
Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem qui crediderit
Iesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus 
mus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis
cum patre et filio eius Iesu Christo. Sic et Paulus ubique deum
patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum. Cum ad Romanos
scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; 
cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert, 
nec per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem. Et
habes tota instrumenta eius, quae in hunc modum pronuntiant,
et duos proponunt, deum et patrem, et dominum nostrum Iesum
 

Christum, filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero
quoque nomine dei filium. Nam exinde eo iure quo utrumque nomen
unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem
est. Et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus,
quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem
est et Iesus, quia unctus est Iesus. Quorum nominum alterum est
proprium, quod ab angelo impositum est, alterum accidens, quod
ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater.
Postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium
deum portendi, si Christi nomen patri adscribat. Si enim Christus
 pater deus est, qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum, et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem
 super se et deum ostendit. Si item pater Christus est, alius est
qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines
 Christum suum. Et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati
sunt in unum adversus Christum ipsius, alius erit dominus
contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. Et si:
 Haec dicit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui
 Ioquitur ad patrem Christi. Et cum apostolus scribit: Ut deus domini
nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis,
alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor. Certe,
 ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus est
et mortalia corpora nostra, iamque alius erit suscitator quam
pater mortuus et pater suscitatus, si Christus, qui est mortuus,
pater est.

Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. Sufficiat Christum
filium dei mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. Nam et
apostolus non sine onere pronuntians Christum mortuum adicit,
 Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate
molliret et scandalum auditori everteret. Quamquam cum
duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana,
constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana
 

sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et
hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei
filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id
quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis,
et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus
in dominum deum; non enim ex divina, sed ex humana substantia
mortuum dicimus. Atquin blasphematis, non tantum quia mortuum
dicitis patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim
crucifixi, quae ex lege in filium competit (quia Christus pro nobis 
maledictio factus est, non pater), Christum in patrem convertentes
in patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum 
non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec
apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem de quo quid
capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit, blasphemia
est, si dicatur. Ergo nec compassus est pater filio. Scilicet
directam blasphemiam in patrem veriti diminui eam hoc modo sperant,
concodentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic
quidem patitur, pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est
enim compati quam cum alio pati? Porro si impassibilis pater,
utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis.
Nihil ei vel hoc timore tuo praestus. Times dicere passibilem
quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis pater est
quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua dens est. Sed
quomodo filius passus est, si non compassus est et pater? Separatur
a filio, non a deo. Nam et fluvius, si aliqua turbulentia
contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur
a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad(??)ontem; et
licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte
patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius, qui ex fonte
est. Ita et spiritus dei quod pati possit in filio, quia non in
 

patre pateretur, sed in filio, pater passus non videretur. Sed sufficit
nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus,
passus est in filio. Aliud quidem erat ut pater cum filio pateretur
in carne. Aeque hoc retractatum. Nec quisquam negabit;
quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit
in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non
ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.

Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te
cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam quid de
 isto quaeris? Habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus,
deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut filius patiebatur a
patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut
si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? Sed haec
vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus.
id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet,
qui sic filium dereliquit, dum hominem eius tradidit in mortem.
 Hoc et apostolus sensit, scribens: Si pater filio non pepercit.
 Hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus eum tradidit pro delictis
nostris. Sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum
 tradit. Ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius
spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit; spiritu
enim manente in carne caro omnino mori non postest. Ita relinqui
 a patre mori fuit filio. Filius igitur et moritur et resuscitatur a
 patre secundum scripturas. Filius ascendit in superiora caelorum,
 qui et descendit in interiora terrae. Hic sedet ad dexteram patris;
 non pater ad suam. Hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc
 stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi
 pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus
 

super nubes caeli talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum 
a patre munus effudit, spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis 
et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae,
sed et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï interpretatorem, si quis sermones novae
prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis veritatis,
quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum
sacramentum.

Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere, ut 
filium adnumerare ei nolis, et post filium spiritum. Quid enim erit
inter nos et illos nisi differentia ista? Quod opus evangelii, quae
est substantia novi testamenti, statuens legem et prophetas usque
ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti,
unum deum sistunt? Sic deus voluit novare sacramentum, ut nove
unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis
propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per
filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. Viderint igitur
antichristi, qui negant patrem et filium. Negant enim patrem, dum
eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt,
dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero 
confessus
 fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet,
et ipse in deo. Non credimus testimonio dei, quo testatus
est de filio suo. Qui filium non habet, nec vitam habet. Non habet 
autem filium, qui eum alium quam filium credit.