Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis 
et domina mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de
opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et
a nobis, quod faciat ad spiritum quoque educandum. Carnem
enim saginari et spiritum esurire non prodest. Immo si quod infirmum
est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet.
Nec tantus ego sum, ut vos alloquar. Verumtamen et gladiatores
perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam
idiotae et supervacue quique adhortantur de longinquo, ut saepe
 
de ipso populo dictata suggesta profuerint. Inprimis ergo, benedicti,
 nolite contristare spiritum sanctum, qui vobiscum introiit
carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic
hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret:
ita vos inde perducat ad dominum. Domus quidem diaboli
est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem
pervenistis, ut illum etiam in domo sua conculcetis. Iam
enim foris congressi conculcaveratis. Non ergo dicat: In meo sunt,
temptabo illos vilibus odiis, defectionibus aut inter se dissensionibus.
 

Fugiat conspectum vestrum et in ima sua deliteseat
contractus et torpens, tamquam coluber exeantatus aut effumigatus.
Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos commitat, sed inveniat
munitos et concordia armatos, quia pax vestra bellum est illi.
Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in
earcere exorare consueverunt. Et ideo eam propterea in vobis
 

habere et fovere et custodire debetis, ut, si forte, et aliis praestare
possitis.

Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris
deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segregati
estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo rebusque eius?
Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo. Si enim
recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e
 

carcere quam in carcerem introisse intellegemus. Maiores tenebras
habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores
catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt.
Peiores immunditias expirat mundus, libidines hominum.
Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum
genus. Iudicia denique non proconsulis, sed dei sustinet.
Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte,
translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi.
Habet vincula, sed vos soluti deo estis. Triste illic expirat, sed
vos odor estis suavitatis. Iudex expectatur, sed vos estis de iudicibus
ipsis iudicaturi. Contristetur illi qui fructum saeculi suspirat.
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere
autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui
extra saeculum estis. Et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio
est aliquid amittere, ut maiora lucreris. Nihil adhuc dico
de praemio, ad quod deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem
saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere
spiritus acquirit, quam caro amittit. Immo et quae iusta
 

sunt caro non amittit per curam ecclesiae et agapen fratrum, et
insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides
alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non sollemnes nationum
dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris,
non clamoribus spectaculorum, atrocitate vel furore vel
impudicitia celebrantium caederis, non in loca libidinum publicarum
oculi tui impingunt, vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus
malis, iam et a persecutione. Hoc praestat carcer Christiano,
quod eremus prophetis. Ipse dominus in secessu frequentius
agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet: gloriam denique
suam discipulis in solitudine demonstravit. Auferamus carceris
nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi
caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare
spiritu et non stadia opaca aut porticus longas proponens tibi,
sed illam viam, quae ad deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris,
 

totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo,
cum animus in caelo est. Totum hominem animus circumfert et,
quo velit, transfert. Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus
tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.

Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus. Vocati 
sumus ad militiam dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba
respondemus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit nec de
cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis,
ubi omnis duritia et inbonitas et insuavitas constitit.
Etiam in pace labore et incommodis bellum pati iam ediscunt in
armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem
destinando, desudando. Sudore omnia constant, ne corpora
atque animi expavescant de umbra ad solem et sole ad gelum,
de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad
 

tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcunque hoc durum est,
ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum
agonem subituri estis, in quo agonothetes deus vivus est, xystarches
spiritus sanctus, corona aeternitatis brabium angelicae
substantiae, politia in caelis, gloria in saecula saeculorum.
Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit et ad
hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem
tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur
 

in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strietiorem
disciplinam, ut robori aedificando vacent. Continentur a
luxuria, a cibis laetioribus, a potu iocundiore, coguntur, cruciantur,
fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto
plus de victoria sperant. Et illi, inquit apostolus, ut coronam corruptibilem 
consequantur. Nos aeternam consecuturi carcerem nobis
pro palaestra interpretamur, ut ad stadium tribunalis bene
exercitati incommodis omnibus producamur, quia virtus duritia extruitur,
mollitia vero destruitur.

Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus 
promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia dominus consensit 
carnem infirmam esse. Propterea enim praedixit spiritum promptum,
ut ostenderet, quid cui debeat esse subiectum, scilicet ut
caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsa fortitudinem
assumat. Colloquatur spiritus cum carne de communi
salute, nec iam de incommodis carceris, sed ipso agone et proelio
cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem et crucem excelsam
et rabiem bestiarum et summam ignium poenam et omne
carnificis ingenium in tormentis, sed spiritus contraponat sibi et
carni acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, immo
et ultro appetita, famae et gloriae causa nec a viris tantum, sed
etiam a feminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis.
Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint
animo suo ducti. De feminis ad manum est. Lucretia,
quae vim stupri passa est, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum,
 

ut gloriam castitati suae pareret. Mucius manum
suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum eius fama haberet.
Minus fecerunt philosophi Heraclitus, qui se bubulo stercore
oblitum exussit, item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis
desilivit, et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit, cum
feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum
nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae iam ardente
Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret,
cum filiis suis in incendium patriae devolavit. Regulus, dux
Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis
captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus
reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis
transfixus tot cruces sensit. Bestias femina libens appetiit, et
utique horridiores aspides serpentes tauro vel urso, quas Cleopatra
immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis
metus non tantus est, quantus tormentorum. Itaque cessit carnifici
meretrix Atheniensis, quae conscia coniurationis cum propterea
torqueretur a tyranno, et non prodidit coniuratos et novissime
linguam suam commestam in faciem tyran(??)i expuit, ut nihil
 

agere in se sciret tormenta, etsi ultra perseverarent. Nam
quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima est διαμαστίγι(??)σις,
id est flagellatio, non latet. In quo sacro ante aram nobiles
quique adulescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus
et propinquis et, uti perseverent, adhertantibus. Ornamentum
enim et gloria deputabitur maiore quidem titulo, si anima potius
cesserit plagis, quam corpus. Igitur si tantum terrenae gloriae licet
de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias,
tormenta contemnat sub praemio laudis hum(??)ae, possum dicere,
modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et
divinae mercedis. Tanti vitreum, quanti verum margaritum?
Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum
alii pro falso?

Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus 
certamina iam apud homines affectatio quoque et morbus
quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad
gladium locat? Certe ad feras ipsas affectatione descendunt,
et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Iam
et ad ignes quidam se auctoraverunt, ut certum spatium in tunica
ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis
 

inambulaverunt. Haec, benedicti, non sine causa dominus
in saeculum admisit, sed ad nos et nunc exhortandos et in
illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in
salutem quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.

Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis.
Convertamur ad ipsam condicionis humanae contemplationem,
ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint
quae et invitis evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos
cremarunt? quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus
elapsae caveis homines devoraverunt? quot a latronibus ferro,
ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, immo et omni
contumelia expuncti? Nemo non etiam hominis causa pati potest
quod in causa dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis
tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos
natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt
hominis causa, aut ab ipso, si contra cum fecerint, aut ab
adversariis eius, si pro eo steterint.