Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam 
hinc viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum
quasi properatum pleniore postea compositione rescideram.
Hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris,
dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime
et exhibuit frequentiae. Emendationis necessitas facta est.
Innovationis eius occasio aliquid adicere persuasit. Ita stilus iste
nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi
sui exitum necessario praefatur, ne quem varietas eius in disperso
reperta confundat. Pontus, qui dicitur Euxinus, natura negatur,
nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes;

 
ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae
suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant; si tamen
habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua
et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pharetris
indicibus, ne temere qui intercedat. Ita nec armis suis
erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant.
Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta
mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera
excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere.
Duritia de caelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam
libens, unus aÃ«r nebula, totus annus hibernum, omne quod
flaverit aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur,
montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent;
nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit de
sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum.
Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic
Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta
inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme
frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior. Quidni?
penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphemiis lancinatur.
Iam et bestiis illius barbariae importunior Marcion. Quis
c(??)im tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? Quis
 

tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia corrosit? Nae tu,
Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis.
Nam ille canicula Diogenes hominem invenire cupiebat lucernam
meridie circumferens, Marcion deum quem invenerat extincto lumine
fidei suae amisit. Non negabunt discipuli eius primam illius
fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari
possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi
elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur
quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et
a primordio traditum est. Sed alius libellus hunc gradum sustinebit
adversus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos,
quod hoc sint de praescriptione novitatis. Nunc quatenus
admittenda congressio est, interdum ne compendium praescriptionis
ubique advocatum diffidentiae deputetur, regulam adversarii
prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura
est.

Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas naufragii 
sui, quem negare non potuit, id est creatorem nostrum, et quem
probare non poterit, id est suum; passus infelix huius praesumptionis
instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis
in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae
arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, 
id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala
bonas. Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici),
circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa
enormitate curiositatis inveniens creatorem pronuntiantem, Ego 
sum qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem
et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso cuique, tanto
 

in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem,
scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem
bonae arboris bonos fructus. Et ita in Christo quasi aliam
inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae
a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem
in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei
massam haeretico acore desipuit. Habuit et Cerdonem quendam,
informatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci
perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant.
Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur
deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum,
quem commentari connitebatur, de bono praestruendo
construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones
nostras ostendimus.

Principalis itaque, et exinde tota congressio de numero, an
duos deos liceat induci, si forte, poÄtica et pictoria licentia, et
tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit,
Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse
quodcunque non ita fuerit ut esse debebit. Deum autem ut scias
unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies.
Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod
et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in
aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.
Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum
deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit
deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate. Cum
de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum
magnum quid esse, nisi qui poterit deum imum modicum quid e
contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quae
erit iam condicio ipsius summi magni? Nempe ut nibil illi adaequetur,
 

id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit,
adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum,
eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil
sinit adaequari. Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum
magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo
non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino.
Proinde deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit:
Deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse
deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus
esse, id eum definiamus esse quod si non est, deus non
est, summum scilicet magnum. Porro summum magnum unicum
sit necesse est. Ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi
summum magnum; nec aliter summum magnum, nisi parem non
habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. Certe
quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma
tueri deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut
aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo
consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere,
par autem non habere Ã¼ni competat et in duobus esse nullo
modo possit?

Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, 
distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit
exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna
in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis
conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid
prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum
tot iam numero quot et gentium reges? De deo agitur, cuius hoc
principaliter proprium est nullius exempli capere comparationem.
Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus,
contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan comparabuntur 
humana, deo non ita. Aliud eninr deus, aliud quae dei. Denique
qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne iam non
possis uti. Rex enim etsi summum magnum est in suo solio
usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum
 

excidet iam de summo magno, translato in deum. Hoc si ita, quomodo
uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad
comparationem accedit, amittitur? Quid nunc, si nec inter reges
plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare,
apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis
et subiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur?
Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione
imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique
conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in
substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis
eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de
magnitudinis summa expressis et exclusis. Adeo etsi in disperso
multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura
et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo
reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio
summi magni ex sententia comparationis, quia summum ex victoria
sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo,
atque ex defectione aemuli solitudinem quandam de singularitate
praestantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus
in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse
summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.
 Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim
exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret
credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior
et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython
et Sigen, cum usque ad xxx Aeonum fetus, tanquam Aeneiae
scrofae, examen divinitatis effudit. Quaecunque ratio plura summa
magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post
unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere,
eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam
excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures
deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens,
 

qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno,
unicum autem sit cui nihil adaequetur. Iam nunc duo summa
magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur?
Quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? Una enim
res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria,
tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua
paria. Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo
summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam
rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes.
Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel
quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos
intuens deos tam pares quam duo summa magna quid facerem, si
ambos colerem? Vererer ne abundantia officii superstitio potius
quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos
possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati
et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno
mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere
viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est
ut tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo
colendum aut ambos vane.

Sic adhuc videmur disputare quasi Marcion duos pares constituat. 
Nam dum defendimus deum summum magnum unicum
credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus
paribus de his retraclavimus, nihilominus tamen docendo pares
esse non posse secundum summi magni formam satis confirmavimus
duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos
constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem,
placidum et tantummodo bonum atque optimum. Dispiciamus aeque
et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si parilitas capere
non potuit. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur
nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis. Conveniens
enim et quodammodo iniecta manu detinens adversarii sensum non
negantis creatorem deum, iustissime praescribo illi diversitati locum
non esse inter eos qui ex aequo deos confessus non potest facere
diversos, non quia non et homines licet sub eadem appellatione
 

diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec
credendus nisi summum magnum. Cum ergo summum magnum
cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti, ut
summo magno aliquam adscribat deminutionem, qua subiciatur alii
summo magno. Desinit enim, si subiciatur. Non est autem dei
desinere de statu suo, id est de summo magno. Nam et in illo
deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit
in creatore. Ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna,
necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus, neutrum
altero aut sublimius aut deiectius. Nega deum quem dicis deteriorem;
nega summum magnum quem credis minorem. Deum vero
confessus utrumque duo summa magna confessus es. Nihil
alteri adimes aut alteri adscribes. Agnoscens divinitatem negasti
diversitatem.

Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut passivo
 et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deorum
stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit,
et, Ego dixi, vos dii estis. Nec tamen idcirco eis competat possessio
summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori.
Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et.
in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec
ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines
creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat,
quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii
et Olofernis? Nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur.
Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua
deus dicitur. Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis
huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae
cui nomen hoc contigit, hanc inveniens solam innatam, infectam,
solam aeternam et universitatis conditricem, non nomini, sed
statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et
adscribo et vindico. Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia
 

cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est
per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat
qui deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine,
deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum
statum, non secundum vocabulum vindicat. Id ergo summum
magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex
nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus qui ea
substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur,
id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et
aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit
summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si
summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis,
stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec
in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet
disposita iam regula summi magni comparationem non sustinentis,
nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit,
diminutionem non admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti
tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis. Nec pares nec
dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt; quod pertineat
proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota materia de duobus
deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra quas
de singularibus iam proprietatibus congrediemur.

Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod 
novum deum proferant, quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur
et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam
gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo
et in vetere aevo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem
tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam
Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revelaverit,
nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio
eius hinc, iam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis
professionem. Haec erit novitas quae etiam ethnicis deos peperit
 

novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque. Quis deus
novus, nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas
deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, cum
primum consecravit. At enim viva et germana divinitas nec de
novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. Non habet
tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod facit,
pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si est
vetus, non erit, si est novus, non fuit. Novitas initium testificatur,
vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et
fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione utique.
Sed et ipsam novitatis cognitionem percutientem rudes animas
ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere,
et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione
novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. Age igitur,
ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum esse
potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica
idololatria est. Item incertis diis, sed superstitio Romana est.
Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti,
qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis?
Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. Sicut
enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus
certus. Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuitque,
illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et
ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe
 immensa aliqua et
maior indubitate eo quem abscondit; sed breviter proponam et
plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine
magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in
utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animadverto in
quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis dei novi
 

et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius
commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio.
Ante omnia quidem quale est ut qui deum agnoscis creatorem
et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et alium
scias tibi examinandum quibus iam in alio didicisti deum nosse?
Omnis res anterior posteriori normam praeministravit. Duo nunc
dei proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaestio. Esse
eum constat, quia notus non fuisset, nisi esset. De ignoto instat
altercatio. Potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset.
Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu
quaeritur, et potest non esse quamdiu in incerto est. Habes deum
certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. Si ita est, ecquid
tibi videtur iusta ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam
certorum probentur incerta? Ceterum si ad hanc causam et
ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series
implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum
(??)eque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et
ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas, apostolus non
amat. Sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus
incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt plane in quibus diversitas
status invenitur, fortassean non provocentur ad formam certorum,
ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem
status principalis. Cum vero duo dei proponuntur, communis
est illis status principalis. Quod enim deus est, ambo
sunt innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera
viderit Marcion si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt in
retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet.
Porro constat, quis dei ambo: et ita de quorum statu constat communem
esse, cum sub eo ad probationem devocantur, si incerta
sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus de
communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione
communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum
non esse qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem
 

constat esse, ex hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus,
ideo nec incertus.

Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis pariter
compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur. Nec
enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo litterarum
suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales
agnitionis supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam creatoris
non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam, non
ab Aegypto et Moyse recensendam. Denique maior popularitas
generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti,
deum Moysi tamen norunt; etiam tantam idololatria
dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine
deum perhibent et deum deorum, et, Si deus dederit, et,
Quod deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint quem
omnia posse testantur. Nec hoc ullis Moysi libris debent. Ante
anima quam prophetia. Animae enim a primordio conscientia dei
dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis.
Iudaeorum enim deum dicunt, animae deum. Noli, barbare haeretice,
priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius
familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam
Ponticis ante eum notus. Accipe igitur ab antecessore formam,
a certo incertus, a cognito incognitus. Nunquam deus latebit,
nunquam deus deerit. Semper intellegetur, semper audietur, etiam
videbitur, quomodo volet. Habet deus testimonia, totum hoc quod
sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et unus, dum non
ignoratur, alio adhuc probari laborante.

Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam
extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut aliquid
extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset?
quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere,
 

vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod
plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cuius
nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus, et indubitatus
deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco
non deus quia omnia non eius ideoque et extranea. Denique si
universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena
et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius
divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas.
Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur
et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operibus cognosci
debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando
etiam error orbis propterea deos praesumpserit quos homines interdum
confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur
utilitatibus et commodis vitae. Ita et hoc ex forma dei creditum
est divinum esse, instituere vel demonstrare quid aptum et
necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata
falsae divinitati unde praecesserat verae. Unam saltim cicerculam
deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus
praedicaretur. Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil
condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio
quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam
quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit non posse
illos et deum confiteri creatorem et eum quem volunt aeque deum
credi non ad eius formam probare quem et ipsi et omnes deum,
ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum
hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil
condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse
est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. Tertium cessat.
Sed non potuisse indignum deo est. Noluisse an dignum, volo
inquirere. Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque
in tempore, an non? alio proposito et descendit et praedicavit
et passus resurrexit quam uti cognosceretur? Et sine dubio,
si cognitus est, voluit. Nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset.
Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis
exhiberetur, et quidem maiore, si falsae. Nam hoc turpius, si et
 

mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris
admisit ligno suspensus. Quanto honestius per aliqua propriae
molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus
eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus
non erat. Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium
super se deum, ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans
asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat
non ita curasse, secundum singularitatis suae praesumptionem: ille
autem sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam
sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et
superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus
cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et
generosior creatore.

Ceterum etsi esse eum possemus confiteri, sine causa esse
eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non
haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit.
Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re,
quia si sine causa sit, perinde est atque si non sit, non habens
rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse
quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo
non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse
non debet. Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam
sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine
causa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab
homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate
formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit.
Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt,
non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine
cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis
affinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui
praestruendae nihil prospexit, malignitatis, qua plures incredulitatis
reos fecit nihil fidei procurando.

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria
et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit, narem
 

contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem
operum creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et
dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus? Plane
deus. Ergo nec mundus deo indignus; nibil etenim deus indignum
se fecit, etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius
est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum
est deo, quanto indignius deo est nibil eum omnino fecisse vel
indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo
aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos
ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet
substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis
haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus
ignem, ut Anaximenes aÃ«rem, ut Anaximander universa
caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aÃ«rem et aetherem,
ut Plato sidera, quod genus deorum igneum appellat, cum de mundo,
considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem
et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum,
quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis, reficiendisque conspirant,
ut plerique physicorum formidaverint initium ac finem
mundo constare, ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei
haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae
et Indorum gymnosophistae. Ipsa quoque vulgaris superstitio
communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et
fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium
refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iovem in substantiam
fervidam et Iunonem eius in aÃ«ream, secundum sonum
 

Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in
aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis
aratam, lavacris rigatam. Sic et Osiris quod semper sepelitur
et in vivido quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum
et vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur,
sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae
philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias
sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam.
Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis,
una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis
pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi
creatorem?

At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex de
industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate
probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate
 secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae
stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas
ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae
spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia erunt maiora, cum
tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias
creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera
hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus,
ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa
de tertio caelo descendere laboravit, cuius causa in hac cellula
creatoris etiam crucifixus est. Sed ille quidem usque nunc
nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suo(??)
unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem
quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam in sacramentis
 

propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super magistrum
discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens
quae ille desiderat. Volo inspicere si ex fide saltim, ut
non et(??)ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et libertatem
caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimice iam
tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques.
Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum
deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem.
Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem
creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset,
si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris,
substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae!
Depretias in quibus et vivis et moreris.

Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem 
suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo tertio
videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus,
interim, quaecunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse
debuerat. At nunc quale est ut dominus a XII Tiberii
Caesaris revelatus sit, substantia vero ad XV iam Severi imperatoris
nulla omnino comperta sit quae frivolis creatoris praecellens
utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore? Et
ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus
paruit eius in hoc mundo? Si dominum cepit hic mundus,
cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem?
Iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem
et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum
suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum
cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris. Ergo
et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit iam
 

locus ille maior et deo et mundo. Nihil enim non maius est id
quod capit eo quod capitur. Et videndum ne qua adhuc illic vacent
subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum
mundo suo possit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim
et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et
infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit.
Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est
innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore
Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et
materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus, secundum
formam divinitatis innata scilicet et infecta et aeterna. Aut si de
nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui
materiam subicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse
debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur
creatori, ut aeque deo. Atque ita tres interim mihi deos numera
Marcionis, factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem
in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam
ei subicit utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut
domino. Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae,
infectum infectae et aeternum acternae, quartum iam hic deum
fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in
inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui
apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam
iam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre
praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.

Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, consequens
est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus
auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis
autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius
esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visibilia
operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo
 

sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? Videbimus et apostolus
cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. 
Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus
iustis secuturae scripturarum quoque advocationi fidem sternimus,
confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo creatori
deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat,
ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus,
ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et
sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem
ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in sensu.
Alia membra fortia, alia infirma, alia honesta, alia inhonesta, alia
gemina, alia unica, alia comparia, alia disparia. Proinde et in
sensu nunc laetitia, nunc anxietas, nunc amor, nunc odium, nunc
ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis
universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia
debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum,
ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et
prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac
sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem,
quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse,
quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et
utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis suo loco
magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna,
quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica
comparent.

His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicum opus deo nostro, 
quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et
omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam
 

magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris!
Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum probari
oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur,
an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de
beneficiis dinoscetur. Celerum non quia liberasse dicitur hominem,
ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse
dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non
liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur,
cum potuerit et esse et non liberasse? Nunc in isto articulo
ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum
condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus,
quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum;
deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem
quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam.
Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in
notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessarius,
qua deus, et quidem melior quo necessarior, latere
non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut
causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo,
cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut
bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae
revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit.
Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum
alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola
demonstratione.

Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando potuit,
quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat,
 

aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus.
Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes,
de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum
et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet,
an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum.
Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo natura
cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex
operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est,
naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem
sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus
qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen
hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si
per humanam coniecturam, nega deum alias cognosci posse quam
per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, verum
et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis;
ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro
volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis
extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit
secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura
iam intellegunt. Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo
Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem
et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc
aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec
imperatorem.

Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, 
etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in
Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius.
Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.
 

Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut
ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam
creatoris, et quidem paucis. Anno xv Tiberii Christus Iesus de
caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutem,
qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo
exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen
constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio
autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum
dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et
Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum
induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant
tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio
non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non
fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione
primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest,
ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium
et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli
eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur
et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses
Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam
evangelii cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum
utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum.
Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum
evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem
deum in notitia non fuisse qui ab argumento separationis
innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem,
sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem
adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam
ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa
utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii
 

tuebatur praeter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio
a Pontico immissa est.

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria 
est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem
non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii
quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine,
qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec
scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque,
columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non 
recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo
qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset
aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat.
Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum
aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum
scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, 
ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege
tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea
accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis
erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate,
quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione
de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, 
inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres 
irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre,
ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius
dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam
habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem
vindicantes et observantes tempora et dies et menses
et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse
debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de
hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera 
transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et 
disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum
illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate 
vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini
 

praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam
sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum
dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis
 profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius
et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias
 eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem
magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit
anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat,
et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli
sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab
apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos
et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium
Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad
vetustatem recusatam a creatore.

Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem
cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit,
sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem
sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat:
 Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum
iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi
meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt
in unum adversus dominum et adversus Christum eius.
Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio
esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum
novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas
abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum
omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis,
quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius
derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius,
sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto
edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis,
nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam
si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum
inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum
tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam
 

apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam,
et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie
apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census
ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae
erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae
creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census,
et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in
regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem
quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus
notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse,
et definitio superior instructa est, non esse credendum deum
quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes,
id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit
etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis
omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam
creatoris circumlator ostenditur.

Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque 
iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum
defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam,
vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius,
per idque examinetur per quod creatori praefertur. Et utique erunt
regulae cerfae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut
inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum
enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum
 

et in introitu causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde
agens quod agi habuit. Erat enim iam mors, et aculeus mortis
delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet
alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens,
si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit.
Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint
aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur,
ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. Ita et bonitas
perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium
proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas,
et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si
antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio
operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur
non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari
haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum
naturalibus suis fungi; quae si continentur quo minus currant,
naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit.
Hinc censetur, si agat; sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem
interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle
quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando
in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalia
bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non
licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo
par, quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui
perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat.
Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest
enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur
cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim
a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate
cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur
malignitatis. Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum
possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum
 

denique creatoris elogium in illum rescribetur qui saevitias eius
bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat,
eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius
arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis,
et pereunt iam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc
melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? Si ut ex hoc melior
inveniretur, quanto creator deterior haberetur? satis et in isto consilio
malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius
admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico
iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat
dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in
deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae
fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam
non statim causae suae exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus,
et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina,
si ab aevo deus, et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone
et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius
divina bonitas in terris dedicaretur.

Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia 
esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec
aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit,
nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum
cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum
ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem
dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit
hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam
bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos
voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque
nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo
non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando
praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam
diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi
 

proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque
illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius
exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis
inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio
indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut
dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum
prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda
autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum,
quale est secundam ei rationem referri cui deficit
prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae?
Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum
redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem.
Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest
ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo
gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus
illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis
habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria
eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima
efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum
in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis
videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae
per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro
domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro
extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam
iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius
et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur,
ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem,
quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis
vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam
damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis
irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium,
educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium,
patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te,
si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non
 

putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur,
ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo
sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur,
de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis
operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus
fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius,
faciat iratum?

Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus 
in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui 
in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de
imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis,
nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo
et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum,
quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed
pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus
vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore
parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni,
partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas,
sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est,
quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis
autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non
iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem,
in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem,
si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem,
quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers
bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse
debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum
bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit
imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere,
scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non
 

resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis?
Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in
salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum?
Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur,
et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni
delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus
animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit.
Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta
bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens
in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius
Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem
tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est
illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud
quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis,
 ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit,
limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est
homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus
hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc,
non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum
bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi
defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et
solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat
haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere
multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut
homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio
atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita,
et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus
tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et
 

scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius,
cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non
et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem,
apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo
bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum
ostendere a quo non perfecte liberaris.

Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus 
eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem
neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis
nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in
tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur,
nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti
par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris
appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo
suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut
deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia
quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum
affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile
sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam
ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires),
aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat
(et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi
per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid
illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim
hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim
opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem,
utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati,
ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas
sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet?
Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid
et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit
in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro
nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit
 

ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive
delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum,
hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret
quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et
curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo
liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus
liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant
necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia,
odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia
si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat,
liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit
ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus,
per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis
praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis,
Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et
exprobrantur.

At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio
solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi
quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque
irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem praestat,
non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et
quidem plenior. Quale est enim ut praecepta constituat non executurus,
ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus,
extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis?
Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum
multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut
non defenderet quod prohibuisset? Immo et permisisse directo
debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc
tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. Et utique non
aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus
 

ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa
comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si
irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum
offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed
non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec
laeditur voluntas eius, cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum
secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod
non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis,
nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen, si
fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri
ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri.
Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et
idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum
pronuntiavit. Ergo et ille iam iudicat. Si indignum est deum iudicare,
aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo
nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum. Atquin nihil
deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti:
primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam
in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia
aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit.
Malo autem parcere deum indignius sit quam animadvertere, et quidem
deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus,
uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione
mali impleat.

Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit 
autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis
praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet
damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit
quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare.
Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria
praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum
hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec
offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in
gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris:
bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris
solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem
 

deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo
prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non
timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur.
Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc
nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi
timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat
et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec
legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter
disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam
timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio,
diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat,
non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique
adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non
times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum,
quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent?
Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et
caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus
statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit,
inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum
timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate
quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet.
Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori
cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et
hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio
damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo
optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat
consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in
detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et
offenso et executore delicti, id est iudice.

Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris
 

deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam
provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne
illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem
eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod
deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum
usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum,
atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam,
non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei
eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur?
Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere
qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si
absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit
ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio
est hominis, quomodo regenerat qui non generavit?
Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est.
Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui
animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus
anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se resignatum,
lavat hominem, nunquam apud se coinquinatum, et in hoc
totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis? Nec
rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam
deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam
infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid
dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam
sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid
non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem
operis non rependens carni salutem? Quid et honorem
sanctitatis in illa mori patitur?

Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi 
caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus
 

ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio
ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem
sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae,
sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur
et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius.
Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus,
sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus
cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes,
cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris,
qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??)
generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros
et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius
exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur
quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic
nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in
luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter
statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio
reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est
 tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem
proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam,
 sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum
insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem
apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide
matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum
aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui
 plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et
qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit
Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non
tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges,
sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem
et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi
sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam
dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae
negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
 

studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt,
sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum
licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut 
et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate
dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo
abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis
repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione?
Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an
hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem
volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo
habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur?
Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam
subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat
haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non
erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille
animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in
vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo
interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus
esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod
marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis
natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae
divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant.
Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde
si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo
tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus
Marcion utitur.

Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo
libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus
deis adversus Marcionem retractandis suum cuique tilulum et volumen
distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes
omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus
ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere. Non
enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud
subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aedificat
qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse,
quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso
deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus.
divinitatem nihil iam quaereretur in deum verum, quem quanto constaret
esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque
sine controversia haberi deceret, adoraudum potius quam
iudicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam
timendum ob severitatem. Quid enim amplius homini necessarium
quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat,
quia alius deus non erat?

At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor
universitatis. Ideo tantum opinor, quia a primordio notus
 
est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum
ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis cognitus
non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes
praesumendum, quia quem constat esse reprehendere magis
possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum,
aliqui proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis ideo alium
solem praesumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat
non videt. Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat,
et quando non putas, optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior
vel etiam sordidior atque corruptior. rationi tamen suae par
est. Eam tu si perspicere non vales, iam nec ullius alterius
solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris.
Nam qui in inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? Quin
potius infirmitati tuae parcis, nec in periculum extenderis, habens
deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, cum id primum
conspexeris eum esse quem non scias nisi ex parte qua voluit
ipse. Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens
retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires, non accusares,
immo nec retractares. Reddens nomen illi negas substantiam
nominis, id est magnitudinis quae deus dicitur, non tantam eam
agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo
non esset. Esaias iam tum apostolus prospiciens haeretica
corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius 
eius fuil? aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiae
quis demonstravit ei? Cui et apostolus condicet, O profundum 
divitiarum et sophiae dei, ut ininvestigabilia iudicia eius, utique
dei iudicis, et ininvestigabiles viae eius, utique intellectus et scientiae,
quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis,
dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cogno-
 

 scat aliquis quae sint in deo nisi spiritus dei. Mundi autem habentes
 spiritum, non agnoscentes in sapientia dei per sapientiam
deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia
mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est
 penes mundum. Sed nos scimus stultum dei sapientius hominibus
et invalidum dei validius hominibus. Et ita deus tunc maxime
magnus, cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum homini
non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo ant plures.
 Quodsi a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus
stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit,
 ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum
 est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei
cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiae suae
et in ergastulum terrae laborandae relegatus in ipso opere prono
et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo
generi suo tradidit, duntaxat animali et baeretico, non recipienti
quae sunt dei? Ant quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim
pronuntiare quod per electionem suae potius quam divinae
sententiae admisit? Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit,
Non prudenter definxisti me. Confessus est seductionem. Non
occultavit seductricem. Rudis admodum haereticus fuit. Non
obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit
auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat,
et ipse, si forte, iudicem fecerat a primordio.

Igitur oportebit ineuntes examinalionem in deum notum, si
quaeritur in qua condicione sit notus, ab operibus eius incipere,
quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas eius
et exinde constituta atque praescripta aliquem sensum suggerat no-
 

bis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit. Possunt
autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam
quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos indignam
ostendimus in deo illorum. Iam hoc ipsum, quod materia est
agnitionis suae, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit.
Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in aeternum
latere, id est, non esse aliquid cui deus cognosceretur. Quid enim
tam bonum quam notitia et fructus dei? Nam etsi nondum apparebat
hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret,
sed deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam
summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non
utique repentinam nec obventiciae bonitatis nec provocaticiae animationis,
quasi exinde censendam quo coepit operari. Si enim ipsa
constituit initium exinde quo coepit operari, non habuit initium
ipsa cum fecit. Initio autem facto ab ea etiam ratio temporum
nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria
caelestia disposita sunt. Erunt enim, inquit, in tempora et menses 
et annos. Ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit
tempus, sicut nec initium ante initium quae constituit initium.
Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de immensa et
interminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventicia
et provocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam
temporis speciem, sed et aeterna et deo ingenita et perpetua
praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens iam hinc
bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa
malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitale
committi.

Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei 
ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium
homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum
et maiorem, ut in magna tanquam in minore proluderet
atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum
quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet
operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum. Eructavit, 
inquit, cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum

 


fructum optimum utique optimae arboris Marcion. Imperitissimus 
rusticus quidem in malam bonam inseruit. Sed non valebit blasphemiae 
surculus; arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris 
natura testabitur. Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit.
 Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus, quis bonum, non 
quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns 
honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione 
conspectus. Sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus
deus commendaretur, bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc
sermo non norat, quia nec malefacere. Videbimus causas quae hoc 
quoque a deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, 
satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc 
totum. Quis denique dignus incolere del opera quam 
ipsius imago et similitude? Eam quoque bonitas et quidem operantior 
operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam

 verbo blandienti praemisso, Faciamus hominem ad imaginem et 
similitudinem nostram. Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de
limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus 
exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. 
Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cogno minandis. 
Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam
totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus 
in paradisum iam tunc de mundo in ecelesiam. Eadem

 
bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. Non est enim,
inquit, bonum, solum esse bominem. Sciebat illi sexum Mariae 
et deinceps ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam
in controversias torques, bonitas erogavitd, consulens homini, quo 
deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus 
famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio

 

liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset
qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et
scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus
qui subiecerat illi omnia. Cuius legis observandae consilium
bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini. 
Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis,
ne ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis
imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut
poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit qui
ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel
bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis,
ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et
benignis.

Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus 
expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum 
ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et
avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem
suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet
censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum
a diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet,
et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere
valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus
divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum
est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium
neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset,
si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo
evenit quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in
creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et
praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte 
definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes.
Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona,
sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo.
Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex
 

nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo vel sic magna,
dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens.
De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes
quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in
omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo
disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset,
nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. Igitur si
et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire
homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus
et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per
deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis
invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem
dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam.
Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano
ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam
ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis,
et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum
eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. Non enim poneretur
lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua
potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur,
si non et conlemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis
ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias
totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo,
et minante, et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum
libero et voluntario homine.

Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam
hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo, sed
ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum
institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset,
hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius
commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiora
ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius
huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes
apud deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec
 

bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter
bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci;
bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse
quod deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset quam
imago dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale.
Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae
potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur,
arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia
homini accommodata est quae huius status esset, afflatus
dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut
totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione
regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem
dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola
nunc bonitas deputetur quae tantum bomini largita sit, id est arbitrii
libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionnem.
Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio
habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui
totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est
formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed
institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet
bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum
sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo
natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati
a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum,
ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio
bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii,
non favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret
homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate,
iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde
ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior
homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret
hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed neces-
 

sitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii,
proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in
utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret
et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam
et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud
efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum nec boni
nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate
fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est,
non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando
vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum
libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur
circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa
prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum
constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere
debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed
dispecto, quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est
cetera explorare. Ceterum facile est offendentes statim in hominis
ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre
quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique
et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a
deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius
ream ostendet quod ipsa commisit.

Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et
ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen
a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in
omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit
quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni,
sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis,
quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut
conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii
libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus,
utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat,
fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum
deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet
aliquid?), quantum vero in homine, secundum motus libertatis
ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui prae-
 

stat ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat
uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret
in ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas
intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui aggressus
in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset
arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique
puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum
revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu
feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem,
instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat
liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit?
Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an
in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri
videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum
esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat
male
 hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam
gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo,
si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus
fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi
suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. Haec dignissime
peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia
et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra
pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus
suis functo ut et rationalibus et bonis.

Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut 
non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur
vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam,
recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita
non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam 
restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. Igitur
sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum
attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam,
ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit,
sed liber et suae potcstatis qui seductus est, sed imago et simili-
 
tudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali
 quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores
flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset
infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit,
sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi,
nec quem excusabilem sciret nomine imbellicitatis, eum definitione
mortis convenisset; postremo non libertale nec potestate arbitrii
fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem
hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum
eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem
diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax 
invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec
potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad
hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod
Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. Quidam
enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec
curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant
haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum
deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum minorem
spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non
tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura,
non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum.
Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim
spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non
usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse,
aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit spiritus,
non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est
 

spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago,
non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate
et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis
anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque,
qua rationalis, capax intellectus et scicntiae, tamen et in his imago,
et non usque ad ipsam vim divintatis, sic nec usque ad iutegritatem
a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est veritati, et hoc solum
imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat
veritalis, vi tamen ipsa caret, non babens motum, ita et
anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id
est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset anima, sed
spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus. Et alias
autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum
et alflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus. Nec tu
enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de
anima tua flaveris, sicut el deus de spiritu suo. Denique cum manifeste
scriptura dicat flasse deum in faciem bominis, et factum 
hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit
eam a condicione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab
artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo
ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus.
Ipsum quod anima vocitatus est flatus. Vide etiam ne de afflatus
condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo,
inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum illam
exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum
vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est domnum 
universitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos 
iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit.
Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere; potuit, sed non debuit.
Potuisse enim babuit per substantiae exilitatem, qua afflatus,
non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem,
qua liber, non servus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi,
sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae
exilitas et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud
 

iam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id
est per afflatum, sed per illud quod substantiae accessit, id est per
liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine
vero qua voluit agitatum. Quodsi ita se habent, omnis iam dei
dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim arbitrii
non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut
debuit administrata est. Quod denique malum describes crea(??)?
Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus
est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator.
Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori
faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit,
non utique futuram si non contempsisset.

Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium,
ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam
ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo
quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod
autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest
ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum,
primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi
morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset
divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et
infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma
operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium
editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas
Exechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum
angelum illum quam sponte corruptum. In persona enim principis
 Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me
dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et
dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui
scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona
decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo
omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim,
 

ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat.
Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum,
carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, amethystum,
chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua
et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub imposui
te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti
invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae
sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas
tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli,
non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo
quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem
Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte
sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus
quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus,
inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur 
deiectus est satanas, Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris
viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae,
a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium
conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus,
qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus
in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae,
illi eas reputans, quibus scilicet laesit bominem eiectum a dei
obsequio, et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit. atque ita
exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit,
delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus,
ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate
eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus
est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae
 

exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem
bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli
quo hominis restitutionem. Certamini enim dedit spatium, ut
et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat
illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam
recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat
ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens
hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris
vitae iam de vita regressurum.

Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum
bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt, saevus.
 Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed
quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum
generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quae in
adiutorium maseulo, non in servitium fuerat destinata. Statim et
 terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae, sed
ante foenum et herbae et arborum fruetuosa. Statim sudor et
labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta
secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad
mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus, sed ante
sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum naturam,
severitas posterior secundum causam. Illa ingenita, haec accidens;
illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. Nec natura
enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam
evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei deus
praestitit. Incipe nunc etiam iudicis statum ut affinem mali arguere,
qui idcirco alium deum somniasti,
 solummodo bonum, quia non
potes iudicem; quamquam et illum ut iudicem ostendimus. Aut si
non iudicem, certe perversum ac vanum disciplinae non vindicandae,
id est non iudicandae, constitutorem. Non reprobas autem deum
iudicem, qui non iudicem deum probas. Ipsam sine dubio iustitiam
accusare debebis, quae iudicem praestat, aut et eam in species
malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere.
Nunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris
iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam
 
de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut
et boni aemulum nibil non malum. Igitur quanto malum ininstitia,
tanto bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda
bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non
erit bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum
autem omne quod iustum.

Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae, separationem 
earum non potes cavere. Quo ore constitues diversitatem
duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et
seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A
primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter
utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia
modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum
quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod
inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et
noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem,
inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora
et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter
arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter
aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita
iustitia distinxit. Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est.
Omnis situs. habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus,
occasus singulorum iudicia sunt creatoris. Ne putes eum exinde
iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa
mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice
omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem
nec obventiciam deputandam quae in domino inventa sit arbitratrix
operum eius.

At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas
dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia
dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut
seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque
pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur,
proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc iustitiae
opus procuratio boniatis est; quod iudicando damnat, quod damnando
punit. quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit.
Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert.
Non enim sufficebat bonum per semetipsum commendari, iam sub
adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non
tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi
vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere
et custodire compelleret. Ceterum tot illecebris mali expugnantibus
bonum quis illud appeteret quod impune contemeret? Quis custodiret
 quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et
multo frequentiorem: nonne omenes illa laberentur, si nihil in illa
timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo
avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices,
quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit?
Qualem oportet deum velles? qualem malle expediret, sub quo
delicta gauderent, cui diablus illuderet. Illum bonum iudicares
deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti?
Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus,
nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator?
Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus
est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et
iuvandi et laedendi potens. Minus est tantummodo prodesse, quia
non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia
 

bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem
secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est,
ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit.
Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divnitatis ipsius, exhibens
deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum
disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem
diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum, quia
malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum, 
diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, 
et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes.
Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud 
obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.

Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, 
mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens
mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam
haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur
malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli 
communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem,
quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem
intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos
autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti
et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti
definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum,
malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae
deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala
delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici.
Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine
bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica,
atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes
malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt,
iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus
etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste
hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo
voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et
ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius
hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-
 
 
 cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari
qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens
superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat,
postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae,
ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit
 et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed
irreverentibus in prophetam.

Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit,
tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae
reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras
quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia
reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem.
Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia
remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes
legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam
suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum
destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum
in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut
per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod
 postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse
et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem
delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti
sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita
iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium
veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in
filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi
 sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et
filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit
quod iam audierat.

Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est 
iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis,
sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia
haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda
erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non
poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa
culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse
debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et
amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus
esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem,
temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala
ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem
admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis.
Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro
erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani
habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe
sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde
venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et
aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo
et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum
deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi,
qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae
conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in
deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis
distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis
communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes
dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione
sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani
sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et
 animi divini et
humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam
corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae
quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae.
Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo
ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?
 
Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum
confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum
qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a
deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum
est ut in deo potius humana constituas quam in homine
divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem.
Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem
motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet
non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus
distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo,
patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem,
cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia
solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis,
non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis
proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur,
sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse
est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram
propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem
propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam
propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes,
et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est.
Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter
quem homo eadem patitur aeque suo more.

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut
dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis
ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu
puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super
 bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos,
quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque
testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere
ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
 

legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis,
illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam
mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam 
destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae 
lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia 
fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum 
ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae 
confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens
iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur
iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum
ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem.
Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter
quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem
doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices
forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et
Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis
accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere,
Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium
dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem,
et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae
et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam
humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate 
solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo
locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis
laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in
bominum refrigeria erudiretur.

Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? 
ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro
dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo
exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
 

spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel
etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam
 postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus,
 interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae
repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis,
ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa
prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et
alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil
amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid
cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta
aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos
impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum,
cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et
comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae
 fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et
biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur
ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum
ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo
ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus,
et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane
creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus
Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum
negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia
 sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi
multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de
manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum
in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni
suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab
ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris
faciendis delinqueret.

Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae
domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
 

istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento
vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam 
in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac
nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio
summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem
obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis
attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in
omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si
simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat,
nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus
legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit,
docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, 
exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere
quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam
integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti 
et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum
si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere,
compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare 
a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam,
irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, 
non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec 
in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum 
et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac
 

 nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam
fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in
 hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam
lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum
suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et
 omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et
purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit
ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino,
 et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini
super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas
animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos
 in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum,
et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu
domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa
eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus
animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris
intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse,
quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.

Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque pisculentum
de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras
hine blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque
iam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quae relucentem
bonitatem creatoris infuscent. Sed et per istas caligines
sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum,
obicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et
 argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios, Age, infelicissime
haeretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque
 
gentem prius, et ita de auctore praecepti iudicabis. Reposcunt
Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas
petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum
nomine, ex eodem scripturae instrumento, mercedes restitui oportere
illius operariae servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus
et villis aedificatis. Quid iudicabis, optimi dei elector. Hebraeos
fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem? Nam et
aiunt ita actum per legatos utrinque, Aegyptiorum quidem repetentium
vasa, Iudaeorum vero reposcentium operas suas. Et tamen
vasis iustitia renuntiaverunt ibi Aegyptii. Hodie adversus Marcionitas
amplius allegant Hebraei, negantes compensationi satis esse,
quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operae
per tot annos vel singulis nummis diurnis aestimentur. Quae autem
pars maior, repetentium vasa an incolentium villas et urbes? Querela
ergo maior Aegyptiorum, an gratia Hebraeorum? Ut solo iniuriarum
iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in
ergastulum subacti? ut solas scapulas suas scribae eorum apud
subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas?
Non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum
ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium
collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasset. Igitur si bona
Hebraeorum causa, bona iam et causa, id est mandatum, creatoris,
qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in
tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitae compensationis
 

expunxi. Plane minus exigi iussit, Hebraeis etiam filios Aegyptii
restituere debuerant.

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras ut
mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et iubentis arcam
circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione
civitatis Hiericho. Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana,
 non divina, prohibentem. Siquidem, Sex, inquit, diebus operare,
et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo
tuo; non facies in ea omne opus. Quod? utique tuum. Consequens
enim est ut ea opera sabbato auferret quae sex diebus supra
indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana. Arcam vero
circumferre neque cotidianum opus videri potest neque bumanum,
sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto utique
divinum. Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum
esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan
nec admittis. Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate
veritatis, non curiositate. Sicut et nunc certa distinctio
est sabbati, humana, non divina, opera prohibentis. Ideoque qui
sabbatis lignatum ierat, morti datus est. Suum enim opus fecerat,
lege interdictum. Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune
gesserunt. Non suum enim opus, sed dei, ex praecepto scilicet
ipsius, administraverant.

Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in caelo et
in terra et in aquis ostendit et causas, idololatriae scilicet caecae
substantiam cohibentes. Subicit enim, Non adorabitis ea neque
servietis illis. Serpentis autem aenei effigies postea praecepta
Moysi a domino non ad idololatriae titulum pertinebat, sed ad
remediandos eos qui a serpentibus infestabantur. Et taceo de figura
 

remedii. Sic et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum
exemplum certe simplex ornamentum; accommodata suggestui,
longe diversas habendo causas ab idololatriae condicione, ob quam
similitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi
refragari, non in eo similitudinis statu deprebensa ob quem similitudo
prohibetur. Diximus de sacrificiorum rationali institutione,
avocanti scilicet ab idolis ad deum officia ea quae si rursus
eiecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? 
hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset. Non
enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus 
aeternus non esuriet nec sitiet. Nam etsi ad oblationes Abel advertit,
et holocausta NoÃ« odoratus est libenter, quae iocunditas sive
viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum? Sed
animus simplex et deum metuens offerentium ea quae a deo habebant,
et pabuli et suavis olentiae, gratiae apud deum deputabatur,
non quae fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem
scilicet dei. Si cliens diviti aut regi nihil desideranti
tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas
muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii?
At si cliens ei munera ultro, vel etiam edicta, ordine suo offerat,
et sollemnia regis observet, non ex fide tamen, nec corde puro,
nec pleno circs cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex
ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum?
Plenus sum et Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata; 
vestra dicendo quae secundum libidinem suam, non secundum
 

religionem dei celebrande sua iam, non dei fecerant, condicionalem
idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quae
administranda praescripserat.

Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi, cum
reprobat aliquando probatos, aut improvidum, cum probat quandoque
reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita aut ignoret
futura, atquin nihil tam bono et iudici convenit quam pro
 praesentibus meritis et reicere et adlegere. Adlegitur Sanl, sed
 nondum despector prophetae Samuelis. Reicitur Salomon, sed iam
a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum
mancipatus. Quid faceret creator, ne a Marcionitis reprehenderetur?
Bene adhuc agentes praedamnaret iam propter futura delicta?
Sed dei boni non erat nondum merentes praedamnare. Proinde
peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta? Sed iusti
iudicis non erat rescissis iam bonis pristinis scelera donare. Aut
quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem
nunquam posset recusare? Vel quis item sine aliquo bono opere,
ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere?
Exhibe bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper,
et nunquam adlegetur. Ceterum si idem homo, ut in utroque
pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice,
qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura
gravissima et providentissima merita temporis cuiusque dispensat.

Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde
mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione
 paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim
 

Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali
operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in
bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem
eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam
Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum
Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim
adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis IsraÃ«lis, dignissime adlegerat.
Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit
improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris
et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed
malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione,
quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est
invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam
eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et 
paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec
fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere 
in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et
miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem
malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi
scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et
miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales
tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse
debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae
concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam
malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen
nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio
subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et
in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam
nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi
mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit,
Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, 
non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut
congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur
in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt,
ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi-
 
ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos
interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus
ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius
malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet,
et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum
reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque
decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male
destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam
malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo,
dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat
in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique
non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam,
paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei.
Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum
et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde.
In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in
tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam
et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli,
 Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud
proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes,
et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo
est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam
divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque
ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur,
sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae?
Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil
enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris,
quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine,
nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et
in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed
ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum
variantium sese occursu regi ostendimus.

Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates 
et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas
purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet 
ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset
interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi
nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem
evocatum prodere in conspectum domini, non sola nominis
inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec
enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi
es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es?
id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi
et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit
manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum
huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque
Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta
fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut
furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid
subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum
divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat
deus quasa incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem
in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi
delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur
ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem
Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii
potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita
nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam
negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore 
tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. Nam etsi Adam
propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente
domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de 
futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur?
Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno
vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis
temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse
 

se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis
candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et
maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut
praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit
ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne deliuquens homo
quid sibi agendum sit ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram
 descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad
me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet
ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis
necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens
sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei
irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset,
vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit
ut quod vellet efficeret.

Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo,
inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere,
si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis
alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis,
an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse
qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans
vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse.
Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent,
tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat
igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino
non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti.
Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut
comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens,
nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus
deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem
 efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et
indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam.
Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem,
immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut
 

et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo,
qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris
deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed
sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod
ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit.
Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille
postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres
quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc 
ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem
creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse
humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset,
per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae
mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna,
homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam
dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si
cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo
diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in
reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis,
non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum
humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem
sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut
etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro
quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis
contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates,
quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus
obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a
vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris
nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis
et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex
semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni
suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, 
sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque
 

dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam
inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine.
Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui
iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur
 evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse
 enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet,
patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse
erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in
persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur
quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique
et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo.
Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio
et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente
in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus
hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit.
Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae
salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur.
Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex
 aequo agere cum
deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret.
Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum.
Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem
creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum
merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum
optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro
captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem
depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index,
nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur?
Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et
de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si
lamen saevum.

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et
 
ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit
deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse
alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem
via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio
ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum
et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et
tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster,
proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit,
eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit
mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim,
quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis
pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum
deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam
emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed
auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento,
tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo
eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem
prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus
percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret.
Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset.
Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium
est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos
saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non
facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi.
Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum
quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse
deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique
periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed
expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.

Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem,
si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris
tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia
deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque
iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis,
compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex
qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque
ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a
fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos
in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum
Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil
aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis,
quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum
studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem
magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus,
bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut
bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem;
quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus
mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita
per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus
quam repercussus, et redditus potius quam exclusus,
praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas,
utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo
eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant?
Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten,
qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu-
 

latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam
ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa
lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion,
alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum,
quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses.
Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare
perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post
decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum
est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum
determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem,
quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius
Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit,
id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius
Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur
apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet
pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur.
Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista
seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum
Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.
Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem.
Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est
ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut
facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus
quam eum qui semper sit praedicatus.

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. 
Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat,
ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater
de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus
praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis
patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius
auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa
defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem
praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam
pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator
designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset.
Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque
principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et
mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine
sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius
et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo
subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum,
cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione
et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod
scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset
qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut
prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam
fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine
fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur
ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae
scilicet credere didicisset ex praedicatione.

Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se 
et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus
per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem
ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,
 
 siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas
edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos,
temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut
etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde
se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde
ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo
auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum
documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit,
posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione
posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante
iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato
non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem
venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet,
praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus,
et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi,
qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim
creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas,
interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per
Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere
tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum
fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent,
ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos
suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta
invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus
etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo
nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic
quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis
exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum
creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum,
ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
 

Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur?
Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum
credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci
per deum debuit.

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, 
ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit,
filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem,
ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur
Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi
etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum
intueor dominum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi creatoris
annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque
id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens,
eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in
Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et
expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse
proprias dispositiones superduceret. Ceterum paenitentia tantae
patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseveraverit.
Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi.
Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa
tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin
in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus,
ante Christum vero eius tam propere. Alterum vero iam
dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem
tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse!
circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius
et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum,
et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem
quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet
et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem
emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem
revocare non potuerit? Aut si emendavit creatorem, post illum
revelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius
aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior
emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum
rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus crea-
 

torem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat
adversus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclurus
ordinem suum, tunc, si forte, credendus est, aut si iam
hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet
peracturus.

His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo.
Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video
aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum,
ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus
Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse
habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim,
naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae,
cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixtae
obtundant lectoris intentionem. Duas itaque causas prophetici eloquii
adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua
futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati
competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit
apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum
dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticae magis familiare
est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque
ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut
 per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas
in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive
enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos sive prophetes
de semetipso secuudum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen
factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque
figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter
 intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos
 dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de
 rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, non
 

tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum;
quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit,
dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum 
et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent 
me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab
hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque
cantricibus fausta omina relaturus est. Et quid ego de isto genere
amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem
bubus terentibus os liberum non de bubus, sed de nobis 
interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum 
adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum 
Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio 
de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et
futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam
agnoscere.

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae 
litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus,
non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae.
Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret
qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum
venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; atque ita
coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem
sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit non
modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut
adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi,
si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia
lex, sed Pontica caverat errare ludaeos in Christum suum non
 

licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel
sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos
errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum
de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. Porro cum et
praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos,
iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in
quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas
scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique
et ignorabilem affirmant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati
posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedicationes
in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent
Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus
 ademptam populo a creatore. Auferam, inquit, sapientiam sapientium
 illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et,
Aure audietis, et non audietis, et oculis videbitis, et non videbitis:
incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter
audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et
oculis videant et corde coniciant et convertantur, et sanem illos.
Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes
deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus
quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum, et concludente
 spiritum, et annuntiante in homines Christum suum secundum
 Io(??)lem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam
etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio
id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agni-
 
tionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod
annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus
eorum, id est scribis et prudentibus eorum, id est pharisaeis,
pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique
Christum docentem, et oculis visuro, et non visuro, utique Christum
signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi 
pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum
exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi 
me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe
domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit.
Nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum,
spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus 
nostri, Christus dominus, qui ah initio vicarius patris in dei
nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi
fuisse iam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri
praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum 
Israel. Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum
volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem,
nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum
creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris.
Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse
Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint
nec filium agnoscere poluisse per eiusdem substantiae conditionem,
cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio,
certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis iam apparet
quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut
extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes.
Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam
fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper
fuerat praedicatum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod
habendo substantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis
vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae
eventum. Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique
sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in
 

signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem
qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem,
deduxerint in indicium et suo iure punierint, alienum scilicet
non iudicaluri. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse
videantur qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo
rationem quoque errorum eius, a quo ducatum muluatus in hac
argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos
dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus
eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam
ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem
sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem
 honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus,
sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria,
et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species
eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga,
 et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis
 et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos,
 vermem se pronuntians, et non hominem, ignominiam hominis et
nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui
competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis
nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem
adsumptus et sublimatus in consummationem templi,
 ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem, de monte praecisa,
quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret.
 De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli, tanquam
filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat
in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data
est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera,
et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in sevum,
quae non auferetur, et regnum eius, quod non vitiabitur, tunc
scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem
super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios
hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te
 

deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate 
tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit 
eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit
illum et subiciet omnia pedibus eius. Tunc et cognoscent eumz 
qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique
quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae.
Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, 
Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud 
Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, 
verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in
dues adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis
passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei,
auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator,
debinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et
mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et houore.
Si enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, 
nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares
quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum,
quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus
laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus
et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra
civitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus
dominicae passionis. Alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus
templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat,
qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id
est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur,
ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus
et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus
canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco
quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes,
id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem,
certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum
negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit,
dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.

Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt, a vipera, 
 

mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma
vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit
auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos
 apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in
carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia
et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant
deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit
praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam
Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat
nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum
a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur,
ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non
erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo
nec homo, proinde deus Christus, nec deus. Cur enim non etiam
dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia
qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto
tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso
veritatem spiritus fallacia carnis confundens negatam ab apostolo,
 Iucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit
communicationem? Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus
caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta
sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae
quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio, vel
tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum
credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil
plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus:
imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi
eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est
passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur
totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus,
mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique
veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis
 nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inpri-
 

mis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus
sit, et quod resurrexerit tertia die. Porro si caro eius
negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est
passio, per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta,
secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur,
nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non
resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet
carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione
Christi infirmata
 etiam nostra subversa est. Nec ea enim
valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. Nam
sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur
ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi 
non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis
est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur
autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint,
quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Et sumus
adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane
resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos 
creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint
apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et
pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris
ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et
perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla
quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.
Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis
caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile
non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere,
multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse
substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius.
Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit,
merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem.
Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit
qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem,
aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem,
qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-
 
dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque
 substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit,
sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum
angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis
unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc
definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus
testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri
quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae.
Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis
ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus,
qua et humana vere fuerit et innata: humana vere
propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non
possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana;
innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat,
ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita
etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne,
in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis
tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum
natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines
conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis
dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse,
quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde
sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen
 non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos
ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos
vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus
eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque
qui angelos in homines formarit aliquando.

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut
alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium
dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si
aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam,
cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim
dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo.
Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-
 

stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere
conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas
fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum
instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi
in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis
conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet
dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et
inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator
meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum
cum homine congressus est, et elementorum corporibus in
repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis
ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis
paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna
est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit,
absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit
veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam
fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit
deo superiori?

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion 
cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae
nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur,
ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime
et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo
non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis
creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et
Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus
Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius
 

tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur
Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret,
sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et
 mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et
 ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt
foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe
cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur.
Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem,
tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui
homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis
expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod
pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem?
viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si
aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam
tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in
hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam
praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua
valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse,
ne originem carnis non desaltasset, qui personam
substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti:
ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam
vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda
opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae
originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis
producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda
tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros
exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna
confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et
natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus,
minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit
 

et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae
alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere
omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam
mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas
fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat
haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur.
Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus,
quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in
carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis,
utpote Christus creatoris.

Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, 
contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus
Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci 
et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro iste, qui
venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica
functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque
capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis,
Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, 
sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae
gentis est, sensus autem eius quod est Deus nobiscum, ex interpretatione
communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus,
quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo.
Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum
dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut, quia
penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis
venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc
sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo
et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum
deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum
deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens.
Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus
est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti 
estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione
nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis,
quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur
Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est
Nobiscum deus.

Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et
spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem
portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura
 promittat. Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem,
accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an
hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet
vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non
tuba, sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de
muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem
destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus?
Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in
proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis
armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.
Enimvero si nusquam hoc natura concedit, aute militare
quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris
vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed
et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur
prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, ra-
 
tionem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit 
vobis dominus signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium.
Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum
non fuisset. Denique et Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri
audent, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et
parituram scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil sigui
videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus.
In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans
vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur.
Sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius ordo
iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique
in signum est malitiae non assentaturi, et hoc enim infantia est,
sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis,
immo redde evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam
intellegitur prephetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem
orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes,
et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et
armis. Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem,
id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est
creatori virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere,
sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et 
congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et
argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur 
illi ex auro Arabiae, et rursus, Reges Arabum et Saba munera
offerent illi. Nam et Magos reges babuit fere Oriens, et Damascus
Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in
Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Chri-
 

stus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odore;
spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et
muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et
regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti
Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam
enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam,
qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc
enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum ex
 comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat
archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae vocat.
 Et idem alibi, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethea,
ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat,
 Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis
intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic
et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis figura est,
proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis.
Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit
despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam.
Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege,
cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo,
quem intercipere quaerebat.

Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem
existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi
verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris.
 Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis
 de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est
gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei
de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item
 subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter
veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur,
et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam,
propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit
ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi
 ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum,
quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum,
duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum
 

diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae
omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen.
Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum
Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, 
et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere
iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli
ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod
est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit 
mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse
bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam,
licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense
sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat
et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud
David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait,
Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem
terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu
fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione
devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus
scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae
tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones
cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.
Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger
Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae,
verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et
arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi
loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius
utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in
tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator,
quia non talis ab Esaia praedicatur.

De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim 
nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis
Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune
est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque
dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum,
certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen
 

quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus
 divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt
qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen
non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur
a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo
subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et
nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones
duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam
dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum
et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam
diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum
nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus
si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit.
Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno
instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo
uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata
quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo
 denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec
vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum
senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege
vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud
vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec
corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur?
Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi
vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si
non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit,
etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus
est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit,
ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus
vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma
affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi
per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum
deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est
fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt
pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes.
Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre-
 

diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei
Christum, sicut evangelium probabit.

Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur 
etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos
nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti
sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum,
ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res.
Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam
potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo
nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo
solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo
miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium
eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris
 irreperet,
obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris:
sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia
non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum
constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris,
in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et
hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur 
Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et
incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram
futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod
sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram
promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, 
qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per
legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire
habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim
Christus, â ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur,
etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus.
Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus
est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus
creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo,
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat 
in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et
 
exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam
nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit
ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae,
nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis
sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit,
quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum
eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit
in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum
non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam
hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria,
qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere
alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde
diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia
nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum
longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris
vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a
creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum,
mihi defendo Iesum.

Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque
illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum
fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus,
talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias:
 Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in
terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus
eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius
inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris
 ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine
 gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore
apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-
 

tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et
decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem 
prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et
nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi
annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco
virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit
secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus 
consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris
dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum
competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum,
ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum.
Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis
et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit
Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam 
ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem
non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec
audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam
Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum 
ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse
quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam
recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis
et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut,
quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de
speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem
praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum,
docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam:
Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem 
filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates 
nostras abstulit, et languores portavit.

De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes 
passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes
insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit
creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, 
 

inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis
sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune
maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud
figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis
scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum,
tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei
quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus
lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in
victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph
et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum,
quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam,
sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur
 (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis
cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque
terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus
bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque
dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator,
cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae
crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem
medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more
cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a
terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo
in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum
Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex
illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon
et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet
 Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima
mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in
indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia
sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post
necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de-
 


saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis
exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum,
cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat
residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis
et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem
commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini
dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque
erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus?
Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur
aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat,
qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus
colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum
et salus exinde praedicabatur?

Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, 
expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari
ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni
superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque
ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo
crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias,
Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de 
filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super
humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero
praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut
aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum
aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem
suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem
prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias
tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus 
lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio
quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et
hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius
 

retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum
postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis
praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus,
totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam
suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas
crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum,
inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis
humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum,
ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui
solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes
istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam
illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec
ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit
hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum
ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur.
Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce
ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc
enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem
evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi
si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat,
si suum quidem Christum
 mortuum annuntiat, quem negat
natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et
mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce
 Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est.
Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata
 de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse
multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo
quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa
gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum
est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem
utique per resurrectionem consecuturum.

Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, 
quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat
quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum
eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex
praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium
deducuntur vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque
paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur.
Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille
venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de
voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem,
ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. Sed statim
tibi in psalmis promissio patris occurret. Filius meus es tu, ego 
hodie generavi te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis
David filium eum vindicare quam Christum, aut terminos terrae
David potius promissos, qui intra unicam ludaeorum gentem regnavit,
quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit.
Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem 
nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere
de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris,
id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si
per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per
quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, 
principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt,
invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David
interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem 
aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum
intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae
virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David,
Ex fructu ventris tui collocbo super thronum tuum. Quis iste
venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset
David. Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris
tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo
ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius
ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae
floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie
 


ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad
David redegit, ad principem generis et familiae patrem. Nam
quia viro deputare non poterat virginis, eum ventrem patri deputavit.
Ita quae to Christo nova dispositio invenitur hodie, haec
erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans,
quae erant Christi, quia Christus ex David, immo ipsa
erit caro eius religiosa et fidelia David, iam sancta religione et
fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Ba
 siliarum professionem ad David facit semini eius. Quod erit,
inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres,
risum mihi incuties. videbitur enim David peperisse Salomonem.
An et hic Christus significatur ex eo ventre semen David
qui esset ex David, id est Mariae? Quia et aedem dei magis
Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore
templo inhabitaret dei spiritus, in dei filium magis Christus
habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in
aevum et reguum in aevum magis Christo competit quam Salomoni,
temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non
abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et
idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum
ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa
erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante
quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt
sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit,
non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui
soli Isra(??)li imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum
non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem
retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam
 

duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex
dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano
generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo
priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis
omnibus popufis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno,
nullo adbuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum
vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus
transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et
propriae condicionis seorsum a propheta nominentur? Ecce, inquit 
Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque
proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod 
sumus nos, proinde suam habehant nominationem sperantes in
Christum. Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti 
autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi
nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum
est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est.
Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus
mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super
summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo
deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum:
et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi, et
dicent, Venite, ascendamus in montem domini, et in aedem dei
Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex
Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit
via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non
in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum.
Et revincent populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et
proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra et sibynas in
falces, id est animorum nocentium et linguarum infeslarum et omnis
malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae
 
et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram, utique
discordiae. Et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere,
ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum
repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur,
aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo
erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam
ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis
diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos,
quorum a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam
apostoli induxerunt.

Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi
 pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum
 nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus
eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet
legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret
 quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt
iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli,
renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum.
An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores?
Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant
 Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum
ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio
eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis.
Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo
sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint
universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic
et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera
 evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus
vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea
certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania:
astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus
dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi
 

sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus
scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant.
Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat
hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque
praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque
exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, 
nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam
animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus.
Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia 
inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum
etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos
quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa
nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in 
medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus
virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra
autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus
nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi,
filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus
primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen
tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod
enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se
futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia
magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum
deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non 
est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam;
quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum
est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo
offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene-
 

dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur,
et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae
sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris
tuo Christo prophetasse.

Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce
et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur
ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt.
 Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta
sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et
nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum
 veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit
enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera
et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum,
qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei.
 Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus,
ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis,
ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex
quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo
in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus
lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia
furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum
 est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis
enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum
 non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta,
civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu
extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula
in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum
non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in
indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis
 comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos
comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt.
Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat
a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam
 

in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta 
sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter
eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed
propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius
dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis,
in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati
sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, 
et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda
traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris
subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis,
sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum
et ordine temporum, â aut si propter illum acciderunt, non potuit
creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam,
si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit
Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum
venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae
nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis?
Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae,
quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam
vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua
esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione
violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit?
Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis.
Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per
infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut
per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium 
diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum
vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione
terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium.
Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus!
O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit
pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu
Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi
 

Iudaei ita ut describitur sperant Iocorum et regionum nominibus
inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam
et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est
persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE
FIDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed
de caelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis
regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post
resurrectionem in mille annos in civitate divini operis Hierusalem
 caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat,
et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians
 alicui ulique caelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel
 novit, et apostolus loannes vidit. Et qui apud fidem nostram est
novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante
repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit.
Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat
enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis
momentis civitatem de caelo pependisse, omni moeniorum
habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo
 nullam.
Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium
bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae
in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem
et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius
ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis,
post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum
 
resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et
mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in
atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae
superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc
sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per
hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine
praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur, cum
Abrahae semen post primam promissionem, qua in multitudinem
arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne
et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens
Iacob filium suum, Det, ait, tibi deus de rore caeli et de 
opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique
animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius.
Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi
figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda
terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur,
cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi.
Et evangelium vestrum quoque habet, Quaerite primum 
regnum dei, et haec adicientur vobis. Ceterum ad Esau promittit 
benedictionem terrenam, et subicit caelestem de opimitate terrae,
dicens, Erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio
in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a
terrenis bonis imbuta per legem postea ad caelestia per evangelium
credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in
terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes,
innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis
his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant,
domini constitutum esse iudicio. Cur autem, ut evigilavit et
primum Ioci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem
somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non 
est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum
dominum enim viderat, templum dei et portam, eundem, per quem
 

aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum
non aditur apud creatorem. Sed est et porta, quae recipit et quae
 perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in
caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum
illo erunt. Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum
sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regua tendentes
 miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes
volant, et velut pulli columbarum, ad me, scilicet simpliciter ut
 columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum
 apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum
 Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in
terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam
 elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. Et ego
quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura
porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium,
quod iam terrenam gratiam teneam, expectarem aliquid et de caelo,
a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem
eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta
maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte,
regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem
terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum annuntiaretur. At tu
hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet.
Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito
dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis;
immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere,
aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum
ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus
tuus caeleate regnum repro(??)ittit, non habens caelum, quomodo et
hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O
praestigia magnae etiam promissionis!

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi 
Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus, quod interpotando
suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus
est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses
cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua
duos deos dividens, proinde diverses, alterum alterius instrumenti,
vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio
quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas
proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici,
cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio,
cui procurant, retunderentur; quamquam tam facile est praescriptive
occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato
habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris
sui erubescant, nostrae iam Antitheses adversus Marcionem. Atque
adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione
apud creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare
documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen
tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet
 
a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. Olim contionatur
Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex
Hierusalem. aliam utique legem aliumque sermonem. Denique iudicabit,
 inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet
non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per novam
legem evangelii et novum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur
apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt,
atque exinde concidunt machaeras suas in aratra, et sibynas, quod
genus venabulorum est, in falces, id est feros et saevos quondam
animos convertunt in sensns probos et bonae frugis operarios. Et
 rursus: Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus
intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in
lucem nationum, quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque
illuminandas per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex
 et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam,
utique ab idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias,
 Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra.
Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis
oneribus expeditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce
ipsa clarius novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis
 priorum, et antiqua ne recogitaveritis: Vetera
transierunt, nova oriuntur: Ecce facio nova, quae nunc orientur.
 Item per Hieremiam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis
in spinas, et circumcidimini praeputio cordis vestri. Et alibi:
 Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et
domui Iudae testamentum novum, non secundum testamentum,
quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem
eorum ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum
temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum
 aeternum de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et
vivetis, et disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta
et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum de-
 

monstraret. Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, 
etiam in virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat.
Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum
dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum
alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente
Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia 
vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis
ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum,
et in omni loco sacrificaium nomini meo offertur, et sacrificium
mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est
omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his
quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil
demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium.
Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate
cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit demutationem,
iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste
praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam
interpretaris potestatum? quid Antitheses exemplorum
distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et
affectionibus eius potes recognoscere? Ego, inquit, percutiam, et 
ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens 
scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis
quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae
iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo non et Antitheses
ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris? Nec mundum
saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex
diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum. Prius
itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse,
ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse. Ceterum
praeiudicatum est ex manifestis, cuius opera et ingenia per Antitheses
constant, eadem forma constare etiam sacramenta.

Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem.
Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici, sed Pontici, interim
adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur.
Censtituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos
auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso
domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed
cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum
suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas
magistrorum, immo Cbiisti, quae magistros apostolos fecit.
Denique nobis fidem ex apostolis loannes et Matthaeus insinuant,
ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi,
quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum
ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim
si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat,
de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion evangelio
scilicet suo nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi
titulum quoque affingere cui nefas non fuit ipsum corpus evertere.
Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens
opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat,
nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita
auctoris. Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus
quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatorihus quos
habemns Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro
Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus,
utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris
apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine
evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas
instrumenti destituta patrocinio antecessorum. Exigeretur
enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit,
cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam
 ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in
vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credisset et non
secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus contulit
et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia
 

praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et
in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum
et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam
evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?

Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis 
Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit,
habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque
pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti.
Sed enim Marcion nactus epistelam Pauli ad Galatas, etiam ipsos 
apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem
evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes
evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum
quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel
etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat.
Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes et Iacobus,
qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum 
enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse
Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc 
in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et
pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem
vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione,
sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo,
si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda
erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis
suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem,
Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si
vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus
inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum
interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum
illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est? quod
Paulum illuminavit, et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum
est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum,
iam ergo nec Marcion habet verum. Aut si ipsum erit verum, id
est apostolorum, quod Marcion habet solus? et quomodo nostro
 

consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur? Aut si non
statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat,
scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum
est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum
est, sed adulteratum de titulo quoque.

Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu
fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis
affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit,
nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius
reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur?
In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat
necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia
aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius
probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur
falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur
aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo
id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera
atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique
non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii
veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus
communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat,
adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse
illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore
fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam
in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si
negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam
quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe
Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex
his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur
penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est
quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus
Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua
etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi
 

quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura.
Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a
Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et
primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod
apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi
quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est
haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et
si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus 
Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si 
prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi:
non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, 
citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. 
Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum
anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri
emendatione constituens suum et novum fecit.

In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et 
ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit
id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum
fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint,
ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses,
Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo
sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque
suo signatum reliquerunt. Habemus et Ioannis alumnas ecclesias.
Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum
ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et
ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec
solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate
sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis
suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque
 

nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. Habet
pla(??)e et illud eoclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras,
quarm si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam
apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis
examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae.
Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur
evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus,
Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri
affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo
adscribere solent. Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint.
Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis
Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio
fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio
fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis
ecclsiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt,
ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent
sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque
apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut
emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra?
 Nam et
competit ut, si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent
perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et
pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum
ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in
tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda.
Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc
merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre de-
 
cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit
regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae
constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis,
Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum
factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis eius, ut
aut illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis
convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis
cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto,
cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc
ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii
fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum
ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem
ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas
falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus
tradita est.

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, 
evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum.
Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo
in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat,
proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut
alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque
sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus
eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit.
Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint,
si Marcionis praesumptionem percusserint.
Tunc et illa constabit
eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic
habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione
quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse
Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus
sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem
Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter
 

hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et
bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum
et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua
defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum
creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones
eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius,
si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius,
si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit.
Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique,
et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris. 
 Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse
in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris,
in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat,
ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur
enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae
narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta
sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem,
et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde
tramitli in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem
descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim
sicubi apparuisse positum est. Apparere subitum ex inopinato
sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora
apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos.
De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu,
quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in
tempore diei noctisve descenderit. Praeterea quis viderit descendentem,
quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti
facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem
 

ascensus sui in caelum habuerit Proculum alfirmatorem, Christus
vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem,
quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et
iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris,
cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente
Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra 
Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea
nationum, populus, qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum:
qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum
est super vos. Bene autem quod et deus Marcionis illuminator
vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere,
et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam.
Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem
occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere,
ostendentem in primo ingressu venisse se, non ut legem et prophetas 
phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion
ut additum erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse quod
statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit.
De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus,
hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus, 
nisi ad oves perditas domus Isra(??)l, et, Non est auferre
panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Isra(??)lis
videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrabe voces Christi
mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perdilas
domus Isra(??)lis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert
Isra(??)litis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum im-
 

pertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset
quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris?
Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus,
tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de
domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae
nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi
circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed
etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab
optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum
vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes
 ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo
eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique
enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstrueus
quam destruens substantiam legis et prophetarum. Alioquin non
stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur
destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius
dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas
docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae
atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura
significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse,
facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit,
quam adversus creatorem, quia non significavit. Atque ita
aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator
iudicandus, si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat
 ibidem spiritus daemonis. Quid nobis et tibi est Iesu? Venisti
perdere nos. Scio qui sis, sanctus dei. Hic ego non retractabo
an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum
vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum
est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit
daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a
deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari
potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam
tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus
intellegi? Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone
 

operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat
nulfo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem
norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse,
et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo
exceperat secundum nostrum evangelium. Propterea quod in te 
nascetur vocabitur sanctum, filius dei, et vocabis nomeu eius Iesum.
Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet
daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam
et praemisit, Quid nobis et tibi? non quasi in extraneum Iesu,
ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et
nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans;
quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. Adeo
iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat
Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum
hunc locum praemisimus? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus
agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris.
Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum,
et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec
esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset
et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione
spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur 
eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus,
nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum
Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime
increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc
non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et
alterius dei sanctum. Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio
nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil
mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus,
praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum
confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat
daemonem.

Naxaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris.
Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazaraeos appellant per
 Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati
sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis
 et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei
competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit,
vitando Archelaum, filium Herodis. Hoc propterea non
omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse
etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta
Iudaeae oppida, non ita Christo creatoris per prophetas emancipata.
Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas
 invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur
praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic
primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de
substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma
credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus
et ad praecipitium usque protractus admiserit. Nam etsi per medios
evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto,
uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem
eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset. 
 Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res,
 etiam saecularis sapientia digna sententia est. Ad summam, et ipse
mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia
medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam
erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator
 valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et
languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere
quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque
curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species
curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis.
Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum
 testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei,
vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere.
 

Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis,
volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat
quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores
praedicatores. Illius erat praeconium immundi spiritus respuere
cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si
tamen volebat agnosci, frustra autem venerat, si nolebat), non
esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae,
qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Iam nunc et
qua destructor creatoris, nihil magis gestisset quam a spiritibus
ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum
suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem,
apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta,
damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi
dei filium coufitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non
timendi. Et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua
bonus, timendum se exhibebat. Aut nunquid ideo increpabat quia
timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod
nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem
se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere.
Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum so a daemoniis
quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate
expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem 
procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat
sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando
et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat
et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo, hoc Esaias promiserat. 
Detentus a turbis, oportet me, inquit, et aliis civitatibus 
annuntiare regnum dei. Ostenderat iam alicubi deum suum? Non
puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum
noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat
nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portende.
bat quem solum sciebat notum eis qui audiebant.

De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, 
ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non 
enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum
erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time,
abhinc enim homines eris capiens? Hoc enim dicto intellectum
 

illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam
 pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur
illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt
eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud
est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum
quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem
adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat
diversitatem Iegis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam,
denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis
et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum
 suum nescio quem ÏÏÎ½ÏÎ±Î»Î±á½·ÏÏÏÎ¿Î½, id est commiseronem, et
ÏÏÎ¼Î¼Î¹ÏÎ¿á½»Î¼ÎµÎ½Î¿Î½, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non
pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae
in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio
submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati,
 cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari
enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se
cum peccatore miscuerit. Itaque dominus volens altius intellegi
legem per carnalia spiritalia signiticantem, et hoc nomine non destruens,
sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci,
tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique
non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur
illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum,
quem contaetus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo
Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro.
Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum
legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui
corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari
non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma,
iam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate;
nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam
non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum
ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat.
 Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman
Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem
facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israeliten leprosum
 

emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat,
Syro facilius emundato significato per nationes emundationis in
Christo lumine earum quae septem maculis capitalium delictorum
inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro,
falso testimonio, fraude. Quapropter septies, quasi per singulos
titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret
expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli
dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et
Iavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia
eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero
verbo solo, et hoc semel, functum curationem statim repraesentasse.
Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris
vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. Incredibile
plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius
operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde
magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed
ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus
famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a
servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times, ne in dedecus
tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fucrit
famulo creatoris, qui ad Helisaci pusillitatem maior agnoscitur, si
tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius
praestilit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid
magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod
fluvius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum
enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum
divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri.
Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses. 
 

Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis
imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem
verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud
templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam
per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque
adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se
legem non dissolvere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum
esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur.
Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator
Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis
quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem
qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita
praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione
legis,
 an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam
destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione
per quam alterius dei vindicatur. Si non perseveravit
bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea
collocavit apud illos in curatione Ieprosi; deseruit enim bonitatem,
dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus,
cum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam
legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo
et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si
bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui
lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre,
potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum
ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus
legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos
praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non tacuit,
ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus
posset videri patientiae suae perstitisse. Sed adicit etiam auctoritatem
suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii,
nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem,
sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua
 
inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit
legem impleri. Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam
illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere, sed adimplere. 
Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est?
Confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse.
Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini
de evangelio erasisse quam nostros iniecisse.

Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. 
Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam
dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus
dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec
timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec
timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque
repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum,
simul et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant, Quis
dimittet peccata nisi solus deus? Habes itaque iam et specialis
medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt
secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud
eundem prophetam. Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta 
eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex
ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, 
velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo;
in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini,
ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis 
deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias
residuis haereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram
suam, quia voluit esse misericordem; avertet, et miserebitur nostri;
demerget delicta nostra, et demerge in profundo maris
peccata nostra. Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum,
haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia
mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam 
consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a
 

primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti
 David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit
delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem,
 maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam
 meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati
ieiunii culpam deprecatione delesse. Quid de ipso populo retexam
totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult
 misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam
quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando
delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale
quid eum praedicasse; et ita probahis novam istam Christi novi
scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam
a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui
negetur tenere, et an eius sit absolvers cuius non sit etiam damnare,
et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum,
alibi iam congressi maluimus admonere quam retractare. De filio
hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum,
ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat, neque
filium hominis constitui, qui non sit uatus ex homine, vel patre
vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat,
patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine;
si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex
homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non
datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur,
virgo est. Ceterum due iam patres habebuntur, deus et
homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non
sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei
qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut
Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id
est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre
 autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae
quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas
filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis,
negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Chri-
 

stum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris
hominis, ergo nullius hominis est filius, et necess est mendacium
admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis
subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque
cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut virginem
hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc,
si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne 
sufficit ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat
quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum
se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio
simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum
vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio
autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti
obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis
communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum
causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem.
Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc
et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis,
sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio
propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in
que est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam
fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio
appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et
nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur,
qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius
erit capacior utriusque quam qui prior, et nomen sortitus est Christi
et appellationem filii hominis, lesus scilicet creatoris. Hic erat
visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam 
filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius 
hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.
Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa
filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet
domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius
intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito
 

retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum,
cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit
habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis
 nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet
deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum
filium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem,
ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et
absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum
remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis
quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id
est in quo primum iudicavit, dum absolvit. Ad haec quodcunque
diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam
necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne
mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis
concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et
communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio
est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius
hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem
natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam
corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici
aut cerebrum.

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi
 ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum.
 Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto,
sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre.
Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari
 Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim
male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat,
sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat.
Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad
malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale-
 

bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut
similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis
medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est
homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem,
et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat,
ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent.
Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito
et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum 
habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi.
Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc
illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni
convenire, utique prophetae creatoris,
 qua Christum creatoris, atque
ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si
enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator
in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem 
et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter
ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes
ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium
provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem 
et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret
provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur,
si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque
inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus
disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo
creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri.
Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et
discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet
et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis
esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab 
eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit,
quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam,
sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut
 
tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus
aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo
 meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse
tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio
eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam
 per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino,
induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis
velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In
 se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et
circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc
sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium
 arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani
utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes
Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te
nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas.
Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem
tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma
servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen
est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit.
 Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera
discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es
novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae
novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum
 per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a
 veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et
ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc
statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam
 

a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius
sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit
in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum
nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et
vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est,
qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat
similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare
a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum
separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua
adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem
capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat
fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus
separationem istam per reformationem, per amplitudinem,
per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus
ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur
ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium.
Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines
obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit
psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; 
eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem
alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate
loquelae probares.

De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere 
potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus.
Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet.
Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam
miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo,
quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum
eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique
novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova
Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate
institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis
nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec
posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam
a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem
 

pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam.
Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam
eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo
disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum
litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato
ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum
fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis
circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato,
ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui
hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum
destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per
lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum
renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum
ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati
professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem
 ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea.
Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen
in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem.
Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa
est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea
die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant.
Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant
pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam
 cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura
enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de
 

exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter
fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc
privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus
est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum
legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis
ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod
et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt
dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in
sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum
destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare
mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam
discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam
opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem
honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam
David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in
venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo
eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore?
Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent 
eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem;
fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram,
alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant
pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter
eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum
de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo 
Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio
suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis
non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in
lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni 
animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam
per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod
facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum
legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem
interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare, 
 

an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus
esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana
scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae
 omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur.
Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille
qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam
apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem
sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei
erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat
hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium
 alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum
ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus
 delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est
quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per
 eundem postea propheten vera et delicata et non profananda
pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius
legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus
(esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam
 curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed
adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim
et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam
illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum
ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione
sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat,
quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum
creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si
 et Helisaeus prophetes Sunamitidis
 filium mortuum restituit in
vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis
benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi
intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex
 praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae
prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et
genua dissoluta in paralytico.

Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, 
certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique
auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce.
In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas 
Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem.
Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat
enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet 
populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi?
Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis
loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, 
in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans
bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in 
monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis
ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et 
exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et
voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit 
me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes
actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et
sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur 
autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum?
Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum
vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius
enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes 
Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim 
lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti
conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes
et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum
(sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), 
proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam
induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide,
quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti
sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo
Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod
potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud 
quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone,
quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc
vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si
 

ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent.
An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus
 positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali.
Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris
suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non
 suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam
 transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus
et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et
homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit
eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse,
quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate
 patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt
de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem
de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum
oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra:
Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit
mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic
erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum?
Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.

Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem
doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi,
 Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco
est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus
coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla
 alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit,
cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis
scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur
de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus
creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos
et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis,
asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam
benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo
 

dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in
silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit
res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et 
humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum
de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus:
Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. 
Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei.
David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet
dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes.
Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et 
pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia
redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu
ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, 
quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur
mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis
sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in
caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore
exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi,
utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis,
spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem 
de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi,
utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per
Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, 
ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus
vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum
confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes 
enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes
iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et
viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste 
tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus
affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit
et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum
pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris
quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene
quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et
terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de
maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem
 

 liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur.
Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod
non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc
promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem
destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus
 esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter,
leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum,
leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient,
neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et
 sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt
mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi,
bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo
praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit,
 dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam
 Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate,
vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur,
vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud
Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate
illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus
 et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in
lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem
capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus
 

fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes
prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium
et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare
gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini 
super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. 
Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me
curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur;
advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare
lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et
gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus
administravit,
 aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit,
aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie
dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum 
vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum,
velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione
sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per
Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione 
eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae
futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum
creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque
praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter 
vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite
eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a
nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium
hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem
nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum
contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum
filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem,
in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset,
non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis
antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit,
propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a
nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter
quem et nomen nostrum recusatur.

Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. O
Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, convertens discipulos eorum, sibi
asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. Porro, in quantum
non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum, adquorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris
suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat,
vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare
quam eius dei qui nec propria cuiusque castigat. Sed non statim,
inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Indaeorum affirmatam
volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent. Atquin nulla
hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis,
si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum
aevi deus optimus motus est. Sed, puto, iam et non optimus,
iam aliquid et cum creatore moratus, nec in totum Epicuri deus.
Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit enm se esse
 qui novit offendi et irasci. Vae enim dicit. Sed fit nobis quaestio
de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis.
Et quid causae interest, quando et admonitio non fit
sine aculeo comminationis, maxime per Vae amarior facta? Et admonitio autem et comminatio eius erunt qui norit irasci. Nemo
enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid faciat, nisi qui
factum vindicabit. Nemo vindicarit, nisi qui norit irasci. Alii agnoscunt
quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae
pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a
creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo
suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. Quasi
non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum
et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem,
subiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae
utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam quam
 

ad maledictionem praocavendam. Nam et ita praemiserat: Ecce 
posui ante vos benedictionem et maledictionem. Quod etiam in
hanc evangelii dispositionem portendebat. Alioquin qualis est ille
qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem?
Infirma commendatio est quae de alterius destructione fulcitur.
Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit.
Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et
incipit iam Christus Marcionis creatori docere. Tunc, si Vae creatoris
est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus
offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam
dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae
Vae merentur a creatore. Sed quomodo non eiusdem sit divites
reprobare qui supra mendieos probarit? Nemo non contrarium eius
quod probaverit reprobat. Itaque si creatori deputabitur maledictio
in divites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum
iam opus Christo creatoris est. Si deo Marcionis adscribetur benedictio
in mendicos, eiusdem imponetur et maledictio in divites, et
erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam
discrimini locus quo duo dei flunt, sublstoque discrimine supererit
unum deum renuatiari creatorem. Igitur Vae si et vox maledictionis
est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur
in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare,
sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque
sententia creatoris ostendam, locupletantis Salomonem. Sed quia 
permissa sibi optione maluit ea postulare quae sciebat deo grata,
sapientiam, et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit.
Quamquam et divitias praestare non incongruens deo sit, per
quas et divites solatio iuvantur et multa inde opera iustitiae et
dilectionis administrantur. Sed accidentia vitia divitiis illa in evangalio
quoque Vae divitibus adscribunt, Quoniam, inquit, recepistis 
advocationem vestram, utique ex divitiis de gloria earum et saecularibus
fructibus. Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, 
cum manducaveris, et repletus fueris, et domus magnas aedificaveris,
pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro exal-
 

tetur cor tuum, et obliviscaris domini dei tui. Quemadmodum et
Ezechiam, regem thesauris inflatum et de eis potius quam de deo
gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam:
 Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt,
et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. Sic
 et per Hieremiam quoque edidit, Ne glorietur dives in divitiis
suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. Sic et in filias
 Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas,
 comminabundus et alibi nobilibus et superbis: Dilatavit orcus
animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magui
et divites (hoc erit Christi Vae super divites), et humiliabitur homo,
utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur vir, utique ob substantiam
 honorabilis. De quibus et rursus: Ecce dominus virtutum
conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent
gladio sublimes. Qui magis quam divites? quia receperunt scilicet
advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem ex divitiis.
 A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII., Ne timueris, inquit,
cum dives factus fuerit homo, et cum abundabit gloria eius, quoniam
cum morietur, non tollet omnia, nec descendet cum ille
 gloria sua. Item in LXI., Ne desideraveritis divitias, et si relucent,
ne adieceritis cor. Id ipsum postremo verbum Vae olim
 per Amos in divites affluentes delitiis destinatur. Vae enim, inquit,
qui dormiunt in lectis eburneis et delitiis fluunt in toris
suis, qui edunt hoedos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus
boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tanquam
perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia, qui bibunt
vinum liqnatum, et unguentis primariis unguntur. Igitur etsi tantummodo
dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam
praedamnantem divites, etiam verbo ipso quo et Christus, nemo
dubitaret ab eodem adiectam in divites comminationem per Vae
Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio
praecucurrisset. Comminatio enim dehortationis accessio est.
 Ingerit Vae etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc,
quia lugebunt. His respondebunt illa quae supra benedictionibus
 

opposita sunt apud creatorem: Ecce, qui mihi serviunt, saturabuntur,
vos autem esurietis, utique quia saturati estis: et ecce, qui 
mihi serviunt, oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi,
qui nunc ridetis. Sicut enim in psalmo: Qui seminant in 
lacrimis, in laetitia metent, ita in evangelio: Qui in risu seminant,
scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. Haec olim creator simul
posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit.
Vae, cum vobis benedixerint homines. Secundum haec faciebant 
et pseudoprophetis patres illorum. Aeque creator benedictionis et
laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: Populus meus, qui 
vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant.
Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem
hominis, ut per Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet 
in homine. Nam et in psalmo CXVII: Bonum est confidere in 
domino quam confidere in homine, et bonum est sperare in domino
quam sperare in principibus. Ita totum quod ab homine
captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. Pseudoprophetas
autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam eius est
exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos: sicut iniuriae
prophetarum non pertinuissent ad deum ipsorum, ita nec gratiae
pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum.

Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum 
a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos 
vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui 
vos calumniantur. Haec creator una pronuntiatione clusit per
Esaiam: Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt. Si enim 
qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres
appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus
iussit, qui eos fratres deputari praecepit. Novam plane 
patientiam docet Christus, etiam vicem iniuriae cohibens permissam
a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente,
contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens, et super tunicam 
pallio quoque cedi. Plane haec Christus adiecerit ut supplementa
consentanea disciplinae creatoris. Atque adeo hoc statim
 

renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem?
Si per Zachariam praecepit, ne unusquisque malitiae fratris
 sui meminerit, sed nec proximi. Nam et rursus, Malitiam,
inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam
indixit iniuriae qui indixit oblivionem. Sed et cum dicit,
 Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictae
expectatricem. In quantum ergo fidem non capit ut idem
videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo in vicem iniuriae
exigere qui non modo vicem,
 sed etiam ultionem, etiam recordationem
et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur
nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit,
non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat
interdieta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat
talione, opposito, ut unusquisque respiciens licentiam secundae
iniuriae a prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi
scit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis.
Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum,
ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret,
leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem
dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum
Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alteriusq
quoque maxillae oblationem, ut tanto magis vicem iniuriae extingueret
quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam
prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et
ultionem ad deum redigens. Ita si quid Christus intulit, non adversario,
sed adiutore praecepto, non destruxit disciptinas creatoris.
Denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem
tam plenae atque perfectae, considerem, non consistet, si non
est creatoris, qui vindictam repromittit, qui iudicem praestat. Alioquin
si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi, sed
et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi, sed
etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed et
amplius et pallium concedendi, is mibi imponit qui non sit me
 
defensurus, in vacuum patientiam praecepit, non exbibens mihi
mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam
mihi permisisse debueral, si ipse non praestat, aut si mihi non
permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest iniuriam
vindicari. Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum
passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura
et omnem dentem excitatura prae impumtatis securitate. Sed
hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, violentiae
ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere.
Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis 
indigenti, si etiam et abundanti. Ne quis ergo indigeat, datori
imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris. Non erit, inquit, 
in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuns,
datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. Et plus hic.
Non enim petenti iubet dari. Sed non sit, inquit, indigens in te,
id est cura ultro ne sit; quo magis petenti praeiudicat dandum,
etiam in sequentibus. Si autem fuerit indigens e fratribus tuis,
non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente.
Aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum 
desiderarit. Fenus enim nisi petenti dari non solet. Sed
de fenore postmodum. Nunc si qui voluerit argumentari creatorem
quidem fratribus dari iussisse, Christum vero omnibus petentibus,
ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit ex his
per quae lex creatoris erit in Christo. Non enim aliud Christus in
omnes praecepit quam quod creator in tratres. Nam elsi maior
est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante
deberet in proximos. Quis enim poterit diligere extraneos?
Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos
primus est, eiusdem erit secundus gradus cuius et primus,
facilius quam ut eius sit secundus cuius non extitit primus. Ita
creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit
benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum
rationem dispositionis suae primo in Indaeos, postea et in omne
 

hominum genus. Ideoque quamdiu intra Isra(??)lem erat sacramentum,
 merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo
dedit gentes haereditatem et possessionem terminos terrae, et
 coepit expungi quod dictum est per Osee: Non populus meus, popalus
meus, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecuta,
natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae
benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in
vocatione. Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in haereditatem
 gentium accepit. Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita
et vos facite illis. In isto praecepto utique alia pars eius subauditur.
Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos
ne faciatis illis. Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum
plane editus praecepit, qui me nulla ante hac institutione formaverit,
qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita
et aliis facere quae et mihi vellem, non facere quae et mihi
nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me
ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi
velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim. Non enim definiit
quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis
parem factum et possim alii non praestare quod ab alio
mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium
et eiusmodi bona, proinde et alii facere, quod ab alio mihi fieri
nolim, vim, iniuriam, contumeliam, fraudem et eiusmodi mala.
Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum
a deo instructi. Nam etsi natura bonum et malum notum est,
non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum convenientia
voluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. Itaque deus
Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit
huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum
adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum com-
 

pendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. At
enim creator meus et olim et ubique praecepit indigentes, pauperes
et pupillos et viduas protegi, iuvari, refrigerari; sicut et per
Esaiam: Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, 
in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito. Item per
Ezechielem de viro iusto: Panem suum dabit esurienti, et nudum 
conteget. Satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis quae
mihi velim fieri. Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, 
Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam
aliis quae fieri mihi nolim; et ideo ipsius erit praeceptum in evangelio
qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae
suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam 
et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est
Christus, praedicabatur.

Hic nunc de fenore cum interponit, Et si feneraveritis a quibus 
bus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia
Ezechielis de eodem viro iusto: Pecuniam, inquit, suam 
fenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet, fenoris scilicet
redundantiam, quod est usura. Prius igitur fuit ut fructum fenoris
eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori,
si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. Hanc etenim
dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio. Quorundam
tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem
primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat.
Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes dati; utique si non 
sit solvendo, quia solutori utique pignus restituendum esse utcunque
non scriberet. Multo manifestius in Deuteronomio: Non 
dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis
occasum, et dormiet in pallio suo. Adhuc clarius supra: Dimittes 
omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces,
quoniam remissio domini dei tui invocata est. Porro cum
debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi
 

exsoluturo, cum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo
feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et
 eritis filii dei. Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui
nobis filios facere non permisit auferendo connubium. Quomodo
in id nomen allecturus est suos quod iam erasit? Filius spadonis
esse non possum, maxime cum patrem habeam eundem quem et
omnia. Nam tam pater omnium qui conditor universitatis quam
spado qui nullius substantiae conditor. Et si marem ac feminam
non miscuisset creator, et si non universis quoque animalibus filios
concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante
exilium, ante duos, unum. Denuo factus filius fui, statim cum
me manibus enixus est, cum de suo halitu movit. Ille me nunc
rursus filium nuncupat, iam non in animam, sed in spiritum pariens.
 Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos.
Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne
creator videretur. Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem
usque adhuc? Quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserant
hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat?
non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum
liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes
homines usque adhuc sustinet. Vere suavis etiam spiritalibus
 commodis. Eloquia enim domini dulciora super mel et favos.
Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cuius
solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti. Ceterum
tuus non poterat iam queri ingratos, qui non paraverat gratos.
 Misericordiam quoque praecipiens, Estote, inquit, misericordes,
 sicut pater vester misertus est vestri. Hoc erit, Panem infringito
esurienti, et si sine tecto, in domum tuam inducito, et nudum
 si videris, tegito, et, Iudicate pupillo, et iustificate viduam. Agnosco
 doctrinam eius veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium.
Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse
 

misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite 
iudicare, ne iudicemini. Nolite condemnare, ne condemnemini.
Dimittite, et dimittemini. Date, et dabitur vobis, mensuram bonam,
pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem, qua
mensi eritis mensura, remetietur vobis. Ut opinor, haec retribationem
pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio?
Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem,
et in totum hominibus obediemus: si a creatore, ut a iudice
et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium,
apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout
quisque iudicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit:
si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. Eligant
itaque Marcionitae ne tanti sit de magistri regula excidere
quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. Sed
caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni. Sed
non est discipulus super magistrum. Hoc meminisse debuerat 
Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo sue 
trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam
revincat. Proinde et arbor bona non
 proferat malum fructum, quia
nec veritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem.
Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, 
nec Apelles de Marcionis. Multo enim haec congruentius in ipsos
interpretabimur quae Christus in homines allegorizavit, non in duos
deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere hucusque
adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium
deum a Christo revelstum. In hoc solo adulterium Marcionis
manus stupuisse miror. Nisi quod etiam latrones timent. Nullum
maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tam
diu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem
adhuc norant nec alium deum appellabant quam quem solum
norant. Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, domine, 
domine? Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut
nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut
a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? Quis item adiecisse
 
potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime
edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et Iegis et prophetarum
eloquia mandaverat? Qui et inobaudientiam illis exprobrare
posset, etiam si nunquam alias exprobrasset? Porro qui ante Christum,
 Populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit
a me, contionatus est, veterem utique illis, contumaciam imputabat.
Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novae
tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret
quos non potuisset experiri?

Proinde extollenda fide centurionis incredibile si is professus
est talem se fidem nec in Isra(??)le invenisse ad quem non pertinebat
fides Isra(??)lis. Sed nec exinde pertinere poterat adhuc cruda ut
probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla. Sed cur non
licuerit illi alienae fidei exemplo uti? Quoniam si ita esset, dixisset
talem fidem nec in Isra(??)le unquam fuisse, ceterum dicens
talem fidem debuisse se invenire in Isra(??)le, qui quidem ad hoc
venisset ut eam inveniret, deus scilicet et Christus Isra(??)lis, quam
non suggillasset nisi exactor et sectator eius. Aemulus vero etiam
maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam
 magis venerat, non ad comprobandam. Resuscitavit et mortuum
filium viduae. Non novum documentum. Hoc et prophetae
creatoris ediderant, quanto magis filius? Adeo autem in illud usque
momenti nullum alium dominus Christus intulerat, ut omnes illic
 creatori gloriam retulerint dicentes, Magnus prophetes prodiit in
nobis, et respexit deus populum suum. Quis deus? Utique cuius
populus, et a quo prophetae. Quodsi illi quidem creatorem glorificabant,
Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et
quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes,
sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in
suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat, aut quale est
 

ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens ut errori eorum
mederetur? Sed scandalizatur Ioannes auditis virtutibus Christi, 
ut alterius. At ego rationem scandali prius expediam, quo
facilius haeretici scandalum explodam. Ipso iam domino virtutum
sermone et spiritu patris operante in terris et praedicante necesse
erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in
Ioanne egerat praeparaturam viarum dominicarum, abscedere iam
ab Ioanne, redactam scilicet in dominum, ut in massalem suam
summam. Itaque Ioannes communis iam homo, et unus iam de
turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum
sperans vel intellegens, qui neque eundem speraret, ut nihil
novi docentem vel operantem. Nemo haesitabit de aliquo quem
dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Ioannes autem certus
erat neminem deum praeter creatorem, vel qua Iudaeus, etiam prophetes.
Plane facilius quasi haesitavit de eo quem cum sciat esse
an ipse sit nesciat. Hoc igitur metu et Ioannes, Tu es, inquit, 
qui venis, an alium expectamus? simpliciter inquirens an ipse
venisset quem expectabat. Tu es, qui venis, id est qui venturus
es, an alium expectamus? id est an alius est quem expectamus,
si non tu es quem venturum expectamus? Sperabat enim, sicut
omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et
prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior,
ipse scilicet dominus, qui venturus expectabatur. Atque adeo hoc
erat Ioannis scandalum quod dubitabat ipsum venisse quem expectabant,
quem et praedicatis operationibus agnovisse debuerant, ut 
dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Ioanni.
Quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula
ostendimus, satis perversum, ut Christum non creatoris per
ea renuntiarit intellegendum per quae magis Christum creatoris
agnosci compellebat. Multo perversius, si et testimonium Ioanni
perhibet non Ioannis Christus, propheten eum confirmans, immo
 

 et supra ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: Ecce ego
 mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
eleganter ad superiorem sensum scandalizati Ioannis commemorans
prophetiam, ut confirmans praecursorem Ioannem iam advenisse
extingueret scrupulum interrogationis illius: Tu es, qui venis, an
alium expectamus? Praecursore enim iam functo officium, praeparata
via domini, ipse erat intellegendus cui praecursor ministraverat,
maior quidem omnibus natis mulierum, sed non ideo subiecto
ei qui minor fuerit in regno dei; quasi alterius sit dei regnum
 in quo modicus quis maior erit Ioanne, alterius Ioannes qui omnibus
natis mulierum maior sit. Sive enim de quocunque dicit modico
per humilitatem, sive de semetipso, quia minor Ioanne habebatur,
omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Ioannem
 potius quam ad Christum (Quid existis videre in solitudinem?),
tantundem et creatori competit et Ioannem ipsius esse maiorem
natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui maior
Ioanne futurus sit in regno aeque creatoris, et qui sit maior tanto
propheta, qui non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc
Ioannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. Illius autem
 peccatricis feminae argumentum co pertinebit, ut cum pedes domini
esculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, un-
 

guento perduceret, solidi corporis veritatem, non phantasma inane,
tractaverit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit
veniam, praeponere solitum sacrificio. Sed et si paenitentiae
stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificatam ab
eo audiit, Fides tua te salvam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat, 
Iustus ex fide sua vivet.

Quod divites Christo mulieres adhaerebant, quae ei de facultatibus 
suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris,
de prophetia est. Has enim vocabat per Esaiam mulieres divites:
Exsurgite et audite vocem meam, ut discipulas primo, debinc ut 
operarias et ministras ostenderet: Filiae in spe audite sermones
meos: die anni mementote cum labore in spe; cum labore enim,
quo sequehantur, et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis
semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum.
At nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum, Aure audietis 
et non audietis, dedit Christo frequenter inculcare, Qui habet aures, 
audiat. Non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus quem
ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur.
Primo, aure audietis et non audietis; dehinc, qui habet aures,
audiat. Non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebat
aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator.
Et ideo per Christum adicit: Videte quomodo audiatis et non 
audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. Si dignum sensum
pronuntiationi accommodes pro sensu eius qui auditui suscitabat,
etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur.
Sane minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. Hoc
probat etiam subiacens sensus. Ei qui habet dabitur, ab eo autem 
qui non habet etiam quod habere se putat auferetur ei. Quid dabitur?
Adiectio fidei vel intellectus vel salus ipsa. Quid auferetur?
Utique quod dabitur. A quo dabitur et auferetur? Si a creatore
auferetur, ab eo et dabitur. Si a deo Marcionis dabitur, ab eo
et auferetur. Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non
erit eius dei qui nescit comminari, quia non novit irasci. Miror
autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo 
absconderat maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in
 

apertum repromittit, qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans,
opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum
argumentum omnium qui domini nativitatem in controversiam deferunt.
Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum dicendo,
 Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Ita semper haeretici aut
nudas et simplices voces coniecturis quo volunt rapiunt, aut rursus
condicionales et rationales simplicitatis condicione dissolvunt, ut
 hoc in loco. Nos contrario dicimus primo non potuisse illi annuntiari
quod mater et fratres eius foris starent quaerentes videre
eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat
qui annuntiarat vel retro notos vel tunc ibidem compertos, dum
eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. Ad hanc
primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid
enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc scriptura non
 dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum (Ecce
legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione,
 Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum), tanto, ubi non
facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem.
Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui
rei temptaverint illum per nominationem matris et fratrum. Si ut
scirent natusne esset, an non: quando de hoc fuit quaestio quam
ex ista temptatione discuterent? Quis autem dubitaret natum quem
videret hominem? quem audisset filium se hominis professum?
quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut
filium dei credere? propheten facilius existimantes licet magnum
aliquem, utique tamen natum? Etiamsi in exploratione nativitatis
temptandus fuisset, quodcunque aliud argumentum temptationi
 competisset
quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam
natus non habere. Dic mihi, omnibus natis mater advivit? omnibus
natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores
 habere, vel et neminem? Sed et census constat actos sub Augusto
nunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius
 
inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio temptationis
istius, et vere mater et fratres eius foris stabant. Superest et
inspicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater
aut fratres, quasi ad generis et nativitatis negationem, sed et ex
causae necessitate et condicione rationali. Tam proximas enim personas
foris stare extraneis intus defixis ad sermones eius, amplius
et avocare eum a sollemni opere quaerentes merito indignatus est.
Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum praemisisset,
Quae mihi mater et qui mihi fratres? subiungens, Nisi qui 
audiunt verba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in
alios, quos magis proximos pro fide iudicaret. Nemo autem transfert
quid nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem 
et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant?
meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione,
in semetipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret verbo dei non esse dignum discipulum. Ceterum ex hoc magis matrem et fratres confitebatur quod illos nolebat agnoscere.
Quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus
non ut veriores substituit, sed ut digniores. Denique nihil magnum,
si fidem sanguini praeposuit, quam non habebat.

Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum 
novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi
creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem
suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice
 

Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna
Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari
utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino
itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte
natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod
opus et austri servierunt. Lege extorri familiae dirimendae in
transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque
 decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare.
Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis
creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio
marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum
 transfretat, psalmus expungitur. Dominus, inquit, super aquas
 multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur. Dispargens,
inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare,
 Naum quoque absolvitur. Comminans, inquit, mari et arefaciens
illud, utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum
vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis creatoris? Age
nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non
figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales
hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus
 esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem
se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugna-
 

torem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum
intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque
daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit
videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. 
Nam cum ultimo hoste morte proeliatus, per tropaeum crucis
triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine 
dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim
videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus
operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse.
Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam
infra caelum suum agentem utique compererat. Quod autem dominus
comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem
mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregriua divinitas conversaretur.
In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae
eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones
sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod
meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris.
Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant,
quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos
iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non
erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et
ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et
ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus
creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere
ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a
femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit, 
tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae
voce. Tetigit me aliquis, idque de argumento affirmat. Sensi enim
virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne per-
 

sonam? Et cur quasi ignorans loquehatur? Ut confessionem certe
provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat,
 quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo
excusatum et Christum creatori adaequatum. Sed et hoc qui adversarius legis, ut, quia lex a contactu feminae sanguinantis
summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere,
sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed
aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse,
 cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis
interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione
editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua
contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei
conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam
cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum
credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit.
Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem
eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris.
Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit et ex fide
eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides
haec fuit primo qua deum suum confidebat misericordiam malie
quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in
Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut
prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed
ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.
Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo
confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et soliemnem menstrui
vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari qui veniat ex
officio
naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis
redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae
auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri
legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat
 etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum cre-
 

debat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec
illud omittam, quod, dum tangitur vestimentum eius, utique corpori,
non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur;
non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat
quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma
utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest
contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut
aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.

Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel 
hic edidit cuius? Prohibet eos, victui aut vestitui quid in viam 
ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit, et flores agri
vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex
opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede
sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet
pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent,
et hoc in testimonium mandat fleri. Nemo testatur quod non iudicio
destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem
comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam
opinio omnium declaravit, quia Christum Iesum alii Ioannem, alii 
Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant.
Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus
ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum 
in solitudine, de pristino scilicet more. Aut si non eadem
et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed
annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed
de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum
protelavit. Adeo autem ea fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem
non tantum sufficere, verum etiam exuberare de pristino
voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae 
Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione
per totum famis tempus redundaverant.
Habes tertiam Basi-
 
liarum. Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem
 Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordesceos
panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde
comparata multitudine et pabuli mediocritate respendisset, Quid
ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit,
et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et
relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in
novis veterem! Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis
compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc
prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur,
 cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest
non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis,
quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc
patiens, immo et silentium indioens. Si enim Petrus quidem non
 poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne
cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat.
Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium
 disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium
hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus,
et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum
praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus,
sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur.
Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti
silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum
 pasionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam
facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam
faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice
 

igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies
illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum
scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas
facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant,
Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas
facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta
sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum
quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit
Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti 
auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in
persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae
lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui
animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen
iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et
bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. Sed et zeloten
deum mihi exhibet, malum malo reddentem. Qui confusus, 
inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis
materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus,
ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis
et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem
quanta amaritudine possunt perorantibus. Ceterum quomodo ille
erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis,
tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex
lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus
ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem men-
 

sium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum
tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec
statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere,
nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam
sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter
sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde
homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim
Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus,
qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius
carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse, Qui
 mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus
 a patre, modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis
 et nullificamen populi, quatenus ita voluit, ut livore eius
sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se
pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non
aliena, ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans,
eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia
idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum
 

Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane
pudere te debet quod illum ipse finxisti.

Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum 
Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor
advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic 
est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et
Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae.
Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri.
Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit
permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum
fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod
familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis
et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod
destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus
discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi,
qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus.
Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos
docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit.
Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem
tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut
quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus
creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis
videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum
fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus
gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter
populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator
veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus
merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit
consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses 
scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et
Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo
nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in
causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
 

venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam
dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est
excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos
et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare.
Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu?
(nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues,
lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod
dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum
si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum,
ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se
existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc
alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi
ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem
quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque
adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante,
et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris,
cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus
arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est.
 In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit.
Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem
et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu
consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat,
sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris
conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse
 
per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris
precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita
de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo
psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per 
Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam 
repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem
repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic
est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui
aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu
quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti
quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur
audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae,
quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, 
inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum
carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis
autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo
suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii 
eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, 
inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus,
hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse
et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum,
sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris
et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, 
nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans
et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci-
 

pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis
praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore
dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem
esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum
autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi
 spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum
tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic
est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua,
et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius
nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris,
Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura
 duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus
dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae
 terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique
nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus
eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur
expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses
 dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi,
ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo
hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei
facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc,
inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses:
Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego
 

praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc
videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat
gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua
facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem
dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, 
et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os
loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus),
non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem
domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os
stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in
gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter
illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc
oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati
Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere
non vidit.

Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et 
exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque 
sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es,
á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Îµ, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis
tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si
ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab
alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere
debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum
aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti,
ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes?
Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas.
Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio
 

incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc
eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis
es, á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Îµ, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi
ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti
sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis,
admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid
nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse
debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum
usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut
tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et
patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et
iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si
eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec
ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis,
in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus.
 Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere
 qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit,
ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum.
Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et
pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae
conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus
deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem,
et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos,
ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus
Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi
cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur,
quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota
causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur
necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam
Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam
illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut
eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in
propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo
promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea-
 

tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco 
iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem
destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. 
Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc
Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea 
audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans
non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus.
Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed 
in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui 
se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex
hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam
aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique
damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam
sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro
vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato
patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant 
mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque
legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in
Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse
(Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non 
introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione
in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera 
iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris
quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio
destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non
ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente
sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et 
tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe-
 
ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse
quos ex Sodomis liberarat.

Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo
 enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta
 secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum
causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem
causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem
filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et
argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum
 offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam
discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur,
hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum
offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae
secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde
per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per
solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse
enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta
detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O
Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit!
Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium
 Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge
lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque
conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris,
et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris.
Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua
 salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem
ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus,
 cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio
 

tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non
quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, 
quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare
est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non
ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris,
etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, 
inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines
nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede
operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis
et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes
operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad
fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam
alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque
novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet
annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id 
potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam
appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam
longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum
est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem
inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro
tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari
coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent
dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si 
hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid
enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat?
in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent.
Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum
executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem
iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum,
 

nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas
nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit
testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater
 in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in
ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter
copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit
 communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos
 spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt,
sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli
prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque
domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit
 potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium
animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod
creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit,
 conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum
aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate
scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides
fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum
ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae
cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum
hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad
 eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem
 et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus
machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in
draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum
 illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non
transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem
dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam
illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec
invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum
perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem
et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora
 
promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite 
manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum,
et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus,
et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia,
tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet
qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre
et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? 
Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod 
ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris
parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo
revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino
nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non
prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum
aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum
nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat,
quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim
deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad
quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum?
Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem,
vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur.
Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone
nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis
creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in
quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset,
nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse
erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater
Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso
obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies
mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit 
sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem
deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, 
et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est.
Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur:
Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce- 
 

labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat:
 Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis.
 Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines
ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum
infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum
 designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in
nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates,
iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus
eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro
absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus
Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit,
ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem,
inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat
quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si
enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat
negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen
usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum
 inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita
dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia,
quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum
condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Î¿Ï
ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt
creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam
creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena
bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus
qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut
si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem
creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia
homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio
factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes,
 interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo
tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet,
pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus
in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia
cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius
 

esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, 
nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit.
Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et
alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et
Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam.
Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem 
me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus:
Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas 
stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea
dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis
ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque.
Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit,
quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur,
utique de deo illuminandarum, etiam IsraÄlis, utique per
agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem
die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt
creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si
et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim 
vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori
sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse,
quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam
si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem
collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti,
et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum,
qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant
consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi
quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant,
non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui
videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus,
 

et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita
tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus
et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor
 dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart?
In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione,
ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur
 a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum
 legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de
lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto
vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius
regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a
Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae,
ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco
consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec
ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter
ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput
ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique
si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit,
quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis
deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem
modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum
quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur
vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector
creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam
pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo
eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda
disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est
 

diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua
facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt
quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora
praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc
mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae
invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam
potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro
te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat
hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.

Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis 
impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a
quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi,
sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis
quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes 
discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret
orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum
editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam
didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam
usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis
postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia
et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo
hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito
praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non
alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante
orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et
ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat.
Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam,
Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non 
traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum
sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur,
 
au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus
super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam
regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum?
 Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit,
an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo
 praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non
retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non
sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non
timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit?
Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum,
 sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram,
ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet
petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto?
Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et
inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit.
Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem?
Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat.
Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique
si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus
est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore
mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad
praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam
indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti,
et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti.
Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo
homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi
 acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa
similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non
alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem,
etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis.
Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat,
quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos
nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus.
Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem
 

novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator
est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur
Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non
tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum
autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur
et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid
filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et
carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro 
pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum
pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens
scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat,
sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum
is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium
expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), 
in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in 
Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce
quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum?
In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si
ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in
Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam
dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant,
sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret,
subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit 
in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici 
illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt.
Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum,
validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator,
non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum
dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc
erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et
virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis 
illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum,
quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito
dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum
quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et
officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse
 

validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam
Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio
docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba,
 Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent.
Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt.
Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores
et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat
illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit,
rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit
in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.

Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore.
Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et
ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti
 dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem
 suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed
confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat
 remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit
pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus
nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum
destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et
tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes
se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem,
qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est
ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora
autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum
munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et
pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat.
Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au-
 

tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui
exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam?
quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias
hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis
misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio.
Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda
erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse,
non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de
deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum
munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur.
Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei 
praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi
ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant?
Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei
utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum 
tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus
tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset,
ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem
expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum
palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum
cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi
principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere 
in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem
pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis
affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia
vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores
principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos
legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne 
digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi
detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora
Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem
dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et
munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si
importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi
de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com-
 

 modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae
proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes
retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis
vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias:
 Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur
vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo
displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non
 omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent
prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius
digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis
patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta
patrum de filiis exigentem usque
 in quartam nativitatem? Quam
vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad
 cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi
enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique
docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec
ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator
habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant
et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed
haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga
quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius
timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum
docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum
creatoris.

Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis
 scilicet amatium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a
fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris.
Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere
in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius
exemplum a discipulis caveretur. Ita pharisaeorum prohibet exemplum.
In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei.
Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem
occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem,
quae clavem agnitionis habens nec ipsa introiret nec
 alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet,
et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum
 
dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare,
cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent,
scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi 
in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura,
ex evangelii promulgatione. Dehinc conversus ad discipulos, Dico 
autem, inquit, vobis, amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo
occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem.
Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus 
aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: 
Timete eum qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi
in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis,
hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet
offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec
mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo
procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, 
omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo
coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt
coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem abillis.
Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo
occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret
sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me 
coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum
confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur,
ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor
est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui
timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod
timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator
ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem
nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si
negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores
suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque
negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui 
dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in
spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et
 

retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus
non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et
supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quodsi
et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo sdversarius ei
venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat,
non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest
ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur, et Christus
negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de
contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces.
Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de
 responsione. Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora
quid eloqui debeatis. Si eiusmodi documentum creatoris est, eius
 erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes
in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem
cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur; non ad quam
veneral maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat
benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis,
mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius
indidisset. Hae sunt novae doetrinae novi Christi, quas olim
famuli creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi
et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum
 increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis
te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero
postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda
haereditate componerat, operam suam, et quidem tam probae causae,
denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum
paci studens, iniuriae occurrens. Sed enim optimi et non iudicis
 dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos?
Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua
improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis
excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum
factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid
indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa
pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem
dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui
talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis com
 

mendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas
detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. 
Ah eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu
agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam 
reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de 
gaxis et apothecis delitiarum suarum apud Persas gloriatus per
Esaiam male audivit.

Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de 
vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans
merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet?
qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et
materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi
non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur
ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen
vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen
flosculo cultior. Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet,
alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem
derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de
eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent,
ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim
cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? Eiusne quam
nondum poterant perfectam exhibere deo, tantum quod revelato
cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori,
uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare,
nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes
mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium
et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum
modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro
cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram 
quem patrem intellegi velit Christus? Si ipsorum creatorem
 

demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit, sin
illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum
atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset.
Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen
praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus
autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim
mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum
creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. Porro si quae
necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo
 haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim,
inquit, regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso.
Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore,
cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt,
secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et
primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. Ita tota promissio
creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio,
si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus
servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos,
id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae.
Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide
 accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum,
id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris
est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad
nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit
itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt.
 In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum,
cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodi domum
suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo
videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit,
sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino
 

eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius
boram etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus
esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non potamus 
hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed index
scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo
si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem
defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc
loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit
ignoremus, habes supra praescriptum neminem rei suae furem
esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit,
in tantum illi negotium agens creatoris est. Itaque interroganti
Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et
ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum
similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini 
reverso eo omnibus bonis praeponetur, qui vero secus egerit,
reverso domino qua die non putaverit, hora qua
 non scierit, illo
scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure, sed iudice, segregabitur
et pars eius cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut
et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum
optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare
enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur. Quasi
tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem
eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo
redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis
erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis
segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium
status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles,
aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si
vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse
est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui
 
Intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos
paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem
ab eis, quam retributorem deum? Cui me decet obsequi nisi
 remuneratori? Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in
terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante
discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo co(??)rcuerat,
quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando
 cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius,
 quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates
 Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea.
Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem
suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. Etiam
si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui
suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis
cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem,
 adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico
 vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed
Marcion emendat; quasi non et separatio opus sit machaerse.
Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium,
tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra
 congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et
filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in
 socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in
ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo
 Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem
et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes,
quo scilicet adimplens omnis quae super ipsos fuerunt praedicata
nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tem-
 

pora nosse cuius per quse probaret non habebat. Merito exprobrat 
etiam quod iustum non a semetipsis indicarent. Olim hoc
mandat per Zachariam: Iustum indicium et pacatorium iudicate; 
per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate 
pupillo et iustificate viduam, imputans etiam vineae Sorech quod
non iudicium fecisset sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent
ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui
seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam
vero quam absurdum ut ille mandaret inste indicare qui deum iudicem
iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcarem 
nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona
creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo
eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris
opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit
obsequium.

Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? 
Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem 
suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem 
legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem
nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae?
Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere.
Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo 
et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus?
Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus,
qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et
seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine.
Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius
sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur.
Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam
a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in
horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori.
Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii
fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili- 
 

tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento
enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori.
Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et
ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere
dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae
sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem?
Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque,
 Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium;
 utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio
unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint
et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes
operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris
scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a
quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in
regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis
erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid
ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius
eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii
bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos
detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente
eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens,
aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior
creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt,
ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam
iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et
indicat creatoris est.

Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales
ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos,
 et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet
humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus
captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma,
cui non placent amantes munera, sectantes retributionem.
Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo
 

quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae 
aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris
affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos
et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui
invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici,
non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc
si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris
est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per
patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit
ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse
descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum
quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam
coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio 
deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito.
Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius
denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem,
Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes 
et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad 
hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et 
ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus
viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et
non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio
populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo
malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et 
adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas.
Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem.
Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit 
collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus
tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum 
suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis
facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam:
Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra 
in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut
unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te.
Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc 
loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est
nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio:
Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis 
 

in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura
perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati
sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis,
et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo
eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei
 gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione,
 tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et
novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc
ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo
competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem
ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit?
Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio?
riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus
speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare.
quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut
si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem
loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad
hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus
est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam
collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium
interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et
terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis
aeque in spiritalis figurari a creatore.

Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit?
Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit?
nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris,
is eum habuit cuius fuit. is perdidit quid habuit, is requisivit
quid perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. Ita
utriusque parabolae argumentum vacat crica eum cuius non est ovis
neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit,
nec requisivit, quia non perdidit, nec invenit, quia nec requisivit,
nec exultavit, quia non invenit, Atque adeo exultare illius est de
paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus
est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi 
sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, deum proponens
et mammonam. Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem
non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos de
saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi
illius exemplum qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis
cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico 
vobis, facite vobis amicos de mammona iniustitiae, de nummo scilicet,
de quo et servus ille. Iniustitiae enim auctorem et dominatorem
totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns
pharisaeorum cupiditatem ammentavit hanc sententiam: Non potestis
deo servire et mammonae. Irridebant denique pharisaei pecuniae 
cuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo
dictum. Ne quis existimet in mammona creatorem intellegendum
et Christum a creatoris illos servitute revocasse. âQuid? nunc potius
ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. Duos enim
dominos nomiuavit, deum et mammonam, creatorem et nummum.
Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur,
et mammonae, cui magis destinabantur. Quodsi ipse alium se
ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset. Et creator
enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas,
magisque observandus, qua magis dominus. Quale est enim
ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo iunxerat, vere
ipsorum dominum taceret, id est creatorem? Aut numquid tacendo
 

eo concessit serviendum ei esse, si selummodo sibi et mammonae
negavit posse serviri? Ita cum unum deum ponit, nominaturus et
creatorem, si alins esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum
sine alio deo non posuit. Et illud itaque relucebit, quomodo
dictum, Si in mammona iniusto fideles non extitistis, quod verum
 quis vobis credet? in nummo scilicet iniuste, non in creatore,
 quem et Marcion iustum facit. Et si in alieno fideles inventi non
estis, meum quis dabit vobis? alienum enim debet esse a servis
dei quod iniustum est. Creator autem quomodo alienus erat pharisaeis,
proprius deus Iudaicae gentis? Si ergo haec non cadunt
in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius
est? et, Quis vobis dabit quod meum est? non potest quasi alius
dixisse de alterius dei gratia. Tunc enim videretur ita dixisse, si
eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris
mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri
suam veritatem infidelibus creatoris. Quomodo tunc alterius videri
potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua agitur separetur?
Si autem et iustificantes se coram hominibus pharisaei spem mercedis
in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta
 Hieremias: Miser homo, qui spem habel in homine. Si et
 adicit, Scit autem deus corda vestra, itlius dei vim commemorabat
qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda, Si
 superbiam tangit, Quod elatum est apud homines, perosum est deo,
 Esaiam ponit ante oculos: Dies enim domini sabaoth, in omnem
contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et
humiliabuntur. Possum iam colligere cur tanto aevo deus Marcionis
 fuerit in occulto. Expectabat, opinor, donec haec omnia disceret
a creatore. Didicit ergo usque ad Ioannis tempora, atque ita exinde
prooessit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetae usque
ad loannem, ex quo regnum dei annuntiatur. Quasi non et nos
limitem quendam agnoscamus Ioannem constitutum inter vetera et
nova, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus,
non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum
et initiatio evangelii, in que est dei regnum, Christus
ipse. Nam etsi probavimus et vetera transitura et nova successura
praedicari a creatore, si et Ioannes antecursor et praeparator osten-
 

ditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi,
et ex hoc iam quod Ioannes venit ipse erit Christus
qui Ioannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt
vetera et coeperunt nova interstite Ioanne, non erit mirum quod
ex dispositione est creatoris, ut undeunde magis probetur quam
ex legis et prophetarum in Ioannem occasu et exinde ortu regnum
dei. Transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et prophetae, 
quam unus apex verborum domini. Verbum enim, inquit 
Esaias, dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia iam
tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Ioannem praedicarat,
vocem clamantis in deserto parare viam domini, in hoc
venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem,
non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur,
ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba
sua, confirmans hoc quoque quod de Ioanne dixerat non praeterisse.

Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem 
suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro
duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium,
illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium
in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit 
cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod
inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii
et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides
diversitatem legis et evangelii, Moysi et Christi? Plane. Non enim
recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi,
in quo prohibens divortium propriam quaestionem eiua absolvit:
Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii 
dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et
feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus
itaque iunxit, homo disiunxerit? Hoc enim responso et Moysi
constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit,
ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti,
sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens
divortium et patrem tamen gestans eum qui marem et
 

feminam lunxit excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem?
Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens
Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendcro, meus sit. Dico
enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si
ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit,
uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito
dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam
qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam
pro indimissa ducens adulter est. Manet enim matrimonium quod
non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium
est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum
prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi
causa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet,
cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat.
Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu
nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos
ad sacramentum bsptismatis et eucharistiae admittens nisi
inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus
ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius
commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum
 sinere coniungi prostitutae membra Christi. Habet itaque
et Christum assertorem iustitia divortii. Iam bine confirmatur ab
illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus,
si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in
 evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter
causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et
ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adul-
 

terii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi 
Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat
non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quodsi ex violentia
coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia vluntarium?
sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae 
non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris
ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes
etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec
separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc
permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque
Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo meritc
quo disiungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere
unde hauc sententiam deduxerit dominus, quove direxerit. Ita enim
plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per
repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita
est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes
enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui
defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente,
immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut
a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus
in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus.
Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus
eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est
in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro
duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus
morte
quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente
ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis, non ex legis
instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat.
Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum 
divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requie-
 
scentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito
propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret
mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati,
utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et loannis refrigeria,
ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas,
illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque
mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet
eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero
et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus
ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis
discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud
quoque Abrabae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones
istas profundum et transitum utrinque probibere. Sed nec allevasset
dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et
de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis
et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios
audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit
Abrabae ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus,
patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum,
et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub
ingo legis nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem sinum
dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis,
interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio
rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat,
tune apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat,
quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum
 Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi
 est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum
aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam
rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus
 

locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore,
promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique
ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat
sinum Abrabae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum
in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam
utriusque iudicii prospiciatur? admoneus quoque vos haereticos,
dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes
creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium
poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum qui
occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo
non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite.
Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas,
qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec
enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset
et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus
annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce
caelesti confimaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem
pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, 
aedificantem illis ascensum suum in caelum. Apud inferos
autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant
illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse
post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum supplicia
annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de
thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum 
utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum
statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.

Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, 
expedisse ei, si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum
 

deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis
utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium
comninetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum
eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiatem
de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos,
 ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem
 fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit,
aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex
 acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies
fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum,
utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. Nec mirum
 si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris,
prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum
ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet,
etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui
 nec modum statuit, in infinitum pronuntians, Fratris malitiae memor
ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti.
 Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum
quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis
summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis
opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem
 sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos
tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere
purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate;
quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum
annuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum
retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari; si
quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique
 

dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas
famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae
ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed
eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc
etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud lsraelem in
diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgalum nisi Naaman 
Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum
in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius
qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures poluisse curari
ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro
unum? Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis
vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes
non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset
ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus
pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis areanum,
significantis Christum esse verum disceptatorem et climatorem
humansrum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit,
Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat
emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet
nibil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit,
si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda
et fidei iustiora. Ideo illos remediatos, qua secundum
legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile
est (??)eruisse medicinam a destructore legis observatores legis.
Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus
Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis
respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. Disce
igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat
et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, 
habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam
prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias
semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum,
sicut in evangelio loannis Samaritana illa in colloquio domini
 

 apud puteum: Nae tu maior sis, et cetera; et rursus: Patres
nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis
 oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui
confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere diguatus de
industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant
nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis
salus, licet IsraÃ«litae et Samaritae. Tota enim promissio
tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes
et templum et matricem religionis et fontem, non puteum
salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam,
ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit.
Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae
Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis
iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari
legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando
nec IsraÃ«lites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam
cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum
fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem,
gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum
pontificem eius Christum facere debere. Sed nec pharisaei possunt
videri de alterius dei regno consuluisae dominum quando venturum
sit quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius
regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit,
 inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce
illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur:
Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si
audiatis, si faciatis dei praeceptum? Quodsi in praecepto est dei
regnum,
 propone igitur contra, secundum nostras antitheses,
 Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non
est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet
in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec
ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis,
et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et
in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic.
 
nec illic; ecce enim intra vos est regnum die. Et ne argumentetur
audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de
suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim
filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum 
suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum
ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprohationes
ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea
agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde
decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David
canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. Lapis, in 
quit, quem reprohaverunt aedificantes, iste factus est in caput
anguli. A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus 
deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut
non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis
figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus 
NoÄ et Loth comparat tetris et atrocibus, deus lenis et
mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris
non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum
praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut ille, si iudicat
me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille
me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu,
sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet,
illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.

Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam 
iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia
interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non
se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam
electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem
ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium
ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum 
templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit,
pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque
alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo
qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a
quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae
sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum
nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris.
Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in
 

superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum
mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam
et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud
est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult.
 Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus
diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum,
qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus,
 qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit
super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas.
 Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime,
quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an
ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis
creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora
quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit,
tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et
habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion,
omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid
audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti,
non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi
patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit?
Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum
sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator
praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur.
 Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem
et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione
liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam
aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta
supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc
 loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum,
aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere
misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum?
Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis,
Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes;
diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse
 

ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta
fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et
domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus
Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus.
Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur)
utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico
habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui
quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum
caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! 
nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur
per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati
ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti
taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David
filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non
esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur.
Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum
falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens
dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector
creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset,
ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius
infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis,
nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem
et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, 
inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo
deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem
legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex 
fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator?
Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion,
ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili
 

David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit,
fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem,
exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem
fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat
per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo,
Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in
antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum
 deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis
offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi
proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David),
ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non
esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos
ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se
dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam.
Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem
carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti
quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum
testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse
filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit,
non valetudo.

Consequitur et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid
vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in
 auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Iesu, fili David,
et, Omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David.
Enimvero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia
scripturarum ex commercio Iudaico affiatus, plus est autem et
 

ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, 
panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum taum
inducito. Hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens
dominum. Et nudum si videris, contegito. Hoc cum maxime
promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae
offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens
conflictatos in laxamentum, et omnem conseriptionem iniquam dis
sipans, dicendo, Et si cui quid per calum(??)iam eripui, quadruplum
reddo. Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui. testimonium 
monium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris.
Cum vero dicit, Venit enim filius hominis salvum facere quod periit,
iam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat,
cuius fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in
alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio
est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima,
quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videntur. Si ex
corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum
facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si ex anima
perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae
 non periit,
salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus
homo salvus flat necesse est, et elisa est sententia haereticorum
negantium carnis salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur,
qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum
quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae 
dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam ex parte severitatis
non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis
videatur habuisse. Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem
quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque
me ille instruit cuius pecuniam ut fenerem edocet.

Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi 
nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. 
Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos,
vel ex corde? Refer ergo et haec ad exeusationem creatoris et ad
comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset, si
quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse
humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent.
existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum
 
optimum, o deum diversam a creatoris exemplis! Sciens praeceps
ituros homines ipso illos in praerupium imposuit. Sic enim et
de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma
Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui
credi voluerat Ioanni, inorepaturus quod non credidissent, eius erat
cuius sacramentum Io(??)nnes administrabat. Certe nolentibus renuntiare
quid saperent cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico
vobis in qua virtute hace facio, malum malo reddidit. Reddite
 quae Caesaris Ca(??)aris, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei?
Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo
eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et
similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam
deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet
reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non
habet. Iusta et digna praescriptio est in omni qu(??)estione ad propositum
interrogationis pertinere dobere sensum responsionis. Ceterum
aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis
absit a Christo quod no homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis
 negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant
domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine
defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda
esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec
substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est.
Neminem timuit, ut quaestines aut declinasse videatur, aut per
occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse.
 Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter
ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo
neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et
 

mori. Ques vero diguatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione 
a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri
iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii
facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus
quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsio propositum
absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini
sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum
et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis
quaostione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et tetum
quod Sadducaei sciscitahantur, non de alio deo interrogantes,
nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. Quodsi ad ea facis
respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de
quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet
sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo
adversus argumetationes cohacrentes. Necti enim scripturae
textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus
est daus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt quo alium deum
faciant illius aevi; cum sic legi opor(??)eat; Quos autem dignatus
est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat
illius aevi, id est quos dignutus sit deus illius aovi possessione
et resurrectione. Non enim de deo, sed de statu illius
aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in
illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii
huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris
nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet,
dignatus sit resurrectione, iam et his non nubere, quia non sint
filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus non de huius
eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et
vocis et pronuntiationis et distinotionis exceperant, nihil aliud senscrunt
quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque
adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim 
resurrectionem, formam eius edendo adversus Sadducaeorum opinionem.
Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant
non recusavit. Si autem scribae Christum filium David 
existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc
ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed ho-
 

norem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis
quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori
creatoris. At ex nostra parto quam conveniens interpretatio! Nam
 qui olim a caeco illo filius David fuerat invocalus, quod tunc reticuit,
non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de
industria protulit, ut se, quem caecus secundum acribarum doctrinam
filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet,
remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat
illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum
eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris,
sic non alius tueretur quam Christus creatoris.

Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior
et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret.
Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos
in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus
creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et
prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in
nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire
discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem
 eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies
cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo
venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus
et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum
et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine
suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et
 quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super
reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque
motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et
atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem
se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo-
 

sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes
quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius
fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones 
venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum
in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument 
illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum
velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos
faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides
sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae
illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species.
Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem
enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui
familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate
metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves
appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes
cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius
semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides,
inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides
enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, 
secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides
sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse 
vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et
Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, 
et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam 
ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: 
Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius 
inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius
confessione simplici et exserta in martyris nomine
cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum
si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit
pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam 
disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion
Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones 
et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non
debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos 
facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, 
 

 iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors
 iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem
erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos
ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas
quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos
fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii,
cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis
enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias
nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro
 expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum
 concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo,
et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur
in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus
 
 et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur
terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu;
dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol
et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt,
in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues
terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor,
et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus
mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus?
 Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima
virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita,
 quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet
 regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis
omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic
erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis,
 secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis
 adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola
postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur,
 et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula
de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis
 
serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum
eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec 
nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et
fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos 
faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos
in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum
proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum,
ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam
hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem
referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere,
nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo
optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut
si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par
erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti
quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae
evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici
ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere
ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones,
nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim
lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et
promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et
incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in
medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu
auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota
sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis,
quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt,
cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur,
sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius
oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt.
Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo
quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus
Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque
dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum
asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera
 

 exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint,
intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum
videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim
fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo
illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant
regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est
res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius
est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes
sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur
quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri
tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege
praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae
 praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum
caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista?
Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui
ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum
et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator,
zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic
enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum.
 Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne
quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus
curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis
deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio.
 Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem
retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum,
 erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in
 templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me
 invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in
 elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt
 pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes.
Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset,
 Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi
mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid
erit adimplere?

Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem 
lex figurat. Nam et tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In
hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. 
Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha
edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat
etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica
delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci 
habens, et tanquam ovis coram tondente, sic os non aperturus,
figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et
ab extraneo quolibet tradi. Ne dicerem et in hoc psalmum expunctum:
Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat 
et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui
populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi?
Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat.
Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et 
quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente revocati et in
emptionem dati agri tiguli, sicut in evangelio Matthaei continetur, 
Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium
appretiati vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. Professus 
itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indiguum
enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem
et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus 
meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset
nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma,
figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus
sibi finxit quia eorporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere
pre nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur.
Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis
peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens, ve-
 

terem fuisse istam figuram corporis Christi,dicentis per Hieremiam,
 Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus
lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque
illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis
 declaravit corpus suum vocaus panem. Sic et in calicis mentione
testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis
confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi
carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur
nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Ita consistet
probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio
sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino
 recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom?
rubor vestimentorum eius ex Bosor? Sic decorus in stola violenta
cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta
sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus
velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem,
carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis
in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi
passionis tanquam in foro torcularis, quia exinde quasi cruentati
homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in
benedictione fudae, ex cuius tribu carnis census Christi proc(??)ssurus
 iam tunc Christum in Iuda delineabat, Lavabit, inquit, in
vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et
amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nune
sanguinem suum in vino consccravit, qui tunc vinum in sanguine
figuravit.

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae
constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam
et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum
sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique
ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si
sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in
tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare
quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui
 

non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse,
si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum
iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi
deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum 
praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten
deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet 
Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur 
Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De 
quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc
alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus
ignorantes adhuc in scelus
 mergeret. Atquin et si dixisset, passurus
esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro 
non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis
passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris
manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque
supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere
cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex
operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit
occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum
porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram 
virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium 
hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque 
ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet
intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem 
solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse
filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis,
quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant,
dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non
ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia
oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic
senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere,
aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic
fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio
sapiebat.

Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se
regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei
dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium
dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse
 quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde,
Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse.
Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum
suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et
 archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum
 passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi
meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes
congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum
eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus
Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus.
 Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem
 reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent
 xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem
 ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente,
sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae,
ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam
 scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat
non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut
bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur.
Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos
 scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum,
partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam:
 Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum
sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen
 psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos.
Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga
maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso
irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in
 deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe
falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce
 

autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum.
Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol
radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem
in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi
competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, 
vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, 
dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem),
et contenebrabit super terram. Scissum est et templi 
velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in 
vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit
etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur 
ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret.
Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? 
Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat,
alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse
est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur
quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae
et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique
si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem
spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando
discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat
phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.
Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem,
nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil
sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non
nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et
Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest
impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis
remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota
pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis?
 

 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum
non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc
merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia
quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum
 paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m
meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur
ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et
miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum
volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi
videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui
rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura
 eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt.
Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus
consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et
 ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit,
venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem.
 Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat,
ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum
non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo
ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens
quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos
 autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique
suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat
illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris
existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non
is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator
veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem
alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant.
 Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non
credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non
alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et
 angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-
 

laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et
tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore
scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos,
et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis,
per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque
quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem
existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis.
De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus
eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati 
estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte
manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa
non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria
sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit,
ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur
erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae
non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque
sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem,
ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est
non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis
istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa
non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui
eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus
constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego
sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma
erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin
adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se 
ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem.
Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis,
affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione,
non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum 
universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum 
et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. 
Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in
evangelio tuo meus est.

Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit
in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in
retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas
dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde
sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli
quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus
nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil
 temere
credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione
creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem,
cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum
apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea
eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam
existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus,
sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex
incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut
ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam
furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum
omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior
in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum
Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit
tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius

 
probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus 
nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum

mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non 

 
 ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor;
inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo
negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut
to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad
nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas,
ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut
si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens
a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum
de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et
Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus
praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris
negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil
sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia
alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim
verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in
cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore
nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam
alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne
non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia
non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo:
sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo
debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus
sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus,
ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum
ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius
utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero
forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.

DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus 
 

Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur 
etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam 
de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine 
tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi 
creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus 
vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad 
Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e
xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et 
apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova 
vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, 
apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis 
destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque 
epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua 
praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, 
quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. 
Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro


utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent 
alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod 
novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? 
Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae 
semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat 
totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi 
in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat 
quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, 
discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, 
nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod 
ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil 
aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, 
ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit 
mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut 
rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione 
proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat.
Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad 
aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex 
disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi 
a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. 

 

Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud
evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam
et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris
confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium
 repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui
evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas
 Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes
evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus
 evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes
sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum.
Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo
 defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus
erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit
et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius
demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias
 hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit,
anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum.
Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo
enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen
lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos
aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum
est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus.
Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non
esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum
 ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis
 suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum
confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia
recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere
et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista
quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse
imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere.
Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur
ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia
quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec
promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento
Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem
apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo-
 

nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo
creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non
sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.

Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse 
Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret
cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset
aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.
Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si
quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero 
nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum
cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis
quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non
aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine
dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non
interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed
retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo
propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant 
ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut
nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus
enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio
scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum
esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter
superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit
reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec
fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset.
Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam
libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor.
Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim
rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat,
ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su-
 
 specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem
Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam
Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent
antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi
 munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei
 ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in
templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent
profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret,
et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et
propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum,
ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id
quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum
cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat,
statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene
igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes,
et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes,
 illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc
secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in
evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola
fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit.
Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii
veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob
inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens
eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem,
de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa
conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo
 Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex
operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen
dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere,
quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito
non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex
 quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent
rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera
 

in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius; ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute, quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante
te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum

 

nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde
iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur,
sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit,
qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham
pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione
revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui
in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam
dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet,
ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc
eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione,
dum ipso sensu revincatur.

Adhuc, inquit, secundum hominem dico: Dum essemus parvuli,
sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis.
Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est,
sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes,
non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud
autem fuit, quod cum, Secundum hominem, dixisset, tamen testamentum
hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim
humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae
 sunt promissiones et semini eius. Non dixit seminibus, quasi pluribus,
sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat
spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit,
cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem
 evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam
ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa
quoque temporum ordinavit, soles et Iunas et sidera et stellas, qui
filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit
 et praedicavit. In novissimis diebus erit manifestus mons domini,
 
et in novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum loelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri el iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est, ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret; hoc est, ut efiiceret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt. Itaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum
suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat, etsi diceudo supra: si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipse declarat. Dies observatis et menses ct tempora et annos et sabbata, ut opinor, et coenas puras et iciuraa et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea. Et per Amos,
 

 Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor in frequentiis
 vestris; item per Osee, Avertam universas iocunditates eius et
cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias
eius. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius;
aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris, auferens quae
et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas
creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur
nihil apostolum adversus creatorem determinasse, cum et
ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid
excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam
Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex
 parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum
ex ancilla, et alium ex libera, sed qui ex ancilla, carnaliter natus
est, qui vero ex libera, per repromissionem (quae sunt allegorica,
id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta,
sive duae ostensioues, sicut invenimus interpretatum, unum a monte
Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in servitutem,
aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem,
et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo,
sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus
sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus
ancillae filii, sed liberae), utique manifestavit et Christianismi
generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum,
sicut et Iudaismi servitutem legalem in filio ancillae,
atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus
 utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua
libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem
qui fuit dominus? Alienos enim servos nec Galba manumisit,
facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas
 

apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: etr circumcidimi praeputia cordis vestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quiequam valere in Christo, sicut et circumcisionem? *) praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei praclationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nominc eius nationes credent, illius fidei, quam 



 


 dicendo per dilectionem perfici, sic quoque creatoris ostendit. Sive
 enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges
deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus
 tuis, sive quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris
 est. Qui autem turbat vos, iudicium feret. A quo deo? Ab
optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit
assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet
nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi
qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam
 ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta
est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intellegi,
Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult ut diligam
proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed
perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex creatoris
etiam ab adversario probata est, nec dispendium, sed compendium
ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed
nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit,
 Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi,
si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam
se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur,
Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris,
atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris.
 Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus
 Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit
homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat.
 Bonum autem facientes non fatigemur, et dum habemus tempus,
operemur honum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et
diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat,
 ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore
 autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus, inquit, erit
 omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est,
non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi.
Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, cui renuntiando
mutuo transfigimur et invicem morimur. Persecutores
 vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore suo
gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam, sed
veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia
ostendit.

DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris 
epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim,
certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem
in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus
scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico 
adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego
illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam 
maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator
enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam
sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu 
annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro
quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et
dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant.
Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum
quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem:
porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem,
quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non
solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus.
Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per
naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus
creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit
offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso?
quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris,
virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et
ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam 
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. 
Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae
deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,
a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si
creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi
 

scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad
crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum
praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae
misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et
sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia
reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis
offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus
 sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei
sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni
duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici
hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos
autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici
loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro
eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica
fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia
homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem
cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et
omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia
sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia
repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam
 crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui
iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt,
qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus
deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus
crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent?
Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum
confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit
sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur
scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto
 creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod
scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat
 creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem
offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam
 

Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus,
nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi 
nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus
nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere
perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam
stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma 
mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et
contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat
quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum
est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod
ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et
infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt.
Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum
et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius
quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius
quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile
quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio?
Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus
irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam.
Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis
redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum 
est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo
qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis
glorietur.

Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur 
inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit
et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam
mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit
sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et
inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus,
revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum 
 
 a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros
invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil
egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.
Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.
Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius,
palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata,
in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda
 suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula.
Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus
structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur,
dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus
 creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in
signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse,
et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse
quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat
et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo
temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat,
revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris
proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse
quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit
paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula
proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene
post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius
et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et
ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et
quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et
aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de
gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit,
 ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur
haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius
scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum
recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis
gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit
eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam
 

ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis
liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique
principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse
contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris.
Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates
interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus,
Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque 
in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus
nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in 
perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, 
quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris
accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit
creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum
figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum
me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris
deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et
malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere
non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam 
introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur
ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum,
quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si
non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus
dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus
eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior
principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum
destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones
aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud
eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento
et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum
ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius 
rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri?
Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari 
depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au- 
 

feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id
est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi,
 positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc
 per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta
Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit,
non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis
deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus
 esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio,
 utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum
dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et
opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum
creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis,
si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit,
vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem
 intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia
enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene
 quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes
 in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium,
quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis
erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet,
si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.
 Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui
 spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam
fidere in hominibus; ita et gloriari.

Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum,
 qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit,
scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique
a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic
 mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus
mundo et angelis et hominibus. Quia si mundum homines
 

mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset.
Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit
quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum 
angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant.
Verebatur nimirum tantae constantiae vis, ne dicam spiritus sanctus,
praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat,
libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non
posset videri presdicare. Non defendo secundum legem creatoris 
displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et 
publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum sum damnat
dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo 
dixerit, In interitum carnis. ut spiritus salvus sit in die domini,
dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicavit, et auferri
iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit.
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, 
sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem.
Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha 
Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis
salutaris et peeoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit
sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos
a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, 
non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, ut templum
deo, et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo.
Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit; in corpore 
quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori.
Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi? 
Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra
iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, 
si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis
quam pro nostris cerporibus dependeret. Ergo et Christus habuit
quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora,
in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam
Christi, non nostra, utique sibi salva praestabit quae magno comparavit.
Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum 
in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion
constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum con- 
 

tinentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui
esse, et magis
 retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat
divortium, Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens
fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante
nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an.Christi?
 Atquin et Christus cum praecipit, mulierem a viro non discedere,
aut si disoesserit, manere innuptam aut reconciliari viro, et repudium
permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium conflrmavit,
quod primo vetuit disiungi, et, si forte disiunctum, voluit
 reformari. Sed et continentiae quas ait causas? Quis tempus in
collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a
quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis
congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas
tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Certe
 praescribeas tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis
ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allephylorum
 nuptias ubique prohibentis. Sed, Et si sunt qui dicuntur dei,
sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi
vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idelis
 enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil
sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest
videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei
dieantur et temen non sint, quando, et si fuisent, nobis tamen
 unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia?
 Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus,
sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors,
sive praesentia, sive futura. Adeo omnium deum creatorem facit,
a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non possunt.
 Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque
 quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat militum,
pastorum, rusticorum; sed divina illi auotoritas deerat. Legem
igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei
 
nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et 
adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus
propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. 
Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evagelio 
viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores
quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter
nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit
gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam 
evacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probavit
usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua
bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus 
fuit, utique creatoris, cuius et populus. Cui rei figuram extranei
sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse
vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum
populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. 
Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla
sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem
aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem
me illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et
populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, 
vane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus
autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et
quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario
foveat deus zelotes? Si ab illo deo? Atquin punire non novit. Ita
tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non disciplinam
creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet.
Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, 
in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem et
praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo
si quando paria eorum quae retraetata sunt, quaedam et bre
viter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium 
obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confiteamur
legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit.
Ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio
praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset destructor dei nostri,
nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.

Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor?
Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius
erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo
 subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur
si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens
 hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem
et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput,
non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non
est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem
 super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum
facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam
apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae
 interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius?
 Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit,
notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione
decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec
 ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses
apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles
intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et
 caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis
 dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et
omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto
 paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque
in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima,
opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata.
 fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice
Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus
domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae,
spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et
religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris
figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est
virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet
tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui
semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu-
 

menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum
ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum,
sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David,
requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et
concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa
testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato
a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, 
ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, 
quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. 
Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam 
duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit 
data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus.
Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens
filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio 
enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. 
Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem:
In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, 
et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas
meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies
gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator
in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi 
tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia 
tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum
praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris
pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, 
inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum 
sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae
et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus
religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum:
hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum,
alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis
spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius
spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem.
Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa 
 

membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem
et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui
meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec
in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus
 charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto,
 quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis
et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum
 tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat
 in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum
hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest
videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque
 praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi
duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere,
 iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit),
 ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel
dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a
spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum
temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec,
et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut
Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo
Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion
dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu,
sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et
cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem,
 aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est
amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi
mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis
 

magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine
dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem
meam qui voluerit eam exigere. 
 Interim
 Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet 
iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut
meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco
non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum
futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem 
quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique
eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur.
Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes
salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos
colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut
ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus
tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem
negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi
negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum,
Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum
resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita
vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius
facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit
morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio
mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis
erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam
rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod
omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem
non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit,
 
resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur.
Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res
 ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et
in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit
 quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem
more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus
ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe
 iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur
in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse
est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non
constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio
concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo,
et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto
magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius
dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit,
 Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes
eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde
 ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec
ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis
tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum
tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere
defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur.
 Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia
 is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit;
 propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi
te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos
edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere
istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum,
ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et
ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse
cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad
noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus
nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec,
Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto
 

populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem 
adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus
dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex
utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni
deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu 
es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum,
etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias
ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum,
qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione
benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam
quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii
pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis
suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae
gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur.
Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum 
regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id
est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur.
Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli 
competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem,
sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam
imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum
descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon
autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia
non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur,
inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae.
Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae
imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi
Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo?
Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri-
 

sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei,
id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone
nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc,
si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent:
quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus:
benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria
eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo
gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus.
 Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici
eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud
pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam
defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum
subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non
alium credendum quam creatoris.

Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio
volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec
 hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait,
facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt?
Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt
illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto-
 

rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis
resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur,
fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi 
definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus
est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui
pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo
recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem
aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo 
mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim
resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis
retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi
convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens
et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed
substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur
quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos
qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient?
Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de
corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani
tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout
volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam
quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et
corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae
aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- 
 

tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla
commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et
exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum
corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem
 corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem,
in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic
in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si
auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet
 diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale.
Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut
possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale
spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram,
sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo
animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in
aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela,
dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus
animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali
 efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale.
 Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo
Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem;
licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit
novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum
novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus
in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur
enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent
ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel
substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse
aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si
et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen
intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit.
Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem
 modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de
humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si
non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si
et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet
Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit.
Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus,
 
Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, 
ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines.
Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes
opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis
societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes
homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in
Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis,
Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem 
caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad
praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus,
praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit
ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine
abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit?
Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, 
sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s 
scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus
substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo 
placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi
dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor
est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus,
tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus,
sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam,
carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae
carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non
enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare
scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus
carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum
alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix
operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae
in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione
permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non
utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae
suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio,
aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum.
Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum.
Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti
dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in
 

 oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens
utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et
mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur
 regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis,
sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam
et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem
tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod
 illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis
regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae
accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum
 est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio
tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris
est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum
fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam
utique de morte et triumphatorium accepit.

DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune
 vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures
dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus
domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur,
 qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur,
 habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei
 nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater
idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est
 dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam
 Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti,
 et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae,
 et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet
 licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae
affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam
patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei
adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo
liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore
negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid
ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim
prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens

 

enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei
ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur
ei qui prius non sit ostensus.
 Tanto magis negabitur esse,
quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic
et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit;
et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui 
litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat,
Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, 
spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et 
ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris
vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et
spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere
quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat
et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem
filiis IsraÃ«l. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, 
quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, 
hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et
vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et
illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus 
mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De
IsraÄle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde 
eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis
cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses
corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse
quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus
 
nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur
corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id
est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum
Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant,
nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant
 Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum
vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie
dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in
fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum
quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios,
cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota?
 Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est
in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a
gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in
gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini
et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem
revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,
 tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram
ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse
testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono
pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum
intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi
huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat
 deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus
deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus,
Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium
 adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus
 eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure
 audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi
 credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de
evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi
deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius
non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in
ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset,
contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten-
 

tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit
esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta
referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum 
meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui
excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique
non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui 
dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad
illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat 
lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in 
lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis?
Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum
est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona 
autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui 
est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis,
Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et
Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est
dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo
hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam
habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes 
quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab
Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis,
etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo
si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non
creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes
pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale
est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis 
nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis
tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et
gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et
virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia
eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria
ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen-
 

 tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia
vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem
circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non
et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta
tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia
 virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur
in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur
in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in
 illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia,
sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia,
sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in
corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem
praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens,
et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et
 incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus.
Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens
hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione
temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.

Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam,
non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris
intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad
mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam
retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere
nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est
superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi,
id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus:
 Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod
gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod
 in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui
iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi
a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
 

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter
temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum
antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur
superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si
hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient
corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia
et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam 
et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus,
isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non
temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes 
mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a
vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo
quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,
praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse
potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus.
Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal 
Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive
bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo
iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando
et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae
iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore
iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur
per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, 
vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae
prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis 
et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem 
sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam
sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius.
Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, 
per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae
eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.
Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in 
 

creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non
in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan
signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise
suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud
forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius
terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario
 usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum
 creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum
optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem,
sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse,
 et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus
 Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem
 scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus
 Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?
 Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in
 tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non
 parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator?
 Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino
datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum,
cuius spostolus timebatur!

DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur,
breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam
vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege
adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum
argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet
et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa
epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum
ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem
 
et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me 
pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo
et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem,
sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono,
ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex
fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii.
Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et 
iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius
dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira,
quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus 
autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit,
ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem
dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud
est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus
ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion
fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate
parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi
neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus
occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum
qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae
sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura,
quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? 
Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium 
et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium
et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra,
secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, 
non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo
iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui
nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium
dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem
haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in 
transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei
legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari 
 

vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum
et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur
convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?
Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem:
 Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum,
ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos
 exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud
deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non
 littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini
 praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram,
eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens
 carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto,
quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei
 servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est
ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei
tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius
et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet
 iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere.
Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae
rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum,
ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur,
 ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem,
inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret,
inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi
si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae
dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum
 apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia
regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius.
Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum
mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui
gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non
creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere
 ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos,
inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non
 statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat
corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
 

pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce
autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat.
Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. 
Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum 
non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium
legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit,
sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis 
quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat:
Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur 
legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit
duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat
credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem
et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et 
figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate
praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.

Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo 
phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni
supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris
suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in
similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia
redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum
peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia
pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem
remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed
non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad
substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae
similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim
Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis
peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem
ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc
similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae
veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex
semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili.
 

Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur
carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed
phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo
autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par
est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.
 Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne,
cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis,
 ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi
non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius;
quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non
ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si
 corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed
corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors
obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur
nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum
 est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem
confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale
aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit;
siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum
et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in
corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae,
sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod
 zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum
enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non
subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia
omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem
ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est
 

legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis.
Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet,
si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo
quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet
eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem
legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque
adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur:
Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et 
qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta 
hominum, nec non et congregati essent adversus dominum
 et adversus 
Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in
alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito
apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum.
Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum
sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum 
et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa
eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat,
ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in
fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria
erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei,
tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit,
nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes
et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat:
Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. 
Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae
dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de
eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, 
aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur 
illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non
et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, 
babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem,
Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? 
Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges 
proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est 
enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram 
sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. 
 
 Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit
 quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes,
 sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae
 enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis.
 Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes.
 Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem
 cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem
iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis
comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali
 praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc
legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam
ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc
praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam
 contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere,
sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus
laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium
 adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi
comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco
constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium
praedicaret.

DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus
quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis.
 Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum
dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta
damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo
perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si
occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam
statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem
ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius
 laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini
necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos,
 

licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis
dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas
contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum
et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum,
alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit.
Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem
dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei
Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem
dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, 
inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as
in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes.
Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis
et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae
est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non
matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore
matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris,
sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem
nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim
dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant 
in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi
resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino.
Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam 
Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam 
huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc
ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo
Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. 
Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum 
prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi?
utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum
Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit,
 

nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni
exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui
non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae.
Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam
spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et
futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat.
Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum
et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita
constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura
erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur,
et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis,
et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud
nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo
apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et
omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et
 corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris
nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus,
tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit
aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et
anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium,
non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae
non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam
substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum
corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in
corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis
hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.

DE EPRISTULA AD THESSALONICRNSES SECUNDA. Cogimur
quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus.
Dominum et hic retriutorem utriusque meriti dicimus circumferri
 


ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris,
apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem,
et nobis, qui afflictemur, requietem, in revelatione domini
Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma 
ignis. Sed flammam et ignem defendo haereticus extinxit, ne scilicet
nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum
enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam 
de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos
ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria
valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens
ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei
Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum
ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit, Evangelio
non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Iudaeos.
Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte non norint,
non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in
evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam
naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in
pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes
deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie
domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae, ex ipsa 
causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram.
Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius 
oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus
dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum
se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres
ac novae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos 
dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus,
negantes Christum in carne venisse, et solventes Iesum, scilicet in
deo creatore: secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus
creatoris. Nondum venit apud illum. Quisquis est autem ex
duobus, quaero cur veniat in omni virtute et signis et ostentis
mendacii? propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susce- 
 
 
perint, ut salvi essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae,
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt
iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem,
deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in
errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent; eiusdem erit
veritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris,
cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non
cepit. Si vero non est antichristus, secundum nos, ergo Christus
est creatoris secundeum Marcionem. Et quale erit ut ad ulcisendam
veritatem suam Christum creatoris summittat? At si et de
antichristo consentit, proinde dexerim, Quale est ut illi satanas,
angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae
operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est
eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira et aemulatio
et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam
adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque
suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui
a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus,
testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen
agnitus est: an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso
incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita
cui competit vindicta, ei competet materia vindictae, evangelium
 dico, et veritas et salus, Iubere autem operari eum qui velit manducare
 eius disciplina est qui bovi trituranti os liberum iussit.

DE EPISTULA AD LAODICENOS. Ecclesiae quidem veritate
 
epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos;
sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in
isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum
ad omnes spostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum
deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui
ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit 
in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum
(ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco sonat) recapitulare
(id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia
in Christum quae in Caelis et quae in terris, nisi cuius omnia
erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum
adinipletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur
in Christo? Alterius autem dei quod initium, id est
unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio
sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique
quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum
dispen(??)atio reputetur, ad recensenda omnia in Chcisto,
etiam quae in caelis? Nec in caelis autem res ab altero acl(??)s
existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in teris
actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputrari
ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in
Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si
creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo; si diversa,
utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a
quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos, qui praesperavimus 
in Christum? Qui enim praesperasse poterunt, id est ante
sperasse in deum, quam venisse, nisi Idaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur.
Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem
faciat, conversus ad nationes: In quo et vos, cum audissetis 
sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis
spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per
IoÄlem: in novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem 
carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et evangelium in
eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et pater 
 

gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens:
 dens: Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex
 gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque
 Spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam.
 Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce
ditavit, cui displicet caecitas populi. Et quis caecus nisi pueri
 mei? te excaecati sunt famuli dei. apud illum sunt et divitiae haereditatis
 in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum
 repromisit. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.
 Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a
mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia,
 qui et dixit, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio,
 Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius
Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam
 creatorem. Plane, puto, invenimus, cum dicit illos delictis mortuos
in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi huius, secundum
principem potestatis aÄris, qui operatur in filiis incredulitatis.
Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion
interpretari. Non enim simile est creatum creatori. factum factori,
mundus deo. Sed nec princeps potestatis aÄris dicetur qui est
princeps potestatis saeculorum. Nunquam enim praeses superiorum
de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec
incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Iudaeis
et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem.
Si autem et est in quem magis competant, utique magis
hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori
filios incredulitatis obstruit, aÄre isto potitus, sicut dicere eum
 propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum: ero similis
altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum
legi volunt) deum aevi huius agnoscemus, Ita enim totum
sacculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset.
tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in Iudaismo
 conversatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis, in
quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum
et principem aÄris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in
 

Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem,
cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter
quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne. 
quia filios appellavit Iudaeos creator, argumentetur hoc haereticus
dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filis
iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed allectione
patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem,
ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non 
sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et
concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputari,
diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti
semine illato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo, 
Aliud eat facere, aliud condere, Sed utrumque uni dedit. Homo
autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et
fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam,
condidit. Inspice et cohaerentia. Memores, vos aliquando nationes 
in carne, qui appellabimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio
in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo,
alienati a conversatione IsraÃ«lis et peregrini testamentorum et
promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo in mundo.
Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique
eo cuius erat conversatio IsraÃ«lis et testamenta et promissio. At 
nunc, inquit, in Christo vos, qui eratis longe, facti estis prope in
sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit,
a Christo creatoris, a conversatione IsraÃ«lis, a testamentis, a spe
promissionis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt
nunc nationes in Christo a quibus tune longe fuerant. Si autem
conversationi IsraÃ«lis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis,
a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt
nunc vocatone ex longinquo vocadarum. Qui longe erant a me,
appropinquaverunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax
creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque
ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet 
populum et gentilem. Quod prope et quod longe, soluto medio
 

pariete inimicitiae, in carne, sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut
inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae.
Sic, uti alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cuius
supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum
sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat
enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum,
vacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) adversarium
legis de adiutore non potest facere. Ut duos conderet in
semetipso, qui fecerat idem condens (secundum quod et supra:
 Ipsius enim factura sumus conditi in Christo), in unum novum hominem,
faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non
phantasma, novum autem et nove novum autem et nove natum ex virgine dei spiritu), ut
reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et
 Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset
inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in
Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque annuntiante pacem
eis qui prope, et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem,
iam non sumus peregrini nec advenae, sed concives sanctorum,
 sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos
fuisse nos, et longe constitutos), superaedificati super fundamentum
apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum
posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit
scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta aedificatio
 nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis
 exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem
 angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis,
quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?

De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit,
 cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit,
 

sibi apostolus gratiam
 novissimo omnium, illuminandi omnes, quae
dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit.
Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab
aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim
apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus 
per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus
et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus
et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi
autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid
cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et
princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus
et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde
in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi
debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed
in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus
eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius 
ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat
deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse
dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor
omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris
extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris
dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An
non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari?
Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim
creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum,
et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit.
sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,
tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus
sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati
suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam
nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas?
Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? 
de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas
 
feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam
 et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur,
 aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci,
vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur
iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse
captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et
captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus
et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad
 proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis
 quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super
 iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum.
 Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et,
 Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et,
 Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic
 et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores
 increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus
 erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad
 sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui
 cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo
norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel
augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas
 esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est
mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi
suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi
 Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus
 stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam
diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides
comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum
 honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem
suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et
fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti,
 

auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia
proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem
sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo
et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum
veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum
probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus,
ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente:
Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt 
duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter
ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima
apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. 
Habet interpretationem, non separationem sacramenti.
Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat
utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto
deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si
noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari
nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion 
abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex 
loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in
disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum,
Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque 
in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una
est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed
adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! 
Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari
dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit
potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam 
in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli
esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum
istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus
creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo
dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes?
Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non
idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam
diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus
 

deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat
creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod
ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim
interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione
 morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem
 significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus
in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum
 in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et
per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam
constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi
sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat,
ecclesiae utique praestabat?

DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione
adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium
figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate.
 Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in
caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit
ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio
evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra
est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani
Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum
totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de
apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum
replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus
 eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos
 orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum.
Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium
semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem
ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et
 invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit
et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut
 sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum
 

est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris,
visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus
sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita
(haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude 
posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante
omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus
conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes
probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem
fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem 
plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista
plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo,
in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus
et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus
et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores
de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion,
qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris
aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui
denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis 
suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem
rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari
enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo.
Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus 
creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes
conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus 
Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi
in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in
totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et 
supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in
eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non
per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro
corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia 
et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum
elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens,
 

sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet
hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et
alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari,
quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis
constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri
schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat
eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum,
negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia
consentit. Cuius ingeniis
 tam longe abest veritas nostra, ut
et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse
confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum
ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et
 haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat
sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis
perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac
simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil
 perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat,
donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta
donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age
 iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei
festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus
autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus,
nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum
scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem,
quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id
est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo
Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra
est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae.
 Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis
abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate
sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen
pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem
quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat.
 Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri-
 
nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est
ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata
etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis 
sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera 
praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate
vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem 
hominem et novum induere.

DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis 
enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius
sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam
vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione,
nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, 
erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de
diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem.
Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum,
in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum
quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, 
sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus
annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem
enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae
ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam
vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum
ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur.
Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem
novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam
nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et
hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam
haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et
 

increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas
non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae
suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in
 Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam
existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie
servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et
figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non
et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene
 autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat.
Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non
erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis
constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi,
si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi
in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum
est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis,
vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est
certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et
deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec
morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum.
 Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim
exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam
imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto,
 nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro
lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis,
generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus
 Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento
 sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si
stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae
 

reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex
lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis,
hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe
itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed
quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit
lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad 
Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam 
stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi 
Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae 
conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc
nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis
in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum
erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne 
deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt
de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur 
in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique
cum illis et transfigurati.

DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas 
sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen,
cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum
duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas
recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare.
Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro
de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata
erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem,
qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas
 

dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris,
nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.