SERENUS : Inquirenti mihi in me quaedam
vitia apparebant. Seneca, retecta, in aperto posita,
quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in
recessu, quaedam non continua sed ex intervallis
redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis
vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum
licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam-
quam in pace securum.

Illum tamen habitum in me maxime deprendo
(quare enim non verum ut medico fatear ?) nec bona
fide liberatum me iis, quae timebam et oderam,
nec rursus obnoxium ; in statu ut non pessimo, ita
maxime querulo et moroso positus sum : nec aegroto
 nec valeo.

Non est, quod dicas omnium virtutium
tenera esse principia, tempore illis duramentum et
robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem

 
laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et
quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere—et quae veras vires parant et quae ad
placendum fuco quodam subornant, expectant annos,
donec paulatim colorem diuturnitas ducat—, sed
ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum
quam bonorum longa conversatio amorem induit.

Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta
fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit,
non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ; dicam quae accidant mihi : tu morbo
 nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor;

placet non in ambitionem cubile
compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus
expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec
 sumenda sollicite;

placet cibus, quem nec parent
familiae nec spectent, non ante multos imperatus
dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis
facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet
non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non
 rediturus qua intraverit;

placet minister incultus
et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine
ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu-

 
larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita,
quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur
 nec accendat invidia.

Cum bene ista placuerunt,
praestringit animum apparatus alicuius paedagogii,
diligentius quam in tralatu vestita et auro culta
mancipia et agmen servorum nitentium ; iam domus
etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes
angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator
comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid
perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa
convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ?

Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem
multo splendore luxuria et undique circumsonuit.
Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum
quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed
tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo
tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa
meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen
non concutit.

Placet imperia praeceptorum sequi et in mediam
ire rem publicam; placet honores fascisque non
scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed
ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus
deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus,

 
compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum,
quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et
 nemo non misit.

Ubi aliquid animum insolitum
arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum,
ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex
facili fluens, aut multum temporis res non magno
aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et,
quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior
domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam
coercere : " Nemo ullum auferat diem nihil dignum
tanto impendio redditurus ; sibi ipse animus haereat,
se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem
spectet ; ametur expers publicae privataeque curae
 tranquillitas."

Sed ubi lectio fortior erexit animum
et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire
libet in forum, commodare alteri vocem, alteri
operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam
prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male
secundis rebus elati.

In studiis puto me hercules melius esse res ipsas
intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus
permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur
oratio : " Quid opus est saeculis duratura componere?
Vis tu non id agere, ne te posteri taceant ? Morti
natus es, minus molestiarum habet funus tacitum !

 
Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non
in praeconium aliquid simplici stilo scribe ; minore
 labore opus est studentibus in diem."

Rursus ubi
se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui
gestit et ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus
tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore
iam non meo.

Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus
haec me sequitur bonae mentis infirmitas. Quin ne 
paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius,
ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse
sit quam quod ipse pervideo ; familiariter enim
domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.

Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi
putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis oculis transiluissent.
Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione
nos perire quam nostra. Quis sibi verum dicere
ausus est ? Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse
 adsentatus est ?

Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas,
dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
Non esse periculosos hos motus animi nec quicquam
tumultuosi adferentis scio; ut vera tibi similitudine

 
id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor
sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et
succurre in conspectu terrarum laboranti.

SENECA : Quaero me hercules iam dudum,
Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi
similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo
quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti
motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen
inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt
et omnem calorem corporis sui calumniantur. Horum,
Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati
parum adsuevit; sicut est quidam tremor etiam
tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.

Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris,
alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit,
ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil
avocatus transversis multorum vestigiis passim
discurrentium, quorundam circa ipsam errantium
 viam.

Quod desideras autem magnum et summum
est deoque vicinum, non concuti.
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian
vocant, de qua Democriti volumen egregium est;
ego tranquillitatem voco. Nec enim imitari et

 
transferre verba ad illorum formam necesse est ;
res ipsa, de qua agitur, aliquo signanda nomine est,
quod appellationis Graecae vim debet habere, non
 faciem.

Ergo quaerimus, quomodo animus semper
aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit
et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se
umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc perveniri possit, in universum quaeramus ; sumes tu ex publico remedio quantum voles.

Totum interim vitium in medium protrahendum est,
ex quo agnoscet quisque partem suam ; simul tu
intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio
tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos
et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione
pudor magis quam voluntas tenet.

Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate
vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi,
quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi,
qui marcent et oscitantur. Adice eos, qui non aliter
quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc
atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant. Statum vitae suae reformando 
subinde in eo novissime manent, in quo illos non
mutandi odium sed senectus ad novandum pigra
deprendit. Adice et illos, qui non constantiae vitio
parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo-
 modo volunt, sed quomodo coeperunt.

Innumerabiles

 
deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii,
sibi displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et
cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut
non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent ; semper in-
stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere
pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et in-
honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine
praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec
 dolent prava se sed frustra voluisse.

Tunc illos et
paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit-
que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia
nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt,
et cunctatio vitae parum se explicantis et inter
 destituta vota torpentis animi situs.

Quae omnia
graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium
perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest
animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura
inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ; ideo
detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes dis-
currentibus praebent, domum, solitudinem, parietes
non fert, invitus aspicit se sibi relictum.

Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis

 
atque aegra patientia ; utique ubi causas fateri pudet
et tormenta introsus egit verecundia, in angusto
inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant.
Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in-
certae, quam spes inchoatae suspensam habent,
deploratae tristem ; inde ille adfectus otium suum
detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod
agant et alienis incrementis inimicissima invidia.
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui
 cupiunt, quia se non potuere provehere ;

ex hac
deinde aversatione alienorum processuum et suorum
desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo
querens et in angulos se retrahens et poenae incubans
suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura enim
humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata
omnis illi excitandi se abstrahendique materia est,
gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa-
tionibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam
nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam
corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non
aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut
mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexatio-
nemque.

Sunt enim quaedam, quae corpus quoque
nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare
se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio
positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est,
modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse

 
componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati
et mutationibus ut remediis uti.

Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia
litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. " Nunc
Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt :
" Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus
persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni
requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum
horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur
laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio
vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a
plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et
humano sanguine frui : " Iam flectamus cursum
 ad urbem." Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius :

Hoc se quisque modo semper fugit. 
 
Sed quid prodest, si non effugit ? Sequitur se ipse
 et urget gravissimus comes.

Itaque scire debemus
non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ;
infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris
patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei
diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro-
posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non

 
reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit
vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de-
liciarum : " Quousque eadem ? "

Adversus hoc taedium quo auxilio putem
utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et
officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole
atque exercitatione et cura corporis diem educunt
athletisque longe utilissimum est lacertos suos
roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis
parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium
certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus
mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur
et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia
 privataque pro facultate administrans.

" Sed quia
in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione
tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus
parum tuta simplicitas est et plus futurum semper
est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem
et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in
privato laxe explicet magnus animus ; nec ut leonum
animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum,
 quorum maximae in seducto actiones sunt.

Ita
tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs-

 
conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio,
voce, consilio. Nee enim is solus rei publicae prodest,
qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace
belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui
in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem
instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu
ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe
 moratur, in privato publicum negotium agit.

An ille
plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus
praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam
qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid
fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum
intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit
 bona conscientia ?

Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec
munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat,
qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit,
sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat
et armamentario praeest ; quae ministeria, quamvis
incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.

Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium
effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec
tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in
amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque.

 
Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed
mittit sui signa ; quisquis dignus fuerit, vestigiis
 illam colliget.

Nam si omnem conversationem tolli-
mus et generi humano renuntiamus vivimusque in
nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni
studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare
summovere et aquas contra difficultatem locorum
educere et male dispensare tempus, quod nobis natura
 consumendum dedit.

Alii parce illo utimur, alii
prodige ; alii sic impendimus, ut possimus rationem
reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re
nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum
aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse,
praeter aetatem."

Mihi, carissime Serene, nimis videtur sum-
misisse temporibus se Athenodorus, nimis cito re-
fugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum,
sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari
dignitate ; sanctiores tutioresque sunt hostibus suis,
qui in fidem eum armis veniunt. Hoc puto virtuti
 faciendum studiosoque virtutis.

Si praevalebit
fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim
aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi
ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed
parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat

 
 aliquid, in quo utilis civitati sit. Militare non licet ?

Honores petat. Privato vivendum est ? Sit orator.
Silentium indictum est ? Tacita advocatione cives
iuvet. Periculosum etiam ingressu forum est ? In
domibus, in spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam
 agat. Officia civis amisit ? Hominis exerceat.

Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus
clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus
patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret
latiorem virtuti campum dare. Praeclusum tibi
tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis ?
Respice post te quantum latissimarum regionum
pateat, quantum populorum ; numquam ita tibi
magna pars obstruetur, ut non maior relinquatur.

Sed vide, ne totum istud tuum vitium sit ; non vis
enim nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes
administrare rem publicam. Quid si militare nolis
nisi imperator aut tribunus ? Etiam si alii primam
frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit, inde
voce, adhortatione, exemplo, animo milita ; praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod
partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.

Tale quiddam facias. Si a prima te rei publicae parte
fortuna summoverit, stes tamen et clamore iuves et.

 
si quis fauces oppresserit, stes tamen et silentio
iuves. Numquam inutilis est opera civis boni;
auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita
 incessuque ipso prodest.

Ut salutaria quaedam, 
quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita
virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit.
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios
habet excessus cogiturque vela contrahere, sive
otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive
adaperta, in quocumque habitu est, proficit. Quid
tu parum utile putas exemplum bene quiescentis ?

Longe itaque optimum est miscere otium rebus,
quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut
civitatis condicione prohibebitur; numquam enim
usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus
honestae sit.

Numquid potes invenire urbem miseriorem
quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni
divellerent ? Mille trecentos cives, optimum quem-
que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat
se ipsa saevitia. In qua civitate erat Areos pagos,
religiosissimum iudicium, in qua senatus populus-
que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste
collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni

 
erant quot satellites essent ? Ne spes quidem
ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec
ulli remedio locus apparebat contra tantam vim
malorum. Unde enim miserae civitati tot Harmodios?

Socrates tamen in medio erat et lugentis
patres consolabatur et desperantis de re publica
exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam
et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.

Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et
qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit. Licet scias et in adflicta re
publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam,
 mille alia inertia vitia regnare.

Utcumque ergo
se res publica dabit, utcumque fortuna permittet,
ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique
movebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille
vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis
circa et catenis frementibus non alliserit virtutem
nec absconderit ; non est enim servare se obruere.

Vere, ut opinor, Curius Dentatus aiebat, malle se
esse mortuum quam vivere ; ultimum malorum est
e vivorum numero exire, antequam moriaris. Sed
faciendum erit, si in rei publicae tempus minus

 
tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices,
nec aliter quam in periculosa navigatione subinde
portum petas nec expectes, donec res te dimittant,
sed ab illis te ipse diiungas.

Inspicere autem debebimus primum nosmet
ipsos, deinde ea quae adgrediemur negotia, deinde
eos, quorum causa aut cum quibus.

Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia
fere plus nobis videmur posse quam possumus. Alius
eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo
plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum
corpus laborioso pressit officio. Quorundam parum
idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam
frontem desiderant ; quorundam contumacia non
facit ad aulam ; quidam non habent iram in potestate
et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio
effert ; quidam urbanitatem nesciunt continere nec
periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior
negotio quies est; ferox impatiensque natura
irritamenta nociturae libertatis evitet.

Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur,
et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus,
comparandae ; debet enim semper plus esse virium
in actore quam in opere ; necesse est opprimant
 onera, quae ferente maiora sunt.

Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda

 
multumque negotiorum ferunt. Et haec refugienda
sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur,
nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ;
iis admovenda manus est, quorum finem aut facere
aut certe sperare possis, relinquenda, quae latius actu
procedunt nec ubi proposueris desinunt.

Hominum utique dilectus habendus est: an
digni sint quibus partem vitae nostrae impendamus,
an ad illos temporis nostri iactura perveniat ; quidam
 enim ultro officia nobis nostra imputant.

Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum ad eum, qui
sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intellegis multo
minus ad eos iturum, qui eum amicorum officiis paria
mensa faciunt, qui fericula pro congiaris numerant,
quasi in alienum honorem intemperantes sint. Deme
illis testes spectatoresque, non delectabit popina
secreta.
Considerandum est, utrum natura tua agendis
rebus an otioso studio contemplationique aptior sit,
et eo inclinandum, quo te vis ingenii feret. Isocrates
Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem
componendis monumentis historiarum ratus ; male
enim respondent coacta ingenia, reluctante natura
irritus labor est.

Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam
amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi
praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne
descendat, quorum conscientiam minus quam tuam

 
timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia
consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet ! Quos scilicet vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus eligemus ; serpunt
enim vitia et in proximum quemque transiliunt et
 contactu nocent. Itaque quemadmodum

in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et
morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum
legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime
inquinatos adsumamus ; initium morbi est aegris
sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem
nisi sapientem sequaris aut adtrahas. Ubi enim
istum invenies, quem tot saeculis quaerimus ? Pro
 optimo sit minime malus !

Vix tibi esset facultas
dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas
et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres,
aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae
plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ; utraque enim turba
opus erat, ut Cato posset intellegi : habere debuit
et bonos, quibus se adprobaret, et malos, in quibus vim
 suam experiretur.

Nunc vero in tanta bonorum
egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue

 
tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus
nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet
fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus
est comes perturbatus et omnia gemens.

Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ; nam si omnia
alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes,
metus, desideria, dolorum laborumque patientiam,
eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec
 pars multum praegravabit.

Itaque cogitandum est,
quanto levior dolor sit non habere quam perdere ;
et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum
quo minorem damnorum esse materiam. Erras
enim, si putas animosius detrimenta divites ferre ;
maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.

Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis
quam comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum ; utrique
enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli
potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque
non adquirere quam amittere, ideoque laetiores
videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos
 deseruit.

Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi,
et effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo hunc
non esse felicem, si quem mihi alium inveneris, cui
nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter

 
avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum
 esse, cui noceri non possit.

Si quis de felicitate
Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum
immortalium statu, an parum beate degant, quod
illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura
pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet,
quisquis divitiis adstupes ? Respice agedum mundum ; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis.
Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem,
 qui se fortuitis omnibus exuit ?

Feliciorem tu
Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit
locupletiorem esse Pompeio ? Numerus illi cotidie
servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui
iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et
 cella laxior.

At Diogeni servus unicus fugit nec
eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit.
" Turpe est," inquit, " Manen sine Diogene posse
vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur
mihi dixisse : " Age tuum negotium, fortuna; nihil
apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo
 liber abii ! " Familia petit vestiarium victumque ;

tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt,
emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus
et flentium detestantiumque ministeriis utendum.

 
Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui
 facillime negat, sibi!

Sed quoniam non est nobis
tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia,
ut minus ad iniurias fortunae simus expositi.
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma
sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et
undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus
pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit,
nec procul a paupertate discedit.

Placebit autem haec nobis mensura, si prius
parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non satis patent, praesertim eum in
vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias
 se advocata frugalitate convertere.

Adsuescamus a
nobis removere pompam, et usus rerum, non orna-
menta, metiri. Cibus famem domet, potio sitim,
libido qua necesse est fluat; discamus membris
nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla
componere, sed ut maiorum mores suadent ; dis-
camus continentiam augere, luxuriam coercere,
gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem
aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si
multos pudebit, eo plus desideriis naturalibus parvo
parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum
in futura imminentem velut sub vinculis habere, id
agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.

Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum

 
irruat magna armamenta pandentibus. Cogendae in
artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque
exilia interim calamitatesque in remedium cessere et
levioribus incommodis graviora sanata sunt. Ubi
parum audit praecepta animus nec curari mollius
potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur ? Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et
servis paucioribus servire et vestes parare in quod
inventae sunt et habitare contractius. Non in cursu
tantum circique certamine, sed in his spatiis vitae
interius fleetendum est.

Studiorum quoque quae liberalissima impensa est
tam diu rationem habet, quam diu modum. Quo in-
numerabiles libros et bybliothecas, quarum dominus
vix tota vita indices perlegit ? Onerat discentem
turba, non instruit, multoque satius est paucis te
 auctoribus tradere, quam errare per multos. Quadraginta milia librorum Alexandriae arserunt ;

pulcherrimum regiae opulentiae monimentum alius
laudaverit, sicut T. Livius, qui elegantiae regum
curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuit
elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo
ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in

 
spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris
etiam puerilium litterarum libri non studiorum
instrumenta sed cenationum ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in appara-
 tum.

" Honestius," inquis, " hoc se impensae quam
in Corinthia pietasque tabulas effuderint." Vitiosum
est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur
ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum
aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti,
cui voluminum suorum frontes maxime placent
 titulique ?

Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus
exstructa loculamenta ; iam enim inter balnearia et
thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus
ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine erraretur. Nunc ista conquisita,
cum imaginibus suis discripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.

At in aliquod genus vitae difficile incidisti et
tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum
impegit, quem nec solvere possis nec rumpere.
Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ; deinde ubi non indignari illa
sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet,
consuetudo facile. Invenies in quolibet genere
vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si

 
volueris mala putare levia potius quam invidiosa
 facere.

Nullo melius nomine de nobis natura meruit,
quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in
familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret,
si rerum adversarum eandem vim adsiduitas haberet
 quam primus ictus.

Omnes cum fortuna copulati
sumus. Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum
arta et sordida ; sed quid refert ? Eadem custodia
universos circumdedit alligatique sunt etiam qui
alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam
putas. Alium honores, alium opes vinciunt ; quosdam
nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam
aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua ;
quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.

Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque
condicioni suae et quam minimum de illa querendum
et quicquid habet circa se commodi adprendendum ;
nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus
solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos
usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum
pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe ratio-
nem difficultatibus ; possunt et dura molliri et an-
gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.

Non sunt praeterea cupiditates in longinquum
mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus,

 
quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis,
quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt,
prope posita speique nostrae adludentia sequamur,
sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus
diversas facies habentia, introrsus pariter vana. Nec
invideamus altius stantibus; quae excelsa videbantur, praerupta sunt.

Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit,
tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se
superbis et fortunam suam quam maxime poterunt
in planum deferendo. Multi quidem sunt, quibus
necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non
possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum
testentur maximum onus suum esse, quod aliis
graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna
manu praeparent multa ad secundos casus praesidia,
quorum spe securius pendeant. Nihil tamen aeque
nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper
aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae
arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem
citra exempla hortentur consistere. Sic et aliquae
cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent.

Ad imperfectos et mediocres et male sanos
hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic
non timide nec pedetemptim ambulandum est;
tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire

 
non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec
habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum
possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque
suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam
facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque
ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia
 redditurus.

Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum
non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet
tueri fidei commissa. Quandoque autem reddere
iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet:
 "Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.

Magna
quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas,
do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui
volueris etiamnunc, servabo ; si aliud placet, ego
vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura
quae prior nobis credidit, et huic dicemus : " Recipe
animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor
nec refugio ; paratum habes a volente quod non
 sentienti dedisti : aufer."

Reverti unde veneris
quid grave est ? Male vivet quisquis nesciet bene
mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum
est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores,
ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam
impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius

 
prae se ferunt. Idem evenire nobis scias ; saepe
 enim causa moriendi est timide mori.

Fortuna illa,
quae ludos sibi facit : " Quo," inquit, " te reservem,
malum et trepidum animal ? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum
At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui
ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis
 sed animose recipis."

Qui mortem timebit, nihil
umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc
sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad
formulam et simul illud quoque eodem animi robore
praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum
sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit,
prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui
ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ;
securis et beata tantum spectantibus graves veniunt.
Morbus est, captivitas, ruina, ignis ; nihil horum
 repentinum est :

sciebam, in quam tumultuosum me
contubernium natura elusisset. Totiens in vicinia
mea conclamatum est ; totiens praeter limen immaturas exequias fax cereusque praecessit ; saepe a
latere ruentis aedificii fragor sonuit; multos ex iis, quos
forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit
et iunctas sodalium manus capulus interscidit.

 
Mirer ad me aliquando pericula accessisse, quae
circa me semper erraverint ? Magna pars hominum
est, quae navigatura de tempestate non cogitat.

Numquam me in voce bona mali pudebit auctoris.
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis,
quotiens mimicas ineptias et verba ad summam
caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno,
non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
 
 Cuivis potest accidere quod cuiquam potest. 
 
Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena
mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit,
tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se
 armabit quam petatur ;

sero animus ad periculorum
patientiam post pericula instruitur. " Non putavi
hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum
credidisses ? " Quare autem non ? Quae sunt
divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas
a tergo sequatur ? Quae dignitas, cuius non prae-
textam et augurale et lora patricia sordes comitentur
et exprobratio notae et mille maculae et extrema
contemptio ? Quod regnum est, cui non parata sit
ruina et proculcatio et dominus et carnifex ? Nec
magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum
 interest inter solium et aliena genua.

Scito ergo
omnem condicionem versabilem esse et quicquid in
ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples

 
es: numquid divitior Pompeio ? Cui cum Gaius,
vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris
domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua ! Cum
tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia,
mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio
cognati, dum illi heres publicum funus esurienti
 locat ! Honoribus summis functus es ;

numquid aut
tam magnis aut tam insperatis aut tam universis
quam Seianus ? Quo die illum senatus deduxerat,
populus in frusta divisit ; in quem quicquid congeri
poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super-
 fuit, quod carnifex traheret ! Rex es :

non ad Croesum
te mittam, qui rogum suum et accendi vivus et
extingui vidit, factus non regno tantum, sed etiam
morti suae superstes, non ad Iugurtham, quem
populus Romanus intra annum, quam timuerat,
spectavit. Ptolemaeum Africae regem, Armeniae
Mithridaten inter Gaianas custodias vidimus ; alter
in exilium missus est, alter ut meliore fide mitteretur,
optabat! In tanta rerum susum ac deorsum euntium

 
versatione si non quicquid fieri potest pro futuro
habes, das in te vires rebus adversis, quas infregit
quisquis prior vidit.

Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis
aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non
possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum
pudorem intellegamus. Id est, ne aut labor irritus
sit sine effectu aut effectus labore indignus ; fere
enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut
 successus pudet.

Circumcidenda concursatio, qualis
est magnae parti hominum domos et theatra et fora
pererrantium ; alienis se negotiis offerunt, semper
aliquid agentibus similes. Horum si aliquem ex-
euntem e domo interrogaveris : " Quo tu ? Quid
cogitas ? " respondebit tibi : " Non me hercules scio;
 sed aliquos videbo, aliquid agam."

Sine proposito
vagantur quaerentes negotia nec quae destinaverunt
agunt, sed in quae incucurrerunt. Inconsultus illis
vanusque cursus est, qualis formicis per arbusta Te-
pentibus, quae in summum cacumen et inde in imum
inanes aguntur ; his plerique similem vitam agunt,
quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.

Quorundam quasi ad incendium currentium misereberis ; usque eo impellunt obvios et se aliosque
praecipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi
aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis

 
prosecuturi aut ad iudicium saepe litigantis aut ad
sponsalia saepe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt. Dein domum cum
supervacua redeuntes lassitudine iurant nescire se
ipsos, quare exierint, ubi fuerint, postero die erraturi
 per eadem illa vestigia.

Omnis itaque labor aliquo
referatur, aliquo respiciat ! Non industria inquietos,
sed insanos falsae rerum imagines agitant. Nam ne
illi quidem sine aliqua spe moventur ; proritat illos
alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non
 coarguit.

Eodem modo unumquemque ex his, qui
ad augendam turbam exeunt, inanes et leves causae
per urbem circumducunt; nihilque habentem, in
quod laboret, lux orta expellit, et eum multorum
frustra liminibus inlisus nomeneulatores persalutavit,
a multis exclusus neminem ex omnibus difficilius domi
 quam se convenit.

Ex hoc malo dependet illud
taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia,
quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.

Hoc secutum puto Democritum ita coepisse:
" Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa
nec publice," ad supervacua scilicet referentem.
Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non
tantum multa sed innumerabilia agenda sunt ; ubi

 
vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae
 actiones.

Nam qui multa agit, saepe fortunae
potestatem sui facit, quam tutissimum est raro
experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi
de fide eius promittere. " Navigabo, nisi si quid
inciderit " et " Praetor fiam, nisi si quid obstiterit "
et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid inter-
 venerit."

Hoc est quare sapienti nihil contra
opinionem dicamus accidere : non illum casibus
hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut
voluit cedunt, sed ut cogitavit; imprimis autem
cogitavit aliquid posse propositis suis resistere.
Necesse est autem levius ad animum pervenire
destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non
utique promiseris.

Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis
destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea,
in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut
consili aut status pertimescamus, dummodo nos
levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit,
cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo
gravior nusquam se continens. Utrumque infestum
est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.

Utique animus ab omnibus externis in se revocandus
est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat
quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna

 
non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua
audiret submersa : " Iubet," inquit, " me fortuna
expeditius philosophari." Minabatur Theodoro
philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam :
" Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis
in tua potestate est ; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra
 terram an infra putrescam."

Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem
obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio
diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit:
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi,"
"Gratias," inquit, " ago, optime princeps."

Quid
senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas
esset, in qua mors beneficium erat ? An exprobravit
illi cotidianam dementiam ? (agebant enim gratias
et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant)
an tamquam libertatem libenter accepit ? Quicquid 
est, magno animo respondit.

Dicet aliquis:
" Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non
timuit hoc Canus ; nota erat Gai in talibus imperiis
fides! Credisne illum decem medios usque ad
supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ?
Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit,

 
 quam in tranquillo fuerit.

Ludebat latrunculis, cum
centurio agmen periturorum trahens illum quoque
excitari iuberet. Vocatus numeravit calculos et
sodali suo : " Vide," inquit, " ne post mortem meam
mentiaris te vicisse " ; tum annuens centurioni :
" Testis," inquit," eris uno me antecedere." Lusisse
tu Canum illa tabula putas ? Inlusit ! Tristes erant
 amici talem amissum virum :

" Quid maesti," inquit,
" estis ? Vos quaeritis an immortales animae sint ;
ego iam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine
 scrutari et ex morte sua quaestionem habere.

Pro-
sequebatur illum philosophus suus nec iam procul
erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ; is : " Quid," inquit, " Cane, nune
cogitas ? Aut quae tibi mens est ? " " Observare,"
inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an
sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid
explorasset, circumiturum amicos et indicaturum,
 quis esset animarum status.

Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui
fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo
illo gradu positus exeuntem animam percontatur
nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex
ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est.
Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura

 
dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, claris-
simum caput, Gaianae cladis magna portio !

Sed nihil prodest privatae tristitiae causas
abiecisse ; occupat enim nonnumquam odium generis
humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas
et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum
expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba 
et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio
usque eo iam se suis non continens terminis, ut per
turpitudinem splendeat : agitur animus in noctem et
velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec
 habere prodest, tenebrae oboriuntur.

In hoc itaque
flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis
sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur
quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum
processerat, flebat, ille ridebat ; huic omnia quae
agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda
ergo omnia et facili animo ferenda ; humanius est
 deridere vitam quam deplorare.

Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud
quam qui luget ; ille ei spei bonae aliquid relinquit,
hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat.
Et universa contemplanti maioris animi est qui
risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis-
simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil

 
severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.

Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi
quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit :
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec
vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam
 conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.

Sed
satius est publicos mores et humana vitia placide
accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis
delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis
humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem
 suam fingere.

In suis quoque malis ita gerere se
oportet, ut dolori tantum des, quantum natura 
poscit, non quantum consuetudo ; plerique enim
lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos
oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe
iudicantes non flere, eum omnes faciant. Adeo
penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere,
ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor,
veniat.

Sequitur pars, quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Ubi bonorum
exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori,
Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus
suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva
imago, incumbens gladio simul de se actum esse 
ac de re publica palam facere, necesse est torqueri

 
tam iniqua praemia fortunam persolvere. Et quid
sibi quisque tunc speret, cum videat pessima optimos
 pati ? Quid ergo est ?

Vide quomodo quisque
illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos
animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt,
nihil perit ; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat,
aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim
est turpius quam si maximi viri timidos fortiter
 monendo faciunt ? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus : " Tanto fortior, tanto felicior !

Omnes effugisti casus, livorem, morbum ; existi ex
custodia ; non tu dignus mala fortuna dis visus es,
sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset."
Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam
 respectantibus manus iniciendae sunt!

Neminem
flebo laetum, neminem flentem ; ille lacrimas meas
ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus
sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut
Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem,
quod vulnera vulnerat sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent,
et ad immortalitatem moriendo venerunt.

Est et illa sollicitudinum non mediocris materia,
si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas,
qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ;
torquet enim adsidua observatio sui et deprendi

 
aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur,
ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ;
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et,
ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda
vita aut secura est semper sub persona viventium.

At illa quantum habet voluptatis sincera et per se
inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis !
Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si
omnia omnibus patent ; sunt enim qui fastidiant
quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum
est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri.
Modum tamen rei adhibeamus ; multum interest,
simpliciter vivas an neglegenter.

Multum et in se recedendum est; conversatio
enim dissimilium bene composita disturbat et renovat
adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per-
curatum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alter-
nanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet
hominum desiderium, haec nostri, et erit altera
alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo,
taedium solitudinis turba.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda
mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis
Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat
animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale

 
illud ac militare corpus movebat ad numeros, non
molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu
ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut
antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora
virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum,
 etiam si ab hostibus suis spectarentur.

Danda est
animis remissio ; meliores acrioresque requieti
surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum—
cito enim illos exhauriet' numquam intermissa
fecunditas,—ita animorum impetus adsiduus labor
franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio
quaedam et languor.

Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet,
nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus
locusque, quorum frequens usus omne animis pondus
omnemque vim eripiet ; nam et somnus refectioni
necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque
continues, mors erit. Multum interest, remittas ali-
 quid an solvas !

Legum conditores festos instituerunt
dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur,
tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum; et magni, ut dixi, viri quidam sibi
menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum
non diem inter otium et curas dividebant. Qualem
Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus,
quem nulla res ultra decumam detinuit ; ne epistulas
quidem post eam horam legebat, ne quid novae

 
curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus
illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt
et in postmeridianas horas aliquid levioris operae
detulerunt. Maiores quoque nostri novam relatio-
nem post horam decumam in senatu fieri vetabant.
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione
 redeuntium.

Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco
sit.
Et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo
libero et multo spiritu augeat attollatque se animus ;
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem
dabunt convictusque et liberalior potio. Non num-
quam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut
mergat nos, sed ut deprimat ; eluit enim curas et
ab imo animum movet et ut morbis quibusdam
ita tristitiae medetur ; Liberque non ob licentiam
linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat
servitio curarum animum et adserit vegetatque et
 audaciorem in omnis conatus facit.

Sed ut libertatis
ita vini salubris moderatio est. Solonem Arcesilanque
indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est ;
facilius efficiet, quisquis obiecit ei, crimen honestum
quam turpem Catonem. Sed nec saepe faciendum est,
ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando
tamen in exultationem libertatemque extrahendus

 
 tristisque sobrietas removenda paulisper.

Nam
sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire
iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores
compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum
ingenium sine mixtura dementiae fuit ' : non potest
grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota mens.

Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro
surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in
arduo positum contingere, quam diu apud se est;
desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat
frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per
se timuisset escendere.

Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus
vitiis resistant. Illud tamen scito, nihil horum satis
esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta
et adsidua cura circumit animum labentem.