Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, 
revincit, in promtu est, quod omnes qui vobiscum retro
ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt
odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et
incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum
Christianorum ingemitis, obsessam vociferamini civitatem; in
 
agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem
aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento
doletis. Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis
boni animos promovetis. Non licet rectius suspicari, non libet
propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis
ignorare quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia iam
odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin si nullum erit
odii debitum, reperietur optimum utique ab iniustitia priore
discedere: sin vero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod
adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari
pudet, aut excusari piget. Scio plane qua responsione soletis redundantiae
nostrae testimonium convenire: non utique eo bonum
praeiudicari quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi
demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae
vitae? quot transfugae in perversum? Multi bona fide, immo iam
plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis
istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi
quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in perversa divertunt,
defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori
impia habent. Denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant
deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur,
certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant
in semetipsos, malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant.
Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.
Christian vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem
paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur, si
 

trahitur, non subsistit, si accusatur, non defendit, interrogatus
confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est in quo mali
natura cessat?

In qua ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. 
Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis
urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos
tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, ut
confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum
evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis
de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse
quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis
de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis.
ut negent quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non
creditis: nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos
nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis
agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium
commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere
damnare): sed, verbi gratia, si de homicida consultatur, non statim
confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata
cognitio. Quamquam confessis difficile creditis, verum insuper
consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus
in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali
hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati.
 

 Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus
deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. Credo, non vultis
oneratos quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda
quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare de quibus
certissime scitis. Immo, quo magis odio vestro competebat
seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare,
ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum,
quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum,
dum recognoscitur quot quisque iam convivia illa celebrasset, quotiens
in tenebris incursasset incesta? Quid? quod eradicandi
generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios
consciosque. Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi,
emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur.
Quanto enim studio in caveam conveniretur depugnaturo aliquo qui
centum infantes devorasset? Si enim tam horrenda tamque monstruosa
de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia
viderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique
fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum
quod concubitu ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores 
scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem
impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem
recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem
digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet
omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. Adeo,
si de criminum veritate constairet, ipsa criminum nomina damnarent,
si accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: Illum homicidam,
vel incestum, vel quodcunque iactamur, duci, suffigi, ad
bestias dari placet. Porro sententiae vestrae nihil nisi Christianum
confessum notant. Nullum criminis nomen exstat, nisi nominis
crimen est. Haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos.
Nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam
oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo
nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne
reprobentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub
praesumptione criminum punialur. Adeo ut de nomine inimico recedatur,
ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota
impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen
illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos
quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis
crimen, quae offensa, quae culpa? Praescribitur enim vobis non
posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque prolatio
 

adsignat neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur,
quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de
consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito si
qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ege arbitror
nullam esse vocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid
aut barbarum sonat aut infaustum sapit vel inpudicum, vel aliter
quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. Haec vocabulorum
aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus
est vitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum vero
nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. Etiam
cum corrupte a vobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis
quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate
modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam
nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus
asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum
cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique
non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem
sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque
ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici
et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii.
 

Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis
plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere
auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem
auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, quia
ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam
recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam
et auctorem, quos omnino non nostis. Et tamen philosophis
patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorum et suum
nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus,
cultus victusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem
elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut
quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur.
Sed veritatem saeculo operosissimam philosophi quidem affectant,
possident autem Christiani, ideoque qui possident, magis displicent,
quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. Denique Socrates
ex ea parte damnatus est, qua propius temptaverat veritatem,
deos vestros destruendo. Quamquam nondum tunc in terris nomen
Christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem
non negabitis cui etiam Pythius vester testimonium dixerat.
Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem
veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus est enim se
deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos
abnuebat. Porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens,
cum ideo sapiens, quia deos ab(??)ens. Quo more etiam nobis soletis:
 

Bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus. Item
alius: Ego miror Gaium Seium gravem virum factum Christianum.
Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt,
et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit, ne
ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus,
quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare
quam manifesta de occulto praeiudicare. Alii quos retro
ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente
mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione
certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio
istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque
alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem
in cubiculum inrepentes sine gemilu suspicionis sustinebat, comperta
causa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis omnem uxori
patientiam obtulisse, se negasse zelotypum, maluisse lupae quam
Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam,
mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de
quo queri desierat, exheredavit. Dominus servum, quem praeterea
necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit
Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur
disciplina, nec aliunde prodimur quam de bono nostro, si et mali
de suo malo radiant. Aut nos soli contra instituta naturae pessimi
de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi
primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus,
 

abstinentiam, qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam
nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur,
ipsam veritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua
mori novimus? Qui vult intellegere qui sint Christiani, istis indicibus
utatur necesse est.

Quod ergo dicitis: Pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, 
improbitate, non negabimus quosdam. Sufficit et hoc ad testimonium
nominis nostri, si non omnes, si non plures. Necesse est
in corpore, et quantum velis integro aut puro, uti naevus aliqui
effruticet aut verrucula exsurgat aut lentigo sordescat. Caelum
ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae
flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam
exemplari visa, a quo universitas munda est. Maior boni portio
modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de
nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis.
Quaerite sectam cui malitiae deputatur. Ipsi in conloquio, si
 

quando adversus nos, Cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes
Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis
non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani
retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem
et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant
inter dici et esse. Quot denique philesophi dicuntur nec tamen legem
philosophiae adimplent? Omnes nomen de prefessionibus gestant,
sed ducunt nomen sine professionis praestantia qui superficie vocabuli
infamant veritatem. Non statim sunt quia dicuntur, sed quia
non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos qui rem nomini addicumt,
cum de re status nominis competat. Et tamen eiusmodi neque
congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo
vestri, quando ne illis quidem misceamur quos vestra vis atque
saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti
desertores disciplinae quam voluntarii continerentur. Ceterum sine
(??)usa vocatis Christianos quos ipsi negant Christiani, qui se negare
non norunt.

His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de
suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia vestra,
tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam,
id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam
istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid
ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare,
cum de ceteris criminibus quae similiter legibus areentur ac puniuntur,
nisi prius requiratur, poena cessat? Verbi gratia homicidam,
adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen
cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si
quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere,
atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem
observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi
per defectionem agnoscendi quid observes? Nulla sibi lex debet
 

conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium.
Ceterum suspecta lex est, si probare se non vult. Merito igitur
tamdiu iustae in Christianos et reverendae et observandae censentur,
quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem
iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus
despuuntur. Legis iniustae honor nullus est. Ut opinor autem,
dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie novis consultis
constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cuius testimonium 
suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor
aut illis tune aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est,
Fama malum, quo non aliud velocius ullum? Cur malum, si vera
semper sit? Non mendacio, plurimumque ne tum quidem, cum
vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat
adiciens, detrahens, varietate confundens. Quid? quod ea condicio
illi, ut nonnisi quod mentitur perseveret. Tamdiu enim vivit
quamdiu non probat quicquam; siquidem approbata cadit et quasi
officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur,
(??)ec quisquam dicit verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum, aut:
Fama est illum provinciam sortitum, sed: Ille provinciam sortitus
est, et; Hoc factum est Romae. Nemo famam nominat nisi incertus,
quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit
nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama quantacumque
ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est,
exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum
originum vitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne
primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis
ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi
voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis
et proverbiis vestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut
nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodigiam
 

adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque
tempore ad fidem corroboravit usque adhuc probare non potuit.
Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius
inluxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut iam hinc de persona persecutoris
ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si
iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus,
nos publice hostes; quales simus damnator ipse demonstravit,
utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus
hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui
auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni ccl. Tot iniqui interea,
tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae,
tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum,
et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum
de vitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque
mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem
oportuni estis; facilius denique falso malo quam vero bono creditur.
Si quem tamen apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad
explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a
quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab
ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege
omnium mysteriorum silentii fides debeatur. Quanto magis talium
quae prodita non vitarent interim animadversione praesentanea
supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria
omnem arbitrum extraneum caveant, nisi inlicita minus
 

spernunt? Atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis
competit. Domesticorum curiositas furata est per rimulas et
cavernas. Quid? cum domestici eas. vobis prodent res? Omnes
a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae
iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit? Non potuerit
continere quod horruit mens, quod expavit oculus. Hoc
quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre,
non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et
videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit
probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis,
primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est,
atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem
admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur;
nisi desivimus iam talia factitare. Atquin et idem vocamur,
et in isdem deputamur, et de die redundamus; quod plures,
hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia:
proficiente multitudine reorum quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?
Quod sciam, et conversatio notior facta est, scitis et
dies conventuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur
et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen
semeso cadaveri supervenit? quis in cruentato pane vestigia
dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda
 

aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognovit? Si praemio
impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur?
Possumus et omnino non extrahi. Quis enim proditionem criminis
alicuius sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid
extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis
quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut
statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim
celantur? Sine dubio enim initiari volentibus mos est prius
ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans
tibi, qui ad hoc vadetur, necessarius, qui immoletur, et panis
aliquantum, qui in sanguine infringatur; praeterea candelabra, quae
canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater
aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor,
legitimus Christianus esse non poteris. Haec, oro vos, denuntiata
ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos.
Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae
subiciuntur; nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierant.
 

Tamen postea cognoscant necesse est, vel aliis quos
inducunt praeministranda. Ceterum quam vanum est profanes scire
quod nesciat sacerdos? Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil
tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrabunt
ad populum. Fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores
morsus iam doctis nihil rapiunt. Si nihil tale probetur, grande
nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum
tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes,
ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam
sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis
et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad
utramque causam mertuorum resurrectio praedicatur. Viderimus
de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum
nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati
estis, quemadmodum nos? Veni, si quis es, demerge ferrum
in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem
animam antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo
panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbe, dinumera
loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut,
cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum,
non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum.
Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti
facis aeternitatem? Immo idcirco nec credis, etiam si credideris,
 

nego te velle, etiam si velles, nego te posse. Cur autem
alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt?
Inpunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis
omni modo redimendae videntur? an alii ordines dentium Christianorum,
et alii specus faucium, et alii ad incesti libidinem nervi?
Non opinor. Satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni.

Plane, tertium genus dicimur. Cynopaene aliqui vel Sciapodes?
vel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud
vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus,
ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit sibi de
ingenio exploratum esse de primogenitis. Dicitur enim infantes
recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse
nutrici quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules
vocis humanae non auditu formarent loquellam, sed suo promentes
eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset.
Prima vox BEKKOS renuntiata est; interpretatio eius panis apud
 

Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed
unum hoc erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis
retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam
demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro
desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso,
castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur,
exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus
alimentis, vitam nutrici illi perdurasse? Age nunc, perseveraverit
Philomelae medicamentis suam vitam, quam et ipsam
prudentiores non linguae caede, sed ex pudoris rubore mutam
interpretantur. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid obtusum. Et
exarticulatum sonum tinnitumque sine modultu labellorum, ex
panso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. Id fors
tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius,
utpote linguatuli, in inventum alicuius interpretationis impegerint.
Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani.
 

Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate,
ne quos tertium genus dicitis principem locum obtineant, siquidem
non ulla gens non Christiana. Itaque quaecumque gens prima,
nihilominus Christiana. Ridicula dementia novissimos dicitis et
tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, 
non de natione, ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Ubi
autem Graeci? vel si in Romanorum superstitionibus censentur,
quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitavit, ubi saltem
Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis?
Porro si tam monstrosi qui tertii loci, quales habendi qui primo
et secundo antecedunt?

Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata
et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe
erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut
vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui
omnis cladis publicae vel iniuriae nos causas esse vultis. Si Tiberis
redundaverit, si Nilus non redundavit, si caelum stetit, si terra
movit, si Libitina vastavit, si famis afflixit, statim omnium vox:
Christianorum meritum! Quasi modicum habeant aut aliud metuere
qui deum verum. Opinor, ut contemptores deorum vestrorum
haec iacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis
nostrae nondum anni trecenti: quantae clades ante id spatium supra
universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta
bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque
terrarum saeculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res
 

Romana tot historias laborum suorum subministravit? Ubi tunc
Christiani, cum Hiera, Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insulae
multis cum milibus hominum pessum ierunt, vel quam Plato
memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? cum
Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis? cum
terrae motu mare Corinthium ereptum est? cum totum orbem cataclysmus
abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani,
sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida
approbant in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt?
Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi postuma
cladis illius. Si relegere et revolvere non curatis testimonia
temporum, aliter vobis renuntiata, inprimis ne deos vestros iniustissimos
pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores
suos laedunt, tunc nec vosmetipsos errare probatis, si deos
traditis qui vos a meritis profanorum non discernunt? Quodsi,
ut unus atque alius vanissimus ait, idcirco vobis quoque irascuntur,
quoniam de nostra eradicatione neglegitis, absolutum est de
infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in
animadversione cessantibus, si ex se quid possent. Quanquam
et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini
ulcisci. Si ab alio aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur
deos ab homine defendi.

Effundite iam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic
nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur
expositione totius nostrae disciplinae. Nunc vero eadem ipsa de
nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in
vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque
cadatis. Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium
ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne
vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae
ac disciplinae corruptam, immo deletam in vobis antiquitatem recognosco.
De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas novis
de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis
humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus
mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone;
nam pristinum ut rancidum relegatis. Exclusa ubique antiquitas
in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum vestra
auctoritas deiecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis
semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tanta
vana maiorum apud vos permanere, probari debuerunt, cum ea,
quae probatis, recusetis? Sed et ipsum quod videmini a maioribus
traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos
 

nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis
animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac
despici ostendam. Nisi quod perinde nos etiam contemptores
deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat
omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod
nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse
est. Quo magis oneramini credentes esse et contemnentes, colentes
et despuentes, honorantes et lacescentes. Licet etiam hinc
recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis, eos, quos non
colitis, utique contemnitis. Praelatio alterius sine alterius contumelia
non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur.
Qui de pluribus suscipit aliquem, eum, quem non suscipit, despexit.
Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Iam ergo tunc
primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes
coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi maiores,
quorum institutis renuntiare non nostis maxime in persona
deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si
nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello vovisset,
prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit
M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiissimum,
immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine
sententiae humanae locare honorem divinitatis, ut deus non sit
nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo
adsolaverunt. Certe Liberum Patrem cum sacris suis consules
 

senatus auctoritate non urbe solummodo, verum tota Italia eliminaverunt.
Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem
prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque aras a senatu
deiectas nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius
consul Kalendis Ianuariis, cum vix hostias probaret prae
popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem
habuit senatus censuram quam impetum vulgi, et aras institui
prohibuit. Habetis igitur in maioribus vestris, etsi non nomen,
attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si vos
saltem integri in honoribus vestris rei essetis laesae religionis,
sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis
profectum. Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Privatos
enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis,
domestica et licentia inculcatis, venditando, pignerando
pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora eiusmodi
contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica.
Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum
querellae iuvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis.
Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis
subdidistis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos
addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur,
ut forum, sub eadem voce praeconis, eadem exactione
quaestoris. Sedenim agri tributo onusti vilieres, hominum capita
stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captivitatis notae
poenae): dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, immo qui
magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum,
 

negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat.
Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus,
pro hostiis. Venditis totam divinitatem. Non licet eam gratis
coli. Plus denique publicanis refigitur quam sacerdotibus. Non
suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet
aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi
etiam quemcumque habetis depretietis aliqua indignitate. Quid
enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis
vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis
templa; extruitis aras deis, aeque mortuis aras; eisdem titulis
superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique
ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de
Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et in Vulcano
faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem
mortuis quas et deis caeditis eosdemque odores excrematis. Quis
istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet?
Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt sacrique apparatus,
et tensae et currus et solisternia et lectisternia, laetitiae et
ludi. Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine
contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis
adnumerari, si datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod
tam libere atque manifeste coram populo non peieraret contemplator
 

hominis in caelum recepti, nisi contemneret quos deieraret
quam ipse quam ei qui ei peierare permittunt. Consentiunt
enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio
afficiunt, quia publice contempserit periurii vindices. Quanquam
periurii apud vos quotusquisque purus est? Immo iam per deos
deierandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem
deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum;
facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per
ullum Iovem. Sed contemptus honestior est, habens quandam
superbiae gloriam; venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae
securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero
quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite
igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum.
Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque
mactatis, de opimis autem et integris supervacua esui capitula
et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi
quoque abiecturi fuissetis. Omitto quae vulgi aut sacrilegae
gulae videbuntur maiorum prope religionem convenire: atquin
doctissimi, gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina
preficere credunt, et inreverentissimi erga deos vestros semper
existunt, nec eis cessat litteratura, quam ut eo turpius aut vana
aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar studio vestro eius
 

unde somniat omnis nequior, cui quantum honorem adiudicatis,
tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc
meminimus Homeri. Ille, opinor, est qui divinam maiestatem
humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos
imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria
composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus
in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Iovem paene
perpessum a caelitum plebe traducit, aut lacrimas eius super Sarpedonem
excutit, aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit
commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem
amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis
sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo?
Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac
poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia
severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus
etiam afflatus veritatis adversus deos erigit. Denique et Socrates
in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam
etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis,
ut criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium
Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod
nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem
lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves, seu
 

Iuppiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Cetera lasciviae
ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant.
Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates,
utrum mimos an deos vestros in strophis et iocis rideatis;
sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae
omnem foeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis
maiestates in corpore inpuro. Famosum et diminutum caput imago
cuiuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus
vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus
vobis, et sustinetis Iovis elogia modulari. Plane religiosiores
estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super
inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et
historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur.
Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus
cremabatur, Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis
lusum, quod Ditis Pater, Iovis frater, gladiatorum exsequias
cum malleo deducit, quod Mercurius, in calvitio pennatulus, in
caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemve simulantia e
cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit,
si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis fastigium adsolant?
De contemptu utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant
 

quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de
vobis dei vestri quam de nobis querantur Contemptis ex alia
parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet
vobis in eos quos esse voluistis. Nos vero in totum aversamur.

Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, 
sed superductae monstruosae superstitionis. Nam ut quidam
somniastis caput asininum esse deum nostrum, hanc Cornelius
Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta Historiarum suarum,
ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de
ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus,
Iudaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes
onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus
fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem
a Iudaeis coli. Inde opinor praesumptum, nos quoque, ut
Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim
idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus
affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum
de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum
nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? Utique
nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim
omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum.
Sed quid ego defendam, professus interim confessionem
temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur
 

deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem
habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua
Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde
cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis,
quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.

Sed et qui nos erucis antistites affirmat, consacraneus erit
noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia
colitis penes vos cum effigie. Quanquam sicut vestrum humana
figura est, ita et nostrum sua propria. Viderint nunc lineamenta,
dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit dei corpus.
Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis
stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo
et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis et quidem
maius est omne robur quod derecta statione defigitur. Sed
nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo
sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et
truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecraverunt.
Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae
crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis
vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu
ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacunque
 

alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant
necesse est. Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam
ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs
est Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum
obliquatio excedit. si statueris hominem manibus expansis, imaginem
crucis feceris. Huic igitur exordio et velut statumini argilla
desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et
habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino
et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum,
vel aes, vel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A
cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum
per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus.
Exempli gratia dictum erit: nempe de olivae nucleo et nuce
persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos,
in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel
de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur quod de
traduce provenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum
tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius
redigetur ad primum, transmissus per secundum. Nec diutius
super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne
omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur
origine, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere
deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum
primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur.
At manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora
 

quanto laetiora, veneramini. Constructionem quibus mediis extollant,
cruces erunt, intestina quodammodo tropaeum. Itaque in
Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa
deierat, signa ipsi Iovi praefert. Sed ille imaginum suggestus
et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris
atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, sipbara
illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas
cruces colere.

Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod
innotuerit ad orientis partem facere nos precationem, vel die solis
laetitiam curare. Quid? vos minus facitis? Non plerique affectatione
adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra vibratis?
Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum
solem recepistis, et ex diebus ipso priorem praelegistis, quo die
lavacrum subtrahatis aut in vesperam differatis, aut otium et prandium
curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad
alienas religiones. Iudaei enim festi sabbata et coena pura et Iudaici
ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae
 

utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar,
qui solem et diem eius nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem;
non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.

Nova iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper 
quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor,
solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum
morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutiendus
incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione:
ONCOETES. Is erat auribus canteriorum et in toga, cum libro,
altero pede ungulato. Et credidit vulgus infami ludaeo. Quod
enim aliud genus seminari est infamiae nostrae? Itaque in tota
civitate Onocoëtes praedicatur. Sed et hoc tamquam hesternum
et auctoritate temperis destitutum et qualitate auctoris infirmum
libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque
nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma,
dum deformia simulacra curemus. Sunt penes vos et canino capite,
et leonino, et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae
vel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid
 

itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoëtae penes vos
deprehenduntur.

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii vel
sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi
satisfiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus. Vos, si
de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis
transegistis, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque,
ne eadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi,
ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen
non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes
legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune,
tam secure sub omnium conscientia unius aetatis tabellis eluduntur.
Sed nec eo distat, si vos non ritu sacri neque deo cos
 

necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis
erogatis, aut longiore in aquis morte summergitis. At et si quo
genere dissimilius penes vos fit, eo adicite, quod vestra pignora
extinguitis, et supplebitur, immo superacervabitur in vobis quicquid
ab alia ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur
coenare. Dum ita quoque in vobis recognoscitur ubi opportunius
positum est, non multo secernimur a vestra voracitate. Si
illa impudica est, nostra vero crudelis, coniungimur, si forte,
natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quanquam
quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis
visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum
sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis?
parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum
perhauritis?

Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et 
ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim
tale in vobis detinebo? Verum iam laudate consilium incesti verecundi,
quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem
aut veram noctem contaminaremus, quod etiam luminibus terrenis
parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludi-
 

mus; quodcunque enim facimus, si volumus, suspicamur. Ceterum
incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni
et tota caeli conscientia fruuntur, quoque felicius proveniant, cum
palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis;
nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus.
Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum
matribus libere vivunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt,
palam est factitare, siquidem, cum primum scenam eorum
Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt.
Tragoedus consternatus retracta persona, Numquid, ait, domini,
displicui vobis? Responderunt Macedones: Immo tu quidem
pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus
si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, Ἤλαυνε, dicebat,
εἰς τὴν ματέρα. Sed una vel alia gens quantula macula
totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus
oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis quae omne
hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso
et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret,
ea erit quae carebit incesto. Si qua ab humana condicione privata
quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori
neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere
constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores ut
ventos fluctuantem, si desunt populi quos ad hoc sceleris incursent
lata vada et aspera erroris. Inprimis cum infantes vestros
 

alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus,
obliviscimini quanta materia incesti sumministratur, quanta
occasio casibus aperitur? Plane ex aliqua disciplina severiores
aut certo respectu eiusmodi eventum a libidine temperatis quocunque
loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus
ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum
parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio
libidine exclusa sit. Quotcunque adulteria, quotcunque
stupra, quotcunque publicatae libidinis errores, sive stativo vel
ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis,
tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis
argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedra
erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. Puer nobili genere
 

natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter
praetereuntibus tractus domo excidit. Qui eum nutrierat Graeculus,
vel a limine Graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus
Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater
et utitur Graeco; dehinc, ut suerat, adulescentem dominus in
agrum et vincula legat. Illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas
dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus
suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quoque a
pueritia perisse; ceterum eodem eventu, Romae natum honesta
domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur dei voluntate,
ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit,
tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis
 

recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos,
immo iam parentes tantum, prolatae inquisitionis diligentia
impellit. Investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato
scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti
praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri
et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis
eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit
in rebus humanis. Semel plane erui potest de sacramentis nostrae
religionis, opinor. Intentatis, et sunt paria vestris etiam
non sacramentis.

De obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, 
ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt.
 

Prima obstinatio est quae secunda a dei religio constituitur Caesarianae
maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque
imagines eorum repropitiando neque genios deierando. Hostes
populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie
Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana
gens viderit in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos
tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus sane
Romanam in Caesares fidem. Nulla umquam coniuratio erupit,
nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit,
nulla in provinciis affectata maiestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus
spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto
vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis
sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis inreverentiam
recognoscam, et festivos libellos quos statuae sciunt, et illa
obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta quae circi
 

sonant. Si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. Sed
aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris; dubitatur enim
de periuris iure, cum ne per deos quidem vestros ex fide deieretis.
Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod
vulgo aiunt, sannam facimus. Immo qui deum Caesarem dicitis,
etderidetis, dicendo quod non est, et maledicitis, quia non vult
esse quod dicitis. Mavult enim vivere quam deus fieri.

Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque 
gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta
ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. At
enim haec omnia apud priores maioresque vestros non contemni
modo, sed etiam magna laude pensari a virtute didicerunt. Gladius
quot et quantos viros voluntarios! Piget prosequi. Crucis
vero novitatem numerosae, abstrusae, Regulus vester libenter dedicavit;
regina Aegypti bestiis suis usa est, ignes post Carthaginensem
feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem
 

docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica
fatigavit tyranno negans, postremo, n(??) cederet corpus et sexus,
linguam suam pastam expuit, totum eradicatae confessionis ministerium.
Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis.
Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis.
Contenti estote detrahere etiam laude parentum ad praesens, ne
nobis locum detis de his. Forsitan et temporum qualitas robustioris
antiquitatis exegerit ingenia duriora. At nunc tranquillitate
pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos.
Esto, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est
in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur
in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non
eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius
de maioribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad
lanistas auctoratis, metu mortis nomen militiae datis. Si feminae
alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte
libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam,
nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus
evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali
 

tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier
insultavit, hoc quoque proxume inter venatorios ordine transcurso
remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae 
si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus.
Quanquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra
praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes
resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas
mentes quae moriuntur ut vivant, sed quo facilius
rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim
lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant
animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra
praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis
autem quanto vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo
aut pavone rediturum? Item iudicium annuntiamus a deo pro
cuiusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Rhadamantho
adscribitis, iustiore interim Aristide recusato. Eo iudicio
iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus
 

perpetuitatem transacturos. Apud vos quoque Pyriphlegethontis
et Elysii non alias condicio disponitur. Nec mythici ac poetici
soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione
et iudicii distributione confirmant.

Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis,
immo insuper execramini vestros, si nihil inter nos diversitas habet,
si unum et eidem sumus? Quia non odistis quod estis, date
dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum
cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati
et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina laesimus, pariter
indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus
etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de
viro et femina viris et feminis iunctum. Aut numquid ipso vos
collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam sumministrare.
Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Immo iam
 

desine simulata confessio! Rediit conscientia ad veritatem et ad
constantiam veritatis. Nam omnia ista in nobis solis erunt et a
nobis solis revincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et iudicium
gubernat. Vestra denique sententia est, ne causam quis
iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. Naturae
vitio satisfacitis, ut quae in vobis non refutetis, in aliis
damnetis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios
iactetis. Diverso opere occupati eritis: in extraneos casti, in
vosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. Haec est
iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte
stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam
de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut Christianos
puniatis. Nisi quod emendaveritis, non punietis, immo eritis
Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. Discite
quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid in
vobis non accusetis, et accusabitis. Patet iam hinc vobis, quantum
 

aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio
et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis,
et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur
vobis errorem amare et odisse veritatem, cur quod amatis
et odistis non noveritis?

Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum 
defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram
ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire
non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem
eius, ne ignorantia erroris vacet, quo magis rei sitis. Patent
oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt; cor stupet saliens,
nescit animus quod agnoscit. Denique si tantam perversitatem
una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum
omnes istos deos ab hominibus institutos novimus, iam hinc excidere
fidem verae divinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum
divinum videri iure possit. Sedenim multa sunt, quibus teneritas
conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti
manu veritas obsidetur, et ipsa de sua virtute secura est! Quidni?
quemcumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque



sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.
Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones
maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium,
argumentationes prudentium, adversus vetustatem, consuetudinem,
necessitatem, adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia
adulterinam istam divinitatem corroboraverint. Quare secundum
vestros commentarios, quos ex omni theologiae g(??)re cepistis,
gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes vos auctoritas
literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis
opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus
idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem,
qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut

 


poëtas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse
physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter
poëtas volutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt.
Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint,
poëtae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint,
ubinam veritas collocanda? In coniecturis? Sed incerta
conceptio est. In fabulis? Sed foeda relatio est. In adoptionibus?
Sed passiva et municipalis adoptatio est. Denique
apud philosophos incerta, quia varia, apud poëtas omnia indigna,
quia turpia, apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro
divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut ista neque
argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur,
neque adoptionibus passivis iudicetur; haberi enim debet,
sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Ceterum
quem deum credam? Quem suspicio aestimavit? Quem historia
iactavit? Quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam
quam dubitandum, aut pudendum, aut adoptivum.

Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae 
patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cuius
infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de
ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius
sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret? Nam et
divina alias enuntiatio Solomonis, Initium, inquit, sapientiae metus 
in deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebit quod 
ignorat? Ita qui deum timuerit ignotior omnium, deum omnium

 


notitiam et veritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam
obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet
enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae divinis
quoque scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse et
inde nonnulla dempsisse, cum tamen interpolarunt, probant sese
aut omnia despexisse aut non omnibus credidisse (nam et alias
veritatis simplicitas per scrupulositatem passivae fidei nutat), et
ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per
quod in incertum abiit etiam quod invenerant et facta est argumentationum
inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis. Invento
enim solummodo deo non ut invenerunt exposuerunt, ut de
qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici
quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum
et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum vero extra
mundum Stoici, intra mundum Platonici. Quem non penitus admiserant,
neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere,
exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in deum.
Extant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos
divinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, Numquam,
inquit, ascendi. Item, an dei essent, Nescio, inquit, nisi ut sint
expedire. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur,
post aliquot deliberandi commeatus, Nihil, renuntiavit. Socrates
ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum
secari quasi certus iubebat. Et ideo cum tam incerta et
inconstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem

 


potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare?
De mundo deo didicimus. Hunc enim physicum theologiae genus
cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam
eos dividat. Unam vult speciem quae in promptu sit, ut
Solem, Lunam, Astra; aliam, quae non compareat, ut Neptunum;
reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut
Herculem, Amphiaraum. Aeque Arcesilaus trinam formam divinitatis
ducit, Olympios, Astra, Titaneos, de Caelo et Terra: ex his,
Saturno et Ope Neptunum, Iovem et Orcum, et ceteram successionem.
Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios,
qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor
deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. Cum reliquo
igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar vult
esse naturam Zenon. Unde et Varro ignem mundi animum facit,
ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis.
Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus;
cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura
proficiscitur, mundus emoritur.

His ita expeditis videmus physicum istud ad hoc subornatum, 
ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos
alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in

 


mythico apud poëtas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod
de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem
facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conversi forsan ostensuri
sumus deos nullo modo videri posse qui de elementis nati
dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse,
cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes
elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem
praestruemus recte deos non esse defendi quorum parentes, id
est elementa, dei non sunt. Scitum deum e deo nasci, quemadmodum
de non deo non deum. Igitur quod elementa contineat
mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus eius
praeministrans (nam quae condicio eius, eadem utique erit et
elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse
est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et
si institutus est, habendo initium habebit etiam finem. Ita quod
aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem,
non capit utique videri deus, carens substantia divinitatis id est
aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus
omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque
initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis,
quae deos volunt, generationem, cum Stoici negent quicquam
deo nasci? Item quomodo volunt quos de elementis natos
ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? Itaque quod mundi
erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus

 


et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem
dei et nativitatem frustra vobis credi proposuit Varro, ut
qui Varro indicaverat animalia esse caelum et astra. Quod si ita
est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam;
nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non
etiam illi cui adnectatur, id est corpori. Nemo autem negabit
elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab
eis, certaque corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia
deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia,
non utique immortalia. Et tamen unde animalia Varroni
videntur elementa? Quoniam elementa moventur. Ac ne ex diverso
proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut
machinas ceteras, ultro praevenit dicens eo animalia credita, quod
per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore
eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra
volvit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia
per se. Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse
debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim
statim non est quod, quia non videmus, non credimus esse. Immo
eo altius investigandum est quod non videatur, ut quod videatur
quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea quae comparent
ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos

 


recipitis qui non comparent? si autem videntur esse qui non sunt,
cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico caelestium
rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia
per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei,
quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid vetat
universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Et hoc alia
sane vanitate Aegyptiis licet.

Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos quod θέειν et
σείεσθᾳι procurrere ac motari interpretatio est. Ergo iam vocabulum
istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu,
non ab divinitatis eis dominatione formatum est. Sed cum etiam
ille unus Deus quem colimus θεός cognominetur, nec tamen aut
motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec visibilis cuiquam
sit, palam est ut vocabulum istud sit aliunde desumptum, propriumque,
quia a se nativum, divinitatis inventum. Itaque semota
interpretationis eius astutia verisimilius est non a cursu et motu
θεούς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos
aeque deos excudissetis, θεούς cognominaretis. Denique quam
ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in
quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεούς communiter
appelletis. Itaque si aeque θεούς aeque immobiles, disceditur
vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae
a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud

 


proprium divinitatis, et simplex nec interpretatorium in illo deo,
reprehensum in cetera quae deos vultis, docete etiam qualitatis
inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis
communione substantiae. Porro θεός ille iam hoc solo, quod non
sit in promptu, vacat a comparatione eorum quae in promptu
sunt et visui et sensui (sed sensui satis), quod est testimonii ad
diversitatem occulti et manifesti renuntiatio. Si elementa palam
proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex
ea parte quam non vidisti quae vides congredi? Cum ergo non
habes coniungere sensu neque ratione, quid vocabulo coniungis,
ut coniungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam
mundialem a deo separat, vel eum per illam tamquam
mel per favos transisse dicit. Itaque materia et deus duo vocabula,
duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur,
etiam materiae condicio vocabulum sequitur. Quodsi materia non
est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia,
id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore
alienigena esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus
physiologicis ? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi,
non in incerta descendere. Rotunda mundo Platonica forma.
Quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, cir-

 


cino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat.
Sed Epicurus, qui dixerat, Quae super nos, nihil ad nos, cum
et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit.
Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. Denique ut
ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem
maiorem Peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit coniecturarum
libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium
affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? Merito ergo
Milesius Thales dum totum caelum examinat et ambulat oculis,
in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: In terra,
inquit, nihil perspiciebas, caelum tibi speculandum existimas?
Itaque casus eius per figuram philosophos notat, scilicet eos,
qui stupidam exerceant curiositatem in res naturae quam prius
in artificem eius et praesidem, in vacuum suum studium
habituros.

Quin ergo ad humaniorem aliquanto convertimur opinionem,
quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta
videatur? Nam et Varro meminit eius, creditam praeterea dicens
elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum
gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem,

 


quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine
elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum
condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui
denegavit enormitas frigoris aut caloris, proptereaque deos credi
solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus maturet, annum
stationibus servet: lunam, solatium noctium, patrocinium mensum
gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem
notandorum: ipsum denique caelum, sub quo omnia, terram,
super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda
humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis
convenire, sed etiam de diversis quae tamquam de ira et oflensa
eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut
aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum, et
iure credi deos quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda
sit in adversis, domina scilicet iuvandi et nocendi. Porro si ita
sentiuntur in civium conversatione, non perinde rebus ipsis
quibus iuvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querellas
intendunt, sed his sub quorum vi et potestate operatio rerum
decurrit. Nam in voluptatibus quoque non tibiae aut citharae
coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam
suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est,
non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis,
sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt.

 


Item in adversis qui ferro sauciantur, non gladium ipsum aut lanceam
accusant, sed hostem vel latronem, et quos tecta opprimunt,
non tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem, sicut et naufragi
non petrae et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum
enim est, quodcunque. fit, ei adscribendum, non per quod
fit, sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per quid
fiat instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per
quod est, et a quo est), quia prius est qui quid velit fieri et
quo possit inveniri. Et ita recte in ceteris agitis, auctorem considerantes,
at in physicis contra naturam regula vestra, qua in
ceteris sapientiam iudicatis, auferendo summum gradum auctoris,
et quae fiunt non a quo fieri considerando. Ita credere contingit
elementorum potestates et arbitria esse quae sunt servitutes
et officia. Non in ista investigatione alicuius artificis intus et
domini servitutis artem ostendimus elementorum certis ex operis
eorum quas facis potestatis? Sed dei non serviunt; ea igitur
quae serviunt dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia
passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione
divinitas intellegatur. Nam si omnia haec super nos certis
curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus
sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis
tempotum ducatibus occurrere meminerunt, num non ex ipsa ob-

 


servatione condicionum suarum, et fide operum, et instantia curriculorum,
et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam
dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere
videatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis
utilitatem et laesionem? Non enim potes dicere ea sibi
agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere,
cum propterea defendas elementis divinitatem quod ab illis aut
iuvari te aut laedi sentias. Nam si sibi praestant, nihil eis
debes.

Age iam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, 
sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque
corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur
umquam. Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se
attestantur. Confitetur et luna quantum amiserit, cum resumit.
Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare,
ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. Ipse
etiam sol saepe defectione temptatus est. Fingite qualibet rationes
caelestium casuum, non volet deus aut minor fieri aut esse desinere.
Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi
artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias

 


natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur,
non qui verius, is melius. Ceterum cui res examinabitur, verisimilius
utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro
moveri: igitur non deos quae sub aliquo. At si in isto erratur,
melius est errare simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim
si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas
errat eis divinitatem adscribendo quae super hominem putat situ
et vi et magnitudine et divinitate sentiri. Quod enim super hominem,
credas deo proximum.

Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poëtis deputatur,
nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de
documentis divinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et
Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius
suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo
palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis.
Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non
utique talibus. Ecce vos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris
regum vestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque

 


iustitia, virtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solatio
honestatis, contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at
e contrarie impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis
aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis,
monetam repercutitis? Ille autem conspector omnium,
comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae
ordinationem vulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae
hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores
erunt regum et principum comites quam summi dei? Atquin
horretis et aversamini vagos, exules, pauperes, debiles, sordide
natos, inhoneste institutos, contra incestos, adulteros, raptores,
parricidas etiam legibus exornatis. Ridendum an irascen-

 


dum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant? Sedenim
in isto mythice genere, quod poetae ferunt, quam incerti
agitis circu conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam
quotiens misera vel turpia vel atrocia deorum exprobramus, allegatione
poëticae licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro
siletur de eiusmodi poëtica, non modo non horretis, sed insuper
honoratis utque in necessariis artibus habetis, denique per
hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores
deorum poëtas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum
sane coronatum civitate pellendum. At cum recipiatis illos et retineatis,
cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur
si creditis poëtis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis quia non
creditis poëtis, cur laudem mendacibus fertis nec cavetis ne offendatis
eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poëtis
non exigenda. Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines
confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines
fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur?
Non creditis poëtis, cum de relationibus etiam sacra quaedam
disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale
Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille
suis pepercit? Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior
adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? Cur

 


Herculcum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non
mulierum causa pracivit? Mentiuntur sane poetae! sed non
ideo quod talia gesserint vestri dei, homines quando fuerint,
nec quod divinas adscripserint foeditates divinitatis, cum interim
vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam
tales, sed non deos.

Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine 
sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia.
Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique
dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim
cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi
verae divinitatis, quanto magis isti quos ne ipsi quidem
municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit
eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? Quanti sunt qui
norint visu vel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum,
Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum
Noricum, vel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Nar-

 


niensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum
Anchariam, et quam perceperint Vulsiniensium Nortiam, quorum
ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis
rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor
intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum
quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui
etiam bestias privatas colunt feles, crocodilos et anguem suum.
Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem
non iam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis colit et Afri
iurant, de cuius statu quid conici potest apud nostras litteras,
ut verisimile videatur, positum est. Nam Serapis iste quidam olim
loseph dictus fuit, de genere sanctorum. Iunior inter ceteros
fratres, sed excelsior ingenio ab isdem fratribus per livorem
venum in Aegyptum datus serviebat in familia regis Aegyptiorum

 


Pharao. A regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur,
e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem
datur. Illic somnia quibusdam non perperam. interpretatus vim
spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam.
Illi detractus quod convocatus erat valuit exponere Ioseph,
experimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos
boves septem opimissimos, diffluentes, totidem annorum ubertatem
significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium
septem annorum inopiam praedicare. Suadet itaque de recondendis
praesidiis in futuram famem de copia priore. Credidit rex:
exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium
probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et
exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu,
quo caput eius ornatum, vocaverunt; cuius suggestus modialis
figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum
super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur,
apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub

 


dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa cura
Aegyptiorum. Et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao
derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter
cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium
ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque
faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque
suae potius argumenta videri posset consecrasse gens
rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula
et spurcitia canina etiam servi ipsa.

Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis divinitatis
aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam videri satis
responsum de physico genere, de poëtico, de gentili. Sed quoniam
omnis substitutio non iam philosophorum nec poëtarum

 


nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum,
a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia
iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silva caedenda,
quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritatem
obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro trifariam
disposuit in certos, incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid
enim erat illis cum incertis, si certos habebant? Nisi si Attico
stupori recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta:
IGNOTIS DEIS. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos
habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo
etiam inreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur,

 


qui non seliguntur improbi pronuntiantur. Nos vero bifariam
Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id
est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. Et
numquid hi sunt publici et adventicii dicti? Hoc enim arae docent,
adventiciorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio.

 


Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico
comprehendantur, actum est iam de istis. Speciebus de propriis
dicere iam libet. De Romanis stupeamus tertium illud genus
hostilium deorum, propterea quod nulla gens alia tantum sibi
superstitionis invenerit. Ceteros in duas species dirigimus, alios
de hominibus assumptos, alios modo alio conceptos. Igitur quoniam
idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam
ob merita vitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse
est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem
Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum.
Quod telum quantum volgare, atque caninum, tanto ignobile
volnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur, tam Aeneas
quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria
flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae
maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate miti supplicantem hosti
non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere
non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus
patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum
et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis
magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum
adversus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant.

 


Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et
Iuno concedit. Filii si pietate parentum in caelo sedent, cur
non potius Argivi iuvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris
piaculum committeret, plus quam humano more iugales provexerunt?
Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere
fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae
gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus
forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus
aeque post mortem deus. Si quia urbem condidit? Cur non
alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem
interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus
est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid
Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus iuvando
diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius
in ius agitabatur mente ictus, curari cum magis quam consecrari
decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur
quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut
rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa,
quae inter tot vilissimos amatores diversata obsessam castitatem

 


tenere protexit? Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege
Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo
unum amplius deum vobis contulisse.

Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina 
palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli
nutrix et ideo lupa quia scortum, sive dum Herculis amica
est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. Nam ferunt aedituum
eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem,
quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia
ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum
ex stipibus Herculis sumeret, si vero Hercules, id est manus
altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis. Id
quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. Aedituus coenam
Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; coenat ignis, qui
solvit ipsius Herculis corpus, et omnia ara consumpsit. Larentina
in aede sola dormit et mulier de lenonio ludo iactitat se
somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur,
somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam
adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se in-

 


vitat. Illa obsequitur, memor commodo fore id dictum sibi ab
Hercule, utique impetrat, ut legitimo connubio commisceantur
(non-enim impune licuit cum dei scorto rem habuisse); coniux
heredem quoque scribit. Mox illa prope mortem populo Romano
legavit quem per Herculem fuerat insecuta agrum satis amplum.
Hinc quaesivit divinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes
instituere debuit divina Larentina. Romanorum numina dignitate
eius aucta. Nempe sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim
dives, longeque adeo felicior Cerere, quae mortuo placuit. Tot
exemplis et nominibus apud vos quis non deus affirmari potuit?
Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit? Quo
decorior Ganymedes aut carior suo amatori? Patet apud vos mortuis
caelum. Viam ab inferis ad astra subigitis. Passim scorta
ascendunt, no multum putetis vos praestare regibus vestris.

Nec estis contenti eos deos asseverare qui visi retro, auditi

 


contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta,
memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales,
et nomina de rebus efflagitant caelo et sanciunt, dividentes omnem
statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu,
ut sit deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus
praesit, et Fluviona, quae infantem in utero retineat,
hinc Vitumnus et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat
primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum
primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina
pariebant, et quae aliae deae sunt ab officiis partus dictae.
Perverse natos adiuvandi Postvertae, recte natos Prosae Carmentis
esse provinciam voluerunt. Deus est dictus et ab effatu Fari-

 


nus et aliis a loquendo Locutius. Adest oculum gravem ad
cavendum sumministratque quietem Cunina. Est educatrix et
Levana et una Rumina. Mirum infantum sordibus eluendis
deos non esse provisos. Exinde et primi cibi sumendi potionisque
capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina.

 


Adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam. et habent,
et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque et malam,
item voluntatis Volumnum Voletamque. Habent et Paventinam
pavoris, spei Veniliam, voluptatis Volupiam, praestantiae
Praestitiam, aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum,
Iuventam novorum togatorum, virorum iam Fortuna Barbata.
Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus

 


ordinate, sed sunt, proli pudor! et Mutunus et Tutunus et dea
Pertunda et Subigus et Prema dea et Perfica. Parcite dei impudentes!
Luctantibus sponsis nemo intervenit. Ipsi, quorum
votum est, foris gaudentes erubescunt.

Et quonam usque deos edam, quia disserendum quales deos
receperitis? Quantum vobis erubescendum? Rideam vanitatem
an exprobrem caecitatem est admodum incertum. Nam quot deos
et quos utique producam? maiores an et minores? veteres an et
novicios? mares an et feminas? caelibes an et lecto iunctos?
artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? cives an et peregrinos?
Tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt,
ut dispici et distingui describique non possint. At quanto
diffusa res est, tanto substringenda nobis erit, et ideo qui in
ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines
fuisse (non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis),

 


conpendium ab ipsa dispiciendi ratione sumamus, originem generis
illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. Ea origo
deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si
Varro antiquissimos deos Iovem, Iunonem et Minervam refert, nobis
excidisse debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum
Iove quam Caelum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus. Et
tamen Caeli et Terrae originem omitto. Erant undeunde caelibes
diu et orbi antequam mariti et parentes. Longo scilicet aevo crescendum
illis fuit ad tantam proceritatem. Denique simul coepit
et Caelo vox insolescere et ubera Terrae lapilliscere; faciunt
nuptias inter se. Credo, aut Caelum descendit ad sponsam, aut
Terra ascendit ad sponsum. Concepit tamen Terra de Caelo et
peperit illa acto anno Saturnum, mira ratione. Utri parentum
similis? Sed et pepererit, certe ante Saturnum neminem procreaverunt,
nec nisi unam postea Opem; exinde de subole cessatum
est. Nam Saturnus quidem Caelum castravit dormientem.
Legimus Caelum genere masculino. Ceterum quomodo pater nisi
masculinus? Sed et unde castrandum? Falx illi. Hoc scilicet

 


aevo? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra vero orbata
distulit, etsi adhuc iuvenili aetate, alii nubere. Sed nec habebat
Caelum alium. Quid tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet
salsuginem; dulcibus est aquis assueta. Ita Saturnus unicus
masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae
iungitur. Nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium
plecterent. Itaque filios virili sexu devorabat; melius ipse
quam lupi, si exponeret. Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna
falce didicisset. Nato mox et abalienato Iove saxum infantis
ementiti deglutivit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem
non digesserat in tenebris adulto oppressus regnoque privatus est.
Hunc vobis patriarcham deorum Caelum et Terra poëtis obstetricantibus
procreaverunt. Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice
per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari
tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes ut et ipsos
origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur,
et ideo voratorem suorum quod omnia ex se edita in se ipsum
consumat. Nominis quoque testimonium compellant: Κρόνον esse
dictum Graece ut Χρόνον. Aeque Latini vocabuli a sationibus
rationem deducunt qui eum procreatorem coniectantur, per eum
seminalia caeli in terram deferri. Opem adiungunt, quod opem

 


vivendi semina conferant, tum et quod opere semina evadant.
Quae, oro, huius translatio nempe velim exponas. Aut Saturnus
fuit, aut tempus. Quomodo Saturnus, si tempus? si ille, quomodo
tempus? Utrumque enim non potes corporale in eo uno
existimare. Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate?
quid corpus hominis aut fabulam hominis in sua specie, non in
tempore coli? Quid sibi vult intellectio ista, nisi foedas materias
mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque
ideo, quia dicis hominem, vis tempus, aut dum eum tempus facis,
iam nec hominem vis fuisse. Plane vester deus omnino Saturnus
in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur.
Potest incorporaliter fingi quodvis quod non merit omnino, vacat
fingendi locus ubi veritas est. Cum autem Saturnum constat vixisse,
frustra demutatis; non conceditur vobis quem non negabitis fuisse
hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. Exstat
apud litteras vestras usquequaque Saturni census. Legimus apud
Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud
Graecos quoque Diodorum, quive alii antiquitatum canos collegerunt.
Nec tideliora vestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt.
Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae, vel ut tunc
vocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano sive Iane, ut
Salii vocant. Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam
depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Sa-

 


turno vocabatur. Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi,
etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem
illum fuisse. Ita si homo Saturnus, proculdubio de homine,
immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed
cui parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum deorum filium
dici, quorum possunt omnes videri. Quis enim non caelum ac
terram patrem ac matrem venerationis gratia appellet? An de
consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes
de caelo advenisse dicuntur? Proinde quia venisset peregrinus,
repentino ubique inolevit caelitem dici. Nam et volgo generis
incertos terrae filios iactitamus. Nihil allego de statu antiquitatis,
qua ita rudes tune agebantur et oculi et mentes hominum, ut
cuiuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, nedum
et regis, et quidem primi. Adhuc de Saturno immorabor quo et
ceteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione,
nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus
fides pro antiquitate superior debetur. Ante enim Sibylla quam
omnis litteratura extitit, illa scilicet Sibylla veri vera vates
de cuius vocabulo daemoniorum vatibus induistis. Ea senario
versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit:
Decima, inquit, genitura hominum ex quo cataclys-

 


mus prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Iapetus,
Terrae et Caeli fortissimi filii. Si qua ergo vel vestris scriptoribus
litterisve vestris superioribus, sed idcirco magis proximis quoniam
illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum
est homines fuisse. Tenemus compendium, in ceteros originis
praescriptionem, ne per singulos evagemur. Qualitas posteritatis
a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena
de terrenis; gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus,
natales cucurrerunt, patriae, sedes, regna, monumenta liquent.
Igitur qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos
confitentur, deos non putent.

Sed enim manifestis vis sua adsistit. Quos a primordio possunt 
non asserere nisi homines fuisse, recipiunt in divinitatem,
affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum
eo somniaverunt. Hic igitur consisto: si sunt allecti dei vestri in
hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, sapientia vestra
esse concedatis iam necesse est aliquem summum dominatorem
habentem allegandi potestatem et quasi Caesarem; neque quisquam

 


aliis praestare potest de quo non ipse dominetur. Ceterum si
potuerunt deos sese facere post mortem, age, quid deterioris condicionis
ab initio esse voluerunt? Aut si nemo est qui deos
fecerit, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent?
Ita nullus datur vobis renuendi locus esse mancipem quendam
divinitatis. Perspiciamus itaque causas allegandae mortalitatis in
caelum. Harum duplicem rationem credo proferetis. Aut enim
ille quisquis id praestans facit, ut habeat vel amminicula vel
munimenta vel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitas,
conferens dignis quibusque. Aliud quid suspicare non
datur. Nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa
facit. Sed neque hoc potest competere numini, ut est tanta ei
potestas, ut scilicet deos faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur,
quia egeat opera vel adiumento quorundam, et quidem mortuorum,
quod mirum, cum ab initio sibi immortales instituere potuisset.
Nec diutius de his argumentatus conquiret qui humana
divinis comparavit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet,
si deus reminiscentia meritorum divinitatem tribuerit. Sed si ita

 


est attributa, si pristinis viris caelum propter sua merita patuit,
recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si
capere iam locus non potest. Tantis videlicet privilegiis caelestia
meruerit antiquitas. Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse,
proponat ipsius merita. Si quid in cunabulis admissa
temporalitatis valent ad suffragium divinitatis, incesto commaculatos
Opem et Saturnum fratres recepistis. Furtivus infans vester
Iuppiter indignus et tecto et ubere humano, meritoque in Creta
proles tam mala manebat. Adultus denique qualemcunque genitorem
regno privat felicissimum, regem aurei scilicet saeculi, sub
quo laboris, inopiae nescia laetaque pax quiescebat, sub quo,
Nulli subigebant arva coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente
ferebat. Sed oderat patrem incestum eius et avi quondam castratorem.
Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum
illud dictum putem: Τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον᾿. Tam pius pater
quam pius filius. Si iustis etiam tunc legibus ageretur, in duos

 


culleos dividi Iovem decuit. Post haec quid dubitaret libidine
ab incesto corroborata in leviora, id est adulteria se et stupra
diffundere? De quo poëtica sic lusitavit quomodo fere, quando
de fugitivo palam factum, solemus et operam eius percontationi
alienae abusui nundinare, modo in pretia luxuriae eum figurando,
tamquam si bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem pergulis
immiserit aut aditum pecunia ruperit, modo in similitudines
actuum ipsas, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantaverat. Adeo
non fabulae istae sunt de fastidiosissimis foeditatibus atque summis
flagitiis compositae? Aut forsitan non lasciviores inde evadant
mores atque ingenia hominum? Quos quomodo daemones,
malorum angelorum proles, emissa iam pridem a fide per incredulitatem
et fabulas similes avertere studuerint, hic non est nobis
extensius agendum. Si enim et regibus et principibus et pro-

 


seminatoribus suis morata plebs eadem quidem non erat natura,
alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. Illorum vero
quanto deterior qui non melior? Privato enim titulo Iovem Optimum
vulgo appellatis, et est Vergilii Aequus Iuppiter. Omnes
proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti.
Cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri tion
fuit dignus.

Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus 
receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium
Stoicum, de ista quoque specie adiciam. De ipso quidem Hercule
erit summa responsionis, an dignus caelo et divinitate; sic enim
pro voluntate meritis addicunt divinitatem. Si ob virtutem, quod
feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo
puniti, vel etiam ad munus dati arenariae vilitatis plurimas in
unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? Si ob peragratum
orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis
famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden
Cynicum unica vaccula, cuius et dorso vehebatur et si

 


quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si Hercules
etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos
omnibus patere? Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas,
edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius,
maritimorum praedonum victor, ipsam qui nec Ostiam salvam
reliquerant: et quot, quaeso, milia usque in unum angulum Byrsae
Carthaginis a Scipione caesi fuere? Quo magis Scipio quam
Hercules obtinendus divinitati deputatur. Adicite potius titulis
Herculaneis stupra puellarum, uxorum, et fascias Omphales,
et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum.
Adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias
eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. Qui
tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui
uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis meruit ut inho-

 


nesta morte moreretur, hunc vos de pyra in caelum sublevdstis,
illa facilitate qua et alium ignis ex divini vi confectum, qui pauca
experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad vitam recurasse.
Is Apollinis filius, tam homo quam Iovis nepos, Saturni
pronepos (vel potius spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates
detulit, quippe expositum repertum, turpius Iove educatum,
canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine
haustus est. Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius
in nepotem, invidus in artificem. Sedenim Pindarus meritum
eius non occultavit: cupiditatem et avaritiam lucri in eo dicit vindicatam,
qua quidem ille vivos ad mortem, non mortuos autem
ad vitam praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur etiam
mater eius eodem casu obisse, meritoque quae tam periculosam
mundo bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse.
Et tamen Athenienses scient eiusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio
et matri inter mortuos parentant. Quasi non et ipsi Thesea
suum adorent, merito deum. Quidni? Si conservatricem suam
in litore peregrino dereliquit, eadem oblivione, immo amentia, quae
patri causa mortis fuit?

Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis
et audaciter deis ministratis. Sic opinor digni de caelo
Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iovis exoletus.
Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et cancros in caelum
transtulistis. Differo de his quos in oraculis colitis; habet testimonium
hoc divini. Quid? et tristitiae deos arbitros esse voltis,
ut sit Viduus, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi
non admittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet,
item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius
mortis dea est. Ut cetera transvolem, etiam locorum urbisve
loca deos arbitramini, Ianum Patrem (et diva arquis est Iana).

 


et mentium septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui
in isdem locis aras vel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno
loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum a scansione et
Clivicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam
a cardinibus et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos
apud vos numinum ianitorum adorantur. Quid enini magnum?
cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et
etiam in carcere? Innumeris itaque propriis caelum impletur
his aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distri-

 


buuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit. Immo cum privatim
apud Romanos deputentur quos supra signavimus, nec facile foris
cogniti, quomodo ea omnia quibus illos praeesse voluerunt in omni
genere humano et in omni gente proveniunt ubi praedes eorum
non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

Sedenim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt.
Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, none confitemini prius
fuisse quae invenirentur? Cur ergo non auctorem potius honoratis,
cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores?
Priusquam qui invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum
deum sensit cuius vere est ministerium institutoris, a quo et ipse
institutus est qui invenit et illud ipsum quod inveniretur. Ficum
viridem Romae nemo noverat Africanam cum Cato senatui intulit,
ut quo iam provincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat,
exprimeret. Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus
Italiae provolgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos
pomorum inventores hi meruisse praeconium divinitatis. Tam
vanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi.
Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius

 


posteris quam prioribus consecratio competisset? Quaeso vos,
an non omnibus iam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano
ubique instruente novitatem? Atque adeo quos ob artes sanctificatis,
laeditis in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatis.

Denique religionis vestrae tutoribus suis non negatis omnibus 
his quos deos antiquitas voluit, posteritas credidit, nobis superest
adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis praesumptio,
cui adversus vos, nationes, congredi habemus, propterea scilicet
Romanos totius orbis dominos atque arbitros factos fuisse, quod
officiis religionum meruerint dominare sic, ut parum absit, quin
ipsis suis deis praevaleant. Nimirum Sterculus, et Mutunus, et

 


Larentina provexit hoc imperium. Unus Romanorum destinatus
a suis deis dominationi populus. Peregrinos enim non putem extraneo
potius populo factum voluisse quam suo, ut fierent desertores
et destitutores, immo proditores patrii soli, in quo nati,
adulti, nobilitati sepultique sunt. Ita ne Iuppiter quidem Cretam
suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum
et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem.
Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut illa
potius terra regnaret quae Iovis cineres texit? Vellet Iuno Punicam
urbem posthabita Samo dilectam et utique Aeneadarum ignibus
adoleri? Quod sciam
 
 hic illius arma, 
 Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, 
 Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fovetque. 
 
Misera adversus fata non valuit! Nec tamen tantum honoris Romani
fatis decreverunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum
Larentinae. Sed dei isti conferendi regni in potestate non sunt.

 


Si regnavit enim luppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypte,
et homines regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur.
Ita qui servit, et dominos facit, et dediticius Admeti cives
Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum
ambiguis sortibus fallendo perdidit. Quid timebat deus verum
constanter praenuntiare regno excidendum ei esse? Aucti potestate
regnandi quoque veluti urbes suas tueri unquam potuissent! Si
Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non
defendit? vel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?
Servant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas
Romana meruit. Atqui non post summum imperium auctis iam
rebus superstitio quaesita est? Etsi a Numa sacra introducta sunt,
nondum tamen aut simulacris aut templis res vestras divina frustrabant.
Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et
vasa sordida, et nidor parvus ex illis, et deus ipse nusquam.
Ergo non ante religiosi quam maiores, quia religiosi. Atquin quomodo
summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium
Romanis quaesitum videri possit, quod laesis potius deis
auctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis

 


quaeritur et bellis ampliatur. Porro laeduntur victoribus et dei
urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, pares
caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et
sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde
de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva,
et utique si sentiunt victores suos, non amant. Sed quia nihil
sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur.
Itaque quorum fastigium per victorias adultum est, non
possunt videri religionis meritis excrevisse, sive crescendo laesores
religionis, sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes
suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut
Persae, ut Aegyptii; est et adhuc penes quosdam, et tamen qui
amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum
morabantur, donec postremo Romanis cessit universa paene dominatio.
Sors temporum ita volutavit regna. Quaerite quis temporum
vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes
Romanos eam summam tanquam pecuniam de multis nominibus
exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit sciunt
proximi ei.