Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto 
Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam
traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum
nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod
per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici
curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare.
Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam
habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit
homo ex gentibus nec de prosapia IsraÃ«litÃ»m Iudaeus. Hoc
enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne IsraÃ«l adhuc
superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area 
deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem 
et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in
semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex
 
 utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique
Iudaeorum, id est IsraÃ«lis, et gentium, id est nostrae.
Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione
privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim
populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus
destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in
partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori
subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus
 est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre
tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet
minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore
et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero
minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio
adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per
edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus,
serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus,
superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum
memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis
deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente
 populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum
ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum
et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus
 IsraÃ«l abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui
 nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus,
 quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas
 et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur
eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente
divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior,
relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum
conversus est quo IsraÃ«l, ut supra memoravimus, abscesserat.
Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem
superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua
IsraÃ«l est repudiatus.

Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius 
certis lineis determinemus. Cur etenim deus, universitatis conditor,
mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium
sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non
omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset,
nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum
habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius,
utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem
dedit, quam certis et statutis temporibus observari praecepit,
quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio
mundi ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris 
plantatae in medio paradisi ederent, quod si contra fecissent, morte
morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac
enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae
postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges dominum 
deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et, Diliges 
proximum tibi tanquam te, et, Non occides, Non moechaberis, 
Non furaberis, Falsum testimonium non dices, Honora patrem
tuum et matrem, et, Alienum non concupisces. Primordialis enim
lex est data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum
dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra
praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, id est
semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent, atque ita in
semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate,
faciendo contra dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent,
si de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu
domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum
asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod
similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent, ut
patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat;
si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent.
Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris
fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris
specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita
 

germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui
ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea
qui antea iustos formare instituerat. Quid enim mirum, si is
auget disciplinam qui instituit, si is proficit qui coepit? Denique
ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo
nou scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur.
 Nam unde NoÃ« iustus inventus, si non illi naturalis
legis iustitia praecedebat? unde Abraham amicus dei deputatus, si
 non de aequitate et iustitia legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos
 dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium
Levitae fuerunt, qui sacrificia deo offerebant? Sic enim
post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi, eo tempore
postea quam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum
temporum et spatia. Denique post quadringentos et triginta
annos Abrahae data est lex. Unde intellegimus dei legem etiam
ante Moysen, nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum,
sed antiquiorem, primum in paradiso, deinde patriarchis,
atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam ad
Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad
subsequentem, quam certo tempore deus et gentibus exhibuit et
repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit
futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita
temporaliter observata et custodita credatur. Nec adimamus hanc
dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem
in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum
adhuc observandum quasi salutis medelam et circumcisionem octavi
diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos
sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos dei effectos. Nam si
circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret,
cur eum non circumcidit, vel postea quam deliquit, si purgat
circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum
paradisi praefecit. Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem
deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem
 

eius, Abel, offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem
laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis,
et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat
non recte dividebat. NoÃ« quoque incircumcisum deus, sed et non
sabbatizantem, de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum,
non circumcisum nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit, qui
necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet
nos quoque sine legis onere Moysis deo posse placere. Melchisedech
quoque, summi dei sacerdos, incircumcisus et non sabbatizans
ad sacerdotium dei allectus est. Probat et Loth, frater
Abrahae, quod pro meritis iustitiae sine legis observatione de Sodomitarum
incendio sit liberatus.

Sed Abraham, inquis, circumcisus est. Sed ante deo placuit 
quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, 
sed quae esset in signum temporis illius, non in
salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi
fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso, revertenti 
de proelio, panem et vinum obtulit incircumcisus. Sed et
filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non 
Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde,
inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit.
Atquin si salutem circumcisio omnimodo afferret,
etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset quo minus octava
die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo
id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius
infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem
huius praecepti condere. Nam providens deus quod hanc circumcisionem
in signum, non in salutem, esset daturus populo IsraÃ«l,
idcirco filium Moysi, ducis futuri, instigat circumcidi, ut, cum
coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non
aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio iam
celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum, unde
IsraÃ«l in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum
 

sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba
 prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae
igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei
comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur
filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario,
et quasi civitas, quae expugnatur. Cur ita? Quoniam subsequens
 sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et
 exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me. Et iterum: Et si extenderitis
manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis
preces, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae
 sunt. Et iterum: Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii
scelesti, dereliquistis deum, et ad indignationem provocastis
sanctum IsraÃ«l. Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem
IsraÃ«l in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus,
quo meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur;
quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum
videmus, recognoscimus. Sicut enim circumcisio carnalis, quae
temporalis erat, imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis
data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta
 Hieremia, Innovate vobis, et ne seminaveritis in spinis: circumcidimini deo, et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio
 loco dicit, Ecce enim dies venient, dicit dominus, et disponam
domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale
iam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti.
Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam,
et novam legem non talem, qualem iam dederat patribus,
processuram annuntiari, sicut Esaias praedicavit, dicens quod in
novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus
 dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles,
et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent:
venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non
in Esau prioris filii, sed in Iacob sequentis, id est populi nostri,
cuius mons Christus est, sine manibus concidentium praecisus,
 

implens omnem terram, apud Danielem ostensus. Denique ex hac 
domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis
annuntiat Esaias, dicens, De Sion enim exiet lex et verbum domini 
ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos,
qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos
in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem
gladium, et iam non discent pugnare. Qui igitur intelleguntur
alii quam nos, qui nova lege edocti ista observamus,
obliterate veteri lege, cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat?
Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum
pro oculo eruebat, et vindictam iniuriae retribuebat, nova autem
lex clementiam designabat, et pristinam ferocitatem gladiorum et
lancearum ad tranquillitatem convertebat, et belli pristinam in
aemulos legis et hostes exsecutionem in pacificos actus arandae et
colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod
vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et
novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequia
eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, 
in obauditu auris obaudivit mihi. Prophetae annuntiaverunt.
Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster, qui retro
deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit ei, nisi nos,
qui relictis idolis ad deum conversi sumus? Nam IsraÃ«l, qui deo
fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per
Erythraeum pelagum transvectus est, quique in eremo manna cibatus
XL annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus
contaminatus aut saeculi huius cibis pastus, sed angelorum 
panibus manna cibatus satisque beneficiis deo obligatus,
domini et dei sui oblitus est, dicens ad Aaron, Fac nobis deos, 
qui nos antecedant; Moyses enim ille, qui nos eiecit de terra
Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit, nescimus. Et
ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius
accipiendo novam legem, supra dictam, et novam circumcisionem,
ante praedictam.

Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis
veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati
quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt
enim Iudaei quod a primordio sanctificaverit deus diem septimum,
requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde
 etiam Moysen dixisse ad populum, Mementote diem sabbatorum,
sanctificare eum; omne opus servile non facietis in eo, praeterquam
quod ad animam pertinet. Unde nos intellegimus magis
sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum
septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum
nobis quod sabbatum nos deus vellet custodire? Nam sabbatum
aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit
 enim Esaias propheta, Sabbata vestra odit anima mea; et alio loco
 dicit, Sabbata mea profanastis. Unde dinoscimus sabbatum temporale
esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de
 quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et
dies de die et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare
in Hierusalem, dicit dominus. Quod intellegimus adimpletum temporibus
Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare
in Hierusalem venit, deum patrem, per Iesum Christum filium eius,
 sicut per prophetam praedictum est: Ecce proselyti per me ad te
ibunt. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum
aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem
carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique
doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse, aut
Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse,
aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse, aut NoÃ«, arcae fabricatorem,
propter diluvium immensum sabbatum observasse, aut
Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse, aut
Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi
sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde
observandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum nec
spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret.
Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi,
haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Nave, eo tempore
 quo Hiericho civitatem debellabat, praeceptum sibi a deo
 

diceret uti populo mandaret ut sacerdotes arcam testamenti dei
septem diebus circumferrent in circuitu civitatis, atque ita septimi
diei circuitu peracto sponte ruerent muri civitatis. Quod ita factum
est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt
muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum
dierum septem incurrisse diem sabbati. Septem enim dies, undecunque
initium acceperint, sabbati diem secum cencludant necesse
est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore
gladii praeda facta sit civitas ab omni populo IsraÃ«l. Nec dubium
est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei
praecepto. Nam et temporibus Maccahaeorum sabbatis pugnando 
fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque
paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt.
Nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die
sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est
ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta
valuisse, et non ad perpetui temporis observationem huiusmodi
legem eis deum ante dedisse.

Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium sacrificiorum 
praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii,
id est IsraÃ«l, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, et minoris
filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata.
Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, 
minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit deus in
Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit.
Et dixit deus ad Cain, Quare concidit vultus tuus? nonne,
si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti; quiesce.
Ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit
Cain ad Abel fratrem suum, Eamus in campum, et abiit cum eo
illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain, Ubi est
 

Abel frater tuus? Et dixit, Nescio; numquid custos fratris me(??)
sum ego? Cui deus dixit, Vox sanguinis fratris tui proclamat
ad me de terra. Propter quod maledicta terra, quae aperuit os
suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens
eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. Ex hoc
igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam
 tune a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in
 Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum
populo IsraÃ«li ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam
in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset populo
IsraÃ«li et fratribus eorum, ut introducto IsraÃ«le illic celebrarentur
sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus,
et nusquam alibi nisi in terra sancta. Cur itaque postea per prophetas
praedicat spiritus futurum ut in omni loco et in omni
terra offerantur sacrificia deo, sicut per Malachiam angelum, unum
 ex duodecim prophetis, dicit: Non recipiam sacrificium de manibus
vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum
clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens;
et in omni loco offerunt sacrificia munda nomini meo. Item in
 psalmis David dicit: Adferte deo patriae gentium; indubitate quod
in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum: adferte
deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificia nominis eius:
Tollite hostias et introite in atria eius. Namque quod non terrenis
sacrificiis, sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus, ut scriptum
 

est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est. Et 
alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. 
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum
acceptabile sacrificium deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia
sacrificia reprobata intelleguntur, de quibus et Esaias loquitur
dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit dominus, 
ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae
adnuntiant. Quoniam et si adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum 
supplicamentum, execramentum mihi est. Et adhuc dicit, Holocaustomata 
et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem
taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi: quis enim exquisivit
haec de manibus vestris? quoniam ab oriente sole usque in occidentem
nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit
dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens, Et in omni 
loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus.

Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum 
et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem quoque carnalem
praedictam et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem
quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia
et sacrificia spiritalia praeostensa, sequitur ut praecedenti
tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo IsraÃ«li
superveniret tempus quo legis antiquae et ceremoniarum veterum 
praecepta cessarent, et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum
agnitio et novi testamenti pollicitatio superveniret, fulgente
nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis
 

detinebamur. Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam
praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et eam non
talem qualis iam data esset patribus eorum eo tempore quo eos
de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam
legem illam veterem cessasse quam legem novam promissam nunc
operari. Et quidem primum quaerendum, an expectetur novae
legis lator, et novi testamenti haeres, et novorum sacrificiorum
sacerdos, et novae circumcisionis purgator et aeterni sabbati cultor,
qui legem veterem compescat, et novum testamentum statuat,
et nova sacrificia offerat, et ceremonias antiquas reprimat, et
circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum
regnum, quod non corrumpatur, adnuntiet. Hic, inquam, novae
legis lator, sabbati spiritalis cultor, sacrificiorum aeternorum antistes,
regni aeterni aeternus dominator, quaerendum an iam venerit
nec ne, ut, si iam venit, serviendum sit illi, si necdum
venit, sustinendus sit, dummodo manifestum sit adventu eius
comprimi legis veteris praecepta, et oriri debere novae legis exordia.
Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem
antiquam et prophetas nisi venisset is qui per eandem legem et
per eosdem prophetas venturus adnuntiabatur.

Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus adnuntiabatur
Christus iam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod
ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda
quando venturum Christum prophetae adnuntiaverunt, ut, si intra
ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse
 

credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes
scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse, indubitate
etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum
novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.
Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus,
utpote qui in adventum cius spem suam porrigant. Nec de isto
pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt,
ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino, 
cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines
regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non
claudentur illi. Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim
dexteram tenet pater deus, nisi Christo, filio suo? quem exaudierunt
omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius
et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, 
inquit, terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos
terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt,
nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim gentes crediderunt,
Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, 
Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam
et Pamphyliam, immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae
est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in
Hierusalem Iudaci, et ceterae gentes, ut iam Getulorum varietates,
et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et
Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis
loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum,
et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum
et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare
 

minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen,
 qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae
sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae
sunt comminutae, et valvae aereae apertae. Quamquam et ista
spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis
modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen perspicue
sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis
Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare
potuisset, nisi Christus, dei filius, qui omnibus in aeternum regnaturus
nuntiabatur? Nam si Salomon regnavit, sed in finibus
Iudae tantum; a Bersabeae usque Dan termini eius regni signantur.
Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit
in omnibus gentibus potestatem; si Aegyptiis Pharao, vel quisquis
ei in haereditario regno successit, illic tantum potitus est regni
sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India
usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo,
non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones, posteaquam
devicerat, tenuit; si Germani, adhuc usque limites suos
transgredi non sinuntur; Britanni intra oceani sui ambitum clausi
sunt, Maurorum gentes et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur,
ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis
Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum
muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt?
Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus
gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur,
omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum
maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia, non dignitatum
aut natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis,
 

omnibus rex, omnibus index, omnibus deus et dominus est. Nec
dubites credere quod asseveramus, cum videas fieri.

Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis 
Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem, id est
vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum 
exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad
Interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda,
quae investigabimus in Daniele, quibus computatis probabimus
venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus
et ex operationibus eius. Quae probamus et ex consequentibus
quae post adventum eius futura adnuntiabantur, ut
tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de
eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset
liberaturus ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista
civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub 
Dario, filio Assueri, ex semine Medorum, qui regnavit super regnum
Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum.
Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem
vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii
vespertini, et intellegere fecit me, et locutus est mecum, et
dixit, Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio
obsecrationis tuae exivit sermo. Et ego veni, ut adnuntiem tibi,
quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in
visione. Lxx hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam et
super civitatem sanctam, quoad usque inveteretur delictum, et
signentur peccata, et exorentur iustitiae, et inducatur iustitia
aeterna, et ut signetur visio et prophetes, et ungatur sanctus
sanctorum. Et scies et perspicies et intelleges a profectione sermonis
integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum
 

ducem hebdomadas septem et dimidiam et LXII et dimidiam;
et convertet et aedificabitur in altitudinem et convallationem,
et innovabuntur tempora; et post hebdomadas has LXII, exterminabitur
unctio, et non erit; et civitatem et sanctum exterminabit
cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo
usque in finem belli, quod concidetur usque ad interitum. Et
confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia
hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto
exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio
dabitur super hac vastatione. Animadvertamus igitur terminum quomodo
in vero praedicit LXX hebdomadas futuras, in quibus si
receperint eum, aedificabitur in altitudinem et in longitudinem, et
innovabuntur tempora. Providens autem deus quid esset futurum,
quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur et
tradent eum morti, et recapitulavit et dixit, in LX et II et dimidia
hebdomadis nasci illum et ungi sanctum sanctorum; hebdomadas
autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem
exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet septem
 et dimidia hebdomadae completae sunt Dicit enim sic: Et
civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentu(??)
sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum.
Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII et
 

dimidiam hebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii,
quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit
enim: Et intellege et conice ad perfectionem sermonis respondere
me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare,
quando hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur anni quomodo
impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit
annis XVIIII. Artaxerxes regnavit annis XL et I. Deinde rex Ochus,
qui et Cyrus, regnavit annis XXIIII. Argus anno uno. Alius
Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXI. Alexander Macedo
annis XII. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnarat,
quos revicerat et in Alexandria regnum suum firmaverat,
quando et nomine suo eam appellavit, post eum regnavit illic
in Alexandria Soter annis XXXV, cui succedit Philadelphus regnans
annis XXX et VIII. Huic succedit Euergetes, annis XXV.
Deinde Philopator annis XVII. Post hunc Epiphanes, annis XXIIII.
Item alius Euergetes, annis XXVIIII. Item alius Soter annis
XXXVIII. Ptolemaeus annis XXXVII. Cleopatra annis XX, mensibus
V. Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII. Post
Cieopatram Augustus aliis annis XLIII imperavit; nam omnes anni
imperii Augusti fuerunt anni LVI. Videamus autem quoniam quadragesimo
et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae
XX et VIII annos imperavit, nascitur Christus. Et supervixit
idem Augustus ex quo nascitur Christus annis XV, et erunt reliqua
tempora annorum in diem nativitatis Christi in annum XL primum,
 

qui post mortem Cleopatrae XX et VIII Augusto: efficiuntur anni
CCCCXXX et VII, menses V. Unde adimplentur LXII hebdomadae et
dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI in die nativitatis
Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est
sanctus sanctorum, id est Christus, et signata est visio et prophetes,
et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi
omnibus in eum credentibus diluuntur. Quid est autem quod
dicit signari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae
nuntiabant de illo quod esset venturus et pati haberet. Igitur
quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea
signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum
omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de (??)
nuntiaverant. Post enim adventum Christi et passionem ipsius
iam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum.
Denique hoc si non ita est, exhibeant Iudaei prophetarum
post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula,
quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi,
qui iam venit, ex quo signata est visio et prophetia, id est statuta.
 Et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad Ioannem baptistam.
Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo
baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo
cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu
suo adimplevit. Unde firmissime dicit adventum eius signare visus
et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus
LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, quibus
completis venisse Christum, id est natum, videamus quid aliae
 

VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscisione
priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post enim
Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur.
Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XX,
mensibus VII, diebus XXVIII. Huius quintodecimo anno imperii
passus est Christus, annos habens quasi XXX, cum pateretur.
Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus
XII. Nero Caesar annis XI, mensibus IX, diebus XIII. Galba
mensibus VII, diebus VI. Otho III diebus. Vitellius mensibus
VIII, diebus XX et VII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat
Iudaeos, et fiunt anni LII, menses VI. Nam imperavit annis
XI. Atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt
hebdomadas LXX praedictas in Daniele. Igitur expletis his quoque
temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et
sacrificia, quae exinde illic celebrari non potuerunt; nam et unctio
illic exterminata est post passionem Christi. Erat enim praedictum
exterminari illic unctionem, sicut est in psalmis prophetatum: Exterminaverunt 
manus meas et pedes. Quae passio huius exterminii
intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio
Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Fufio Gemino, mense
Martio, temporibus paschae, die VIII Calendarum Aprilium, die
prima azymorum, quo agnum occiderunt ad vesperam, sicuti a
Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga IsraÃ«l eum interfecit,
 

 dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere, Sanguis
 huius super nos et super filios nostros, et, Si hunc dimiseris,
non es amicus Caesaris, ut adimpleri possent omnia quae de eo
fuerant scripta.

Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse
 nuntiatam. Sicut Esaias praedicat: Audite domus David, non pusillum
vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat
agonem, propter hoc ipse deus dabit vobis signum. Ecce virgo
concipiet et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel,
quod interpretatur Nobiscum deus. Butyrum et mel manducabit,
quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem,
accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
Itaque dicunt Iudaei: Provocemus istam praedicationem
Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui iam venit competat
illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et signa eius quae
de eo nuntiavit. Equidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari
oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae
adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste, qui
venit, neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus.
At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia
quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim
et interpretatio Emmanuel, Nobiscum deus, uti non solum sonum
nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod
est Emmanuel, interpretationem habet, quod est Nobiscum deus.
 

Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel,
exinde quo Christus inluxit agitetur in Christo. Et puto, non
negabis. Nam qui ex ludaismo credunt in Christum, ex quo in
eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum deum esse
significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur
Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum
deus. Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et
spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem
portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura
praemittat, Quoniam prius quam cognoscat puer vocare patrem aut
matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus
regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem,
an virum iam Christum exhibere ista aetas possit, nedum
imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et
signum belli non tuba, sed crepitaculo daturus, nec ex equo vel
de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem
designaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.
Aliud est si penes vos infantes in proelium erumpunt,
credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati,
qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero
si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere,
ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut
figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere
natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito.
Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset
futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum. Ecce virgo concipiet
in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas
aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique si,
quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere
simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non
virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat,
hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res
cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. Et signum ergo
nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non
 

aeque. Non enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis
novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis
edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum.
Est infantiae. Sed accepturum virtutem Damasci et spolia
Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum.
Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis, immo
reddite veritati quae credere non vultis, et intellegitur prophetia
qua renuntiatur expuncta. Credantur orientales illi Magi infantiam
Christi ut regem auro et ture munerantes, et accepit
infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod
omnibus notum est Orientis virtutem, id est enim vires, auro et
odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem
quoque ceterarum gentium aurum constituere. Sicut per Zachariam
 dicit: Et Iudas praetendit apud Hierusalem, et congregabit
omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum.
 Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro
 Arabiae. Et iterum: Reges Arabum et Saba munera adferent illi.
Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro
deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione
Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo
insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae,
ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent
et genu posito adorassent, quasi dominum et regem, sub testimonio
ducis et indicia stellae, spolia sunt facti Samariae, id est
idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim
 

Samariae nomine notavit, ut ignominiosae oh idololatriam, quae
desciverat tune a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum
scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione
criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas 
vestros, et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum
iam olim essent civitates istae extinctae. Et aiibi per prophetam
ad populum IsraÃ«l, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua 
Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem
impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat per
Esaiam prophetam: Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus 
nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et
maledictionis elogio. Sic et Babylon apud Ioannem nostrum Romae 
urbis figura est, proinde et magnae et regno superbae et sanctorum
debellatricis. Hoc itaque modo Magos quoque Samaritanorum
appellatione titulavit, despoliatos, quod habuerant cum Samaritis,
ut diximus, idololatriam adversus dominum. Adversus
regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se
regnare putat, si sanctos a religione dei deturbat. Adiuvabitur autem
haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum
scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi
verba. Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur
Iudaei. Accingere, inquit David, ensem super femur. Sed 
quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios 
hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum
est si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris
et labiorum gratia blandiebatur, de quo subiungens dicebat, Extende
et prospera, procede et regna. Et adiecit: Propter lenitatem 
et iustitiam tuam. Quis ense operabitur, et non contraria
lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam,
 

propriam scilicet negotii proeliorum? Videamus ergo an
alius sit ensis ille cuius est alius, id est dei sermo divinus,
bis acutus duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus
sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum
suum. Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus
ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas
congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur
apud David, quando venturus in terras ex dei patris decreto nuntiabatur.
 Deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae, virtus
 scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur. Sagittae
tuae, inquit, acutae, pervolantia ubique dei praecepta, minantes
traductionem uniuscuiusque cordis, et compungentes et transfigentes
 conscientiam quamque. Populi sub te cadent, utique
aderantes. Sic bellipotens et armiger Christus est; sic accipiet
spolia non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce
et spolia figurata, cuius et arma allegerica didicisti. Atque ita in
tantum Christus, qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab
Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur,
non Iesus dicitur, quare is qui venit Iesus Christus appellatur?
Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo
invenitur etiam Iesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum
 Moysi successor destinaretur, Auses filius Nave transfertur certo
de pristino nomine, et incipit vocari Iesus. Certe, inquis. Hanc
prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum
populum, quod sumus nos nationes in saeculo desertae
commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis
melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem,
qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis
disciplinam, sed per Iesum, id est per novae legis gratiam, provenire
habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis
 (petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus
est), ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur,
 

etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur.
Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius, qui et
semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit unquam, et vixit. 
Et ideo constat ipsum dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad
populum: Ecce, ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id 
est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat te in terram,
quam praeparavi tibi; intende illi et audi cum, et ne inobaudiens
fueris ei, non enim celavit te, quoniam nomen meum super
illum est. Populum enim introducturus erat Iesus in terram
repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem
virtutum, quas erat editurus (quas virtutes fecit Iesus Nave
et ipsi legitis), et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam
voluntatem; sicuti et praecursorem Christi, Ioannem, futurum
angelum appellat per prophetam spiritus dices ex persona patris:
Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui 
praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos
appellare eos quos ministros suae virtutis deus praefecit.
Idem enim Ioannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et
lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, 
David praedicat; quem ipse Christus, veniens adimplere prophetas,
dicit ad Iudaeos. Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, 
utpote qui non tantum vias eius parabat in cremo, sed et agnum 
dei demonstrande illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut
eum esse intellegerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat.
Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum; id enim nomen
suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec
Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque
nomen
 competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur. Et
quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci
oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter propheta in
sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, 
quod est Maria, et flos de radice eius ascendet, et requiescet
super illum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
agnitionis et pietatis, spiritus consilii et veritatis, spiritus
dei timoris implebit illum. Neque enim ulli hominum universitas
 

spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem
ob gloriam, ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Iesse
deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de
patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu
descripta est Maria, ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam,
ut qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et
omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus,
an venerit. Aeque ita is homo, qui talis ostenditur, ipse
 erit Christus, qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in
plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad
victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit
 os suum. Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est
 foris vox eius qui arundinem contusam, IsraÃ«lis fidem, non comminuit,
qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium,
non extinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest
alius esse quam qui praedicabatur. Oportet itaque actum Christi
eius, qui venit, ad scripturarum regulam recognosci. Duplici enim,
nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et
virtutis. Sed de utroque titulo sit dispositum. Itaque specialiter
dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicaterem adnuntiatum
 Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore,
et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi
meae facinora ipsorum, et domui Iacob delicta eorum: Me de die
in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt; quasi populus,
qui iustitiam fecerit, et iudicium dei non dereliquerit, et reliqua.
 Virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet,
ipse veniet et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur,
et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et mutorum
linguae solventur, et claudus saliet, velut cervus, et cetera.
Quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis
 quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis
faciebat.

De exitu plane passionis eius ambigitis, negantes passionem 
crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non
esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum,
quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed 
huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. Dicit enim in
Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delicto ad iudicium mortis, 
et morietur, et suspendetis eum in ligno, non manebit corpus
eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam
maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non
inquinabitis terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem.
Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem
fecit, ut qui in aliquo delicto iudicium mortis habuisset
et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset qui
propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin
Christus, qui dolum de ore suo locutus non est, quique omnem
iustitiam et humilitatem exhibuit, et (ut supra de eo praedictum
memoravimus) non pro meritis suis in id genus mortis expositus
est, sed ut ea, quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura
implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam
canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et, Quae non 
rapueram, tunc exsolvebam, Exterminaverunt manus meas et pedes, 
et, Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt 
me aceto, Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera 
quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. Quae quidem omnia 
ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut
scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum 
passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque
incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur,
quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas
intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a
patre hostia duceretur, lignumque ipse sibi portans, Christi exitum
iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum
 

passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel
hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus
passus est et venumdatus est in Aegyptum ob dei gratiam, sicut
et Christus ab IsraÃ«l carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum
 traditur. Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri
decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit
pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur
unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur,
taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus, ut iudex,
aliis mansuetus, ut salvator, cuius cornua essent crucis extima.
Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, hoc extremitates
huius vocantur, unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique
virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc
ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc ventilabit
per iudicium, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi
taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi
porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis
enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritaliter sic.
Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet
 Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne veniat anima
mea, et in stationem eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam
in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et
in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum,
quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos eius suffigendo
clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post homicidium
iam ab eis commissum aliis et non ipsis exprobrat carnificinam.
 Iam vero Moyses, quid utique tantum tunc, cum Iesus adversus
 

Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando
in rebus tam attonitis, magis utique genibus positis et manibus
caedentibus pectus et facie humi volutata orationem commendare
debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebatur,
dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque
erat necessarius, per quem Iesus victoriam esset relaturus? Idem
rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum 
serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum IsraÃ«li
salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam
exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua
serpens diabolus designabatur, et laeso cuique ab eiusmodi colubris,
id est angelis eius, a delictorum peccantia ad Christi crucis
sacramenta intento, salus efficiebatur? Nam qui in illam tunc
respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti
penes prophetam in psalmis: Deus regnavit a ligno, expecto quid 
intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis,
et non Christum, qui exinde a passionis ligni superata morte
regnavit. Proinde et Esaias, Quoniam puer, inquit, natus est 
nobis, et datus est nobis filius. Quid novum, si non de filio
dei dicit? et natus est nobis, cuius initium imperii factum est
super humerum ipsius? Quis omnino regum insigne potestatis
suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum,
aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex
aevorum, Christus Iesus, novam gloriam et potestatem et sublimitatem
suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum
superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc
enim ligno etiam deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi,
Venite, immittamus in panem eius lignum, et conteramus eum a 
terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius. Utique
in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit,
 

panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane pro
phetes nuntiavit. Si adhuc quaeres dominicae crucis praedicationes,
satis iam poterit tibi facere vigesimus primus psalmus, totam
Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam. Foderunt,
inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas
crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum me fac,
inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicorniorum
humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum
Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam
eius qui solus a populo tam insiguiter crucifixus est. Nunc si
omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis
vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam,
ut ex hoc, quod non esset edita qualitas mortis, intellegatur per
crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis
quam cuius mors praedicabatur. Nam mortem eius et passionem
 et sepulturam una voce Esaiae vole ostendere. A facinoribus,
inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro
sepultura eius, et divites pro morte eius, quia scelus non fecit,
nec dolus in ore eius inventus est, et deus voluit eximere a morte
 animam eius, et cetera. Dicit etiam adhuc: Sepultura eius ablata
est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura
eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique
 subiungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum
dividet spolia. Quis alius, nisi qui natus est, ut supra
ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima eius?
Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae,
pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum,
post mortem, utique post resurrectionem consecuturum.
Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret,
 Amos propheta annuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit
 

dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies
luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica
vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros
saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum
dilecti, et eos qui cum illo quasi diem maeroris. Hoc enim et
Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum
omne vulgus filiorum IsraÃ«l ad vesperam agnum esset immolaturum
et hanc sollemnitatem diei huius, id est paschae azymorum, cum
amaritudine manducaturos praecanebat, et adiecit pascha esse domini,
id est passionem Christi. Quod ita quoque adimpletum est, 
ut prima die azymorum interficeretis Christum, et ut prophetiae
implerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras
efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros
convertit deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Post
passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit,
praedicta ante per spiritum sanctum.

Nam et pro istis meritis vestris cladem vestram futuram Ezechiel 
nuntiat, et non solum in isto saeculo, quae iam evenit, sed
in die retributionis, quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur,
nisi qui passione Christi, quem respuitis, fuerit obsignatus.
Sic enim scriptum est: Et dixit dominus ad me, fili hominis, 
vidisti quae seniores IsraÃ«l faciunt: unusquisque eorum in tenebris,
unusquisque in cubiculo absconso; quoniam dixerunt, non videt nos
dominus, dereliquit dominus terram; et dixit ad me adhuc conversus
videbis facinora maiora, quae isti faciunt; et introduxit me ad
limina ianuae domus domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic
mulieres sedentes et plangentes Thammuz; et dixit dominus ad me:
fili hominis, vidisti? numquid modica domus Iuda, ut faciant facinora
quae fecerunt? et adhuc visurus es affectiones maiores eorum; et
introduxit me in aedem domus domini interiorem, et ecoe in liminibus
domus domini inter medium clam et inter medium altaris, quasi
viginti et quinque viri posteriora sua dederunt ad templum domini,
et facies suas contra Orientem, hi adorabant solem; et dixit ad me:
 

vides, fili hominis? numquid pusilla domui Iudae, ut faciant faci
nora quae fecerunt hi? quoniam impleverunt impietates suas, et
ecce ipsi quasi subsannantes; ego faciam cum indignatione mea,
non parcet oculus meus, neque miserebor; exclamabunt ad aures
meas voce magna, et non exaudiam eos, sed neque miserebor,
et clamavit in aures meas voce magna dicens: adproximavit vindicta
civitatis huius, et unusquisque habuit vasa exterminii in manu
sua; et ecce sex viri veniebant ad viam portae altae quae respiciebat
ad aquilonem, et uniuscuiusque bipennis dispersionis erat in
manu eius, et unus vir in medio eorum indutus podere et zona
saphiri circa lumbos eius, et introierunt et steterunt proxime
altaris aerei, et claritas dei IsraÃ«l ascendit a Cherubin, quae fuit
super eam in subdivali domus, et vocavit hominem qui indutus
erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad
eum dominus: transi per mediam Hierusalem, et scribe signum
Tau in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinora
quae fiunt in medio eorum; et in bis dixit ad audientem: ite
post eum in civitatem et concidite, et nolite parcere oculis vestris,
et ne misereamini senioris aut iuvenis aut virginis, et parvulos
et mulieres interficite omnes, ut perdeleantur, omnes autem,
super quos est Tau signum, ne accesseritis, et a sanctis meis incipite.
Huius autem signi sacramentum variis modis praedicatum
eat, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Iudaei non essent
 credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exedo, dicens, Eiciemini
de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in
requiem, et erit instabilitas vestigii pedis tui, et dabit deus
tibi cor taedians et tabescentem animam et oculos deficientes, ut
non videant, et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos, et
non creles vitae tuae. Itaque quoniam impleta est prophetia per
adventum eius, id(??)est per nativitatem, quam supra memoravimus,
et passionem, quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signati
visionem et propheten dicebat, quoniam Christus est signaculum
 

omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro erant de eo
nuntiata; post enim adventum eius et passionem ipsius iam non
visio neque prophetes. Unde firmissime dicit adventum eius signare
visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et
tempus LXII et dimidiae hebdomadarum adimpletarum probavimus
tunc venisse Christum, id est natum, et septem et dimidiae hebdomadarum,
quae sunt subdivisae in abscisionem priorum hebdomadarum,
intra quae tempora passum ostendimus Christum, atque
ita LXX hebdomadibus conclusis et civitate exterminata et sacrificium
et unctionem exinde cessare. Sufficit hucusque de his interim
ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur,
etiam ex ista consonantia scripturarum, qua ex praeiudicio
maioris partis adversum Iudaeos elocuti sumus. Neque
enim in dubium deducant vel negent quae scripta proferimus; ut ex
hoc quoque paria esse scripturis divinis negare non possint, ut
quae post Christum futura praecanebantur adimpleta cognoscantur.
Aut, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur,
quae completa sunt etiam probarentur?

Aspice universas nationes de voragine erroris humaui exinde 
emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et si
audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in
psalmis, dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, 
et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos
terrae. Nec poteris eum David filium dicere quam Christum,
aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam
Iudaeam regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii
sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem 
generis mei in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum,
utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis
liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris,
 

ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium
erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.

Igitur quoniam filii IsraÃ«l adfirmant nos errare recipiendo Christum,
qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam
venisse Christum, qui praedicabatur. Quamvis ex temporibus Danielis
praedicantis probaverimus iam venisse Christum, qui nuntiabatur.
Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Iudae. Sic enim
 scriptum est in propheta: Et tu, Bethlehem, non minima es in
ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum
IsraÃ«l. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu
Iuda ex Bethlehem nuntiabatur? Oportet enim eum de tribu Iuda
et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem
de genere IsraÃ«l in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod
interdictum est no in confinio ipsius regionis demoretur quisquam
 Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra
vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est, quod belli
tempore eis evenerit, regionem vestram in conspectu vestro exteri
comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis. Et alio
 loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id
est Christum, facientem virtutes in gloria dei patris, et oculi vestri
videbunt terram de longinquo, quod vos pro meritis vestris post
expuguationem Hierusalem prohibiti ingredi in terram vestram de
longinquo eam oculis tantum videre permissum est. Anima, inquit,
vestra meditabitur timorem, scilicet quo tempore excidium sui
passi sunt. Quomodo igitur nascetur dux de Iudaea, et quatenus
procedet de Bethlehem, sicuti divina prophetarum volumina enuntiant,
cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex IsraÃ«l,
cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum Iudaeos
adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim
praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis
confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit
 (dicit enim, Exterminabitur unctio), ergo iam non est illis
unctio, quia nec templum, ubi erat cornu de quo reges ungebantur.
 

Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in
Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de semine
IsraÃ«l nullus omnino sit in Bethlehem? Iterato denique ostendamus
et venisse iam Christum per prophetas, et passum, et in
caelis iam receptum, et inde venturum secundum praedicationes
prophetarum. Nam post adventum eius secundum Danielem quod
ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus.
Dicit enim scriptura sic: Civitatem et sanctum simul exterminari 
cum duce, indubitate qui de Bethlehem et de tribu Iuda
esset processurus. Unde et manifestum est quod civitas simul
eo tempore exterminari deberet cum ducator eius in ea pati haberet,
per scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas 
tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui
ambulat in via non bona, sed post peccata sua. Et in psalmis
dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia 
ossa mea: Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me, et in siti mea
potaverunt me aceto. Haec David passus non est, ut de se merito
dixisse videatur, sed Christus, qui crucifixus est. Manus autem
et pedes non exterminantur, nisi eius qui in ligno suspenditur.
Unde et ipse David regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam
et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens, Terra dedit 
benedictiones suas. Utique illa terra virgo, nondum pluviis irrigata, 
nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus
est, ex qua nunc Christus per carnem ex virgine natus est. Et 
lignum, inquit, attulit fructum suum, non illud lignum in paradiso
quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi,
unde vita pendens a vobis credita non est. Hoc enim lignum
tunc in sacramento erat quo Moyses aquam amaram indulcavit, unde
populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit; sicuti nos,
qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur siti
pereuntes, id est verbo divino privati, ligni passionis Christi
aquam baptismatis potantes fide, quae est in eum, reviximus, a
 

 qua fide IsraÃ«l excidit, per Hieremiam dicentem: Mittite, et
interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos
suos, et isti non sunt dii; populus autem meus mutavit gloriam
suam, ex que nihil proderit eis; expavit caelum super isto. Et
 quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. Et horruit,
inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit. Et
quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque
contremuit, et velum templi scissum est, et monumenta dirupta
 sunt? Quoniam duo haec mala fecit populus meus: Me, inquit,
dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos,
qui non poterunt aquam continere. Indubitate non recipiendo
Christum, fontem aquae vitae, lacus contritos coeperunt habere,
id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spiritus
sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur
ante adventum Christi, qui est verum dei templum. Nam et istam
sitim divini spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens:
 Ecce, qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis: servientes
mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione
spiritus ululabitis; remittetis enim nomen vestrum in satietatem
electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem, qui serviunt
mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris.
 Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum.
Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum
securibus caederent, exsiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque
ita Helisaeo propheta superveniente petunt ab eo filii prophetarum
uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret. Atque ita
Helisaeus accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum
fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod
receperunt filii prophetarum. Ex quo intellexerunt quod Heliae
spiritus in eum sit repraesentatus. Quid manifestius huius ligni
sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris,
et a ligno Christi, id est passionis eius, in baptismo liberatur, ut
quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum
Christi? nobis utique, qui successimus in loco prophetarum, ea
sustinentibus hodie in saeculo quae semper passi sunt prophetae
propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt,
 

plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non
possunt. Hoc lignum sibi et Isaac, filius Abrahae, ad sacrificium
ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. Sed
quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perfificienda
servabantur, et Isaac cum ligno reservatus est, ariete
oblato in vepre cornibus haerente, et Christus suis temporibus
lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona
spinea in capite eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus
gentibus fieri sacrificium, qui tanquam ovis ad victimam ductus 
est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit
os suum. Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est; in humilitate
enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius
quis enarrabit? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi
fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria a verbo dei praegnans
inveniretur, et quia tolleretur a terra vita eius. Cur itaque post
resurrectionem eius a mortuis, quae die tertia effecta est, caeli
eum receperunt? Secundum prophetiam Osee emissam huiusmodi.
Ante lucem surgent ad me dicentes, Eamus et revertamur ad dominum 
deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos. Post
biduum, in die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, de terra
in caelos eum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem,
cuius neque nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt. Igitur
quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum,
quem tot modis approbavimus venisse, recognoscant Iudaei exitum
suum, quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem
qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim,
ex qua die, secundum dictum Esaiae, proiecit homo abominamenta 
sua aurea et argentea, quae fecerunt adorare vanis et
nocivis, id est, ex quo gentes nos dilucidato pectore per Christi
veritatem proiecimus idola (videant Iudaei), et quod sequitur expunctum
est. Abstulit enim dominus sabaoth in Iudaeis et ab 
Hierusalem inter cetera et sapientem architectum, qui aedificat
 

ecclesiam dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam
 exinde destitit apud illos dei gratia. Et mandatum est nubibus, ne
pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis,
ne provenirent domui IsraÃ«lis. Fecerat enim spinas, ex
quibus Christum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo
 in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus
lex et prophetae usque ad Ioannem fuerunt; et piscina Bethsaida
usque ad adventum Christi. Valetudines ab IsraÃ«le curare
desiit deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini per
 ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen dei
blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus
medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent,
nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis
inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum
igni exustae; regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes,
 derelicta est filia Sion tanquam specula in vinea vel
 ut in cucumerario casula, ex quo scilicet IsraÃ«l dominum non cognovit,
et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem
provocavit sanctum IsraÃ«l. Sic et machaerae condicionalis
 comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos
comedet, Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem
non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eius postulat
 a patre dicens, Disperge illos in virtute tua. Qui et rursum
 per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta
sunt vobis, in anxietate dormietis. Haec igitur cum pati praedicarentur
Iudaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus,
et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter
Christum Iudaeis ista accidisse, conspirante sensu scripturarum
cum exitu rerum et ordinis temporum. Aut si nondum venit Christus,
propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit, ergo
 

patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie
est? ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis exustae sunt? ubi
dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem
Christus inveniat, et alium contende venire.

Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus 
Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius
praenotatos. Unum in humilitate, utique primum, cum tanquam
ovis ad victimam duci habebat, et tanquam agnus ante tondentem
sine voce, sic non aperuit (??) suum, ne aspectu quidem honestus.
Annuntiavimus enim, inquit, de illo sicut puerulus, sicut radix in 
terra sitienti, et non erat ei species neque gloria. Et vidimus eum,
et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata,
deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre
rofirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis, et 
minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntiat, et 
non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. Quae 
ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis
secundo, cum fiet, iam non lapis offensionis, nec petra scandali,
sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus
in consummationem, et petra sane illa apud Danielem de 
monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet
et conteret. De quo secundo adventu eiusdem Daniel dixit: Et 
ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens venit usque
ad veterem dierum, et aderat in conspectu eius, et qui adsistebant,
adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes
terrae secundum genus et omnis gloria servient illi, et potestas
illius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus
est indeficientem ultra filios hominum, tempestivus enim decore
citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea 
benedixit te deus in aeternum. Accingere ensem tuum circa
femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua; cum
et pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos,
gloria et honore coronavit illum, et subiecit omnia sub pedibus
eius. Et tune cognoscent eum, qoem pupugerunt, et caedent pectora 
sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum
 

in humilitate condicionis humanae constitutum. Hieremias inquit
 Homo est, et quis cognoscet illum? quia et nativitatem eius, inquit
Esaias, quis enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona
ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verissimus sacerdos
patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur.
Primo sordibus indutus est, id est carnis passibilis et
mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet
Iudae traditoris, qui eum etiam post baptismum temptaverat.
Dehinc spoliatus pristina sorde, exornatus podere et mitra et
cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem
adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Iosedech filium
dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit
exornatus, nec unquam sacerdotali munere privatus. Sed Iesus
iste Christus, dei patris summi sacerdos, qui primo adventu suo
humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem,
ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post
resurrectionem suam indutus poderem sacerdos in aeternum dei
 patris nuncupatus est. Sic enim et duorum hircorum, qui ieiunio
offerebantur, faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem
nominis Christi, qui iam venit, ostendunt? pares quidem
atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non
in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et
laesus est. Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus et
consputatus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem
abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi
passionis, qui coccinea circumdatus veste et consputatus et omnibus
contumeliis afflictus extra civitatem crucifixus est. Alter vero,
pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum
datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis
omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae,
dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus
ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimis
figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus
vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et
 

intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum,
qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt
circa obscuriorem, certe indigmorem, id est primum. Atque ita
in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate
venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum.
Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse,
quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia
scripturarum divinarum intellegamus et quae post Christum
futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta.
Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo
evenissent quae in adventum eius futura praedicabantur. Igitur
si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes
ad deum creatorem et Christum eius cernitis (quod prophetatum
non audetis negare, quia etsi negaretis, statim vobis in psalmis,
sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret,
dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te, pete a me et dabo 
tibi gentes haereditatem tuam et possessiouem tuam terminos terrae),
nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare quam Christum dei filium, nec terminos terrae
David filio promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam
Christro filio dei, qui totum iam orbem evangelii sui radiis illuminavit.
Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit
quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli IsraÃ«li regnavit.
Christum enim hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et
populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant. Non
potes futurum contendere quod vides fieri. Haec aut prophetata
nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non
negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.