Exegisti a me. Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris
hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti
placidique inest, hic totus concitatus et in impetu
doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime
humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem
 tracturae avidus.

Quidam itaque e sapientibus viris
iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim impotens
sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in
quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque
praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi
verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod
 oppressere franguntur.

Ut scias autem non esse sanos
quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere ;
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax

 
vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus,
inquietae manus, color versus, crebra et vehementius
acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :

flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur
capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se
ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et
parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et
totum concitum corpus" magnasque irae minas agens,"
foeda visu et horrenda facies depravantium se atque
 intumescentium

—nescias utrum magis detestabile
vitium sit an deforme. Cetera licet abscondere et
in abdito alere ; ira se profert et in faciem exit,
quantoque maior, hoc effervescit manifestius. Non
vides ut omnium animalium, simul ad nocendum
insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora
solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem
 suam exasperent ?

Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum
et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt,
inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum
tristis aspectus est. Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in
 illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.

Nec
ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem
metumque et audaciam dare sui signa et posse
praenosci ; neque enim ulla vehementior intrat

 
concitatio, quae nihil moveat in vultu. Quid ergo
interest ? Quod alii affectus apparent, hic eminet.

Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis,
nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis
caedes ac venena et reorum mutuas sordes et urbium
clades et totarum exitia gentium et principum sub
civili hasta capita venalia et subiectas tectis faces nec
intra moenia coercitos ignes sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia.

Aspice nobilissimarum
civitatum fundamenta vix notabili a ; has ira deiecit.
Aspice solitudines per multa milia sine habitatore
desertas ; has ira exhausit. Aspice tot memoriae
proditos duces mali exempla fati ; alium ira in cubili
suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit,
alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit,
alium servili manu regalem aperire iugulum, alium
 in cruce membra distendere.

Et adhuc singulorum
supplicia narro ; quid, si tibi libuerit relictis in quos
ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et
plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem
promiscuam totos populos capitis damnatos

tamquam aut curam nostram deserentibus aut
auctoritatem contemnentibus. Quid ? Gladiatoribus
quare populus irascitur et tam inique, ut iniuriam
putet, quod non libenter pereunt ? Contemni se
iudicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in adversarium vertitur.

Quicquid est tale, non est ira,
sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt,
terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem,
cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et
sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie
nec sine aliqua poenae cupiditate. Deluduntur itaque
imitatione plagarum et simulatis deprecantium
lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.

" Irascimur," inquit, " saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt ; ut scias iram non ex
iniuria nasci." Verum est irasci nos laesuris, sed
ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus
 est iam facit.

" Ut scias," inquit, " non esse iram
poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis
irascuntur nec poenam concupiscunt quam non
sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae
exigendae, non facultatem; concupiscunt autem
homines et quae non possunt. Deinde nemo tam
humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare
non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristotelis

 
 finitio non multum a nostra abest ;

ait enim
iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter
nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum
est. Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria
irritatas nec poenae dolorisve alieni causa; nam
etiam si haec efficiunt, non haec petunt.

Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia praeter
hominem ; nam cum sit inimica rationi, nusquam
tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus
habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ; iram
quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam
 voluptates intemperantiores homine sunt.

Non est
quod credas illi qui dicit :
Non aper irasci meminit, non fidere cursu
cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis
 sciunt quam ignoscere.

Muta animalia humanis
affectibus carent, habent autem similes illis quosdam
impulsus. Alioquin si amor in illis esset et odium,
esset amicitia et simultas, dissensio et concordia ;
quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum
humanorum pectorum propria bona malaque sunt.

Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia,
diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis
animalia sed etiam vitiis prohibita sunt. Tota illorum
ut extra ita intra forma humanae dissimilis est ;

 
regium est illud et principale aliter ductum. Ut vox
est quidem, sed non explanabilis et perturbata et
verborum inefficax, ut lingua, sed devincta nec in
motus varios soluta, ita ipsum principale parum
subtile, parum exactum. Capit ergo visus speciesque
rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et
 confusas.

Ex eo procursus illorum tumultusque
vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et
tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia.
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum
acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex
fremitu discursuque vesano statim quies soporque
sequitur.

Quid esset ira satis explicitum est. Quo distet
ab iracundia apparet; quo ebrius ab ebrioso et
timens a timido. Iratus potest non esse iracundus ;
 iracundus potest aliquando iratus non esse.

Cetera,
quae pluribus apud Graecos nominibus in species
iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non
habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque
dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum
differentiae sunt ; inter hos morosum ponas licet,
 delicatum iracundiae genus.

Quaedam enim sunt
irae, quae intra clamorem considant, quaedam non
minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae
manu verbis parciores, quaedam in verborum maledictorumque

 
 amaritudinem effusae ; quaedam ultra
querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae
gravesque sunt et introrsus versae. Mille aliae species
sunt mali multiplicis.

Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud
animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia
distaret, quot eius species essent ; nunc quaeramus
an ira secundum naturam sit et an utilis atque ex
aliqua parte retinenda.

An secundum naturam sit manifestum erit, si
hominem inspexerimus. Quo quid est mitius, dum
in recto animi habitus est ? Quid autem ira crudelius
est ? Quid homine aliorum amantius ? Quid ira
infestius ? Homo in adiutorium mutuum genitus est,
ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere;
hic prodesse, illa nocere ; hic etiam ignotis succurrere,
illa etiam carissimos petere ; hic aliorum commodis
vel impendere se paratus est, illa in periculum,
 dummodo deducat, descendere.

Quis ergo magis
naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi
et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium
adsignat ? Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius
cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime
secundum eius naturam est. Beneficiis enim humana
vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo
amore in foedus auxiliumque commune constringitur.

" Quid ergo ? Non aliquando castigatio necessaria est ? " Quidni ? Sed haec sine ira, cum ratione ;

 
non enim nocet sed medetur specie nocendi. Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus,
adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut
explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore
 corporis animique corrigimus.

Nempe medicus primo
in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana
consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum
mutata vitae dispositione firmare. Proximum est,
ut modus proficiat; si modus et ordo non proficit,
subducit aliqua et circumcidit ; si ne adhoc quidem
respondet, interdicit cibis et abstinentia corpus exonerat ; si frustra molliora cesserunt, ferit venam
membrisque, si adhaerentia nocent et morbum
diffundunt, manus adfert ; nec ulla dura videtur
 curatio, cuius salutaris effectus est.

Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest,
verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda
suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet
animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ;
transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat
adhuc et exprobret ; novissime ad poenas et has
adhuc leves, revocabiles decurrat ; ultima supplicia
sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem

 
 perire etiam pereuntis intersit.

Hoc uno medentibus
erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt
largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum
dedecore et traductione vita exigit, non quia delectetur ullius poena—procul est enim a sapiente tam
inhumana feritas—sed ut documentum omnium sint,
et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum
res publica utatur. Non est ergo natura hominis
poenae adpetens ; ideo ne ira quidem secundum
 naturam hominis, quia poenae adpetens est.

Et
Platonis argumentum adferam—quid enim nocet
alienis uti ex parte qua nostra sunt ?—: " Vir bonus,"
inquit, " non laedit." Poena laedit; bono ergo
poena non convenit, ob hoc nec ira, quia poena irae
convenit. Si vir bonus poena non gaudet, non
gaudebit ne eo quidem adfectu, cui poena voluptati
est ; ergo non est naturalis ira.

Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit ? Extollit animos
et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello
fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic
stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
Optimum itaque quidam putant temperare iram, non
tollere, eoque detracto, quod exundat, ad salutarem

 
modum cogere, id vero retinere sine quo languebit
actio et vis ac vigor animi resolvetur.

Primum facilius est excludere perniciosa quam
regere et non admittere quam admissa moderari ;
nam cum se in possessione posuerunt, potentiora
 rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.

Deinde
ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est
quam diu diducta est ab adfectibus ; si miscuit se
illis et inquinavit, non potest continere quos summovere potuisset. Commota enim semel et excussa
 mens ei servit quo impellitur.

Quarundam rerum
initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua
rapiunt nec regressum relinquunt. Ut in praeceps
datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere
morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et
paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et
non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita
animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ; rapiat
illum oportet et ad imum agat pondus suum et
vitiorum natura proclivis.

Optimum est primum irritamentum irae protinus spernere ipsisque repugnare seminibus et dare
operam, ne incidamus in iram. Nam si coepit ferre
transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam
nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est iusque

 
 illi aliquod voluntate nostra datum est ; faciet de
 cetero quantum volet, non quantum permiseris.

In
primis, inquam, finibus hostis arcendus est ; nam cum
intravit et portis se intulit, modum a captivis non accipit. Neque enim sepositus est animus et extrinsecus
speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam
oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam
 iam infirmatamque revocare.

Non enim, ut dixi, separatas ista sedes suas diductasque habent, sed
affectus et ratio in melius peiusque mutatio animi est.
Quomodo ergo ratio occupata et oppressa vitiis
resurget, quae irae cessit ? Aut quemadmodum
ex confusione se liberabit, in qua peiorum mixtura
 praevaluit ? " Sed quidam," inquit, " in ira se continent.

" Utrum ergo ita ut nihil faciant eorum quae
ira dictat an ut aliquid ? Si nihil faciunt, apparet
non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam
vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis.

Denique interrogo : valentior est quam ratio an
infirmior ? Si valentior, quomodo illi modum ratio
poterit imponere, cum parere nisi imbecilliora non
soleant ? Si infirmior est, sine hac per se ad rerum
effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxilium. " At irati quidam constant sibi et se continent.

"

 
Quando ? Cum iam ira evanescit et sua sponte
decedit, non cum in ipso fervore est ; tunc enim
 potentior est. " Quid ergo ?

Non aliquando in ira
quoque et dimittunt incolumes intactosque quos
oderunt et a nocendo abstinent ? " Faciunt. Quando ? Cum adfectus repercussit adfectum et aut metus
aut cupiditas aliquid impetravit. Non rationis tunc
beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.

Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum
ad res bellicas. Numquam enim virtus vitio adiuvanda est se contenta. Quotiens impetu opus est,
non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus
esse concitatur remittiturque, non aliter quam quae
tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt
 in quantum torqueantur.

" Ira," inquit Aristoteles,
" necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari
potest, nisi illa implet animum et spiritum accendit;
utendum autem illa est non ut duce sed ut milite."
Quod est falsum. Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, iam non est ira, cuius proprium est
contumacia ; si vero repugnat et non ubi iussa est
quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis
animi minister est quam miles, qui signum receptui
 neglegit.

Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio
nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam

 
indomitamque intellego ; si non patitur, perniciosa
est nec inter auxilia numeranda ; ita aut ira non est
 aut inutilis est.

Nam si quis poenam exigit non
ipsius poenae avidus sed quia oportet, non est
adnumerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit
parere consilio ; adfectus quidem tam mali ministri
quam duces sunt.

Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium
improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa
auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit,
nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum,
inertiae iram, timori cupiditatem.

Absit hoc a
virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat !
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur
necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui
fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi
cupit, quietus nisi timet : in tyrannide illi vivendum
est in alicuius adfectus venienti servitutem. Non
pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?

Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest
sine adfectu, et incipit par illi similisque esse. Quid
enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est
sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax ? Par
utrumque est, ubi esse alterum sine altero non potest.
Quis autem sustineat adfectum exaequare rationi ?

 
 " Ita," inquit, " utilis adfectus est, si modicus est."

Immo si natura utilis est. Sed si impatiens imperii
rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat : ergo
modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.

" Sed adversus hostes," inquit, " necessaria est
ira." Nusquam minus ; ubi non effusos esse oportet
impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim
est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus,
tanto patientiores laborum comminuat nisi ira infestissima sibi ?

Gladiatores quoque ars tuetur, ira
denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio ? An tu putas venatorem irasci feris ?
Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur,
et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum
Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita
sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius
sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita
saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius ?
Quid ad incursum acrius ?

Quid armorum cupidius,
quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica
illis cura est in alia neglegentibus ? Quid induratius
ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non
tegimenta corporum provisa sint, non suffugia adversus

 
 perpetuum caeli rigorem ?

Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam
legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos
quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis
animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem,
da disciplinam : ut nil amplius dicam, necesse erit
 certe nobis mores Romanos repetere.

Quo alio
Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod
cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati
nesciunt ? Perierat imperium, quod tunc in extremo
stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat : habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo
poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ; iram ante vicit quam
 Hannibalem. Quid Scipio ?

Non relicto Hannibale et
Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat,
bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem
 luxuriae segnitiaeque malignis daret ?

Quid alter
Scipio ? Non circa Numantiam multum diuque sedit
et hunc suum publicumque dolorem aequo animo
tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ?
Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut

 
 ferro ipsi suo caderent.

Non est itaque utilis ne in
proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim
prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet.
Illa certissima est virtus quae se diu multumque
circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.

"Quid ergo ? " inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ? "
Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid
autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam
sine ira pietas sit ? Aut dic eodem modo : " Quid
ergo ? Cum videat secari patrem suum filiumve,
vir bonus non flebit nec linquetur animo ? " Quae
accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi
 suspicio perculit.

Officia sua vir bonus exsequetur
inconfusus, intrepidus ; et sic bono viro digna faciet,
ut nihil faciat viro indignum. Pater caedetur, defendam ; caesus est, exsequar, quia oportet, non quia
dolet. " Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis.

" 
Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris invidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam venis.
Quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur,
putas iudicaturos homines id fieri debere quod
faciunt; fere enim iustum quisque affectum iudicat
 quem adgnoscit.

Sed idem faciunt, si calda non

 
bene praebetur, si vitreum fractum est, si calceus luto
sparsus est. Non pietas illam iram sed infirmitas
movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt
 quam nucibus.

Irasci pro suis non est pii animi sed
infirmi ; illud pulchrum dignumque, pro parentibus,
liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio
ducente, volentem, iudicantem, providentem, non
impulsum et rabidum. Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ; praerapida et amens, ut omnis
fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur. Itaque nec in pace nec in bello umquam
bono fuit ; pacem enim similem belli efficit, in armis
vero obliviscitur Martem esse communem venitque
 in alienam potestatem, dum in sua non est.

Deinde
non ideo vitia in usum recipienda sunt, quia aliquando aliquid effecerunt ; nam et febres quaedam
genera valetudinis levant, nec ideo non ex toto illis
caruisse melius est. Abominandum remedi genus
est sanitatem debere morbo. Simili modo ira, etiam
si aliquando ut venenum et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris iudicanda est ; saepe enim saluti fuere pestifera.

Deinde quae habenda sunt, quo maiora eo
meliora et optabiliora sunt. Si iustitia bonum est,

 
nemo dicet meliorem futuram, si quid detractum ex
 ea fuerit ; si fortitudo bonum est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui.

Ergo et ira quo
maior hoc melior ; quis enim ullius boni accessionem
recusaverit ? Atqui augeri illam inutile est; ergo
et esse. Non est bonum quod incremento malum fit.

" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit."
Isto modo et ebrietas ; facit enim protervos et audaces
multique meliores ad ferrum fuere male sobrii ; isto
modo dic et phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia saepe validiores furor reddit. Quid ?

Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem,
et mortis timor etiam inertissimos excitavit in proelium ? Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi
foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui
 animum et ignavum paullum adlevant. Nemo irascendo fit fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset.

Ita non in adiutorium virtutis venit, sed in vicem.
Quid quod, si bonum esset ira, perfectissimum quemque sequeretur ? Atqui iracundissimi infantes
senesque et aegri sunt, et invalidum omne natura
querulum est.

" Non potest," inquit, " fieri " Theophrastus
" ut non vir bonus irascatur malis." Isto modo quo

 
melior quisque, hoc iracundior erit; vide ne contra
placidior sonitusque affectibus et cui nemo odio sit.

Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos
in eiusmodi delicta compellat ? Non est autem prudentis errantis odisse ; alioqui ipse sibi odio erit.
Cogitet quam multa contra bonum morem faciat,
quam multa ex is, quae egit, veniam desiderent ;
iam irascetur etiam sibi. Neque enim aequus iudex
aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.

Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et
innocentem quisque se dicit respiciens testem, non
conscientiam. Quanto humanius mitem et patrium
animum praestare peccantibus et illos non persequi,
sed revocare ! Errantem per agros ignorantia viae
melius est ad rectum iter admovere quam expellere.

Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam
sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed
sine ira; quis enim cui medetur irascitur ? At
corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut spei bonae
capax est. Tollantur e coetu mortalium facturi
peiora quae contingunt, et quo uno modo possunt
 desinant mali esse, sed hoc sine odio.

Quid enim

 
est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum
illum sibi eripio ? Num quis membra sua tunc odit,
cum abscidit ? Non est illa ira, sed misera curatio.
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ; portentosos fetus
exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique
editi sunt, mergimus ; nec ira, sed ratio est a sanis
 inutilia secernere.

Nil minus quam irasci punientem
decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est. Inde est, quod Socrates
servo ait : " Caederem te, nisi irascerer." Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit. Cuius erit tandem temperatus
affectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere ?

Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est ; nam cum ira
delictum animi sit, non oportet peccata corrigere
peccantem. " Quid ergo ? Non irascar latroni ?
Quid ergo ? Non irascar venefico ? " Non ; neque
enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne
 poenae genus remedi loco admoveo.

Tu adhuc in
prima parte versaris errorum nec graviter labens sed
frequenter ; obiurgatio te primum secreta deinde
publicata emendare temptabit. Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari; ignominia

 
	contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias
inurendum est ; in exilium et loca ignota mittens.
In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat ;
 et vincula publica et carcer adhibebitur.

Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et
iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt,
impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum
causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus
immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit; olim
miser mori quaeris ; bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per
tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi
bonum superest repraesentabimus, mortem. Quare
irascar cui cum maxime prosum ? Interim optimum
 misericordiae genus est occidere.

Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non
idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus ;
varia in tot animis vitia video et civitati curandae
adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio,
 hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.

Itaque etsi
perversa induenda magistratui vestis et convocanda
classico contio est, procedam in tribunal non furens

 
nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba
leni magis gravique quam rabida voce concipiam et
agi lege iubebo non iratus sed severus ; et cum
cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas
insuam culleo et cum mittam in supplicium militare
et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes
 et animalia venenata percutio.

" Iracundia opus est
ad puniendum." Quid ? Tibi lex videtur irasci iis
quos non novit, quos non vidit, quos non futuros
sperat ? Illius itaque sumendus est animus, quae
non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob
mala facinora irasci convenit, et ob secundas res
malorum hominum invidere conveniet. Quid enim
est indignius quam florere improbos quosdam et eos
indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis
mala inveniri fortuna ? Sed tam commoda illorum
sine invidia videbit quam scelera sine ira ; bonus
 iudex damnat improbanda, non odit. " Quid ergo ?

Non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus,
tangetur animus eius eritque solito commotior ? "
Fateor ; sentiet levem quendam tenuemque motum ;
nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam
eum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet

 
itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum,
ipsis quidem carebit.

Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis
bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret,
si velut bellica instrumenta sumi deponique possent
induentis arbitrio. Haec arma, quae Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum,
 et habent, non habentur.

Nil aliis instrumentis opus
est, satis nos instruxit ratione natura. Hoc dedit
telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps nec
quod in dominum remitti posset. Non ad providendum
tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa
ratio ; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia
petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem
 ab infida, sanam ab aegra ?

Quid, quod ad actiones
quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur
necessaria, multo per se ratio fortior est ? Nam eum
iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat ; nihil
enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur ; ideo
 stat semel constitutis.

Iram saepe misericordia retro
egit ; habet enim non solidum robur sed vanum
tumorem violentisque principiis utitur, non aliter
quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.

Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus
fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac

 
nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est. Affectus cito
 cadit, aequalis est ratio.

Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire
meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere
desinit. Primi eius ictus acres sunt ; sic serpentium
venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes
 sunt, cum illos frequens morsus exhausit.

Ergo non
paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui
minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus
est. Et in totum inaequalis est ; modo ultra quam
oportet excurrit, modo citerius debito resistit ; sibi
enim indulget et ex libidine iudicat et audire non
vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet
quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si
pravum est, non sinit.

Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendae veritati spatium
habeat ; ira festinat. Ratio id iudicare vult quod
aequum est ; ira id aequum videri vult quod iudicavit.

Ratio nil praeter ipsum de quo agitur spectat;
ira vanis et extra causam obversantibus commovetur.
Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus
delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ; saepe infesta patrono reum damnat ; etiam

 
si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem;
coargui non vult et in male coeptis honestior illi
pertinacia videtur quam paenitentia.

Cn. Piso fuit memoria nostra vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro constantia rigor.
Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine
commilitone redierat, quasi interfecisset quem non
exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum
non dedit. Damnatus extra vallum productus est et
iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille
 commilito qui occisus videbatur.

Tunc centurio
supplicio praepositus condere gladium speculatorem
iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus
Pisoni innocentiam ; nam militi fortuna reddiderat.
Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum
eum magno gaudio castrorum commilitones. Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque,
et eum militem qui non occiderat et eum qui non
 perierat. Quid hoc indignius ?

Quia unus innocens
apparuerat, duo peribant. Piso adiecit et tertium.
Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat,
duci iussit. Constituti sunt in eodem illo loco perituri
 tres ob unius innocentiam.

O quam sollers est
iracundia ad fingendas causas furoris ! " Te," inquit,
" duci iubeo, quia damnatus es ; te, quia causa damnationis

 
 commilitoni fuisti ; te, quia iussus occidere
imperatori non paruisti." Excogitavit quemadmodum
tria crimina faceret, quia nullum invenerat.

Habet, inquam, iracundia hoc mali; non
vult regi. Irascitur veritati ipsi, si contra voluntatem
suam apparuit ; cum clamore et tumultu et totius
corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis
 conviciis maledictisque. Hoc non facit ratio ;

sed si
ita opus est, silens quietaque totas domus funditus
tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat
et inimica libertati nomina exstirpat. Hoc non
frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum
iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet
 et in statu vultus, cum magna pronuntiat.

" Quid
opus est," inquit Hieronymus, " cum velis caedere
aliquem, tua prius labra mordere ? " Quid, si ille
vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces
lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem,
 quia tardius scindebantur aliena ?

Quid opus est
mensam evertere ? Quid pocula adfligere ? Quid se
in columnas impingere ? Quid capillos avellere, femur
pectusque percutere ? Quantam iram putas, quae,
quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se

 
revertitur ? Tenentur itaque a proximis et rogantur,
ut sibi ipsi placentur.

Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique
poenam iniungit. Dimittit saepe eum, cuius peccatum deprendit. Si paenitentia facti spem bonam
pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam,
sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ;

nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt,
his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet,
si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut
 nocens esset.

Hoc semper in omni animadversione
servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos,
alteram, ut tollat ; in utroque non praeterita, sed
futura intuebitur—nam, ut Plato ait, nemo prudens
punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari
enim praeterita non possunt, futura prohibentur—,
et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri,
palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut
 alios pereundo deterreant.

Haec cui expendenda
aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia

 
tractandam, potestatem vitae necisque ; male irato
ferrum committitur.

Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram
ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa
magnitudo ; tumor est. Nec corporibus copia vitiosi
umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens
 abundantia.

Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime
spirare se credunt ; ceterum nil solidi subest, sed in
ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere.
Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque
oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a
magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia,
a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.

Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum
decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi
et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe
indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad
tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime
ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam
viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.

" Quid ergo ? Non aliquae voces ab iratis emittuntur
	quae magno emissae videantur animo ? " Immo 
veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira
et abominanda : " Oderint, dum metuant." Sullano
scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius

 
optaverit, ut odio esset, an ut timori. " Oderint."
Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur,
opprimant. Quid adiecit ? Di illi male faciant, adeo
repperit dignum odio remedium. " Oderint "—quid
tum ? Dum pareant ? Non ; dum probent ? Non ;
quid ergo ? " Dum timeant." Sic ne amari quidem
 vellem. Magno hoc dictum spiritu putas ? Falleris ;

nec enim magnitudo ista est sed immanitas.
Non est quod credas irascentium verbis, quorum
strepitus magni, minaces sunt, intra mens pavidissima.

Nec est quod existimes verum esse, quod apud
disertissimum virum T. Livium dicitur : " Vir ingenii
magni magis quam boni." Non potest istud separari;
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus
solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse
 malis ingeniis non potest.

Terribilia enim esse et
tumultuosa et exitiosa possunt ; magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non
habebunt. Ceterum sermone, conatu et omni extra
paratu facient magnitudinis fidem ;

eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar,
qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis,
quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur—prorsus
parum certis—ad pugnam vocavit Iovem et

 
quidem sine missione, Homericum illum exclamans
versum :
 
 ἤ μ' ἀνάειρ' ἐγὼ σέ· 
 
 Quanta dementia fuit ! Putavit aut sibi noceri ne ab
Iove quidem posse aut se nocere etiam Iovi posse.
Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ; ultimae
enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non
ferret !

Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem
vehemens et deos hominesque despiciens, magnum,
nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum
animum ira producere, videatur et luxuria—ebore
sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora
 suspendere ;

videatur et avaritia magni animi—
acervis auri argentique incubat et provinciarum
nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores
 habet fines quam quos consules sortiebantur;

videatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum
greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ; videatur et ambitio magni animi—non est
contenta honoribus annuis ; si fieri potest, uno nomine
occupare fastus vult, per omnem orbem titulos
 disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;

sola sublimis et excelsa virtus est, nec
quicquam magnum est nisi quod simul placidum.

Primus liber. Novate, benigniorem habuit materiam ; facilis enim in proclivia vitiorum decursus
est. Nunc ad exiliora veniendum est ; quaerimus
enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est
utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.

Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad
illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore
nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et
vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde
haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor
est ; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color
ultimus perfecto iam corpore adfunditur.

Iram quin species oblata iniuriae moveat non est
dubium ; sed utrum speciem ipsa statim sequatur
et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente

 
 moveatur quaerimus.

Nobis placet nihil illam per
se audere sed animo adprobante; nam speciem
capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere
et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et
vindicari debere, non est eius impetus, qui sine
 voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :

haec non possunt
fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.

" Quorsus," inquis, " haec quaestio pertinet ? "
Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur,
numquam rationi succumbet. Omnes enim motus,
qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles
sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus
aspernatio ; ad peiores nuntios subriguntur pili et
rubor ad improba verba suffunditur sequiturque
vertigo praerupta cernentis. Quorum quia nihil in
nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio
 persuadet. Ira praeceptis fugatur ;

est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione
quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus
animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae
 movet.

Hic subit etiam inter ludicra scaenae spectacula

 
 et lectiones rerum vetustarum. Saepe Clodio
Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur
irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullae
proscriptionem concitatur ? Quis non Theodoto et
Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est ?

Cantus nos nonnumquam et citata
modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
movet mentes et atrox pictura et iustissimorum
 suppliciorum tristis adspectus ;

inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium
et effervescimus ad aliena certamina. Quae non sunt
irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum
mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam
timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista
motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus
 sed principia proludentia adfectibus.

Sic enim militaris
viri in media pace iam togati aures tuba suscitat
equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma
misisse.

Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt,
adfectus vocari debet ; ista, ut ita dicam, patitur
magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad
oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis

 
 et hunc fortuitum motum prosequi.

Nam si quis
pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris
obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores
aut quid his simile indicium adfectus animique signum
putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.

Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur
expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi
paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori
eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa
 riguerunt. Ira non moveri tantum debet sed excurrere ; est enim impetus ;

numquam autem impetus
sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de
ultione et poena agatur animo nesciente. Putavit se
aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa
statim resedit. Hanc iram non voco, motum animi
rationi parentem ; illa est ira, quae rationem transsilit, quae secum rapit.

Ergo prima illa agitatio
animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira
est quam ipsa iniuriae species ; ille sequens impetus,
qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate
et iudicio pergentis. Numquam dubium est quin
timor fugam habeat, ira impetum ; vide ergo an putes
aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caveri.

Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus
aut crescant aut efferantur, est primus motus non
voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam
comminatio ; alter cum voluntate non contumaci,
tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut
oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ; tertius
motus est iam impotens, qui non si oportet ulcisci vult,
 sed utique, qui rationem evicit.

Primum illum animi
ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa
quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos
oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem
subitam digitorum conprimantur. Ista non potest
ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat. Alter ille motus, qui iudicio
nascitur, iudicio tollitur.

Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo
saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur,
cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam
nec accepisse ipsi se existimant ; qualis fuit Apollodorus aut Phalaris. Haec non est ira, feritas est ;

non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est,
dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationesque in ultionem petuntur sed in voluptatem.

Quid
	ergo est ? Origo huius mali ab ira est, quae ubi

 
frequenti exercitatione et satietate in oblivionem
clementiae venit et omne foedus humanum eiecit
animo, novissime in crudelitatem transit. Rident
itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur
plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium
saevi.

Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine
humano plenam vidisset : "O formonsum spectaculum ! " Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen
aliquod lacumque complesset ! Quid mirum, si hoc
maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab
infante caedibus admotus ? Sequetur te fortuna
crudelitati tuae per viginti annos secunda dabitque
oculis tuis gratum ubique spectaculum ; videbis istud
et circa Trasumennum et circa Cannas et novissime
 circa Carthaginem tuam.

Volesus nuper sub divo
Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die
securi percussisset, incedens inter cadavera vultu
superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, Graece proclamavit : " O rem regiam ! "
Quid hic rex fecisset ? Non fuit haec ira sed maius
malum et insanabile.

" Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia
est, ita turpibus irata esse debet." Quid, si dicat virtutem et humilem et magnam esse debere ? Atqui
hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam
laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira
ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.

 
 Nec umquam committet virtus, ut vitia, dum compescit, imitetur ;

iram ipsam castigandam habet, quae
nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus
irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale
virtutis est ; irasci non est ex dignitate eius, non
magis quam maerere. Atqui iracundiae tristitia
comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam
 vel post repulsam revolvitur.

Et si sapientis est
peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe
irascetur ; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens,
sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec
frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu
 liberemus ?

Modus enim esse non potest, si pro facto
cuiusque irascendum est ; nam aut iniquus erit, si
aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram
scelera meruerint.

Et quid indignius quam sapientis adfectum ex
aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse
eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet
et concitari contristarique ob scelera, nihil est
aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam
 maeroremque vita transibit.

Quod enim momentum
erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos

 
et impudentis et ob ista felices incedendum erit ;
nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram
 quotiens causa poscet exegerit.

Haec tot milia ad
forum prima luce properantia quam turpes lites,
quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia
patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre
consistit, alius delator venit eius criminis, cuius
manifestior reus est; et iudex damnaturus quae
fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona
patroni voce corrupta.

Quid singula persequor ? Cum videris forum
multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui
partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem
 esse vitiorum quantum hominum.

Inter istos quos
togatos vides nulla pax est ; alter in alterius exitium
levi compendio ducitur ; nulli nisi ex alterius iniuria
quaestus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt;
maiorem gravantur, minori graves sunt; diversis
stimulantur cupiditatibus ; omnia perdita ob levem
voluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam
in ludo gladiatorio vita est cum isdem bibentium
 pugnantiumque.

Ferarum iste conventus est, nisi quod
 illae inter se placidae sunt morsuque similium abstinent,

 
	 hi mutua laceratione satiantur. Hoc omnino 
ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt
alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita
depascitur.

Numquam irasci desinet sapiens, si semel
coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus
committitur quam quod possit coercitione sanari.
Certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior
cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ;
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque
visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera
sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum
missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut
 innocentia non rara sed nulla sit.

Numquid enim
singuli aut pauci rupere legem ? Undique velut signo
dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt :
 
 Non hospes ab hospite tutus, 
 non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. 
 Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; 
 lurida terribiles miscent aconita novercae ; 
 filius ante diem patrios inquirit in annos.

Et quota ista pars scelerum est ! Non descripsit
castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis
manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et
violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et
praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres

 
 et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum
clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam
diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et
 ne os quidem libidini exceptum.

Adde nunc publica
	periuria gentium et rupta foedera et in praedam 
validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina
non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem,
quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum
illi sed insaniendum est.

Illud potius cogitabis, non esse irascendum
erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris
parum vestigia certa ponentibus ? Quid, si quis
surdis imperia non exaudientibus ? Quid, si pueris,
quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos
aequalium iocos spectent ? Quid, si illis irasci velis,
qui, quod aegrotant senescunt, fatigantur ? Inter
cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo
mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum
 amor.

Ne singulis irascaris, universis ignoscendum
est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris
iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris,
quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior

 
est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.

Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non
paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem
obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia,
alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem,
 cum publica via erraverit ?

In singulos severitas
imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi
totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ?
Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et
periculosum irasci publico vitio.

Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se
male viventium, immo male pereuntium viderat,
flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque
occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse
inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt
numquam sine risu in publico fuisse ; adeo nihil illi
videbatur senum eorum quae serio gerebantur. Ubi
istic irae locus est ? Aut ridenda omnia aut flenda
sunt.

Non irascetur sapiens peccantibus. Quare ? Quia
scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem
humanae vitae perspectam habet, nemo autem
naturae sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit

 
non in silvestribus dumis poma pendere ? Quid, si
miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri ? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.

Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non
hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit
animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi
libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis
ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet
 quam aegros suos medicus.

Numquid ille, cuius
navigium multam undique laxatis compagibus aquam
trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit
potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto
sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo
intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur.
Lento adiutorio opus est contra mala continua et
fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.

" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum
effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum
minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et
invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est
iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?

Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora,

 
potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae,
sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non
timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid
ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia
despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ?
Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at
timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.

Quid, quod semper in auctores redundat
timor nec quisquam metuitur ipse securus ? Occurrat
hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili
bello in theatro dictus totum in se populum non aliter
convertit, quam si missa esset vox publici adfectus :
 
 Necesse est multos timeat quem multi timent.

Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida
sunt ad levissimos sonos pectora ! Acerrimas feras
umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid
terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat
quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum
quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem
etiam contemptissima timentur ut venena et ossa
pestifera et morsus.

Nec mirum est, cum maximos
ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in

 
insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ; vanis
enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque
versata facies leones redegit in caveam, elephantos
 porcina vox terret.

Sic itaque ira metuitur, quomodo
umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa
in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves
animos movet.

" Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda
est, si velis iram tollere ; neutrum autem potest
fieri." Primum potest aliquis non algere, quamvis
ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis
menses aestivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis
 sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud :

necesse est prius virtutem ex animo tollas quam
iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia
non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et
iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.

" Non potest," inquit, " omnis ex animo ira tolli,
nec hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est
tam difficile et arduum quod non humana mens vincat
et in familiaritatem perducat adsidua meditatio,
nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non
 disciplina perdomentur.

Quodcumque sibi imperavit
animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ; vino quidam, alii venere, quidam omni
umore interdixere corporibus; alius contentus brevi

 
somno vigiliam indefatigabilem extendit ; didicerunt
tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia
vixque humanis toleranda viribus onera portare et in
immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi
 vice perpeti maria.

Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque
nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit—quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos
funes ire ? qui sarcinae ingenti cervices supponere ?
qui somno non summittere oculos ? qui penetrare in
imum mare ?—et tamen ad finem operis non magno
 auctoramento labor pervenit.

Nos non advocabimus
patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis
animi immota tranquillitas ? Quantum est effugere
maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam,
crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

Non est quod patrocinium nobis quaeramus
et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut
inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ?
Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus
aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam
visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ;

 
 plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio.

Facilis est ad beatam vitam via ; inite modo bonis
auspiciis ipsisque dis bene iuvantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi
quiete otiosius, quid ira laboriosius ? Quid clementia
remissius, quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique
virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.

Debet ira removeri—hoc ex parte fatentur etiam qui
dicunt esse minuendam ; tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera
tollentur, mali punientur et transducentur in melius.
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei
ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum
sollicitius observet.

Numquam itaque iracundia admittenda est ;
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos
stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit ;
irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam
 metuere. " Quid ergo ?

Non incidunt causae quae
iram lacessant ? " Sed tunc maxime illi opponendae
manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum
athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen
ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.

Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici
solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne
irascerentur ; ira enim perturbat artem et qua noceat
tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet,
ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in
 maiora devolvimur.

Quosdam unius verbi contumelia
non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem
iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis
obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima
libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.

" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi
aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae
sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia
fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina
molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non
nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida
arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta
 fecundi soli silva est.

Itaque et ingenia natura fortia
iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt
ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut
omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono
exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini
 apta erant, audaciae temeritatique consuescunt. Quid?

Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut

 
misericordia et amor et verecundia ? Itaque saepe
tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam ; sed
non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.

Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum
luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec
imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri
et intractabilis habent; nemo autem regere potest
 nisi qui et regi.

Fere itaque imperia penes eos
fuere populos, qui mitiore caelo utuntur. In frigora
septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia
sunt, ut ait poeta :
 
 Suoque simillima caelo.

"Animalia," inquit, "generosissima habentur,
quibus multum inest irae." Errat qui ea in exemplum
hominis adducit, quibus pro ratione est impetus ; homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest ; iracundia leones adiuvat, pavor
 cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.

Quid,
quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse
iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta
sunt, meliores quo iratiores ; patientiam laudaverim
boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem
cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum
habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalibus, 

 
 ut solus imitetur, solus intellegit ? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."

Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt. Quos quidem
non simplices dixerim sed incautos ; stultis, luxuriosis
nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis
parum callidis.

" Orator," inquit, " iratus aliquando melior
est." Immo imitatus iratum ; nam et histriones in
pronuntiando non irati populum movent, sed iratum
bene agentes ; et apud iudices itaque et in contione et
ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi
sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam,
ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id,
quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio
adfectuum. " Languidus," inquit, " animus est qui
 ira caret." Verum est, si nihil habet ira valentius.

Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ; illius nimis mollis animus,
huius nimis durus est. Temperatus sit sapiens et ad
res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.

Quoniam quae de ira quaeruntur tractavimus,
accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor,
sunt : ne incidamus in iram et ne in ira peccemus.
Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de
restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus

 
repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quaedam
ad universam vitam pertinentia praecipientur ; ea in
educationem et in sequentia tempora dividentur.

Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat ; facile est enim teneros adhuc
animos componere, difficulter reciduntur vitia quae
nobiscum creverunt.

Opportunissima ad iracundiam fervidi animi
natura est. Nam cum elementa sint quattuor, ignis,
aquae, aëris, terrae, potestates pares his sunt, fervida,
frigida, arida atque umida. Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura
elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt
ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit.
Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et
calidas et frigidas. Eadem animalium hominumque
 discrimina sunt ;

refert quantum quisque umidi in
se calidique contineat ; cuius in illo elementi portio
praevalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida
animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax
ignis ; frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim
 contractumque frigus.

Volunt itaque quidam ex
nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor
sanguine ; causa cur hic potissimum adsignetur irae
locus non alia est, quam quod in toto corpore calidissimum pectus est.

Quibus umidi plus inest, eorum

 
paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor
sed motu adquiritur ; itaque puerorum feminarumque
irae acres magis quam graves sunt levioresque dum
incipiunt. Siccis aetatibus vehemens robustaque est
ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens,
quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes
difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et
quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex
 haustus est calor ;

in eadem causa sunt siti fameque
tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque
alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem
auget ; pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur
iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis
natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ;
mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

Sed quemadmodum natura quosdam proclives
in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem
possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram
 mentem in querellas parat.

Sed omnia ista initia
causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae
si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare
difficile est, nec licet semel mixta nascentium
elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut

 
calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris
Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim
 corpora et animi cum corpore tumescent.

Labor illos
citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut
consumatur calor nimiusque ille fervor despumet.
Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat
 animos et temperat.

Umidioribus siccioribusque et
frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia
metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et
suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia
ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis
contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum
est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis
curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.

Plurimum, inquam, proderit pueros statim
salubriter institui ; difficile autem regimen est, quia
dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus
 aut indolem retundamus.

Diligenti observatione res
indiget ; utrumque enim, et quod extollendum et
quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem
 etiam adtendentem similia decipiunt.

Crescit licentia
spiritus, servitute comminuitur ; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem
ista insolentiam et iracundiam generant; itaque

 
sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis
 utamur modo stimulis.

Nihil humile, nihil servile
patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et
prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.

In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur
nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum
quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat
non nocere velle sed vincere ; quotiens superaverat
et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire
patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem
 tumor et nimia aestimatio sui sequitur.

Dabimus
aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque
non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ; nihil enim magis facit iracundos quam
educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus
indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior
animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam
negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater
 abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.

Non
vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira
comitetur ? In divitibus et nobilibus et magistratibus
praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in
animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas

 
iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum
turba circumstetit : " Tibi enim ille respondeat ?
non pro fastigio te tuo metiris ; ipse te proicis " et
alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae
 mentes restiterunt.

Longe itaque ab adsentatione
pueritia removenda est ; audiat verum. Et timeat
interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil
per iracundiam exoret ; quod flenti negatum fuerit,
quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu
 habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam
facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur
omne quod tenerum est et in eorum similitudinem
crescit ; nutricum et paedagogorum rettulere mox
adulescentium mores.

Apud Platonem educatus
puer cum ad parentes relatus vociferantem videret
patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem
vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit
quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit 
et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus.
Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio
multis parem feceris.

Sed haec ad liberos nostros pertinent; in
nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii
locum nec iam praecepti habet ; sequentia ordinanda

 
 sunt. Contra primas itaque causas pugnare debemus.

Causa autem iracundiae opinio iniuriae est,
cui non facile credendum est. Ne apertis quidem
manifestisque statim accedendum ; quaedam enim
 falsa veri speciem ferunt.

Dandum semper est
tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures
criminantibus faciles ; hoc humanae naturae vitium
suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti
audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus,
 irascimur.

Quid, quod non criminationibus tantum,
sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que
alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
Itaque agenda est contra se causa absentis et in
suspenso ira retinenda ; potest enim poena dilata
exigi, non potest exacta revocari.

Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere
comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios
indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit
quibusque maxime caram salutem eius sciebat ; et
cum ille singulos, ut nominati erant, occidi iussisset,
interrogant!, ecquis superesset, " Tu," inquit, " solus ;
neminem enim alium cui carus esses reliqui." Effecit
ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret
 et praesidia sua gladio suo caederet.

Quanto animosius

 
 Alexander! Qui cum legisset epistulam
matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi
medici caveret, acceptam potionem non deterritus
 bibit. Plus sibi de amico suo credidit.

Dignus fuit
qui innocentem haberet, dignus qui faceret ! Hoc
eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius
irae fuit ; quo rarior autem moderatio in regibus,
 hoc laudanda magis est.

Fecit hoc et C. Caesar
ille qui victoria civili clementissime usus est ; cum
scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeium
missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut
in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis
moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ;
gratissimum putavit genus veniae nescire quid
quisque peccasset.

Plurimum mali credulitas facit. Saepe ne
audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus
satius est decipi quam diffidere. Tollenda ex animo
suspicio et coniectura, fallacissima irritamenta.
" Ille me parum humane salutavit ; ille osculo meo
non adhaesit ; ille inchoatum sermonem cito abrupit ;
ille ad cenam non vocavit ; illius vultus aversior
 visus est." Non deerit suspicioni argumentatio.

Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione.
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque
erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana

 
apparuerit, obiurgemus credulitatem; haec enim
castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.

Inde et illud sequitur, ut minimis sordidissimisque rebus non exacerbemur. Parum agilis
est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus
aut mensa neglegentius posita—ad ista concitari
insania est. Aeger et infelicis valetudinis est quem
levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis
obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore
 condoluit.

Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum
civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum
adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus
in conspectu suo facere; idem habere se peius
questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.

Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere,
nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia
mollis patitur. Quid est enim, cur tussis alicuius
aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata
in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis neglegentis servi manibus elapsa ?

Feret iste aequo
animo civile convicium et ingesta in contione curiave
maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ? Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?

 
Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria
intemperans et impatiens ; dure tractandus animus
est, ut ictum non sentiat nisi gravem.

Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem
potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere iniuriam potuimus.

Ex prioribus quaedam sine sensu
sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum
saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus. His irasci
quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt
 nec sentiunt !

" Sed offendunt nos videlicet qui illa
fecerunt." Primum saepe antequam hos apud nos
distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque
artifices excusationes iustas afferent. Alius non
potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit ; alius non in hoc ut te
offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius
quam bilem in homines collectam in res effundere ?

Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent,
sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis
faciunt, quia velle non possunt ; non est enim iniuria
nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt
ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non
 possunt.

Atqui contemni se quidam putant, ubi
idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine

 
et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora
 sint.

Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et
non multum a puerorum prudentia distantibus;
omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro
innocentia habent imprudentiam.

Quaedam sunt quae nocere non possunt
nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent,
ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
natura enim illis mitis et placida est, tam longe remota ab aliena iniuria quam a sua.

Dementes itaque
et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris,
immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim
nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos
proprie derigatur. Non enim nos causa mundo
sumus hiemem aestatemque referendi; suas ista
leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos
suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta
moveantur. Nihil ergo horum in nostram iniuriam
 fit, immo contra nihil non ad salutem.

Quaedam
esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae
nolint. In iis erunt boni magistratus parentesque
et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic
accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia
 et alia quae profutura torquent.

Affecti sumus

 
poena ; succurrat non tantum quid patiamur, sed
quid fecerimus, in consilium de vita nostra mittamur ;
si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris
litem nostram aestimabimus.

Si volumus aequi rerum omnium iudices esse,
hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum
esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio
oritur : " Nihil peccavi " et " nihil feci." Immo
nihil fateris ! Indignamur aliqua admonitione aut
coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore
peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam
 et contumaciam.

Quis est iste qui se profitetur
omnibus legibus innocentem ? Ut hoc ita sit, quam
angusta innocentia est ad legem bonum esse!
Quanto latius officiorum patet quam iuris regula !
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia,
fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas
 sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.

Alia
fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis
favimus ; in quibusdam innocentes sumus, quia non
 successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;

utique bonis
ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque ?),
minime diis ; non enim illorum vi, sed lege mortalitatis

 
 patimur quidquid incommodi accidit. " At
morbi doloresque incurrunt." Utique aliquo defungendum est domicilium putre sorti tis.
Dicetur aliquis male de te locutus ; cogita an
 prior feceris, cogita de quam multis loquaris.

Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere,
alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque
faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ;
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit
aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse
non poterat, nisi nos repulisset; saepe adulatio,
 dum blanditur, offendit.

Quisquis ad se rettulerit,
quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam
multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit,
quam multos post odium amare coeperit, poterit
non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula
quibus offenditur dixerit : " Hoc et ipse commisi."

Sed ubi tam aequum iudicem invenies ? Is qui
nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas
putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam
aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est
perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et
litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult

 
 qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt ;

inde est quod tempestiva
filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil
alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et
homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur
sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus
nostri, si consuluerimus nos : " Numquid et ipsi
aliquid tale commisimus ? Numquid sic erravimus ?
Expeditne nobis ista damnare ? "

Maximum remedium irae mora est. Hoc ab
illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves
habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec
universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur,
 dum partibus carpitur.

Ex is, quae nos offendunt,
alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus.
De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ;
multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti
sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit
iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis
malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ;
est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex
 longinquo tutoque speculetur quos conlisit.

De
parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non
probaretur, testis sine iureiurando non valeret,

 
utrique parti dares actionem, dares tempus, non
semel audires; magis enim veritas elucet quo
saepius ad manum venit. Amicum condemnas de
praesentibus ? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse
liceat aut crimen, irasceris ? Iam enim, iam
 utrimque quid diceretur audisti ?

Hic ipse, qui
ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit.
" Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam."
Eodem tempore et instigat et ipse se certamini
pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non
vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam
secreto credere, palam irasci ?

Quorundam ipsi testes sumus ; in his naturam
excutiemus voluntatemque facientium. Puer est;
aetati donetur, nescit an peccet. Pater est; aut
tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut
fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur.
Mulier est ; errat. Iussus est ; necessitati quis nisi
iniquus suscenset ? Laesus est ; non est iniuria pati
quod prior feceris. Iudex est; plus credas illius
sententiae quam tuae. Rex est ; si nocentem punit,

 
cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.

Mutum
animal est aut simile muto ; imitaris illud, si irasceris.
Morbus est aut calamitas; levius transiliet sustinentes Deus est ; tam perdis operam cum illi
irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum.
Bonus vir est qui iniuriam fecit; noli credere.
Malus ; noli mirari; dabit poenas alteri quas debet
tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.

Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent:
primum, si iniuriam videmur accepisse—de hoc satis
dictum est; deinde, si inique accepisse — de hoc
dicendum est. Iniqua quaedam iudicant homines,
quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint. Indigna putamus quae inopinata sunt;

itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in
domesticis minima offendant, in amicis iniuriam
 vocemus neglegentiam.

" Quomodo ergo," inquit,
" inimicorum nos iniuriae movent ? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit
amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis
iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum
 habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.

Itaque
nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia
rerum ; quid enim mirum est malos mala facinora

 
edere ? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus
offendit, filius labitur, servus peccat ? Turpissimam
aiebat Fabius imperatori excusationem esse : " Non
putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta,
expecta ; etiam in bonis moribus aliquid exsistet
 asperius.

Fert humana natura insidiosos animos,
fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de
unius moribus iudicabis, de publicis cogita.
Ubi maxime gaudebis, maxime metues. Ubi
tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non
desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid
quod te offendat existima. Gubernator numquam
ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite
 ad contrahendum armamenta disponeret.

Illud
ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim
nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam
saeva mansuescunt. Aspice elephantorum iugo
colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis
persultantibus terga impune calcata et repentis inter
pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra
domum ursorum leonumque ora placida tractantibus
adulantisque dominum feras ; pudebit cum animalibus permutasse mores. Nefas est nocere patriae ;

ergo civi quoque, nam hic pars patriae est—sanctae
partes sunt, si universum venerabile est, — ergo et
homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid

 
si nocere velint manus pedibus, manibus oculi ?
Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula
servari totius interest, ita homines singulis parcent,
quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas
 nisi custodia et amore partium non potest.

Ne
viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu
nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere
possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent.
Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit,
sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad
futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed
cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum
maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.

" At enim ira habet aliquam voluptatem et
dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut
in beneficiis honestum est merita meritis repensare,
ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere.
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.

M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit
imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ?
Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit,

 
" me percussum." Melius putavit non agnoscere
 quam vindicare.

" Nihil," inquis, " illi post tantam
petulantiam mali factum est ? " Immo multum
boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est
iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus
est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio.
Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae
ferae latratus minutorum canum securus exaudit.

" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam." Si tamquam ad remedium
venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit
vindicari, sed quasi utile ; saepe autem satius fuit
dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae
hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ;
facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent
pessimum animi magna fortuna insolentes: quos
 laeserunt et oderunt.

Notissima vox est eius qui
in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam
interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem : " Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo." Saepe adeo iniuriam
vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.

C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium
 cum in custodia habuisset munditiis eius et cultioribus

 
 capillis offensus, rogante patre ut salutem
sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus
duci protinus iussit; ne tamen omnia inhumane
faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die
 invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.

Propinavit illi Caesar heminam et posuit illi custodem;
perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem
biberet. Unguentum et coronas misit et observare
iussit an sumeret; sumpsit. Eo die, quo filium
extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva
centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non
lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere
passus est ; cenavit tamquam pro filio exorasset.

Quaeris, quare ? Habebat alterum. Quid ille
Priamus ? Non dissimulavit iram et regis genua
complexus est, funestam perfusamque cruore fili
manum ad os suum retulit, cenavit ? Sed tamen
sine unguento, sine coronis, et illum hostis saevissimus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est,
non ut pocula ingentia super caput posito custode
siccaret.

Contempsisses Romanum patrem, si sibi
timuisset; nunc iram compescuit pietas. Dignus
fuit cui permitteretur a convivio ad ossa fili legenda

 
discedere ; ne hoc quidem permisit benignus interim
et comis adulescens ; propinationibus senem crebris,
ut cura leniretur admonens, lacessebat; contra ille
se laetum et oblitum, quid eo actum esset die,
praestitit. Perierat alter filius, si carnifici conviva
non placuisset.

Ergo ira abstinendum est, sive par est qui
lacessendus est sive superior sive inferior. Cum
pare contendere anceps est, cum superiore furiosum,
eum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri
est repetere mordentem. Mures formicaeque, si
manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se
 laedi putant, si tanguntur.

Faciet nos mitiores, si
cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille
cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud
quoque occurrat, quantum nobis commendationis
allatura sit clementiae fama, quam multos venia
 amicos utiles fecerit.

Ne irascamur inimicorum et
hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla
est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem
 paterni odii fieri.

Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes
inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit
petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est,
quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam

 
iram amicitia mutare ? Quos populus Romanus
fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes ? Quod hodie esset imperium, nisi
salubris providentia victos permiscuisset victoribus ?

Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca.
Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi
paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira,
concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ;
victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo
enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.

Numquid velit quisquam tam graviter hostem
ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu
revocare non possit ? Atqui tale ira telum est;
vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus,
gladium commodum et habilem; non vitabimus
impetus animi istos graves et onerosos et irrevocabiles ?

Ea demum velocitas placet, quae ubi
iussa est vestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ;
aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ;
senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare
vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos
validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo
ferentur.

Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri
deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius

 
adfectus facies turbatior ; pulcherrima ora foedavit,
torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit
decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus
est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui
effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium
non informis habitus, cum animo inhorrescunt;
tumescunt venae ; concutietur crebro spiritu pectus,
rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus
trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.

Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago
tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior
vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus
 se nisi eruperit !

Quales sunt hostium vel ferarum
caede madentium aut ad caedem euntium aspectus,
qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta
serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda
discordiamque in populos dividendam pacemque
lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem
nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia,
sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his
invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque
quatientem (neque enim illi se tegere curae est),
torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus
suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine,
incursitantem, vastantem fugantemque et omnium
odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non
possit, terras, maria, caelum ruere cupientem,

 
 infestam pariter invisamque.

Vel, si videtur, sit
qualis apud vates nostros est :
 
 Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, 
 aut scissa gaudens vadit Discordia palla, 
 
aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus
potest.

Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit
aspexisse speculum ; perturbavit illos tanta mutatio
sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt
se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa
 speculo repercussa reddebat ?

Animus si ostendi
et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos
confunderet ater maculosusque et aestuans et
distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ; quid si nudus ostenderetur ?

Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris : quid ergo est ? Qui ad speculum venerat,
ut se mutaret, iam mutaverat ; iratis quidem nulla
est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.

Magis illud videndum est, quam multis ira per
se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et
sanguinem supra vires elatus clamor egessit et

 
luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor
egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior
 ad insaniam via est.

Multi itaque continuaverunt
irae furorem nec quam expulerant mentem umquam
receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in
furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam
domui imprecantur et irasci se negant non minus
quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique
carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad
minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles,
per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et
 incumbere.

Maximum enim illos malum cepit et
omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant,
repentina et universa vis huius est. Omnis denique
alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum
vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in
eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira
calcavit adactam opes suas spargere et domui
rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid ?
Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia
honoremque delatum reppulit ? Nullus affectus est,
in quem non ira dominetur.

Quod maxime desiderasti. Novate, nunc facere
temptabimus, iram excidere animis aut certe refrenare et impetus eius inhibere. Id aliquando
palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali
patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet
omnique impedimento exasperatur et crescit; refert
quantas vires quamque integras habeat, utrum
reverberanda et agenda retro sit an cedere ei debeamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia
ipsa secum ferat.

Consilium pro moribus cuiusque capiendum erit;
quosdam enim preces vincunt; quidam insultant
instantque summissis, quos terrendo placabimus;
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto
deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium,
 ad quod novissime descendendum est.

Ceteri enim
adfectus dilationem recipiunt et curari tardius

 
possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia
non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed
abducit et impotentes sui cupidosque vel communis
mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit,
sed in occurrentia obiter furit. Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.

Etiam si resistere
contra affectus suos non licet, at certe affectibus
ipsis licet stare; haec non secus quam fulmina
procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia
non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis
 intendit. Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ;

alia accessus lenes habent et incrementa
fallentia; in iram deiectus animorum est. Nulla
itaque res urget magis attonita et in vires suas prona
et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium
fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit. Nec
refert quantum sit ex quo surrexerit ; ex levissimis
enim in maxima evadit.

Nullam transit aetatem, nullum hominum genus
excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non
novere luxuriam ; quaedam, quia exercitae et vagae
sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos
agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et
fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla
gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios

 
quam inter barbaros potens, non minus perniciosa
leges metuentibus quam quibus iura distinguit
 modus virium.

Denique cetera singulos corripiunt,
hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminae amore
flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas
spem suam misit ; ambitio viritim singulos occupat ;
 impotentia una est malum publicum.

Saepe in iram
uno agmine itum est ; viri feminae, senes pueri,
principes vulgusque consensere, et tota multitudo
paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem
antecessit ; ad arma protinus ignesque discursum
est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus ;

totae cum stirpe omni crematae domus et modo
eloquio favorabili habitus in multo honore iram
suae contionis excepit; in imperatorem suum
legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum
patribus ; publicum consilium senatus non expectatis
dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae
duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus
 viros supplicium manu sumpsit ;

violatae legationes
rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit,
nec datum tempus, quo resideret tumor publicus,
sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ; sine more, sine auspiciis populus ductu
irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit,

 
deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.

Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est;
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur
statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus
incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ; gaudent feriri et instare ferro et tela
corpore urgere et per suum vulnus exire.

"Non est," inquis, " dubium, quin magna ista
et pestifera sit vis; ideo quemadmodum sanari
debeat monstra." Atqui, ut in prioribus libris dixi,
stat Aristoteles defensor irae et vetat illam nobis
exsecari; calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem
animum et ad conatus magnos pigrum inertemque
 fieri.

Necessarium est itaque foeditatem eius ac
feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum
monstri sit homo in hominem furens quantoque
impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea
deprimens, quae mergi nisi cum mergente non
 possunt. Quid ergo ?

Sanum hunc aliquis vocat,
qui velut tempestate correptus non it sed agitur et
furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed
ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est
 carnifex ?

Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem

 
comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil
gerit, obturbantem ? Caducae sinistraeque sunt
vires et in malum suum validae, in quas aegrum
 morbus et accessio erexit.

Non est ergo quod me
putes tempus in supervacuis consumere, quod iram,
quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem,
cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis,
qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus
subministrantem in proelia, in actus rerum, ad
omne, quodcumque calore aliquo gerendum est,
 vocet.

Ne quem fallat tamquam aliquo tempore,
aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius
effrenata et attonita apparatusque illi reddendus
est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces
et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera
quoque trahens uncus, varia vinculorum genera,
varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae—inter
haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam
atque horridum stridens, omnibus per quae furit
taetrior.

Ut de ceteris dubium sit, nulli certe adfectui
peior est vultus, quem in prioribus libris descripsimus : asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os

 
omni calore ac spiritu verso subrubicundum et
similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc
trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis
 et haerentibus ;

adice dentium inter se arietatorum
ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam
est apris tela sua adtritu acuentibus ; adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et
pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque
altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis
exclamationibus, trementia labra interdumque compressa et dirum quiddam exsibilantia.

Ferarum,
me hercules, sive illas fames agitat sive infixum
visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam
cum venatorem suum semianimes morsu ultimo
petunt, quam hominis ira flagrantis. Age, si exaudire
voces ac minas vacet, qualia excarnificati animi
 verba sunt !

Nonne revocare se quisque ab ira volet,
cum intellexerit illam a suo primum malo incipere ?
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia
exercent et argumentum virium existimant et in
magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam
ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem
 dici possit irae suae captivus ?

Non vis admoneam,
quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat,
alia animi mala ad pessimos quosque pertinere,
iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis
inrepere ? Adeo ut quidam simplicitatis indicium

 
iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus
quisque huic obnoxius.

" Quorsus," inquis, " hoc pertinet ? " Ut nemo
se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et
placidos in saevitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas
corporis et diligens valetudinis cura—promiscue
enim imbecilla robustaque invadit—, ita ab ira tam
inquietis moribus periculum est quam compositis et
remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo
 plus in illis mutat.

Sed cum primum sit non irasci,
secundum desinere, tertium alienae quoque irae
mederi, dicam primum quemadmodum in iram non
incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.

Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae
nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus. Accusanda est .apud nos, damnanda;
perscrutanda eius mala et in medium protrahenda
sunt; ut qualis sit appareat, comparanda cum
 pessimis est.

Avaritia adquirit et contrahit, quo
aliquis melior utatur ; ira impendit, paucis gratuita
est. Iracundus dominus quot in fugam servos egit,
quot in mortem ! Quanto plus irascendo quam id
erat, propter quod irascebatur, amisit ! Ira patri
luctum, marito divortium attulit, magistratui odium,
 candidato repulsam.

Peior est quam luxuria, quoniam

 
illa sua voluptate fruitur, haec alieno dolore. Vincit
malignitatem et invidiam ; illae enim infelicem fieri
volunt, haec facere ; illae fortuitis malis delectantur,
haec non potest expectare fortunam—nocere ei
 quem odit, non noceri vult.

Nihil est simultatibus
gravius, has ira conciliat ; nihil est bello funestius,
in hoc potentium ira prorumpit ; ceterum etiam illa
plebeia ira et privata inerme et sine viribus bellum
est. Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura
sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus
mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit;
naturam hominis eiurat : illa in amorem hortatur,
haec in odium ; illa prodesse iubet, haec nocere.

Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu
veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ;
nemo enim non eo, a quo se contemptum iudicat,
minor est. At ille ingens animus et verus aestimator
 sui non vindicat iniuriam, quia non sentit.

Ut tela
a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum
sui adducit, fragilior eo quod petit. Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias
contumeliasque respuere! Ultio doloris confessio
est ; non est magnus animus, quem incurvat iniuria.

 
Aut potentior te aut imbecillior laesit ; si imbecillior,
parce illi, si potentior, tibi.

Nullum est argumentum magnitudinis certius
quam nihil posse quo instigeris accidere. Pars
superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus
nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur
nec versatur in turbinem; omni tumultu caret,
inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus,
quietus semper et in statione tranquilla conlocatus,
omnia infra se premens, quibus ira contrahitur,
modestus et venerabilis est et dispositus ; quorum
 nihil invenies in irato.

Quis enim traditus dolori et
furens non primam reiecit verecundiam ? Quis
impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid
in se venerandi habuit abiecit ? Cui officiorum
numerus aut ordo constitit incitato ? Quis linguae
temperavit ? Quis ullam partem corporis tenuit ?

Quis se regere potuit immissum ? Proderit nobis
illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice
multa aut maiora viribus nostris egerimus. Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies
transit, ut non aut ex homine aut ex re offensa
 nascatur, quae animum in iras paret.

Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos
incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi

 
retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae
incidunt. Alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita
 fluxerunt.

Nulli fortuna tam dedita est, ut multa
temptanti ubique respondeat. Sequitur ergo, ut
is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt,
impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis
causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nune
 loco, nunc fortunae, nunc sibi.

Itaque ut quietus
possit esse animus, non est iactandus nec multarum,
ut dixi, rerum actu fatigandus nec magnarum
supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare
cervicibus et in hanc aut illam partem transferre
sine lapsu ; at quae alienis in nos manibus imposita
aegre sustinemus, victi in proximo effundimus.
Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.

Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis
scias. Negotia expedita et habilia sequuntur actorem ; ingentia et supra mensuram gerentis nec
dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque
abducunt administrantem tenerique iam visa cum
ipso cadunt. Ita fit, ut frequenter irrita sit eius
voluntas, qui non quae facilia sunt adgreditur, sed
 vult facilia esse quae adgressus est.

Quotiens

 
aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque
parans ipse, metire ; faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis
fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis ; generoso
repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et
improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur,
quod mox adepti quoque successisse miremur,

Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia
ferre nescimus. Cum placidissimo et facillimo et
minime anxio morosoque vivendum est ; sumuntur a
conversantibus mores et ut quaedam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis
 tradit.

Ebriosus convictores in amorem meri traxit,
	impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, 
virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne
quod secum habent mitigent ; nec tam valetudini
profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis
 parum firmis in turba meliore versari.

Quae res
quantum possit intelleges, si videris feras quoque
convictu nostro mansuescere nullique etiam immani
bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium
diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatimque

 
 inter placida dediscitur. Accedit huc, quod
non tantum exemplo melior fit qui cum quietis
hominibus vivit, sed quod causas irascendi non
invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque
debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.

" Qui sunt," inquis, " isti ? " Multi ex variis causis
idem facturi : offendet te superbus contemptu, dicax
contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate,
pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a
 delicato fastidiri.

Elige simplices, faciles, moderatos,
qui iram tuam nec evocent et ferant. Magis adhuc
proderunt summissi et humani et dulces, non tamen
usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio
 offendit.

Erat certe amicus noster vir bonus, sed
irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri
quam male dicere.
Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat.
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae
patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam
coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
optimum iudicavit quidquid dixisset sequi et secundas
agere. Non tulit Caelius adsentientem et exclamavit : " Dic aliquid contra, ut duo simus ! " Sed ille
quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine adversario

 
 desit.

Eligamus ergo vel hos potius, si conscii
nobis iracundiae sumus, qui vultum nostrum ac
sermonem sequantur. Facient quidem nos delicatos
et in malam consuetudinem inducent nihil contra
voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare. Difficiles quoque et
indomiti natura blandientem ferent. Nihil asperum
 territumque palpanti est.

Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam
robur accipiat. Alit se ipsa contentio et demissos
altius tenet. Facilius est se a certamine abstinere
quam abducere.

Studia quoque graviora iracundis omittenda
sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et
animus non inter plura versandus, sed artibus
amoenis tradendus. Lectio illum carminum obleniat
et historia fabulis detineat ; mollius delicatiusque
 tractetur.

Pythagoras perturbationes animi lyra
componebat; quis autem ignorat lituos et tubas
concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandimenta, quibus mens resolvatur ? Confusis oculis
prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma
acies adquiescit, quorundam splendore praestringitur;
 sic mentes aegras studia laeta permulcent.

Forum,
advocationes, iudicia fugere debemus et omnia quae
exulcerant vitium, aeque cavere lassitudinem corporis ;

 
 consumit enim quidquid in nobis mite placidumque est et aeria concitat.

Ideo quibus stomachus
suspectus est, processuri ad res agendas maioris
negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet
fatigatio, sive quia calorem in media compellit et
nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus
sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum
incumbit animo ; certe ob eandem causam iucundiores sunt valetudine aut aetate fessi. Fames
quoque et sitis ex isdem causis vitanda est ; exasperat
 et incendit animos.

Vetus dictum est a lasso rixam
quaeri; aeque autem et ab esuriente et a sitiente
et ab omni homine quem aliqua res urit. Nam ut
ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem
tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis
offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula
et oratio et interrogatio in litem evocent. Numquam
sine querella aegra tanguntur.

Optimum est itaque ad primum mali sensum
mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum.

Facile est autem
adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere ;
morborum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae,
amoris omniumque istarum procellarum animos
 vexantium sunt quaedam praenuntia.

Qui comitiali
vitio solent corripi, iam adventare valetudinem
intellegunt, si calor summa deseruit et incertum

 
lumen nervorumque trepidatio est, si memoria
sublabitur caputque versatur ; solitis itaque remediis
incipientem causam occupant, et odore gustuque
quidquid est quod alienat animos repellitur, aut
fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ; aut
si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et
 sine teste ceciderunt.

Prodest morbum suum nosse
et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium
verborum, alium rerum contumeliae movent; hic
vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae
impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat
dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est,
foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari
contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit,
ut id maxime protegas.

Non expedit omnia videre, omnia audire.
Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque
non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus ?
Ne fueris curiosus. Qui inquirit quid in se dictum
sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti
sunt, eruit, se ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ; itaque
alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda.

 
 Circumscribenda multis modis ira est;

pleraque
in lusum meumque vertantur. Socraten aiunt
colapho percussum nihil amplius dixisse quam
molestum esse, quod nescirent homines, quando
 eum galea prodire deberent.

Non quemadmodum
facta sit iniuria refert, sed quemadmodum lata;
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam
tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia
 ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse. Pisistratum certe.

Atheniensium tyrannum, memoriae
proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius
conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei
commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent,
placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse,
non magis illi se suscensere quam si quis obligatis
oculis in se incurrisset.

Magna pars querellas manu fecit aut falsa
suspicando aut levia adgravando. Saepe ad nos ira
venit, saepius nos ad illam. Quae numquam arcessenda est ; etiam cum incidit, reiciatur.

Nemo dicit
sibi: " Hoc propter quod irascor aut feci aut fecisse
potui " ; nemo animum facientis, sed ipsum aestimat
factum. Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit

 
an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri
commodaverit. Aliquid aetas peccantis facit, aliquid
fortuna, ut ferre aut pati aut humanum sit aut
	humile.

Eo nos loco constituamus, quo ille est cui
irascimur ; nunc facit nos iracundos iniqua nostri
aestimatio et quae facere vellemus pati nolumus.

Nemo se differt ; atqui maximum remedium irae
dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et
caligo quae premit mentem aut residat aut minus
densa sit. Quaedam ex his, quae te praecipitem
ferebant, hora, non tantum dies molliet, quaedam
ex toto evanescent ; si nihil egerit petita advocatio,
apparebit iam iudicium esse, non iram. Quidquid
voles quale sit scire, tempori trade ; nihil diligenter
 in fluctu cernitur.

Non potuit impetrare a se Plato
tempus, cum servo suo irasceretur, sed ponere illum
statim tunicam et praebere scapulas verberibus
iussit sua manu ipse caesurus ; postquam intellexit
irasci se, sicut sustulerat manum suspensam detinebat
et stabat percussuro similis ; interrogatus deinde
ab amico, qui forte intervenerat, quid ageret:
" Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."

Velut stupens gestum illum saevituri deformem
sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium
quem potius castigaret invenerat. Itaque abstulit

 
sibi in suos potestatem et ob peccatum quoddam
commotior : " Tu," inquit, " Speusippe, servulum
 istum verberibus obiurga ; nam ego irascor.

" Ob
hoc non cecidit, propter quod alius cecidisset.
" Irascor," inquit; "plus faciam quam oportet,
libentius faciam ; non sit iste servus in eius potestate
qui in sua non est." Aliquis vult irato committi
ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
Nihil tibi liceat, dum irasceris. Quare ? Quia vis
omnia licere.

Pugna tecum ipse ! Si vis vincere iram,
non potest te illa. Incipis vincere, si absconditur,
si illi exitus non datur. Signa eius obruamus et illam
quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.

Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire
et incendere oculos et mutare faciem ; sed si eminere
illi extra nos licuit, supra nos est. In imo pectoris
secessu recondatur feraturque, non ferat ; immo in
contrarium omnia eius indicia flectamus. Vultus
remittatur, vox lenior sit, gradus lentior ; paulatim
 cum exterioribus interiora formantur.

In Socrate
irae signum erat vocem summittere, loqui parcius.
Apparebat tunc illum sibi obstare. Deprendebatur
itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi
exprobratio latitantis irae ingrata. Quidni gauderet,

 
quod iram suam multi intellegerent, nemo sentiret ?
Sensissent autem, nisi ius amicis obiurgandi se
 dedisset, sicut ipse sibi in amicos sumpserat.

Quanto
magis hoc nobis faciendum est ! Rogemus amicissimum quemque, ut tunc maxime libertate adversus
nos utatur, cum minime illam pati poterimus, nec
adsentiatur irae nostrae ; contra potens malum et
apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri
 sumus, advocemus.

Qui vinum male ferunt et
ebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt,
mandant suis, ut e convivio auferantur; intemperantiam in morbo suam experti parere ipsis in
 adversa valetudine vetant.

Optimum est notis
vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita
componere animum, ut etiam gravissimis rebus
subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat
 nec dolorem suum profiteatur.

Id fieri posse
apparebit, si pauca ex turba ingenti exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quantum
mali habeat ira, ubi hominum praepotentium potestate tota utitur, quantum sibi imperare possit,
ubi metu maiore compressa est.

Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius
biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege,
quem omnium oculi auresque sequerentur. Ad haec

 
ille : " Ut scias," inquit, " quemadmodum numquam
excidam mihi, adprobabo iam et oculos post vinum
 in officio esse et manus."

Bibit deinde liberalius
quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac
vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra
limen iubet adlevataque super caput sinistra manu
stare. Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque
pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac
respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet
manum. At ille negavit Apollinem potuisse certius
 mittere.

Dii illum male perdant animo magis quam
condicione mancipium! Eius rei laudator fuit,
cuius nimis erat spectatorem fuisse. Occasionem
blanditiarum putavit pectus filii in duas partes
diductum et cor sub vulnere palpitans. Controversiam illi facere de gloria debuit et revocare iactum,
ut regi liberet in ipso patre certiorem manum
 ostendere ! O regem cruentum!

O dignum in
quem omnium suorum arcus verterentur! Cum
exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud
laudatum est quam missum. Videbimus quomodo
se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui
caedemque illam, cuius et testis fuerat et causa.
Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.

Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi
quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili transfixum videret. Potest dici merito devorasse verba ;
nam si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam
 pater facere potuisset.

Potest, inquam, videri
sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de
potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum
quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum eorum,
qui magnis cladibus ostenderunt, quanti constarent
regum amicis bona consilia.

Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid
regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos
illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an
placeret conditura ; deinde ut satis illum plenum
malis suis vidit, adferri capita illorum iussit et quomodo esset acceptus interrogavit. Non defuerunt
misero verba, non os concurrit: " Apud regem,"
 inquit, " omnis cena iucunda est."

Quid hac
adulatione profecit ? Ne ad reliquias invitaretur.
Non veto patrem damnare regis sui factum, non veto
quaerere dignam tam truci portento poenam, sed
hoc interim colligo, posse etiam ex ingentibus malis
nascentem iram abscondi et ad verba contraria sibi
 cogi.

Necessaria ista est doloris refrenatio, utique

 
hoc sortitis vitae genus et ad regiam adhibitis mensam.
Sic estur apud illos. Sic bibitur. Sic respondetur,
funeribus suis adridendum est. An tanti sit vita
videbimus ; alia ista quaestio est. Non consolabimur
tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre
imperia carnificum ; ostendemus in omni servitute
apertam libertati viam. Si aeger animus et suo vitio
miser est, huic miserias finire secum licet.

Dicam
et illi, qui in regem incidit sagittis pectora amicorum
petentem, et illi, cuius dominus liberorum visceribus patres saturat : " Quid gemis, demens ? Quid
expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis
tuae vindicet aut rex a longinquo potens advolet ?
Quocumque respexeris, ibi malorum finis est. Vides
illum praecipitem locum ? Illac ad libertatem
descenditur. Vides illud mare, illud flumen, illum
puteum ? Libertas illic in imo sedet. Vides illam
arborem brevem, retorridam, infelicem ? Pendet
inde libertas. Vides iugulum tuum, guttur tuum,
cor tuum ? Effugia servitutis sunt. Nimis tibi
operosos exitus monstro et multum animi ac roboris
exigentes ? Quaeris quod sit ad libertatem iter ?
Quaelibet in corpore tuo vena ! "

Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis
videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque

 
erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum
suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum iactat,
adstringit ; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam
artum est iugum, quod non minus laedat ducentem
quam repugnantem. Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.

Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum
et huius praecipue rabidi atque effreni continentia,
utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum
ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae
multorum malo exercetur potentia stare ; periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit. Plerosque itaque modo singuli
mactaverunt, modo universi, eum illos conferre in
 unum iras publicus dolor coegisset.

Atqui plerique
sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut
Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium
Persas et magnam partem orientis obtinuit. Nam
cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus,
rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis
unum in solacium patri relinqueret, duorum opera
uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se
illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis
 abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.

At

 
quanto Xerses facilior ! Qui Pythio quinque filiorum
patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere
permisit, deinde quem elegerat in partes duas
distractum ab utroque viae latere posuit et hac
victima lustravit exercitum. Habuit itaque quem
debuit exitum ; victus et late longeque fusus ac
stratam ubique ruinam suam cernens medius inter
suorum cadavera incessit.

Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos
nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui
Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas
transfodit manu quidem sua, parum adulantem et
pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem
 transeuntem.

Nam Lysimachum aeque familiarem
sibi leoni obiecit. Numquid ergo hic Lysimachus
felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc,
 cum ipse regnaret, mitior fuit ?

Nam Telesphorum
Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum
aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum
aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris
detruncati mutilatique deformitas humanam faciem
perdidisset ; accedebat fames et squalor et inluvies
 corporis in stercore suo destituti;

callosis super

 
haec genibus manibusque, quas in usum pedum
angustiae loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma
eius visentibus, factusque poena sua monstrum
misericordiam quoque amiserat. Tamen, cum dissimillimus esset homini qui illa patiebatur, dissimilior erat qui faciebat.

Utinam ista saevitia intra peregrina exempla
mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria
transisset ! M. Mario, cui vicatim populus statuas
posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus
iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat,
 paulatim et per singulos artus laceravit.

Quis erat
huius imperii minister ? Quis nisi Catilina iam in
omne facinus manus exercens ? Is illum ante
bustum Quinti Catuli carpebat gravissimus mitissimi
viri cineribus, supra quos vir mali exempli, popularis
tamen et non tam immerito quam nimis amatus per
stillicidia sanguinem dabat. Dignus erat Marius
qui illa pateretur. Sulla qui iuberet, Catilina qui
faceret, sed indigna res publica quae in corpus suum
pariter et hostium et vindicum gladios reciperet.

Quid antiqua perscrutor ? Modo C. Caesar Sex.

 
Papinium, cui pater erat consularis, Betilienum
Bassum quaestorem suum, procuratoris sui filium,
aliosque et senatores et equites Romanos uno die
flagellis cecidit, torsit, non quaestionis sed animi
 causa;

deinde adeo impatiens fuit differendae
voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine
dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum,
qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam
ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad
lucernam decollaret. Quid instabat ? Quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur ?
Quantulum fuit lucem expectare denique, ne
senatores populi Romani soleatus occideret !

Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem
pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus
videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars
erit irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis
senatores; ipse effecit, ut dici posset " solet fieri."
Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima
sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.

Et hoc loco respondebitur : " Magnam rem ! si tres
senatores quasi nequam mancipia inter verbera et
flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando
cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam
cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem
cogeret." Quid tam inauditum quam nocturnum

 
supplicium ? Cum latrocinia tenebris abscondi
soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus
 in exemplum emendationemque proficiant.

Et hoc
loco respondebitur mihi: " Quod tanto opere admirans, isti beluae cotidianum est ; ad hoc vivit,
ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat." Nemo certe
invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos
animadverti iubebat, os inserta spongea includi, ne
vocis emittendae haberent facultatem. Cui umquam
morituro non est relictum qua gemeret ? Timuit,
ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret,
ne quid quod nollet audiret ; sciebat autem innumerabilia esse, quae obicere illi nemo nisi periturus
 auderet.

Cum spongeae non invenirentur, scindi
vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit. Quae ista saevitia est ? Liceat ultimum
spiritum trahere, da exiturae animae locum, liceat
 illam non per vulnus emittere !

Adicere his longum
est, quod patres quoque occisorum eadem nocte
dimissis per domos centurionibus confecit, id est,
homo misericors luctu liberavit ! Non enim Gai
saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae
non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat,
sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris
converberat.

Sic rex Persarum totius populi nares recidit

 
in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est. Pepercisse illum iudicas, quod non tota capita praecidit ?

Novo genere poenae delectatus est. Tale aliquid
passi forent et Aethiopes, qui ob longissimum vitae
spatium Macrobioe appellantur ; in hos enim, quia
non supinis manibus exceperant servitutem missisque
legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa
reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis
commeatibus, non exploratis itineribus, per invia,
per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque
 ignota vestigio regio.

Sustinebant famem primo
tenerrima frondium et cacumina arborum, tum coria
igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat ;
postquam inter harenas radices quoque et herbae
defecerant apparuitque inops etiam animalium
solitudo, decimum quemque sortiti alimentum habuerunt fame saevius.

Agebat adhuc regem ira
praecipitem, cum partem exercitus amisisset, partem
comedisset, donec timuit, ne et ipse vocaretur ad
sortem. Tum demum signum receptui dedit. Servabantur interim generosae illi aves et instrumenta
epularum camelis vehebantur, cum sortirentur
milites eius, quis male periret, quis peius viveret.

Hic iratus fuit genti et ignotae et immeritae,
sensurae tamen ; Cyrus flumini. Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius
maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late
fusum amnem vado transire temptavit, quod vix
tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum
 deductus est.

Ibi unus ex iis equis, qui trahere
regium currum albi solebant, abreptus vehementer
commovit regem ; iuravit itaque se amnem illum
regis comitatus auferentem eo redacturum, ut
 transiri calcarique etiam a feminis posset.

Hoc
deinde omnem transtulit belli apparatum et tam
diu adsedit operi, donec centum et octoginta cuniculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos
dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus
 aquis.

Periit itaque et tempus, magna in magnis
rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor
fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille
 bellum indictum hosti cum flumine gerit.

Hic furor
—quid enim aliud voces ?—Romanos quoque contigit. C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita
erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ; stantem enim praenavigabamus, nunc
causa dirutae quaeritur.

Et haec cogitanda sunt exempla, quae vites,
et illa ex contrario, quae sequaris, moderata, lenia,
quibus nec ad irascendum causa defuit nec ad ulciscendum potestas.

Quid enim facilius fuit Antigono
quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes
regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male
existimabant ? Audierat omnia Antigonus, utpote
cum inter dicentes et audientem palla interesset ;
quam ille leviter commovit et : " Longius," inquit,
 " discedite, ne vos rex audiat.

" Idem quadam nocte,
cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia
mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui
maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset : " Nunc," inquit, " male dicite
Antigono, cuius vitio in has miserias incidistis ; ei
autem bene optate, qui vos ex hac voragine eduxit."

Idem tam miti animo hostium suorum male dicta
quam civium tulit. Itaque cum in parvulo quodam
castello Graeci obsiderentur et fiducia loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni
iocarentur et nunc staturam humilem, nunc collisum
nasum deriderent: " Gaudeo," inquit, " et aliquid
 boni spero, si in castris meis Silenum habeo.

" Cum
hos dicaces fame domuisset, captis sic usus est, ut
eos qui militiae utiles erant in cohortes discriberet,
ceteros praeconi subiceret, idque se negavit facturum

 
fuisse, nisi expediret iis dominum habere, qui tam
malam haberent linguam.

Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in
convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos
paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum
sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est
 vixit.

Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem ; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit
et contumeliarum patientia, ingens instrumentum
ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus
inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita
benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit,
" mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus
gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit,
 " suspendere."

Indignatio circumstantium ad tam
inhumanum responsum exorta erat ; quos Philippus
conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri
legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores
esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."

Multa et divus Augustus digna memoria fecit
dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse.
Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum,
quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat
nec perdiderat dicta ; magis enim circumfertur et
 in ore hominum est temeraria urbanitas.

Saepe
illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ;

 
perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes
in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota
civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa
 Caesaris domus abstulit.

Historias, quas postea
scripserat, recitavit et libros acta Caesaris Augusti
continentis in igne posuit et combussit ; inimicitias
gessit cum Caesare ; nemo amicitiam eius extimuit,
nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet
 tam alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi.

Caesar
patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis
rebusque gestis manus attulerat ; numquam cum
 hospite inimici sui questus est.

Hoc dumtaxat
 Pollioni Asinio dixit : θηριοτροφεῖς ; paranti deinde
excusationem obstitit et " Fruere," inquit, " mi
Pollio, fruere! " et cum Pollio diceret: "Si iubes.
Caesar, statim illi domo mea interdicam," " Hoc
me," inquit, " putas facturum, cum ego vos in
gratiam reduxerim ? " Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam
desinendi, quam quod Caesar coeperat.

Dicat itaque sibi quisque, quotiens lacessitur :
" Numquid potentior sum Philippo ? Illi tamen
impune male dictum est. Numquid in domo mea
plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus
potuit ? Ille tamen contentus fuit a conviciatore
 suo secedere.

" Quid est quare ego servi mei clarius
 responsum et contumaciorem voltum et non pervenientem

 
 usque ad me murmurationem flagellis
et compedibus expiem ? Quis sum, cuius aures
laedi nefas sit ? Ignoverunt multi hostibus ; ego
non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis ?

Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum
libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum
offendit, cogitemus quam diu placuerit ; saepe et
alias offendit, feramus quod diu tulimus. Amicus
est, fecit quod noluit ; inimicus, fecit quod debuit.

Prudentiori credamus, stultiori remittamus. Pro
quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse
tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando
sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non
gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat,
neminem tam timidum offensarum, qui non in illas,
dum vitat, incidat.

Quomodo homini pusillo solacium in malis
fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam,
et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit
acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore
fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque
venit in mentem nullam esse tantam potentiam,
 in quam non occurrat iniuria.

Quod si etiam prudentissimi peccant, cuius non error bonam causam
habet ? Respiciamus quotiens adulescentia nostra
in officio parum diligens fuerit, in sermone parum
modesta, in vino parum temperans. Si iratus est,
demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit;

 
ipse se castigabit. Denique debeat poenas ; non
 est quod cum illo paria faciamus.

Illud non veniet
in dubium, quin se exemerit turbae et altius steterit
quisquis despexit lacessentis. Proprium est magnitudinis verae non sentire percussum. Sic immanis
fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus
ingenti scopulo fluctus adsultat. Qui non irascitur,
inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus
 est.

At ille, quem modo altiorem omni incommodo
posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec
homini tantum, sed ipsi fortunae respondet : " Omnia
licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam
obducas. Vetat hoc ratio, cui vitam regendam dedi.
Plus mihi nocitura est ira quam iniuria. Quidni
plus ? Illius modus certus est, ista quo usque me
latura sit dubium est."

" Non possum," inquis, " pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris ; quis enim iniuriam
non potest ferre, qui potest iram ? Adice nunc quod
id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri
rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas
manus ? Nempe quia videntur nescire quid faciant.
Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens ?

Imprudentia par in omnibus patrocinium est. " Quid
ergo ? " inquis, " impune illi erit ? " Puta velle te,

 
tamen non erit ; maxima est enim factae iniuriae
poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam
 qui ad supplicium paenitentiae traditur.

Deinde
ad condicionem rerum humanarum respiciendum
est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ;
iniquus autem est, qui commune vitium singulis
obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus
color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud
Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis
notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ;
et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli
consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis
iustior venia sit, quae per totum genus humanum
 vulgata sunt.

Omnes inconsulti et improvidi sumus,
omnes incerti, queruli, ambitiosi,—quid lenioribus
verbis ulcus publicum abscondo ?—omnes mali
sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id
unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius
pallorem, illius maciem notas ? Pestilentia est.
Placidiores itaque invicem simus ; mali inter malos
vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae
 facilitatis conventio.

" Ille iam mihi nocuit, ego
illi nondum." Sed iam aliquem fortasse laesisti,
sed laedes. Noli aestumare hanc horam aut hunc
diem, totum inspice mentis tuae habitum ; etiam si
nihil mali fecisti, potes facere.

Quanto satius est sanare iniuriam quam

 
ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis
se iniuriis obicit, dum una dolet ; diutius irascimur
omnes quam laedimur. Quanto melius est abire
in diversum nec vitia vitiis opponere ! Numquis
satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat
 et canem morsu ?

" Ista," inquis, " peccare se
nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem
hominem esse ad impetrandam veniam nocet !
Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit,
quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis
consilio caret ; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta
 defendit, simile habet, caliginem mentis ? Peccavit ;

hoc enim primum ? Hoc enim extremum ? Non
est quod illi credas, etiam si dixerit: " Iterum non
faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota
vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.

Quod in luctu dici solet
efficacissime, et in ira dicetur : utrum aliquando
desines an numquam ? Si aliquando, quanto satius
est iram relinquere quam ab ira relinqui ! An
semper haec concitatio permanebit ? Vides quam
impacatam tibi denunties vitam ? Qualis enim erit
 semper tumentis ?

Adice nunc quod, cum bene te
ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris

 
renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies
subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam
a se !

Huic irasceris, deinde illi; servis, deinde
libertis ; parentibus, deinde liberis ; notis, deinde
ignotis; ubique enim causae supersunt, nisi deprecator animus accessit. Hinc te illo furor rapiet,
illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus
continuabitur rabies. Age, infelix, ecquando amabis ? O quam bonum tempus in re mala perdis !

Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos
mitigare, rem publicam administrare, transferre in
res domesticas operam, quam circumspicere, quid
alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut
patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi
contingere sine certamine ac periculo non possit,
 etiam si cum inferiore concurses !

Vinctum licet
accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae
expositum ; saepe nimia vis caedentis aut articulum
loco movit aut nervum in his quos fregerat dentibus
fixit. Multos iracundia mancos, multos debiles
fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam.
Adice nunc quod nihil tam imbecille natum est, ut
sine elidentis periculo pereat; imbecillos valentissimis alias dolor, alias casus exaequat.

Quid, quod
pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt
nos magis quam laedunt ? Multum autem interest,

 
utrum aliquis voluntati meae obstet an desit, eripiat
an non det. Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis
auferat an neget, utrum spem nostram praecidat
an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore
 alterius an odio nostri.

Quidam vero non tantum
iustas causas standi contra nos, sed etiam honestas
habent. Alius patrem tuetur, alius fratrem, alius
patriam, alius amicum ; his tamen non ignoscimus
id facientibus, quod nisi facerent improbaremus,
immo, quod est incredibile, saepe de facto bene
 existimamus, de faciente male.

At me hercules
vir magnus ac iustus fortissimum quemque ex
hostibus suis et pro libertate ac salute patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem
militem contingere optat.

Turpe est odisse quem laudes ; quanto vero
turpius ob id aliquem odisse, propter quod misericordia dignus est. Si captivus in servitutem subito
depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida
ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger
equum vehiculumque domini cursu non exaequat,
si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter
obiit a servitute urbana et feriata translatus ad
 durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit
an nolit. Multos absolvemus, si coeperimus ante
iudicare quam irasci. Nunc autem primum impetum

 
sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint,
perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et,
quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit
iniquitas irae ; retinemus enim illam et augemus,
quasi argumentum sit iuste irascentis graviter
irasci.

Quanto melius est initia ipsa perspicere quam
levia sint, quam innoxia! Quod accidere vides
animalibus mutis, idem in homine deprendes ;
frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos
leonesque mappa proritat ; omnia, quae natura fera
 ac rabida sunt, consternantur ad vana.

Idem inquietis et stolidis ingeniis evenit. Rerum suspicione
feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent
modica beneficia, in quibus frequentissima, certe
acerbissima iracundiae materia est. Carissimis enim
irascimur, quod minora nobis praestiterint quam
mente conceperimus quamque alii tulerint, cum
 utriusque rei paratum remedium sit.

Magis alteri
indulsit ; nostra nos sine comparatione delectent.
Numquam erit felix, quem torquebit felicior. Minus
habeo quam speravi ; sed fortasse plus speravi quam
debui. Haec pars maxime metuenda est, hinc perniciosissimae irae nascuntur et sanctissima quaeque
invasurae.

Divum Iulium plures amici confecerunt quam
inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.

 
Voluit quidem ille—neque enim quisquam liberalius
victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi
dispensandi potestatem, — sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum
omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?

Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo
ante partium defensorem, aliosque post Pompeium
demum Pompeianos. Haec res sua in reges arma
convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte
eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori
votum habuerant.

Nulli ad aliena respicienti sua placent. Inde
diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat,
obliti quantum hominum retro sit, et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiae.
Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis
multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere
 potuisse.

" Dedit mihi praeturam, sed consulatum
speraveram ; dedit duodecim fasces, sed non fecit
ordinarium consulem ; a me numerari voluit annum,
sed deest mihi ad sacerdotium ; cooptatus in collegium sum, sed cur in unum ? Consummavit
dignitatem meam, sed patrimonio nihil contulit;
ea dedit mihi, quae debebat alicui dare, de suo nihil
 protulit." Age potius gratias pro his, quae accepisti;

reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude ;

 
inter voluptates est superesse quod speres. Omnes
vicisti, primum esse te in animo amici tui laetare ;
multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures
quam sequaris. Quod sit in te vitium maximum
quaeris ? Falsas rationes conficis; data magno
aestumas, accepta parvo.

Aliud in alio nos deterreat. Quibusdam
timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam
fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus,
si servulum infelicem in ergastulum miserimus !
Quid properamus verberare statim, crura protinus
 frangere ? Non peribit potestas ista, si differetur.

Sine id tempus veniat, quo ipsi iubeamus ; nunc ex
imperio irae loquemur ; cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis aestumanda sit. In hoc enim
praecipue fallimur ; ad ferrum venimus, ad capitalia
supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem
 castigandam flagris levioribus.

" Quomodo," inquis,
" nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi
videamur, exigua, misera, puerilia sint ? " Ego
vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem
animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus,
anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint,
nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat
respicienda.

Circa pecuniam plurimum vociferationis est.
Haec fora defetigat, patres liberosque committit,
venena miscet, gladios tam percussoribus quam legionibus

 
 tradit ; haec est sanguine nostro delibuta ;
propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt
litibus et tribunalia magistratuum premit turba,
reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argentumque in cinere urbium scrutentur.

Libet intueri
fiscos in angulo iacentis. Hi sunt propter quos oculi
clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae
resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices
 sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.

Quid
si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut
imputatum a servo denarium senex sine herede
moriturus stomacho dirumpitur ? Quid si propter
usuram vel milensimam valetudinarius faenerator
distortis pedibus et manibus ad computandum non
relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis
 morbi accessionibus vindicat ?

Si totam mihi ex
omnibus metallis, quae cum maxime deprimimus,
pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid
thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente,
quae male egesserat, omnem istam congeriem non
putem dignam quae frontem viri boni contrahat.
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas
educunt!

Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones
horumque causa paratas in ambitionem munditias,
verba contumeliosa, motus corporum parum honorificos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et

 
suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae,
quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur
sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt propter
quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros
 in rixam et iurgium concitant.

Nihil ex is, quae
tam tristes agimus, senum est, nihil magnum.
Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua
magno aestimatis. Auferre hic mihi hereditatem
voluit; hic me diu in spem supremam captatis
criminatus est; hic scortum meum concupivit.

Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque
odi causa est, idem velle. Iter angustum rixas
transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne
populos quidem collidit. Ista quae appetitis, quia
exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta
transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia
excitant.

Respondisse tibi servum indignans libertumque et uxorem et clientem ; deinde idem de re
publica libertatem sublatam quereris, quam domi
sustulisti. Rursus, si tacuit interrogatus, contumaciam vocas. Et loquatur et taceat et rideat !

" Coram domino ? " inquis. Immo coram patre
familiae. Quid clamas ? Quid vociferans ? Quid
flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod
non eodem loco turba contionis est, silentium solitudinis ?

In hoc habes aures, ut non modulata
tantum et mollia et ex dulci tracta compositaque
accipiant ; et risum audias oportet et fletum, et
blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum
voces et fremitus animalium latratusque. Quid
miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum
aeris aut ianuae impulsum ? Cum tam delicatus
 fueris, tonitrua audienda sunt.

Hoc, quod de
auribus dictum est, transfer ad oculos, qui non minus
fastidio laborant, si male instituti sunt. Macula
offenduntur et sordibus et argento parum splendido
 et stagno non ad solum perlucente.

Hi nempe oculi,
qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens
marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis,
qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas
spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
Quid ergo aliud est, quod illos in publico non offendat,
domi moveat, quam opinio illic aequa et patiens,
domi morosa et querula ?

Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ; natura patientes sunt, si animus illos desit
corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam
vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset,

 
interrogaret animum suum : " Quod hodie malum
tuum sanasti ? Cui vitio obstitisti ? Qua parte
 melior es ?

" Desinet ira et moderatior erit, quae
sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum. Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi
totum diem ? Qualis ille somnus post recognitionem
sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber,
cum aut laudatus est animus aut admonitus et
speculator sui censorque secretus cognovit de moribus suis !

Utor hac potestate et cotidie apud me
causam dico. Cum sublatum e conspectu lumen
est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum
diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ;
nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Quare enim
quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim
dicere :
 " Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco.

In illa disputatione pugnacius locutus es ; noli
postea congredi cum imperitis ; nolunt discere, qui
numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti
quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti.
De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis,
sed an ille cui dicitur veri patiens sit. Admoneri
bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime
patitur."

In convivio quorundam te sales et in dolorem
 tuum iacta verba tetigerunt. Vitare volgares convictus

 
 memento ; solutior est post vinum licentia,
 quia ne sobriis quidem pudor est.

Iratum vidisti
amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis,
quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus
extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario
cani ? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo
 mansuescit. Recede longius et ride!

Nunc iste
se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba
limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix
fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis
indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse
ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse
patienda. Numquis se hieme algere miratur ?
Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis
 est animus ad quae praeparatus venit.

Minus
honorato loco positus irasci coepisti convivatori,
vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid
interest, quam lecti premas partem ? Honestiorem
 te aut turpiorem potest facere pulvinus ?

Non
aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo
male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te
Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius,
si orationes eius improbares, simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina eius,

 
inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus
suffragia !

Contumeliam tibi fecit aliquis. Numquid
maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de
ira cum maxime disserenti adulescens protervus
inspuit ? Tulit hoc ille leniter et sapienter : " Non
quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an
oporteat irasci." Quanto Cato noster melius !

Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum
poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus
ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens,
abstersit faciem et : " Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."

Contigit iam nobis. Novate, bene componere
animum ; aut non sentit iracundiam aut superior
est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec
enim sani esse tantum volumus, sed sanare.

Primam iram non audebimus oratione mulcere.
Surda est et amens ; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis
temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec
cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies
 curat.

" Quantulum," inquis, " prodest remedium
tuum, si sua sponte desinentem iram placat ! "
Primum, ut citius desinat, efficit ; deinde custodit,

 
ne reddat ; ipsum quoque impetum, quem non
audet lenire, fallet; removebit omnia ultionis
instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor
et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat,
moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit,
 praesentem differet.

Omni arte requiem furori
dabit. Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non
resistat incutiet aut metum ; si infirmior, sermones
inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi
avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare
deberet nec sine ferro posset, dum tumentem
mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum
induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto, . eadem, quia non expectavit, dolorem tulit.
Quaedam non nisi decepta sanantur.

Alteri dices: " Vide ne inimicis iracundia tua
voluptati sit," alteri : " Vide ne magnitudo animi
tui creditumque apud plerosque robur cadat. Indignor me hercules et non invenio dolendi modum,
sed tempus expectandum est ; dabit poenas ; serva
istud in animo tuo ; cum potueris, et pro mora
reddes." Castigare vero irascentem et ultro obirasci
 incitare est ;

varie adgredieris blandeque, nisi forte
tanta persona eris, ut possis iram comminuere,

 
quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret
apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex servis
eius crustallinum ; rapi eum Vedius iussit ne vulgari
quidem more periturum ; murenis obici iubebatur,
quas ingentis in piscina continebat. Quis non hoc
illum putaret luxuriae causa facere ? Saevitia erat.

Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes
nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca
fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar et
illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram
 se frangi iussit complerique piscinam.

Fuit Caesari
sic castigandus amicus ; bene usus est viribus suis :
" E convivio rapi homines imperas et novi generis
poenis lancinari ? Si calix tuus fractus est, viscera
hominis distrahentur ? Tantum tibi placebis, ut
 ibi aliquem duci iubeas, ubi Caesar est ?

" Sic cui
tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco
adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat,
qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam,
quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.

Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum
boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.

Sequatur vel mala, dum bene merentis. At

 
volgus animosa miratur et audaces in honore sunt,
placidi pro inertibus habentur. Primo forsitan
aspectu ; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non
segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos
 populus idem colitque.

Nihil ergo habet in se utile
taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario
mala, ferrum et ignes. Pudore calcato caedibus
inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil
vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non
infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in
odium obcalluit.

Careamus hoc malo purgemusque mentem et
exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus,
sed ex toto removeamus—quod enim malae rei
temperamentum est ? Poterimus autem, adnitamur
 modo.

Nec ulla res magis proderit quam cogitatio
mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat : " Quid
iuvat tamquam in aeternum genitos iras indicere et
brevissimam aetatem dissipare ? Quid iuvat dies,
quos in voluptatem honestam impendere licet, in
dolorem alicuius tormentumque transferre ? Non
capiunt res istae iacturam nec tempus vacat perdere.

Quid ruimus in pugnam ? Quid certamina nobis
arcessimus ? Quid imbecillitatis obliti ingentia odia
suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ?
Iam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo,

 
febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit
 geri; iam par acerrimum media mors dirimet.

Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat
propiusque ac propius accedit; istud tempus,
quod alienae destinas morti, fortasse circa tuam
est."

Quin potius vitam brevem colligis placidamque
et tibi et ceteris praestas ? Quin potius amabilem
te, dum vivis, omnibus, desiderabilem, cum excesseris, reddis ? Quid illum nimis ex alto tecum
agentem detrahere cupis ? Quid illum oblatrantem
tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis
temptas ? Quid servo, quid domino, quid regi, quid
clienti tuo irasceris ? Sustine paulum ; venit ecce
 mors quae vos pares faciat.

Videre solemus inter
matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam
inter se colligatorum, quos, cum alter alterum
vexarunt, suus confector expectat. Idem facimus,
aliquem nobiscum adligatum lacessimus, cum victo
victorique finis et quidem maturus immineat. Quieti
potius pacatique quantulumcumque superest exigamus ! Nulli cadaver nostrum iaceat invisum !

Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit
et interventus ferae latronem viatoremque diducit.
Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus
maior apparuit. Quid nobis cum dimicatione et
insidiis ? Numquid amplius isti cui irasceris quam

 
mortem optas ? Etiam te quiescente morietur.
Perdis operam, si facere vis quod futurum est.

" Nolo," inquis, " utique occidere, sed exilio, sed
ignominia, sed damno adficere." Magis ignosco ei,
qui vulnus inimici quam qui pusulam concupiscit ;
hic enim non tantum mali animi est, sed pusilli.
Sive de ultimis suppliciis cogitas sive de levioribus,
quantulum est temporis, quo aut ille poena sua
torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena percipias ! Iam istum spiritum exspuemus.

Interim,
dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus
humanitatem. Non timori cuiquam, non periculo
simus, detrimenta, iniurias, convicia, vellicationes
contemnamus et magno animo brevia feramus incommoda. Dum respicimus, quod aiunt, versamusque nos, iam mortalitas aderit.