Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et
mares non immerito dixerim, cum utraque turba ad
vitae societatem tantundem conferat, sed altera pars
ad obsequendum, altera imperio nata sit. Ceteri
sapientes molliter et blande, ut fere domestici et
familiares medici aegris corporibus, non qua optimum
et celerrimum est medentur sed qua licet ; Stoici
virilem ingressi viam non ut amoena ineuntibus
videatur curae habent, sed ut quam primum nos
eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo
extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam
 emineat.

" At ardua per quae vocamur et confragosa
sunt." Quid enim ? Plano aditur excelsum ? Sed
ne tam abrupta quidem sunt quam quidam putant.
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii
speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus

 
abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa,
quae in unum congesserat error oculorum, paulatim
adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo
apparebant redit lene fastigium.

Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne
ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem
aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios
et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et
tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem
toga in foro esset erepta quodque a rostris usque
ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus
traditus voces improbas et sputa et omnis alias
insanae multitudinis contumelias pertulisset.

Tum ego respondi habere te, quod rei publicae
nomine movereris, quam hinc P. Clodius, hinc
Vatinius ac pessimus quisque venundabat et caeca
cupiditate correpti non intellegebant se dum vendunt
et venire. Pro ipso quidem Catone securum te esse
iussi; nullam enim sapientem nec iniuriam accipere
nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos immortalis dedisse
quam Ulixen et Herculem prioribus saeculis. Hos
enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos
laboribus et contemptores voluptatis et victores
 omnium terrorum.

Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec

 
monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea
tempora incidit quibus credi posset caelum umeris
unius inniti. Excussa iam antiqua credulitate et
saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu
congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus
satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et
cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi
manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se
diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt
quae nefas erat dividi; neque enim Cato post
 libertatem vixit nec libertas post Catonem.

Huic tu
putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut
praeturam illi detraxit aut togam ? Quod sacrum
illud caput purgamentis oris adspersit ? Tutus est
sapiens nec ulla affici aut iniuria aut contumelia
potest.

Videor mihi intueri animum tuum incensum et
effervescentem ; paras adclamare : " Haec sunt quae
auctoritatem praeceptis vestris detrahant. Magna
promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi
possint; deinde ingentia locuti cum pauperem
negastis esse sapientem, non negatis solere illi et
servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et

 
parum sana verba emittere et quicquid vis morbi
cogit audere, cum sapientem negastis servum esse,
idem non itis infitias et veniturum et imperata
facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria. Ita sublato alte supercilio in eadem quae
 ceteri descenditis mutatis rerum nominibus.

Tale
itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima
specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam
nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis
illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium,
contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ; si negas accepturum
iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere,
omnibus relictis negotiis Stoicus fio."

Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo
nulla permittatur iniuria. " Quid ergo ? Nemo erit
qui lacessat, qui temptet ? " Nihil in rerum natura
tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed
non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt
qui magnitudinem multum ultra se positam non
tacturi appetant ; invulnerabile est non quod non
feritur, sed quod non laeditur ; ex hac tibi nota
 sapientem exhibebo.

Numquid dubium est, quin
certius robur sit quod non vincitur quam quod non

 
lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito
certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus
respuit ? Sic tu sapientem melioris scito esse
naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit.
Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue
 otium est inter desides populos.

Hoc igitur dico,
sapientem nulli esse iniuriae obnoxium ; itaque non
refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit
nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum
inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas
aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro
retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne
consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam
in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae
vestigia tot verberati saeculis ostentant ; ita sapientis
animus solidus est et id roboris collegit, ut tam tutus
sit ab iniuria quam illa quae rettuli.

" Quid ergo ? Non erit aliquis qui sapienti
facere temptet iniuriam ? " Temptabit, sed non
perventuram ad eum ; maiore enim intervallo a
contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis
noxia usque ad illum vires suas perferat. Etiam
cum potentes et imperio editi et consensu servientium
validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes
eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis-

 
ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint,
 citra caelum tamen flectuntur. Quid ?

Tu putas
tum, eum stolidus ille rex multitudine telorum diem
obscuraret, ullam sagittam in solem incidisse aut
demissis in profundum catenis Neptunum potuisse
contingi ? Ut caelestia humanas manus effugiunt
et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant
nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem
proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
" At satius erat neminem esse qui facere vellet."
 Rem difficilem optas humano generi, innocentiam ;
et non fieri eorum interest qui facturi sunt, non
eius qui pati ne si fiat quidem potest. Immo nescio
an magis vires sapientiae ostendat tranquillitas inter
lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in
hostium terra.

Dividamus, si tibi videtur. Serene, iniuriam a
contumelia. Prior illa natura gravior est, haec levior
et tantum delicatis gravis, qua non laeduntur homines
sed offenduntur. Tanta est tamen animorum dissolutio
et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent. Sic in-
venies servum qui flagellis quam colaphis caedi malit
et qui mortem ac verbera tolerabiliora credat quam
 contumeliosa verba.

Ad tantas ineptias perventum
est, ut non dolore tantum sed doloris opinione

 
vexemur more puerorum, quibus metum incutit
umbra et personarum deformitas et depravata facies,
lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et
digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris
 improvidi refugiunt.

Iniuria propositum hoc habet
aliquem malo adficere ; malo autem sapientia non
relinquit locum, unum enim illi malum est turpitudo,
quae intrare eo ubi iam virtus honestumque est non
potest. Ergo, si iniuria sine malo nulla est, malum
nisi turpe nullum est, turpe autem ad honestis
occupatum pervenire non potest, iniuria ad sapientem
non pervenit. Nam si iniuria alicuius mali patientia
est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad
 sapientem iniuria pertinet.

Omnis iniuria deminutio
eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis
vel corporis vel rerum extra nos positarum. Sapiens
autem nihil perdere potest ; omnia in se reposuit,
nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque
nec augeri nec minui potest ; nam et in summum
perducta incrementi non habent locum et nihil eripit
fortuna nisi quod dedit ; virtutem autem non dat,
ideo nec detrahit ; libera est, inviolabilis, immota,
inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari
 quidem, nedum vinci possit;

adversus adparatus
terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat,
sive illi dura sive secunda ostentantur. Itaque nihil

 
perdet quod perire sensurus sit; unius enim in
possessione virtutis est, ex qua depelli numquam
potest, ceteris precario utitur quis autem iactura
movetur alieni ? Quodsi iniuria nihil laedere potest
ex his quae propria sapientis sunt, quia virtute salva 
sua salva sunt, iniuria sapienti non potest fieri.

Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus,
num aliquid perdidisset : " Nihil," inquit, " omnia
mea mecum sunt." Atqui et patrimonium eius in
praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in
alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus
victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.

At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non
invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
Habebat enim vera secum bona, in quae non est
manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum
fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat ;
omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et
incerta possessio est.

Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut
vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae
senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum
et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium
 professus eripere nihil potuit.

Inter micantis ubique

 
gladios et militarem in rapina tumultum, inter
flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis,
inter fragorem templorum super deos suos cadentium
uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax
iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo,
sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis
in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere ;
 sed is prodit in medium qui dicat :

" Non est quod
dubites, an attollere se homo natus supra humana
possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera,
magnos motus rerum circa se frementium securus
aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec
illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa
sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque
 ea parte qua melior est.

En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta
incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis
ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum
editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum
 agitent. Erepsi modo e ruinis domus et incendis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi;

filias
meas quis casus habeat, an peior publico, nescio ; solus
et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor.

 
 Teneo, habeo quicquid mei habui.

Non est quod
me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua
fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia
ubi sint nescio ; quod ad res meas pertinet, mecum
 sunt, mecum erunt.

Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et
loca exercendis in publico vitiis destinata ; feneratores
perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta
divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra
illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent,
lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia
corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."

Ergo ita habe. Serene, perfectum illum virum,
humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere.
Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis
praecincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut
Numantiae moenia una manu capta, non Capitolium
arcemve, habent ista hostile vestigium. Illa, quae
sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta
sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.

Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem
nostrum nusquam inveniri. Non fingimus istud

 
humani ingenii vanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem conformamus,
exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque
aetatium intervallis unum; neque enim magna et
excedentia solitum ac vulgarem modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione
haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum
exemplar sit.

Denique validius debet esse quod laedit eo quod
laeditur ; non est autem fortior nequitia virtute ;
non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi
a malis non temptatur ; bonis inter se pax est, mali
tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi
nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior
est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est;
iniuria in sapientem virum non cadit. Illud enim
iam non es admonendus neminem bonum esse nisi
 sapientem. " Si iniuste," inquit, " Socrates damnatus est, iniuriam accepit."

Hoc loco intellegere
nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam
mihi et ego non accipiam. Tamquam si quis rem,
quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille
 furtum fecerit, ego nihil perdiderim.

Potest aliquis
nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum
uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter

 
erit, quamvis illa adultera non sit. Aliquis mihi
venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidit;
venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non
nocuit ; non minus latro est, cuius telum obposita
veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum
operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.

Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur,
ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero
non possit. Quod dico conabor facere manifestum.
Possum pedes movere, ut non curram ; currere non
possum, ut pedes non moveam. Possum, quamvis
in aqua sim, non natare ; si nato, non possum in
 aqua non esse.

Ex hac sorte et hoc est de quo
agitur. Si iniuriam accepi, necesse est factam esse ;
si est facta, non est necesse accepisse me; multa
enim incidere possunt quae submoveant iniuriam.
Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest
et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque
potest aliqua res repellere et in medio intercipere,
ut et factae sint nec acceptae.

Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest,
quia non coeunt contraria. Iniuria autem non potest
fieri nisi iniuste ; ergo sapienti iniuria non potest
fieri. Nec est quod mireris ; si nemo illi potest
iniuriam facere, ne prodesse quidem quisquam potest.
Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco

 
muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente ; habere enim prius debet quam dare, nihil
autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus
 sit.

Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti
aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant
nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque
dis consistit, excepta mortalitate similis deo. Ad illa
nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida,
aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna,
bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil
 humile concupiscet, nihil flebit.

Qui rationi innixus
per humanos casus divino incedit animo, non habet
ubi accipiat iniuriam—ab homine me tantum dicere
putas ? Ne a fortuna quidem, quae quotiens cum
virtute congressa est, numquam par recessit. Si
maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges
ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque
animo accipimus et scimus mortem malum non esse,
ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia
tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum
commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem,
etiam si universa circumveniant, non mergunt,
nedum ut ad singulorum impulsus maereat. Et
si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis

 
hominum potentium quos scit fortunae manus
esse!

Omnia itaque sic patitur ut hiemis rigorem et
intemperantiam caeli, ut fervores morbosque et
cetera forte accidentia, nec de quoquam tam bene
iudicat, ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod
in uno sapiente est. Aliorum omnium non consilia,
sed fraudes et insidiae et motus animorum inconditi
sunt, quos casibus adnumerat ; omne autem fortuitum circa nos saevit et in vilia.

Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere
	materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione
falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque
alia inter togatos latrocinia sunt. Est et illa iniuria
frequens, si lucrum alicui excussum est aut praemium
diu captatum, si magno labore adfectata hereditas
aversa est et quaestuosae domus gratia erepta. Haec
effugit sapiens qui nescit nec in spem nec in metum
 vivere.

Adice nunc quod iniuriam nemo inmota
mente accipit, sed ad sensum eius perturbatur, caret
autem perturbatione vir ereptus erroribus, moderator
sui, altae quietis et placidae. Nam si tangit illum

 
	iniuria, et movet et impellit, caret autem ira sapiens,
quam excitat iniuriae species, nec aliter careret ira
nisi et iniuria, quam scit sibi non posse fieri. Inde
tam erectus laetusque est, inde continuo gaudio
elatus ; adeo autem ad offensiones rerum hominumque non contrahitur, ut ipsa illi iniuria usui sit, per
quam experimentum sui capit et virtutem temptat.

Faveamus, obsecro vos, huic proposito aequisque et
animis et auribus adsimus, dum sapiens iniuriae
excipitur ! Nec quicquam ideo petulantiae vestrae
aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati
superbiaeque detrahitur. Salvis vitiis vestris haec
sapienti libertas quaeritur. Non ut vobis facere non
liceat iniuriam, agimus, sed ut ille omnes iniurias in
altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi
 defendat.

Sic in certaminibus sacris plerique vicerunt
caedentium manus obstinata patientia fatigando. Ex
hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione
longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem
inimicam vim consecuti sunt.

Quoniam priorem partem percucurrimus, ad
alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus.

 
Est minor iniuria, quam queri magis quam exsequi
possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta
 putaverunt.

Hunc affectum movet humilitas animi
	contrahentis se ob dictum factumve inhonorificum:
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret,"
et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut
palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo
collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi
querellas nausiantis animi ? In quae fere delicati
et felices incidunt ; non vacat enim haec notare cui
 peiora instant.

Nimio otio ingenia natura infirma et
muliebria et inopia verae iniuriae lascivientia his
commoventur, quorum pars maior constat vitio interpretantis. Itaque nec prudentiae quicquam in se
esse nec fiduciae ostendit qui contumelia afficitur ;
non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus
non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis
se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum
de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non
miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit
sed ne sentit quidem.

Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non
pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum

 
liberorumque amissio et patriae bello flagrantis
calamitas. Haec non nego sentire sapientem ; nec
enim lapidis illi duritiam ferrive adserimus. Nulla
virtus est, quae non sentiat se perpeti. Quid ergo
est ? Quosdam ictus recipit, sed receptos evincit
et sanat et comprimit, haec vero minora ne sentit
quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura
tolerandi, sed aut non adnotat aut digna risu putat.

Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo istum affectum inflatum
	respuat, pulcherrimam virtutem omnium, magnanimitatem. Illa, quicquid eiusmodi est, transcurrit ut
vanas species somniorum visusque nocturnos nihil
 habentis solidi atque veri.

Simul illud cogitat omnes
inferiores esse, quam ut illis audacia sit tanto excelsiora despicere. Contumelia a contemptu dicta est,
quia nemo nisi quem contempsit tali iniuria notat;
nemo autem maiorem melioremque contemnit, etiam
si facit aliquid, quod contemnentes solent. Nam et
pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit
laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in
conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus
non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.

 
Quare ? Quia qui facit contemnere non potest.

Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum
urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum
audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit
a domino ; et ut quisque contemptissimus et vel ludibrium est,ita solutissimae linguae est. Pueros quidam
in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam
acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate
effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias.
Quanta autem dementia est isdem modo delectari,
modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum
vocare, a servulo ioculare convicium !

Quem animum nos adversus pueros habemus,
hunc sapiens adversus omnes, quibus etiam post iuventam canosque puerilitas est. An quicquam isti
profecerunt, quibus puerilis animi mala sunt auctique
in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum
formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi
incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes,
 trepidi et non ingenio sed formidine quieti ?

Non
ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis
dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti
avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi
inter ipsos magistratus gerunt et praetextam
fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo

 
foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus
harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut
magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et
tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa
in periculum verterunt. Ergo par pueris longiusque
 progressis, sed in alia maioraque error est.

Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos
accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo
poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam,
sed quia fecerunt et ut desinant facere ; sic enim
et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum
sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor
contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies,
quod nobis opponitur : " Quare, si non accepit
iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui
fecerunt ?" Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.

Quid est autem, quare hanc animi firmitatem
non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in
aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat ?
Quis enim phrenetico medicus irascitur ? Quis
febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam
 partem accipit ?

Hunc affectum adversus omnis
habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus,
quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare
nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per
furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens

 
	omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut 
valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter
videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt
adversus medentem, et quo animo honores eorum
nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.

Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus
coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo
plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non
reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi
divites suspexerint—scit enim illos nihil a mendicis
differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi
multo egent—et rursus non tangetur, si illum rex
Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac
vultu arroganti transierit. Scit statum eius non magis
habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna
familia cura optigit aegros insanosque compescere.

Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen
aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam
mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae
pessimorum servorum turba refertae sunt ? Non, ut
puto ; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi
malus est ? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis : " Habes sub te
Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu
contines, sed propter quos remittere arcum tibi non

 
contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum
 aucupantes dominum.

" Nullius ergo movebitur
contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens
quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis
putat ; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria
moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse
securus. Securitas autem proprium bonum sapientis
est ; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi
factam honorem habeat ei qui fecit ; necesse est
enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici
gaudeat.

Tanta quosdam dementia tenet, ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere. Quid refert
quam habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam ? Aeque inprudens
animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio,
ferum, cupiditatium incontinens. Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant
ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium. O quantus risus inter ista
tollendus est ! quanta voluptate implendus animus ex
alienorum errorum tumultu contemplanti quietem
 suam ! " Quid ergo ?

Sapiens non accedet ad fores,
quas durus ianitor obsidet ? " Ille vero, si res
necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit,
tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec
indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat,

 
cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
Itaque illi quoque, quisquis erit, qui hoc salutationum
publicum exerceat, donabit ; scit emi aere venalia.
Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod ostiario
libere respondit, quod virgam eius fregit, quod ad
dominum accessit et petit corium. Facit se adver-
 sarium qui contendit, et ut vincat, par fuit.

" At
sapiens colapho percussus quid faciet ? " Quod Cato,
cum illi os percussum esset ; non excanduit, non
vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam
negavit ; maiore animo non agnovit quam ignovisset.
Non diu in hoc haerebimus ; quis enim nescit nihil
ex his, quae creduntur mala aut bona, ita videri
 sapienti ut omnibus ?

Non respicit, quid homines
turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed
ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic
adversus opinionem omnium vadit.

Desinite itaque dicere : " Non accipiet ergo
sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur ?
Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus
improbis per forum agetur ? Si in convivio regis
recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ? Si quid aliud ferre
cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo
 molesta possunt ?

" In quantumcumque ista vel

 
numero vel magnitudine creverint, eiusdem naturae
erunt. Si non tangent illum parva, ne maiora qui-
dem ; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed
ex imbecillitate vestra coniecturam capitis ingentis
animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati
posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum
poni tis. At illum in aliis mundi finibus sua virtus
 collocavit nihil vobiscum commune habentem.

Quaere
et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt
audituque et visu refugienda. Non obruetur eorum
coetu et qualis singulis, talis universis obsistet. Qui
dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et
animi magnitudinem intra certos fines tenet, male
agit ; vincit nos fortuna, nisi tota vincitur.

Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus,
quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates
ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit." Quam paene emisit viri vocem ! Vis tu
 fortius loqui et illam ex toto summovere !

Domus
haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine
apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali
fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et
ab ostiaris liberum fortuna non transit. Scit non esse
illic sibi locum, ubi sui nihil est.

Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum
indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos
incredibile videri potest aut supra humanae naturae
mensuram ? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti,
nos iniurias non esse. Nec enim est, quod dicas hoc
 naturae repugnare.

Non negamus rem incommodam
esse verberari et impelli et aliquo membro carere,
sed omnia ista negamus iniurias esse ; non sensum
illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non
potest recipi virtute salva. Uter verius dicat videbimus ; ad contemptum quidem iniuriae uterque
consentit. Quaeris quid inter duos intersit ? Quod
inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit
vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem
populum significat nihil esse et intercedi non patitur.

Non est, quod putes magnum, quo dissidemus ; illud
quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque
exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas
iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est
viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere :
" Utrum merito mihi ista accidunt an inmerito ? Si
merito, non est contumelia, iudicium est ; si inmerito,
 illi qui iniusta facit erubescendum est."

Et quid est
illud quod contumelia dicitur ? In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in
crurum gracilitatem et in staturam. Quae contumelia est quod apparet audire ? Coram uno ali-

 
quid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et
eorum aliis libertatem non relinquimus, quae ipsi in
nos dicere adsuevimus ; iocis temperatis delectamur,
immodicis irascimur.

Chrysippus ait quendam indignatum, quod
illum aliquis vervecem marinum dixerat. In senatu
flentem vidimus Fidum Cornelium, Nasonis Ovidii
generum, cum illum Corbulo struthocamelum depilatum dixisset ; adversus alia maledicta mores et
vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit,
adversus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt ;
tanta animorum inbecillitas est, ubi ratio discessit.

Quid, quod offendimur, si quis sermonem nostrum
imitatur, si quis incessum, si quis vitium aliquod
corporis aut linguae exprimit ? Quasi notiora illa
fiant alio imitante quam nobis facientibus ! Senectutem quidam inviti audiunt et canos et alia ad quae
voto pervenitur ; paupertatis maledictum quosdam
perussit, quam sibi obiecit quisquis abscondit. Itaque
materia petulantibus et per contumeliam urbanis
detrahitur, si ultro illam et prior occupes ; nemo
 risum praebuit qui ex se cepit.

Vatinium, hominem
natum et ad risum et ad odium, scurram fuisse et
venustum ac dicacem memoriae proditum est. In
pedes suos ipse plurima dicebat et in fauces concisas ;
sic inimicorum, quos plures habebat quam morbos,
et in primis Ciceronis urbanitatem effugerat. Si hoc
potuit ille duritia oris, qui assiduis conviciis pudere

 
dedidicerat, cur is non possit, qui studiis liberalibus
et sapientiae cultu ad aliquem profectum pervenerit ?

Adice quod genus ultionis est eripere ei, qui fecit,
factae contumeliae voluptatem ; solent dicere : "O
miserum me ! Puto, non intellexit." Adeo fructus
contumeliae in sensu et indignatione patientis est.
Deinde non deerit illi aliquando par; invenietur qui
te quoque vindicet.

C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat,
contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua
nota feriendi, ipse materia risus benignissima : tanta
illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta
oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta
capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum
est, si velim singula referre, per quae in parentes
avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni-
versos ordines; ea referam, quae illum exitio
dederunt.

Asiaticum Valerium in primis amicis habebat,
ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum ; huic in convivio, id est in contione,
voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius,
obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et
usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari,

 
non dico amico, sed tantum marito princeps et
 adulterium suum narret et fastidium!

Chaereae
contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat,
languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic
Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi
dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam;
haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret ! Ille
primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem
mediam uno ictu decidit ; plurimum deinde undique
publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum
ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus
 est.

At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut
sunt ferendarum impatientes faciendarum cupidissimi; iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium
salutaverat, nec impune cessit primipilari, quod
Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et
alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam
convicium et probrum iudicabat cothurnatus.

Ergo
hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas
ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas
exigat a procace et superbo et iniurioso, quae vitia

 
numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur.
Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus
patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos
in se et spectatos sales in partem bonam accepit
risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe
immunda aqua perfunderetur. Antistheni mater
barbara et Thraessa obiciebatur ; respondit et deorum
matrem Idaeam esse.

Non est in rixam conluctationemque veniendum. Procul auferendi pedes sunt et quicquid horum ab
imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus
non potest) neglegendum et honores iniuriaeque vulgi
in promiscuo habendae. Nec his dolendum nec illis
 gaudendum ;

alioqui multa timore contumeliarum aut
taedio necessaria omittemus publicisque et privatis
officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus,
dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum
audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus de-
tegemus hunc affectum intemperanti libertate. Non
est autem libertas nihil pati, fallimur ; libertas est
animum superponere iniuriis et eum facere se, ex
quo solo sibi gaudenda veniant, exteriora diducere a
se, ne inquieta agenda sit vita omnium risus, omnium
linguas timenti. Quis enim est, qui non possit con-
 tumeliam facere, si quisquam potest ?

Diverso autem

 
remedio utetur sapiens affectatorque sapientiae.
Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium
derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos
contumeliasque debere versari; omnia leviora accident
expectantibus. Quo quisque honestior genere, fama,
patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima
acie altos ordines stare. Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut
clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa
sine vulnere circa galeas crepitantia ; iniurias vero ut
vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus,
ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premens
et infesta vi urgere, cedere tamen turpe est ; ad-
signatum a natura locum tuere. Quaeris quis hic
 sit locus ? Viri.

Sapienti aliud auxilium est huic
contrarium ; vos enim rem geritis, illi parta victoria
est. Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad
verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora
excipite et opinione ac voto iuvate. Esse aliquid in-
victum, esse aliquem, in quem nihil fortuna possit, e
re publica est generis humani.