Nos quidem neque expavescimus neque pertimescimus ea 
quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam utique suscepta
condicione eius pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati
in has pugnas accedamus, ea quae deus repromittit consequi
optantes et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes.
Denique cum omni saevitia vestra concertamus etiam ultro erumpentes,
magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc
libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis
nostris, nedum amicis. Ita enim disciplina iubemur diligere
inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec
sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim
 

diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. Qui
ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani,
et futura prospicimus, et signa eorum cottidie intentari videmus,
necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea
quae palam non vultis audire.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad
cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis.
Ceteros et ipsi putatis deos esse quos nos daemonas scimus.
Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod
putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed
nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat,
non vi, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi
nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris.
Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt;
contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia
sua ex aequo et profanis et suis praestat, ideoque et iudicium
constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos
existimatis, nec in furto umquam deprehendistis, nedum in
sacrilegio. Omnes autem, qui templa dispoliant et per deos
iurant et eosdem colunt, et Christiani non sunt et sacrilegi tamen
 

deprehenduntur. Longum est, si retexamus, quibus aliis modis
et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis.
Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur, tamen numquam
Albiniani nee Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani,
sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iuraverant,
qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui
Christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus
nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a deo
suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur et honoret
et salvum velit cum toto Romano imperio, quousque saeculum
stabit: tamdiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem
sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a deo
secundum et quicquid est a deo consecutum et solo deo minorem.
 

 Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus maior est, dum
solo vero deo minor est. Sic et ipsis diis maior eat, dum et ipsi
in potestate sunt eius. Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris,
sed deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit deus,
pura prece. Non enim eget deus, conditor universitatis, odoris
aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula sunt.
Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus et
cottidie traducimus et de hominibus expellimus, sicut plurimis
notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo
eam postulantes qui praestare potest. Et utique ex disciplina
patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest,
cum tanta hominum multitudo, pars paene maior civitatis cuiusque,
in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis
quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum
pristinorum. Absit enim, ut indigne feramus ea nos pati
quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam
a deo expectamus.

Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod
 

nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; sicut
et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum
adclamassent: Areae non sint! areae ipsorum non fuerunt! Messes
enim suas non egerunt. Ceterum et imbres anni praeteriti
quid commemoraverint genus humanum apparuit, cataclysmum
scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum,
et ignes, qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt
per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina
tonitrua quid sonaverint, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec
signa sunt imminentis irae dei, quam necesse est, quoquo modo
possumus, ut et nuntiemus et praedicemus et deprecemur interim
localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient
qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu
 

Uticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut
non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati positus in suo hypsomate
et domicilio. Habetis astrologos. Possumus aeque et
exitus quorundam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae
recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos. Vigellius
Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit.
Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum, indigne
ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter
tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste convivis
vermibus ebullisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant
Christiani aut sperent Christianae. Postea cognito errore suo,
 

quod tormentis quosdam a proposito sue excidere fecisset, paene
Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu By(??)mtinor,
Christiani gaudete (??) exclamavit. Sed qui videntur sibi impune
tulisse, venient in diem divini iudicii. Tibi quoque optamus
admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilum
ad bestias damnasses, et statim hace vexatio subsecuta est
et (??)nc en eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento
de cetere.

Non te terremus, qui nec timemus, sed velim, ut omnes
 salvos facere possimus monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio
iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, vel quia et vos
sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes
confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare?
Videtis ergo, quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos
negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos
damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad
elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem
praesides et constantiores et crudeliores dissimulaverunt ab huiusmodi
causis? ut Cincius Severus, qui Thysdri ipse dedit remedium,
quomodo responderent Christiani, ut dimitti possent: ut
Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus
suis satisfacere dimisit: ut Asper, qui modice vexatum hominem
et statim deiectum nec sacrificium compulit facere, ante professus
inter advocatos et adsessores dolere se incidisse in hanc
 


causam. Pudens etiam missum ad se Christianum in elogio concussione
eius intellecta dimisit, scisso eodem elogio, aine accusatore
negans se auditurum hominem secundum mandatum. Haec
omnia tibi et de officio suggeri possunt et ab eisdem advocatis,
qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament quae
volunt. Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur,
liberatus est, et quorundam propinquus et puerulus, et quanti
honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut
valetudinibus remediati sunt? Ipse etiam Severus, pater Antonini,
Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui
Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum
 

par oleum aliquando curaverat, requisivit et in palatio suo habuit
usque ad mortem eius; quem et Anto(??)s optime noverat lacte
Christiano educatus. Sed et clarissimas feminas et clarissimes
viros Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit,
verum et testimonio exornavit et populo furenti in nos pala(??)
restitit. Marcus quoque Aurelius in Gemanica expeditione Christianorum
militum orationibus ad deum fectis imbres in siti illa
 

impetrarit Quande non geniculationibus et ieiunationibus nostris
etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus adclamans duo
deorum, qui solus potens, in Ievis nomine deo nostre testimonium
reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium
nullius adulteramus, pupilles pie tractamus, indigentibus
refrigeramus, nulli malum pro male reddimus. Viderint qui sectam
mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis
alio nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus,
nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore
nemo probavit? Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro
iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro deo vivo cremamur,
quod nec sacrilegi nec hostes publici veri nec tot maiestatis
rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis et a praeside
Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a
primordio mandatum est animadverti in huiusmodi. Sed maiora
certamina, maiora praemia.

Grudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum, ne hoc ipso, 
quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc
ipsum probemus, nes haec non timere, sed ultro vocare. Arrius
Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius civitatis
 

Christiani ante tribunalia eius se manu facta obtulerunt.
Tum ille paucis duci iussis reliquis ait, Ὦ δειλοὶ, εἰ θέλετε
ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε. Hoc si placuerit et
hic fieri, quid facies de tantis milibus hominum, tot viris ac
feminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus
se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit? Quid ipsa
Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales
suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic
fortasse et tui ordinis viros et matronas et principales quasque personas
et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos? Parce ergo
tibi, si non nobis. Parce Carthagini, si non tibi. Parce provinciae,
quae visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum
et inimicorum suorum cuiusque. Magistrum neminem habemus,
nisi deum solum. Hic ante te est nec abscondi potest, sed
cui nihil facere possis. Ceterum quos putas tibi magistros, homines
sunt, et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet haec
secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi videtur. Quisque
enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus,
et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit
veritatem, et ipse statim sequitur.