Urbes ac monumenta saxo structa, si vitae 
nostrae compares, firma sunt ; si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit
eodem revocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt ? Septem illa
miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium
annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata
visentur. Ita est : nihil perpetuum, pauca diuturna
sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus
variantur, ceterum quicquid coepit et desinit.

Mundo quidam minantur interitum et hoc uni-
versum, quod omnia divina humanaque complectitur,
si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget. Eat nunc
aliquis et singulas comploret animas. Carthaginis ac
Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius

 
cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet
quo cadat sit interiturum ; eat aliquis et fata tantum
aliquando nefas ausura sibi non pepercisse con-
 queratur.

Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad
eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit
ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam
 domum subtrahat ?

Maximum ergo solacium est
cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi
sunt omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum
natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse,
ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas.

Illud quoque te non minimum adiuvent, si
cogitaveris nihil profuturum dolorem tuum nec illi,
quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse,
quod irritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae
meae superfuit tuae fundere ; inveniam etiamnunc
per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod
 effluat, si modo id tibi futurum bono est.

Quid
cessas ? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem
meam faciam : " Iniquissima omnium iudicio fortuna,
adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui
munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod
raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere

 
maximum poterat, impressisti, et cum bene illum
undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo
 patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud faceres ?

Pecuniam eriperes ? Numquam illi obnoxius fuit;
nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et
in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea
 fructum quam contemptum eius petit.

Eriperes
illi amicos ? Sciebas tam amabilem esse, ut facile
in locum amissorum posset alios substituere ; unum
enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes
vidi, cognovisse videor, quem omnibus amicum habere
 eum expediat, magis tamen etiam libet.

Eriperes
illi bonam opinionem ? Solidior est haec apud eum,
quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes
bonam valetudinem ? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed
innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis
 corporis dolores emineret. Eriperes spiritum ?

Quantulum nocuisses ! Longissimum illi ingeni
aevum fama promisit ; id egit ipse, ut meliore sui
parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris
operibus a mortalitate se vindicaret. Quam diu
fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut
Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit
cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit
 vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.

Hoc

 
ergo unum excogitasti, quomodo maxime illi posses
nocere ; quo melior est enim quisque, hoc saepius
ferre te consuevit sine ullo dilectu furentem et inter
ipsa beneficia metuendam. Quantulum erat tibi
immunem ab hac iniuria praestare eum hominem,
in quem videbatur indulgentia tua ratione certa
pervenisse et non ex tuo more temere incidisse ! "

Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem ;
dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus,
qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre.
Redditur illi testimonium aequale omnium hominum ;
desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.

Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu
quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in
illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se
liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit,
numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque,
quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ;
 suffecit ille huic sarcinae.

O dura fata et nullis aequa
virtutibus ! Antequam felicitatem suam nosset frater
tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio ;
nihil est enim difficilius quam magno dolori paria
verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere

 
 possumus, conqueramur :

" Quid tibi voluisti, tam
iniusta et tam violenta fortuna ? Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ? Quae ista crudelitas est, in
medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina
concordissimam turbam imminuere ? Tam bene
stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo
fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa de-
 libare voluisti

? Nihil ergo prodest innocentia ad
omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil
felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab
omni labe mens vacans ? Luget Polybius, et in uno
fratre quid de reliquis possit metuere admonitus
etiam de ipsis doloris sui solaciis timet. Facinus
indignum ! Luget Polybius et aliquid propitio dolet
Caesare ! Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti,
ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare
quidem posse defendi."

Diutius accusare fata possumus, mutare non
possumus. Stant dura et inexorabilia ; nemo illa
convicio, nemo fletu, nemo causa movet ; nihil umquam ulli parcunt nec remittunt. Proinde pareamus
lacrimis nihil proficientibus ; facilius enim nos inferis
dolor iste adiciet quam illos nobis reducet. Qui si
nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara
quadam libidine delendi animus recipiendus est.

Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna
non faciet.
Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique
flendi et adsidua materia est. Alium ad cotidianum
opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat,
metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, 
alium semper vestibulum obsidens turba ; hic habere
se dolet liberos, hic perdidisse. Lacrimae nobis
 deerunt ante quam causae dolendi.

Non vides,
qualem nobis vitam rerum natura promiserit, quae
primum nascentium hominum fletum esse voluit ?
Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit. Sic vitam agimus, ideoque
moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum
est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium
immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare
debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic,
cuius tam frequens usus est.

Illud quoque te non minimum adiuvent, si
cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum
quam ei, cui praestari videtur; torqueri ille te aut
non vult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii
ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, super-

 
 vacuum est, si sentit, ingratum est.

Neminem esse
toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis,
audacter dixerim. Quid ergo ? Quem nemo adversus
te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut
cruciatu tui noceat tibi, ut te velit abducere ab
occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare ?
Non est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi
tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam
parenti, cultum tamquam superiori ; ille desiderio
tibi esse vult, tormento esse non vult. Quid itaque
iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis
 sensus est, finiri frater tuus cupit ?

De alio fratre,
cuius incerta posset voluntas videri, omnia haec in
dubio ponerem et dicerem : " Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus
hoc affectu tuo est ; sive non vult, utrique vestrum
inhaerentem dolorem dimitte ; nec impius frater sic
desiderari debet nec pius sic velit." In hoc vero,
cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum
est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic
casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si
oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi
fine et conturbat idem et exhaurit.

Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam
inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te
tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in-

 
iuriam sustinendi. Quod duces magni faciunt rebus
affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum
animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi
collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.

Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes,
proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus
abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres
tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod-
cumque te facientem viderint, animumque ex vultu
tuo sument. Et solacium debes esse illorum et
consolator ; non poteris autem horum maerori obstare,
si tuo indulseris.

Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si
tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse
subduci. Magnam tibi personam hominum consensus imposuit ; haec tibi tuenda est. Circumstat te
omnis ista consolandum frequentia et in animum
tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus
secundis uti dextere scias, an et adversas possis viri-
 liter ferre. Observantur oculi tui.

Liberiora sunt
omnia iis, quorum affectus tegi possunt ; tibi nullum
secretum liberum est. In multa luce fortuna te
posuit; omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris
vulnere, utrumne statim percussus arma summiseris
an in gradu steteris. Olim te in altiorem ordinem et
amor Caesaris extulit et tua studia eduxerunt. Nihil

 
te plebeium decet, nihil humile. Quid autem tam
humile ac muliebre est quam consumendum se dolori
 committere ?

Non idem tibi in luctu pari quod tuis
fratribus licet ; multa tibi non permittit opinio de
studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines
exigunt, multum expectant. Si volebas tibi omnia
licere, ne convertisses in te ora omnium; nunc
tantum tibi praestandum est, quantum promisisti.
Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, eum fortuna tua opus non sit,
ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi
viri professione, ut non multos admirationis de te
 suae paeniteat.

Non licet tibi flere immodice, nec
hoc tantummodo non licet ; ne somnum quidem
extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum
in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi
officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum
detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa
tibi non licent, quae humillimis et in angulo
 iacentibus licent. Magna servitus est magna fortuna ; non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.

Audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi
libelli; tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi
animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam,

 
flere ; ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire
cupientium lacrimas siccare, lacrimae tibi tuae
adsiccandae sunt.

Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis
adiuvabunt; eum voles omnium rerum oblivisci,
Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis
modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus in-
 nititur.

Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter
hoc ipsum multa non licent. Omnium somnos illius
vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium
delicias illius industria, omnium vacationem illius
occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit,
sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper
cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere
 nec quicquam suum facere.

Ad quendam itaque
modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur;
non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere.
Caesare orbem terrarum possidente impertire te nec
voluptati nec dolori nec ulli alii rei potes ; totum te
 Caesari debes.

Adice nunc quod, cum semper
praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas
tibi non est salvo Caesare de fortuna queri. Hoc
incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non
tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet ; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est.

 
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es,
si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.

Monstrabo etiamnunc non quidem firmius
remedium sed familiarius. Si quando te domum receperis, tune erit tibi metuenda tristitia. Nam quam
diu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inveniet
accessum, omnia in te Caesar tenebit ; eum ab illo
discesseris, tune velut occasione data insidiabitur
solitudini tuae dolor et requiescenti animo tuo pau-
 latim irrepet.

Itaque non est quod ullum tempus
vacare patiaris a studiis. Tunc tibi litterae tuae tam
diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc
te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc
Homerus et Vergilius tam bene de humano genere
meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti,
quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant,
multum tecum morentur; tutum id erit omne
tempus, quod illis tuendum commiseris. Tunc
Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico
narrentur praeconio, quantum potes, compone ; nam
ipse tibi optime formandi condendique res gestas et
materiam dabit et exemplum.

Non audeo te eo usque producere, ut fabellas
quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas. Difficile
est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;

 
hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius
et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad
 haec solutiora procedere.

In illis enim quamvis
aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit
ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ; haec, quae
remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi eum
iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis
eum severiore materia primum exercere, deinde
hilariore temperare.

Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe
te sic interrogaveris : " Utrumne meo nomine doleo
an eius qui decessit ? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus
est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris
 luctu calculos ponere.

Si illius nomine doleo, necesse
est alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si
nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater
meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum,
in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis
mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste
furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui
 numquam doliturus est ?

Si est aliquis defunctis
sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino
carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et
rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex

 
loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem
tam diu frustra quaesierat, propius intuetur. Quid
itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut
nullus est ? Beatum deflere invidia est, nullum
dementia."

An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum
maxime circumfusis bonis caruisse ? Cum cogitaveris
multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non
timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget,
non suspicio lacesset, non edax et inimica semper
alienis processibus invidia consectabitur, non metus
sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua
transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi
 remissum quam ereptum est.

Non opibus fruetur,
non tua simul ac sua gratia ; non accipiet beneficia,
non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an
beatum, quod non desiderat ? Mihi crede, is beatior
est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata 
est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci
voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia
conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et
premunt ; plus minantur quam prosunt. Lubrica et
incerta sunt, numquam bene tenentur ; nam ut nihil
de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae
 felicitatis tutela sollicita est.

Si velis credere altius

 
veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est.
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis
incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur
et aliquando naufragium facimus, semper timemus;

in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates
exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis
est. Ne itaque invideris fratri tuo; quiescit. Tandem
liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem
te cum communibus habet fratribus. Antequam
quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem
adhuc illam et munera plena manu congerentem
 reliquit.

Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex
humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis
ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu,
et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae
bona eum summa voluptate perspicit. Erras : non
perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus
 est. Omnibus illo nobis commune est iter.

Quid
fata deflemus ? Non reliquit ille nos sed antecessit.
Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate
moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est.
Quis in tam obscura et involuta veritate divinat,
utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?

Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es,
necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi

 
factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium
datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique
 licuit.

Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti
non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod
accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui
iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum
fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui
non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora,
quae abierunt, quia de illis ne desinant non est
 timendum.

Nimis angustat gaudia sua, qui eis
tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et
habuisse eadem pro nihilo ducit ; cito enim nos
omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et
paene ante quam veniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid
nos umquam delectavit reducendum ac frequenti
cogitatione pertractandum est ; longior fideliorque
 est memoria voluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone!

Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris,
sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi
sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit; cum visum est deinde repetit nec tuam in
 eo satietatem secuta est sed suam legem.

Si quis
pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam

 
praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne
iniustus vir habeatur ? Dedit natura fratri tuo vitam,
dedit et tibi. Quae suo iure usa si a quo voluit
debitum suum citius exegit ; non illa in culpa est,
cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes
avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum
 admonetur.

Gaude itaque habuisse te tam bonum
fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior
voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum
esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti. Nec
enim quicquam minus inter se consentaneum est
quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum
diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.

"At inopinanti ereptus est." Sua quemque
credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria
mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis
suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie
praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum-
que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id
putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur
futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed
mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium,
quae indignatur inde excidere, quo admissa est
 precario.

Quanto ille iustior, qui nuntiata fili
morte dignam magno viro vocem emisit: " Ego
cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non

 
mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset.
Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem ;
quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita
nihil aliud quam ad mortem iter est ? " Ego eum
 genui, tum moriturum scivi."

Deinde adiecit rem
maioris et prudentiae et animi : "Et huic rei sustuli."
Omnes huic rei tollimur ; quisquis ad vitam editur,
ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod
dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium
alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse
est numquam timeat, quod incertum est semper
expectet.

Quid dicam duces ducumque progeniem et multis
aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte
defunctos inexorabili ? Tota eum regibus regna
populique eum regentibus tulere fatum suum; omnes,
immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem
universis finis est ; alium in medio cursu vita deserit,
alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema
senectute fatigatum iam et exire cupientem vix
emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes
tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.

Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura

 
illorum recesserit, permaneat tamen gratia—sic
enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut,
quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam
te orationem secutae sint : — nullus erit in illis
scriptis liber, qui non plurima varietatis humanae
incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque
 alia causa fluentium exempla tibi suggerat.

Lege,
quanto spiritu ingentibus intonueris verbis ; pudebit
te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine
desciscere. Ne commiseris, ut quisquis exemplaris
modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam
grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.

Potius ab istis te, quae torquent, ad haec
tot et tanta, quae consolantur, converte ac respice
optimos fratres, respice uxorem, filium respice ; pro
omnium horum salute hac tecum portione fortuna
decidit. Multos habes, in quibus adquiescas. Ab
hac te infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud
te valere unus dolor quam haec tam multa solacia.

Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi
subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te
necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum
solacii loco, inter multos dolorem suum dividere ;
qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud
te parte subsidere.

 
 Non desinam totiens tibi offerre Caesarem.

Illo
moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus
humanis praesidente non est periculum, ne quid
perdidisse te sentias ; in hoc uno tibi satis praesidi,
solaci est. Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ;
siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis ;
fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, prae-
 stringet et in se haerentes detinebit.

Hic tibi, quem
tu diebus intuens ac noctibus, a quo numquam deicis
animum, cogitandus est, hic contra fortunam advocandus. Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes
suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam
multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam
multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit. Quid
porro ? Ut nihil horum fecerit, nonne protinus
ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque
 Caesar maximo solacio tibi est ?

Dii illum deaeque
terris diu commodent! Acta hic divi Augusti
aequet, annos vincat! Quam diu inter mortales
erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat ! Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet
et ante illum consortem patris quam successorem
aspiciat! Sera et nepotibus demum nostris dies
nota sit, qua illum gens sua caelo asserat !

Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in
isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes,

 
ostenderis ! Patere illum generi humano iam diu
aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris
principis furor concussit in suum locum restituere ac
reponere ! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper
 luceat !

Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat,
et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me
quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus
eius primum optinet locum, promittit clementia.
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne
deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem
sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus
usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me
senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam
 petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam.

Vel iustitia eius bonam perspiciat vel
clementia faciat bonam ; utrumque in aequo mihi
eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse,
sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum
solacium est videre misericordiam eius totum orbem
pervagantem ; quae cum ex ipso angulo, in quo ego
defixus sum, complures multorum iam annorum ruina
obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor
ne me unum transeat. Ipse autem optime novit
tempus, quo cuique debeat succurrere ; ego omnem
 operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.

O

 
felicem clementiam tuam. Caesar, quae efficit, ut
quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper
sub Gaio egere principes ! Non trepidant nec per
singulas horas gladium expectant nec ad omnem
navium conspectum pavent ; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris
eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet ea demum
fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.

Hic itaque princeps, qui publicum omnium
hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam
recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora
adhibuit remedia. Iam te omni confirmavit modo,
iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem
compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam
omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia
 explicuit.

Nullus itaque melius has adloquendi partes
occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus
verba velut ab oraculo missa ; omnem vim doloris tui
divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi
puta dicere : " Non te solum fortuna desumpsit sibi,
quem tam gravi afficeret iniuria ; nulla domus in toto
orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si
minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales
 perducam publicos.

Vides omnes has imagines, quae
implevere Caesarum atrium ? Nulla non harum aliquo
suorum incommodo insignis est ; nemo non ex istis

 
in ornamentum saeculorum refulgentibus viris aut
desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo
animi cruciatu desideratus est.

" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors
fratris in exilio nuntiata est ? Is frater, qui eripuit
fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam
impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis
apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo
viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque
plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fra-
 trem desideravit hic animo, quam defenderat.

Quid
referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene
eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera ? Adulescentulus tamen ac
propemodum puer tanto animo tulit illam familiae
suae super ipsum Pauli triumphum concidentis
subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc
natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut
Carthago superesset.

“Quid referam duorum Lucullorum diremptam
morte concordiam ? Quid Pompeios ? quibus ne
hoc quidem saeviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis
Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic

 
vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc
evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem
deiecerat ; et post hunc tamen casum Sextus Pompeius non tantum dolori, sed etiam bello suffecit.

Innumerabilia undique exempla separatorum morte
fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam
horum paria conspecta sunt una senescentia. Sed
contentus nostrae domus exemplis ero; nemo enim
tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli
queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum
lacrimas concupisse,

Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero
idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium
successioni praeparatum suae perdidit ; denique ne
singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit
et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus
mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat,
sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum
omnium capacissimum eius pectus victorque divus
Augustus non gentium tantummodo externarum, sed
etiam dolorum fuit.

Gaius Caesar, divi Augusti, avunculi mei magni
nepos, circa primos iuventae suae annos Lucium
fratrem carissimum sibi princeps iuventutis principem
eiusdem iuventutis amisit in apparatu Parthici belli

 
et graviore multo animi vulnere quam postea corporis
ictus est ; quod utrumque et piissime idem et fortissime tulit.

Ti. Caesar patruus meus Drusum Germanicum
patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem,
intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas
Romano subicientem imperio in complexu et in
osculis suis amisit. Modum tamen lugendi non sibi
tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non
solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui
sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit
iudicavitque non militandi tantum disciplinam esse
servandam sed etiam dolendi. Non potuisset ille
lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.

M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo
a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra
se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra
 se cerneret, fratrem interfectum audivit.

Fortuna
impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos
facis ! Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium
suorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii
frater duci iubebatur ad supplicium ! Tulit hoc tamen
tam triste vulnus eadem magnitudine animi M.
Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc
fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri
parentare.

Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me
quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu
aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse,
vinci non posse. Amisi Germanicum fratrem, quem
quomodo amaverim, intellegit profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament ; sic
tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem
quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec
facerem, quod reprehendi posset in principe.”

Haec ergo puta tibi parentem publicum referre
exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in-
tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est
funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo
itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut
inique ; potest enim haec adversus privatas domos
ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius
implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi-
 naria ?

Faciamus licet illi convicium non nostro
tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur ;
adversus omnis se preces omnisque querimonias
exiget. Hoc fuit in rebus humanis fortuna, hoc erit.
Nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet ;
ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas
quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas
per templa aditur, et atram laureatis foribus induet
 vestem.

Hoc unum obtineamus ab illa votis ac
precibus publicis, si nondum illi genus humanum

 
placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia
respicit : hunc principem lapsis hominum rebus
datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum
velit! Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo
omnium principum mitis !

Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo
ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre
aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem
manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus,
abstinet ; debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo
 homini fas est per divina ire vestigia. Quamvis sint

in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe
illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse
ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris
exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis
iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere,
quod acciderat, nec molliter et effeminate ; nam et
non sentire mala sua non est hominis et non ferre
non est viri.

Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc
praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum,
quem rerum natura in exitium opprobriumque humani

 
generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.

C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non
magis dolere quam gaudere principaliter posset,
conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori
non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro
et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii!
Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit !

Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam
capillumque summittens modo tondens Italiae ac
Siciliae oras errabundus permetiens et numquam
satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem,
eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac
pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus ferebat,
qua secundarum elatus eventu super humanum in-
 tumeseebat modum.

Procul istud exemplum ab omni
Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis
sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate
irritare aut alienis malis obiectare minime humano
solacio.

Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est
tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia,
quae et optime felicitatem extollunt et facillime
minuunt calamitatem eademque et ornamenta

 
maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te
studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat
 introitum dolor.

Fratris quoque tui produc memoriam
aliquo scriptorum monimento tuorum ; hoc enim
unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas
noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae
per constructionem lapidum et marmoreas moles aut
terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem
constant, non propagant longam diem, quippe et
ipsa intereunt ; immortalis est ingeni memoria.
Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ; melius
illum duratura semper consecrabis ingenio quam
irrito dolore lugebis.

Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc
agi apud te causa eius non potest—omnia enim illa,
quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit,
invisa sunt,—tunc tamen erit agenda, cum primum
aequiorem te illi iudicem dies fecerit ; tunc enim
poteris in gratiam eum illa redire. Nam multa
providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa
etiamnunc dabit, quibus redimat ; denique ipsum
 hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.

Noli ergo
contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo.
Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt
approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad
minima deducere ; sed alio istas vires servet suas,

 
nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen
dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ;
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate
 contrahitur.

Numquam autem ego a te, ne ex toto
maereas, exigam. Et scio inveniri quosdam durae
magis quam fortis prudentiae viros, qui negent doliturum esse sapientem. Hi non videntur mihi unquam
in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis
fortuna superbam sapientiam et ad confessionem
 eos veri etiam invitos compulisset.

Satis praestiterit
ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit; ut quidem nullum omnino esse eum
patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est.
Hunc potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et
piae mentis est nec motae. Fluant lacrimae, sed
eaedem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore,
sed idem et finiantur ; sic rege animum tuum, ut et
 sapientibus te adprobare possis et fratribus.

Effice,
ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere,
ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi
poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam
flebilem feceris; naturale est enim, ut semper
animus ab eo refugiat, ad quod eum tristitia rever-
 titur.

Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis
sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis

 
constantiam. Omnia dicta eius ac facta et aliis
expone et tibimet ipse commemora. Qualis fuerit
cogita qualisque sperari potuerit. Quid enim de illo
non tuto sponderi fratre posset ?

Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et
hebetato animo composui. Quae si aut parum
respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori
videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare
consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et
quam non facile latina ei homini verba succurrant.
quem barbarorum inconditus et barbaris quoque
humanioribus gravis fremitus circumsonat.