cit, nobis magno consensu vitia
commendant. Licet nihil aliud, quod sit salutare,
temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad
optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad
quod vitam derigamus, licet ? Quod nisi in otio
non fit. Tunc potest obtineri quod semel placuit,
ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum
populo adiutore detorqueat; tunc potest vita
aequali et uno tenore procedere, quam propositis
 diversissimis scindimus.

Nam inter cetera mala
illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus. Sic
ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo
iam familiari. Aliud ex alio placet vexatque nos hoc
quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed
etiam levia sunt. Fluctuamur aliudque ex alio com-

 
 prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus,
alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam
vices sunt ;

pendemus enim toti ex alienis iudiciis
et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum
petendumque est, nec viam bonam ac malam per
se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus
nulla sunt redeuntium.

Dices mihi: " Quid agis. Seneca ? Deseris partes ?
Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae
finem in actu erimus, non desinemus communi bono
operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam
inimicis senili manu. Nos sumus, qui nullis annis
vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus,
 
 Canitiem galea premimus. 
 
Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem
otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors
otiosa.' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis
Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene gnaviter,
si partium piget, transfugis potius quam prodis ? "

Hoc tibi in praesentia respondebo : " Numquid vis
amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem ? Quid ergo est ? Non quo miserint me illi,
sed quo duxerint, ibo."

Nunc probabo tibi non desciscere me a
praeceptis Stoicorum ; nam ne ipsi quidem a suis

 
desciverunt; et tamen excusatissimus essem, etiam
si non praecepta illorum sequerer, sed exempla.
Hoc quod dico in duas dividam partes : primum,
ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi
veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere
 atque exercere secreto;

deinde, ut possit hoc
aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis,
iure optimo facere et ad alios actus animum referre
virginum Vestalium more, quae annis inter officia
divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.

Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non
quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis
Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur
me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper
unius sequitur, non in curia sed in factione est.
Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto
confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus ! Nunc veritatem cum eis ipsis qui docent
quaerimus.

Duae maxime et in hac re dissident sectae,
Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium
diversa via mittit. Epicurus ait : " Non accedet
ad rem publicam sapiens, nisi si quid intervenerit ";
Zenon ait : " Accedet ad rem publicam, nisi si
 quid impedient."

Alter otium ex proposito petit,

 
alter ex causa ; causa autem illa late patet. Si res
publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si
occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum
nec se nihil profuturus impendet. Si parum habebit
auctoritatis aut virium nec illum erit admissura
res publica, si valetudo illum impediet,

quomodo
navem quassam non deduceret in mare, quomodo
nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod
inhabile sciet, non accedet. Potest ergo et ille, cui
omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus
commendare se bonis artibus et inlibatum otium
exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam
 quietissimis possunt.

Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis,
si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi.
Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit
negotium. Quomodo qui se deteriorem facit non
sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus eis,
quibus melior factus prodesse potuisset, sic quis-
quis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest, quod
illis profuturum parat.

Duas res publicas animo complectamur,
alteram magnam et vere publicam, qua dii atque
homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae
cum sole metimur; alteram, cui nos adscripsit condicio

 
nascendi. Haec aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium,aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis
pertineat homines sed ad certos. Quidam eodem
tempore utrique rei publicae dant operam, maiori
minorique, quidam tantum minori, quidam tantum
 maiori.

Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius,
ut quaeramus quid sit virtus, una pluresne sint ;
natura an ars bonos viros faciat ; unum sit hoc,
quod maria terrasque et mari ac terris inserta
complectitur, an multa eiusmodi corpora deus
sparserit; continua sit omnis et plena materia,
ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane
permixtum ; qui sit deus ; deses opus suum spectet
an tractet; utrumne extrinsecus illi circumfusus
sit an toti inditus ; immortalis sit mundus an inter
caduca et ad tempus nata numerandus. Haec
qui contemplatur, quid deo praestat ? Ne tanta
eius opera sine teste sit.

Solemus dicere summum bonum esse secundum
naturam vivere. Natura nos ad utrumque genuit, et
contemplationi rerum et actioni. 

 
 Nunc id probemus, quod prius diximus. Quid porro ? Hoc non
erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad
 omnis fabulas excitetur ?

Navigant quidam et

 
labores peregrinationis longissimae una mercede
perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum-
que. Haec res ad spectacula populos contrahit,
haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere,
antiquitates evolvere, mores barbararum audire
 gentium.

Curiosum nobis natura ingenium dedit
et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia spectatores
nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter
ducta, tam nitida et non uno genere formosa soli-
 tudini ostenderet.

Ut scias illam spectari voluisse,
non tantum aspici, vide quem nobis locum dederit.
In media nos sui parte constituit et circumspectum
omnium nobis dedit; nec erexit tantummodo
hominem, sed etiam habilem contemplationi factura,
ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi
posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime
fecit illi caput et collo flexili imposuit; deinde sena
per diem, sena per noctem signa perducens nullam
non partem sui explicuit, ut per haec, quae optulerat
oculis eius, cupiditatem faceret etiam ceterorum.

Nec enim omnia nec tanta visimus quanta sunt,
sed acies nostra aperit sibi investigandi viam et
fundamenta vero iacit, ut inquisitio transeat ex
apertis in obscura et aliquid ipso mundo inveniat
antiquius : unde ista sidera exierint ; quis fuerit

 
universi status, antequam singula in partes discederent ; quae ratio mersa et confusa diduxerit ;
quis loca rebus adsignaverit, suapte natura gravia
descenderint, evolaverint levia, an praeter nisum
pondusque corporum altior aliqua vis legem singulis
dixerit ; an illud verum sit, quo maxime probatur
homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas
quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno
 loco haesisse.

Cogitatio nostra caeli munimenta
perrumpit nec contenta est id, quod ostenditur,
scire. " Illud," inquit, "scrutor, quod ultra mundum
iacet, utrumne profunda vastitas sit an et hoc
ipsum terminis suis cludatur ; qualis sit habitus
exclusis, informia et confusa sint, in omnem partem
tantundem loci obtinentia, an et illa in aliquem
cultum discripta sint ; huic cohaereant mundo,
an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ;
individua sint, per quae struitur omne quod natum
futurumque est, an continua eorum materia sit
et per totum mutabilis ; utrum contraria inter se
elementa sint, an non pugnent sed per diversa con-

 
 Spirent."

Ad haec quaerenda natus, aestima, quam
non multum acceperit temporis, etiam si illud
totum sibi vindicat. Cui licet nihil facilitate eripi,
nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas
suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis
humanae terminum procedat nec quicquam illi
ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat,
tamen homo ad immortalium cognitionem nimis
 mortalis est.

Ergo secundum naturam vivo, si
totum me illi dedi, si illius admirator cultorque sum.
Natura autem utrumque facere me voluit, et agere
et contemplationi vacare. Utrumque facio, quoniam
ne contemplatio quidem sine actione est.

"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis
causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ; est enim dulcis
et habet inlecebras suas." Adversus hoc tibi
respondeo : aeque refert, quo animo civilem agas
vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam
sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina
 respicias.

Quomodo res adpetere sine ullo virtutum
amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas
minime probabile est — misceri enim ista inter se
et conseri debent—, sic imperfectum ac languidum
bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num-
 quam id, quod didicit, ostendens.

Quis negat
illam debere profectus suos in opere temptare,

 
nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam
aliquando manum exercere et ea, quae meditata
sunt, ad verum perducere ? Quodsi per ipsum
sapientem non est mora, si non actor deest, sed
agenda desunt, ecquid illi secum esse permittes ?

Quo animo ad otium sapiens secedit ? Ut sciat se
tum quoque ea acturum, per quae posteris prosit.
Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et Chrysippum maiora egisse, quam si duxissent exercitus,
gessissent honores, leges tulissent. Quas non uni
civitati, sed toti humano generi tulerunt. Quid
est ergo, quare tale otium non conveniat viro bono,
per quod futura saecula ordinet nec apud paucos
contionetur, sed apud omnis omnium gentium
 homines, quique sunt quique erunt ?

Ad summam
quaero, an ex praeceptis suis vixerint Cleanthes et
Chrysippus et Zenon. Non dubie respondebis sic
illos vixisse, quemadmodum dixerant esse vivendum.
Atqui nemo illorum rem publicam administravit.
" Non fuit," inquis, " illis aut ea fortuna aut ea
dignitas, quae admitti ad publicarum rerum tractationem solet." Sed idem nihilo minus non segnem
egere vitam ; invenerunt, quemadmodum plus quies
ipsorum hominibus prodesset quam aliorum discursus
et sudor. Ergo nihilo minus hi multum egisse visi
sunt, quamvis nihil publice agerent.

Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae
quod sit optimum quaeri solet. Unum voluptati

 
vacat, alterum contemplatione tertium actioni.
Primum deposita contentione depositoque odio
quod implacabile diversa sequentibus indiximus,
videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque
alio titulo perveniant. Nec ille, qui voluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inservit, sine voluptate est, nec ille, cuius
vita actionibus destinata est, sine contemplatione
 est.

" Plurimum," inquis, " discriminis est, utrum
aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio." Sit sane grande discrimen, tamen alterum
sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec
ille tertius, de quo male existimare consensimus,
voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione
 efficit firmam sibi ;

ita et haec ipsa voluptaria secta
in actu est. Quidni in actu sit ? cum ipse dicat
Epicurus aliquando se recessurum a voluptate,
dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore
 sumetur ? Quo pertinet haec dicere ?

Ut appareat
contemplationem placere omnibus ; alii petunt
illam, nobis haec statio, non portus est.

Adice nunc, quod e lege Chrysippi vivere
otioso licet ; non dico, ut otium patiatur, sed ut
eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem

 
publicam accessurum ; quid autem interest, quo-
modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res
publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non
ubivis futura res publica est? Semper autem
deerit fastidiose quaerentibus. Interrogo, ad quam
rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne
damnetur, fugit ? in qua opprimit invidia virtutes ?
Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam
 sapientem.

Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et
optimo cuique infesta libertas est, summa aequi
ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ? Et hanc
 fugiet.

Si percensere singulas voluero, nullam
inveniam, quae sapientem aut quam sapiens pati
possit. Quodsi non invenitur illa res publica,
quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium
necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio,
 nusquam est.

Si quis dicit optimum esse navigare,
deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates
sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic
me vetat navem solvere, quamquam laudet navigationem.