Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. 
In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses
praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses
praeudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore
regula praenuntiabantur. Hermogenis autem doctrina tam novella
est. Denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque
haereticus, etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet,
et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis officium
bonae conscientiae iudicet. Praeterea pingit illicite, nubit assidue,
legem dei in libidinem defendit, in artem contemnit, bis
falsarius, et cauterio et stilo, totus adulter, et praedicationis et
 
carnis, siquidem et nubentium contagio foetet nec ipse apostolicus
 Hermogenes in regula perseveravit. Sed viderit persona, cum
doctrina mihi quaestio est. Christum dominum non alium videtur
aliter agnoscere, alium tamen facit quem aliter agnoscit, immo
totum quod est deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.
A Christianis enim conversus ad philosophos, de ecclesia in academiam
et porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum domino
ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata, neque facta, nec
initium habens omnino nec finem, ex qua dominus omnia postea
fecerit.

Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis
argumentationibus coloravit, praestruens aut dominum de semetipso
fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit
neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest
exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud
materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia
partes ipsius fuissent quaecunque ex semetipso fecisset dominus,
porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem et
eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset
aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem, et quod fieret et quod
faceret, imperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte
faceret. Aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et
totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret
semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro
difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim; si vero non
esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem, qui semper sit,
non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso
 

fecisse illum qui non eius fieret condicionis ut de semetipso
facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic
contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque
optima tam velit facere quam sit; immo nihil non bonum atque
optimum et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima
oportuisse fleri secundum condicionem ipsius. Inveniri autem et
mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex voluntate; quia si
ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret.
Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex vitio alicuius
rei factum, ex materia esse sine dubio.

Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse 
nunquam non deum. Nullo porro modo potuisse illum semper
dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid
retro semper cuius semper dominus haberetur. Fuisse itaque materiam
semper deo domino. Hanc coniecturam eius iam hinc destruere
properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse
duxi, ut sciant cetera quoque argumenta tam intellegi quam
revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in
semetipso, dominum vero non semper. Diversa enim utriusque
condicio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis,
dominus vero non substantiae, sed potestatis. Substantiam semper
fuisse cum suo nomine, quod est deus; postea dominus, accedentis
scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas
domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus
est dominus, quia et pater deus est et index deus est, non tamen
ideo pater et iudex semper, quia deus semper. Nam nec pater
potuit esse ante filium, nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus
cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem
dominum faceret. Sic et dominus non ante ea quorum dominus
existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per
 

filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi
servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes? Naviter
scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et
suo tempore ostendit. Nam deus quidem, quod erat semper,
 statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram; ac deinceps
quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, deus solummodo
 ponit. Et dixit deus, et fecit deus, et vidit deus, et nusquam
adhuc dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel
maxime hominem, qui proprie dominum intellecturus erat, dominus
etiam cognominatur. Tunc etiam dominus nomen adiunxit:
 Et accepit deus dominus hominem, quem finxit; Et praecepit dominus
deus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo
habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus
cum et dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper
fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse,
quia constat dominum non semper fuisse. Adiciam et ego propter
non intellegentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem
experimenta illius retorquebo adversus illum. Cum enim
 

neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio domini nomen
deo non competisse in materiam, quia libera fuerit necesse
est quae originem non habendo non habuit auctorem; quod erat
nemini debet, ideoque nemini serviens. Itaque ex quo deus potestatem
suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materia
dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse
quamdiu fuit hoc utique.

Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus 
sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde
aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius dei
census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper
fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis?
Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet
quia si et alii adscribatur, iam non erit dei proprium, sed
commune cum eo cui et adscribitur. Nam etsi sunt qui dicuntur 
dii sive in caelo sive in terra nomine, ceterum unus deus pater,
ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod
dei proprium est, et, ut dixi, iam non proprium esset, quia
alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut
unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur?
quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante
omnia, et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est, et solus
 

habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot
habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam
parem deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia
quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod
unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur;
adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur. 
 Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas
nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et
natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status
una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper
deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine
fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua
fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari,
de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim
materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo
non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo
reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel
qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et
substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur.
Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius
sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius,
et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere
de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo
habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei
 erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi,
vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia
ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos
faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut
si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et
credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse.
Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult
solius dei esse quod materiam non negat habere?
 Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium
auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox
 

materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus;
et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis 
ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia
qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem.
Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea 
est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est.
Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin 
non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit
salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis
proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu
amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum
deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo,
quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo,
quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina
cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil
reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non
materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo
cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio,
sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae
quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo
ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur?
In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant
de reliqua comparatione.

Si minorem et inferiorem materiam deo, et idcirco diversam 
ab eo, et idcirco inco(??)parabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori,
praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem
quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum
quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus
maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut
finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, qua et
initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim
et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea
non capit quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae
 

autem status talis est. Igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut
infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status,
ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit,
id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem sive
maiorem, neutrum altero humiliorem sive superiorem, sed stare
ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae
felicitatis, quae censetur aeternitas. Neque enim proximi erimus
opinionibus nationum, quae si quando coguntur deum confiteri,
tamen et alios infra illum volunt. Divinitas autem gradum non
habet, utpote unica, quae si et in materia erit, ut proinde innata
et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam
poterit esse. Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque
ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem
auctori? dicere audentem, Et ego prima, et ego ante
omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo
sine initio, sine fine, ambo sine auctore, sine deo. Quis me
deus subicit contemporali, coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo
et ego meum nomen. Aut ego sum deus aut ille materia, quia
ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam deo
non comparasse, quam scilicet subiciat illi?

Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae,
cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa
usus est ad opera mundi, iam et materia superior invenitur, quae
illi copiam operandi subministravit, et deus subiectus materiae videtur,
cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius
utitur; nemo non subicitur ei cuius eget ut possit uti: sic et
nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo,
qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat
uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed egenti se deo
praestitit, divitem et locupletem et liberalem, minori, opinor, et
invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera
beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quem deus
cognosceretur et omnipotens vocaretur, nisi quod iam non omnipotens,
si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et
 

sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci,
coaequalis deo, immo et adiutrix; nisi quod solus eam Hermogenes
cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim
et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.

Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera 
mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed
precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum
ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate
mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate,
quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam
malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et
bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus
quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem
suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si
dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum
est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non
sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est
mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator.
Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non
erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius,
aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena
sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi.
Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat,
precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset
deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum,
et quidem de malo?

Nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi 
existimasset de alieno, licet bono? Fatue satis itaque gloriae suae
causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae
ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret,
ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? Magna, bona fide,
caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut
 

alium deum bonum et optimum volunt credi quia mali auctorem
existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt ut
malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino
deus liberetur ista quaestione ut non auctor mali videri proinde
possit quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a
quocunque et undeunde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes,
dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque
nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed
assentator mali invenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit
de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali
aemulus emendasse debuerat. Aut enim potuit emendare, sed noluit,
aut voluit quidem, verum non potuit infirmus deus. Si potuit
et noluit, malus et ipse, quia malo favit, et sic iam habetur reus,
quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse,
non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid
est turpius? Si id voluit esse quod ipse noluit fecisse, adversum
semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit
fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum
noluit fecisse. Quod non faciendo malum iudicavit, id sustinendo
bonum praenuntiavit. Malum pro bono sustinendo, et non
potius eradicando,
 assertor eius inventus est, male, si per voluntatem,
turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus
aut amicus, cum materiae malo conversatus, nedum etiam de malo
eius operatus.

Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam?
Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit.
Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse
quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et
 

nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subici ex hoc
possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed
cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus,
per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum
deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum
bonum credi necesse est? Aut si quod aeternum est poterit et
mali capax esse, poterit hoc et in deum credi, et sine causa gestivit
malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo
materiae. Iam vero si quod aeternum est malum potest credi, invincibile
et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra
laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus 
hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit
deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra erit mali
finis cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparavit 
illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum 
revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati
subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis
pecora condixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, 
cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali, 
- itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium,
et erit materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim
malo deputantur, secundum mali statum competunt.

Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique 
natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura.
 

Porro naturam certam et fixam haberi oportet, tam in malo perseverantem
apud materiam quam et in bono apud deum inconvertibilem
et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in
materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in
 malum. Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae
non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient paenitentiae
 fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non
erit? Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt
ad causam materiae, quae (??)nnala est, ea quae nata sunt,
lapides et viperae et homines; horum enim natura habendo institutionem
habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel
aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis
et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia
Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso
facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum
scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non
esset aeternum; dominum vero aeternum aliud esse non posse
quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam.
Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima
 etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et vidit deus quia bona,
et benedixit ea deus, utique quia optima, non certe quasi mala
ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est,
statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed
aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas
non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas
est, demutari nullo modo potest.

Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione
nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni
 atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit,
quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia
est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis,
iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam
tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an
 

in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et
amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse,
et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec
bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque
species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit.
Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam
malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur
manifeste materiae deservisse.

Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio 
bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et
hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec
utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non
habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex
necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid
ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate?
Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si
ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur
deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui
fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de
nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum
magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam
ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius
est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum.
Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus
materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si
quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia
bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc,
si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam
ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis
dispositionem.

Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non 
erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo
fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo
 

factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et
si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex
nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus
omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex
materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo,
sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam
aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes
illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo
eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum
si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur
factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit
factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem
virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse,
aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala,
utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non
valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit
per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem.
Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus,
etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia
sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam
materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut
cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur
mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et
Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala
necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum.
Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit,
aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo
potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor
existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat?
Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo
nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo
quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et
indignioribus destructionibus deum obiciunt.

Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, 
equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum,
quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut
utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua
fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum
non est. Porro si dei erit utrumque, videbitur deus etiam mali
auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit:. si materiae
utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum
materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in
hoc quoque comparabitur deo materia, et pares erunt ambo, ex
aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet,
ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et
materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur;
et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit.
Haeo si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenes,
qui deum, quoquo modo de materia malum condidit,
sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem.
Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia
per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae.
Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali
ostenditur, si ideo materia praesumpta est ne deus mali auctor
videretur, Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest
uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et
mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae
putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo
de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset.
 

Libertas, non necessitas, deo competit. Malo voluerit mala
a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.

Unici dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi
quia solius, non aliter solius, nisi quia nibil cum illo. Sic et primus
erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia
ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio
 constet. Quis cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius
fuit? aut quem consultatus est? aut viam intellegentiae et scientiae
quis demonstravit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique;
quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius
aderat illi. Porro si de aliquo operatus est, necesse est ab ea
ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intellegentiae
et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit, et
secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo
ut et mala pro natura non sua, sed substantiae fecerit.

Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes
existimavit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem,
non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam,
sophiam suam scilicet; haec denique sola cognovit sensum
 domini. Quis enim scit quae sunt dei, et quae in ipso, nisi spiritus,
 qui in ipso? Sophia autem spiritus; haec illi consiliarius
fuit, via intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo
 per illam, et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam
illi, et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila,
et cum firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram
compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cottidie
autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset
orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc
 

potius omnium fontem et originem commendet? materiam vero
materiarum, non fini subditam, non statu diversam, non motu
inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam
et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam
alieni egens. Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim
eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit
me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit
me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur;
ante omnes autem colles generavit me, prior autem abysso genita
sum. Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam
et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter
solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et
in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius exinde nata
et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit
agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod
extra dominum fuerit. Si vero sophia eadem dei sermo est, sensu
sophiae, et sine quo factum est nibil, sicut et dispositum sine
sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito,
aliquid fuerit praeter patrem antiquius, et hoc modo utique generosius,
nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto
validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris multo sublimius
erit eo quod ut esset aliquem habuit auctorem. Proinde si malum
quidem innatum est, natus autem sermo dei Eructavit enim, 
inquit, sermonem optimum), non scio an a bono malum possit
adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine
materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio.
Filius enim sermo, et deus sermo, et, Ego et pater unum sumus. 
Nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae
patri adaequatur.

Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et
diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet
non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi
sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia
quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et
caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum,
quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique
vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium
esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim
quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum
incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum,
non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera
caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse
proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur
 scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum
dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe
fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua
materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii
rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen
principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi
originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius
rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si
sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel
urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam
nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante
cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad
ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem
substantiarum. Possum et aliter principium interpretari,
non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod
est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit
 

principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus.
Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu
et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate
deus fecit caelum et terram.

Sed ut nihil aliud significet Graeca vox quam principium, et 
principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam
initium agnoscere quae dicit, Dominus condidit me in opera sua. 
Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et
terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit.
Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset:
In principio deus fecit, sed Ex principio; non enim in
materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici In
principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo
iam fecerat, quoniam et si ex materia facturus fuisset, ante
in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam erat
initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio,
de cogitatu viam operibus instituens. Hanc et inde auctoritatem
scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit et ea quae
fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in
omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex
quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione,
persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non
edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo
eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset
operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti
veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex
aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam per quem omnia
fecerit revelatur. In principio erat sermo; in quo principio scilicet 
deus fecit caelum et terram. Et sermo erat apud deum, et deus
erat sermo. Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est
nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et
facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde
omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri,
 

si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura
profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur,
si fuisset.

Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia
quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid,
vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia
proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. Plane
retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti,
ubi diversitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura
pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam
fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia,
quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex
nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur
ex nihilo factum, et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur,
quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex
aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum,
illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo
videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, debinc,
etsi ea sit condicione ut omnino possit videri ex aliquo,
proinde periclitabitur ex alio longe factum videri quam ex quo factum
est, dum non proponitur unde sit factum. Ita si ex nihilo
deus cuncta fecisse non potuit, scriptura non adiecisset illum
ex nihilo fecisse. Ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse,
si et ex materia fecisset; quia illud in totum habebat intellegi,
et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.

Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem
constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat.
 Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen
secundum genus et secundum similitudinem,
 et lignum fructuosum
faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum
est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum
 

genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in
ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus, Producant aquae
repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per
firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deos cetos magnos,
et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae
secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus, Producat
terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia
et bestias terrae secundum genus ipsorum. Si ergo ex iam factis
rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit quid
unde protulerit (quamquam possimus undeunde illas prolatas existimare,
dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus
prolatae videri possent), si tantam curam instructionis nostrae
insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit,
nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset
significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo
constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus
quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus videretur? Itaque
sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita
quae non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat.
Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae 
plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio
vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris invenio 
sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia
nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina.
Si non est scriptum, timeat Vae illud adicientibus aut detrahentibus 
destinatum.

Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit, Terra 
autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit
in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et Erat in hoc
dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis
autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult
fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam;
sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam
demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid
 

esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat.
Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni:
potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia
non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam
ex materia fecisse. Sine causa ergo esset, inquis. Non plane
adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed
haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia
facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.

Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam
esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum
enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus,
quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non
extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur
in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae
quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem,
ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne
illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua
magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec
utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim
non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum
adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii
poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam,
deberet eandem probare terram quoque cognominatam,
ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.

Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam
in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum
 sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex
duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur,
hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
 

quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a
sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an
competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum
derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios
haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et
rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum
et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea
ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine
sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae
illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta,
terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum.
Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium
nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet
ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum,
licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen
nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit,
pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis
proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est
materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium
boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud 
Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo
si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque
quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant,
et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae
nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi
omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente;
nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe
credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem
refert.

Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio 
deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo
factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
 

 primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc
 dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae
erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit
deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat.
 Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei
 fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem
de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus
est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire,
primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin
vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id
est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum
promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit
figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum
nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem
simulque nominationem praemisit? Quam denique integer
 sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem
erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura
cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae
particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra
autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat,
et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago
est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis
et rudis.

Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens
et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit,
scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine
ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re
posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando
non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod
habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,
 

hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi
positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in
relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt
argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum
torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si
erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem
et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est,
ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.

Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, 
sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia
deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum
quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse
non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae,
cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae
visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur),
nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur
qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem
et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis
latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et
an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod
imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod
factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe,
inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta
esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit.
Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii
enim accidens est rudimentum.
 Terra vero, quae facta est, meruit
et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum,
ante perfectionem.

Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis 
primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis
velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et caelum
 

non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim beluis
frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate
dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse
 supplevit. Sic enim et Esaias, Non in vacuum, ait, fecit illam,
sed inhabitari. Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta,
interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso
quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum
instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam munimento
genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra
 producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo
eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria
fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Segregatis enim
aquis in cavationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac
aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente
 deo: Congregetur aqua in congregatione una, et videatur arida.
Videatur, inquit, non Fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis
usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex
 divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram,
non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis
 haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem
semen secundum genus, et secundum similitudinem, et
lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem.
 Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et
quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. Implevit
igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem
et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non
alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit
postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis
enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa
etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et
ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam,
terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor,
ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime
 Esaias: Haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstravit
terram et fecit illam. Certe eandem demonstravit
 

quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo, Videatur 
arida. Quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut
sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et 
ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus,
eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse
rudem et invisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque
ita, Terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam 
deus cum caelo separavit.

Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: 
Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; 
quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta
portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum
dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare
facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum.
Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras
super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem
substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit
etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis
inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur,
non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique
credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe
est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat
necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis
unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas
materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico
et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat,
quomodo inducitur non habens formas? si non habebat,
agnoscitur?

Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista 
scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de
speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae
 

non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus
huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas
ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram,
habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis
intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint
tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem
suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae
autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus
infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si
aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super
aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super
terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris,
ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et
ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale,
in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale.
Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem
erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super
omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate,
non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci
factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram,
et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum,
 ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam.
Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius
 flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem
eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero
et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur,
quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes?
Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt,
quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione
censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus
et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt
 


facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum
non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem
elementa caelo aut terra continentur.

Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum 
corporum factitationem commendare videtur caeli et terrae.
Sciat esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et
ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos,
qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis
significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas
species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam, Prior autem 
abysso genita sum, dicentem, ut credas abyssum quoque genitam,
id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest
facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur
si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus
per Esaiam: Ego, qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu 
aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat 
in homines Christum suum; eum spiritum conditum ostendens
qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator
et adflator et animator universitatis, non, ut quidam putant,
ipsum deum significans spiritum, quia deus spiritus; neque enim
aquae dominum sustinere sufficerent: sed eum spiritum dicit de
 

 quo etiam venti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a
me exivit, et flatum omnem ego feci. Item de aquis eadem Sophia:
 Et cum firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram
modulans cum ipso. Cum ergo et eas species probamus a deo
factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis
mentione, respondebitur fortasse ex diverso plane factas eas, sed
 ex materia, ut stilus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum,
et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae vero
scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent.
Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et
tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt.
Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia,
si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi
quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis. Siquidem non capit diversas
fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quod iam operatio
divina otiosa videri possit, si quae erant fecit, cum generatio
sola esset quae non erant facta si fierent. Igitur ut concludam,
 aut materiam tunc significavit Moyses, scribens, Et tenebrae super
abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, aut cum hae
species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque
demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae, aut. si
species istas, et non materiam, significavit Moyses, ubi materia demonstrata
sit quaero.

Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter
scripturas enim dei invenire non potuerit), satis est quod omnia
et facta a deo constat, et ex materia facta non constat, quae etiam
si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nibil
innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque
articulum locus est retractatui, donec ad scripturas provocata deficiat
 

exhibitio materiae. Expedita summa est: Nihil invenio factum
nisi ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.
Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex
terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut
ex aquis natatiles et volatiles animae. Huiusmodi origines rerum
ex his prolatarum potero materias appellare, sed factas a deo
et ipsas.

Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo divina dispositio 
suadebit quae omnia in nihilum redactura est. Siquidem et 
caelum convolvetur ut liber, immo nusquam flet cum ipsa terra, 
cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, 
caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est 
inventus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et
David: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si 
mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur, sed mutari perire
est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. Et stellae 
quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum valido commota vento
acerba sua amittit, montes vero tanquam cera liquescent a conspectu 
domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et 
paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam, nec invenient; 
etiam mare hactenus. Quae omnia et si alter putaverit spiritaliter 
interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum
quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus
consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus, quia nihil potest
ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali
similitudine praestet. Revertor igitur ad causam, definientem omnia
 

ex nihilo edita in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est
ex materia, nihil deus interibile fecisset, nec ex maioribus minora
condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id
est ex interibili aeternum. Quod et carni nostrae pollicetur, cuius
virtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem voluit in nobis
collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut
emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.

De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius
enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus
est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec
reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat
Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse
materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis
neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat,
id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis
aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse
aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia
corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil
tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana
compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam
facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur?
quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem
materiam nec incorporalem.

Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit,
ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem.
Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est?
Erit enim corporalis et incorporalis adversus renuntiationem reciprocationis
illius, plane rationem non reddentis sententiae suae,
 

sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse de quo
corpora edantur, incorporale vero inconditum motum eius. Si
enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret,
id est motus: si vero in tetum incorporalis fuisset, nullum corpus.
ex ea fleret. Quanto haec rectior ratio! Nisi quod, si tam rectas
lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior
non est. Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substatiae
deputare, cum substantiva res non sit, quia nec corporalis,
sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et
pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus. Nam si vel a semetipso
quid movetur, actus eius est motus, certe pars substantiae
non est, sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem.
Omnia denique moventur aut a semetipsis, ut animalia, aut ab
aliis, ut inanimalia, tamen nec hominem nec lapidem et corporalem
et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed,
unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res
est; si qua incorporalia eis adsunt, aut actus, aut passiones,
aut officia, aut libidines, eorum non portiones deputamus. Quo
ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad
substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim, si
immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas
secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus. Sed de
motu et alibi licebit.

Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae 
tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem
nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas,
et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona,
quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si
esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
 

quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in
vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi
meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam.
de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid
retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem
et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum
aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium
aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse.
Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia,
cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam
portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret
in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita
et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam
pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem
tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si
bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius
reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non
capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura
fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab
 eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae?
Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et
subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius
non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te
confessum negabis.

De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem
tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique
 

locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco,
ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra
quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum
proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema
est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est,
a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum
linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo
quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari,
quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis,
atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam,
sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur,
sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et
obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens
intra locum et extremam loci lineam includis. Sed
tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut
invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata
sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus
ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes 
suas et translationes, sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur,
inquis, a deo, quia et convertibilis et demutabilis et dispartibilis.
Demutationes enim eius, inquis, dispartibilem eam ostendunt.
Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus
es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in
partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum ae
per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate
censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione
non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus.
In aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et
vires et leges et condiciones aeternitatis. Aeque cum dicis, Partes
 

autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum
dinoscatur, utique eas partes intellegi vis quae ex illa prolatae
sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus
habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur aliter
habeant quam pristina fuerunt?

Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus,
et vis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat,
nunc vero composita est, et vis ex compositis incomposita praeberi?
Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis.
Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui
putat in hac exstructione mundi dispositae iam et comptae informem
et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in
mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus
materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo
inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius
ex partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod
non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam
fabricatam. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum
non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae
nec partes materiae appellari convenit, cum a forma eius ex mutatione
divisa recesserunt.

Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus
et inconfusus et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim
et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo
alibi alius a te adfirmatur? Cum enim vis materiam nec bonam
nec malam inducere, Igitur, inquis, subiacens materia, aequalis
momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum
 

vergit. Si aequalis momenti, iam non turbulentus, nec
cacabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum
et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem
pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu
ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulentia et passivitas
non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis
neutram in partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in
alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis
et turbulentiae denotari mereretur. Porro si neque ad bonum neque
ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum
agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem appareat,
cuius motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat,
intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab
utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis,
cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum.
Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens
in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans
autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia,
quia quae locum habent prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia
proprium locum non haberent nisi in corpore, cum
corpori accedunt. Ad bonum autem et malum non devergens
materia utut corporalia aut localia non devergebat. Bonum
ergo et malum erras si substantias esse vis. Substantias enim
facis quibus loca adsignas; Loca autem adsignas cum materiae
motum ab utraque regione suspendis.

Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint
relucerent. At ego colligam singula et conferam. Inconditum adseveras
motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc
alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur
informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat
formationem? Non vis videri deum aequari materiae, et subicis
habere illam cum deo communionem. Impossibile enim, inquis,
non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.
Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari
ab ipso, pars scilicet dei per communionem. Aut et deus
poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune,
et iam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in
materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos
facis, quod a semetipsis moventur, et semper moventur. Quid
minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium divinitatis
hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed deus composite,
materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde
libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri
quomodo deo non licuit.

De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem
sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur,
concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis.
Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem
habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus.
Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura
materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset
materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim
laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura
malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor
postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata
est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de
malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura
 

mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem,
et desinere potuit a natura post reformationem.

Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. 
Plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici
enim volunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel
per favos. At tu non, inquis, pertransiens illam facit mundum,
sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid
decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo adpropinquans.
Quid simile deus fabricans mundum et decor vulnerans
animum, aut magnes attrahens ferrum? Nam et si apparuit deus
materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animum; et si adpropinquavit,
sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc
exempla tua competere. Certe si apparendo et adpropinquando
materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit,
et ex quo adpropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec
apparuerat illi nec adpropinquaverat. Et cui credibile est deum non
apparuisse materiae, vel qua consubstantiali suae per seternitatem?
ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere,
cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? 
Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque
appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo,
peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit apparere
et adpropinquare.

At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo 
factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec
materiam ullam nominaverunt, sed primo sophiam conditam, initia 
viarum in opera ipsius, dehinc et sermonem prolatum, per quem 
omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Denique sermone 
eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius universae virtutes eorum.
Hic est dei dextera et manus ambae, per quas operatus est atque 
molitus est. Opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per 
quas et mensus est caelum et palmo terram. Noli ita deo adulari, 
 

ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias
protulisse, et non propriis viribus instituisse. Sic enim et Hi(??)remias
 commendat: Deus faciens terram in valentia sua, parans
orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Hae
 sunt vires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria
eius si laboravit. Denique septima die requievit ab operibus. Utrumque
suo more. Aut si apparens solummodo et adpropinquans fecit
hunc mundum, numquid, cum facere desiit, rursus apparere et
adpropinquare cessavit? Atquin magis apparere coepit et ubique
conveniri deus ex. quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum
operatione dei universa consistunt, valentia facientis terram,
intellegentia parantis orbem, et sensu extendentis caelum,
non apparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis
tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem,
spiritum, virtutem. Quae illi non erant necessaria ut apparendo
tantummodo et adpropinquando perfectus fuisset. Haec autem
 sunt invisibilia eius, quae secundum apostolum ab institutione
mundi de factis eius conspiciuntur, non materiae nescio quae,
sed sensualia ipsius. Quis enim cognovit sensum domini, de quo
 exclamat, Profundum divitiarum et sophiae, ut ininventibilia iudicia
eius et ininvestigabiles viae eius. Quid haec magis sapiunt quam
ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec inveniri nec investigari
nisi soli deo possent, alioquin investigabilia, si ex materia sunt
investigata et inventa. Igitur in quantum constitit materiam
nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis
inducitur, in tantum probatur omnia a deo ex nihilo facta.
Nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae quo
est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis
et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit,
ipse se pinxit.