Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate
muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et
mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici,
non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque
libenter haerent et incubant, nec spem concepissem
tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso
crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur
animi et magno experimento approbata virtus tua.

Non est ignotum, qualem te in persona patris tui
gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti,
excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio
an et optaveris; permittit enim sibi quaedam contra
bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti

 
Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti;
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites
illam unam patere servitutis fugam, non favisti
consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique
lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non
tamen hilari fronte texisti; et haec illo saeculo, quo
 magna pietas erat nihil impie facere.

Ut vero
aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium,
in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti
morte ac restituisti in publica monumenta libros,
quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
Optime meruisti de Romanis studiis : magna illorum
pars arserat ; optime de posteris, ad quos veniet
incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ;
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam
diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam
diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus,
quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio,
 animo, manu liber.

Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res
pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam
et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus
hominum, in pectora receptus vetustatem nullam

 
timet; at illorum carnificum cito scelera quoque,
quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.

Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum
tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum
continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide,
quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus
tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et,
ut scires hanc quoque plagam esse sanandam,
ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii
itaque molliter agant et blandiantur ; ego confligere
cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque
oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam
ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit,
favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas
licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii
locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis ?

Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae
adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et
adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et
paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem
occupationem proficiente solacio transeunt; illud
ipsum naturale remedium temporis, quod maximas
quoque aerumnas componit, in te una vim suam
perdidit.

Tertius iam praeterit annus, cum interim
nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et
corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit

 
eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quem-
admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum
surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et
misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate
pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.

Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura-
tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens
adhuc restringenda vis ; vehementius contra in-
veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque
sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt;
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos
scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus
verterunt. Non possum nunc per obsequium nec
molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.

Scio a praeceptis incipere omnis, qui monere
aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc
interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara
opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat 
 animum ad speciosa stupenti.

Duo tibi ponam
ante oculos maxima et sexus et saeculi tui exempla:
alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori,
alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non
tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed
cito animum in sedem suam reposuit.

Octavia et

 
Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant
filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa.
Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer
incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare,
adulescentem animo alacrem, ingenio potentem,
sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut
opibus non mediocriter admirandae, patientem
laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque
imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare
voluisset, laturum ; bene legerat nulli cessura ponderi
fundamenta.

Nullum finem per omne vitae suae
tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces
salutare aliquid adferentis ; ne avocari quidem se
passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa.
Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico
non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam
orbitatem iudicans lacrimas amittere. Nullam habere
imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri
mentionem. Oderat omnes matres et in Liviam
maxime furebat, quia videbatur ad illius filium
transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitu-
dini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens,
carmina celebrandae Marcelli memoriae composita
aliosque studiorum honores reiecit et aures suas
adversus omne solacium clusit. A sollemnibus
officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae

 
nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se
et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem
vestem non deposuit, non sine contumelia omnium
suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.

Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum
principem, iam magnum ducem; intraverat penitus
Germaniam et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos
esse Romanos notum erat. In expeditione decesserat
ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace
mutua prosequentibus nec optare quod expediebat
audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille
pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque
et totius Italiae desiderium, per quam effusis in
officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem
ductum erat funus triumpho simillimum.

Non
licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi
sermonem oris haurire. Longo itinere reliquias
Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus
rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum
tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum
posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat
Caesare aut aequom Tiberio salvo. Non desiit

 
denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi
privatim publiceque repraesentare, libentissime de
illo loqui, de illo audire : cum memoria illius vixit;
quam nemo potest retinere et frequentare, qui illam
tristem sibi reddidit.

Elige itaque, utrum exemplum putes probabilius.
Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum :
aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem 
desideras ; triste matribus omen occurres ; volup-
tates honestas, permissas, tamquam parum decoras
fortunae tuae reicies ; invisa haerebis in luce et aetati
tuae, quod non praecipitet te quam primum et finiat,
infestissima eris ; quod turpissimum alienissimumque
est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te
vivere nolle, mori non posse.

Si ad hoc maximae
feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius,
non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ;
quae enim, malum, amentia est poenas a se infelici-
tatis exigere et mala sua novo augere ! Quam in
omni vita servasti morum probitatem et verecundiam,
in hac quoque re praestabis ; est enim quaedam et
dolendi modestia. Illum ipsum iuvenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque

 
faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis vivus
solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.

Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri
die oculos matris exsiccem. Ad arbitrum tecum
veniam ; hoc inter nos quaeretur, utrum magnus
dolor esse debeat an perpetuus. Non dubito quin
Iuliae Augustae, quam familiariter coluisti, magis
tibi placeat exemplum ; illa te ad suum consilium
 vocat.

Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo,
philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem
profuisse sibi confessa est, plus quam populum
Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere,
plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo
titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus
quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in
1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi
numerum deesse sentiret. Hic, ut opinor, aditus
1111

fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae
custodem diligentissimam : “Usque in hunc diem,
Iulia, quantum quidem ego sciam—adsiduus viri tui
comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur
nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum
motus—dedisti operam, ne quid esset quod in te
quisquam reprenderet ;

nec id in maioribus modo

 
observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam,
liberrimam principum iudicem, velles ignoscere.
Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo
fastigio collocatos multarum rerum veniam dare,
nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque
re tuus mos est, ne quid committas, quod minus
aliterve factum velis.

Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem
amicis et intractabilem praestes. Non est enim quod
ignores omnes hos nescire, quemadmodum se gerant,
loquantur ahquid coram te de Druso an nihil, ne aut
obhvio clarissimi iuvenis illi faciat iniuriam aut mentio
 tibi.

Cum secessimus et in unum convenimus, facta
eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ;
coram te altum nobis de illo silentium est. Cares
itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non
dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in
 aevum omne sis prorogatura.

Quare patere, immo
accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas
aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec
hoc grave duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi
 casu partem mali putant audire solacia.

Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum
fortunam tuam qua deterior est aspicis : non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos,

 
non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in-
crementa studiorum ; ultimam illam faciem rerum
premis ; illi, tamquam si parum ipsa per se horrida
 sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri!

Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem
gerere, ubi secundo cursu vita procedit; ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens
ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet,
 quod animum probet.

Proinde ne summiseris te,
immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum
supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita. Nulla re maior invidia fortunae fit quam
aequo animo.” Post haec ostendit illi filium in-
columem, ostendit ex amisso nepotes.

Tuum ilhc, Marcia, negotium actum, tibi Areus
adsedit ; muta personam—te consolatus est. Sed
puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit—non permulceo te nec extenuo
calamitatem tuam.

Si fletibus fata vincuntur, conferamus ;
eat omnis inter luctus dies, noctem sine
somno tristitia consumat ; ingerantur lacerato pectori
manus et in ipsam faciem impetus fiat atque omni se
genere saevitiae profecturus maeror exerceat. Sed
si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota
et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors
tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.

 
 Quare regamur nec nos ista vis transversos auferat!

Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus
eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ; at ille vel in naufragio laudandus
quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.

"At enim naturale desiderium suorum est."
Quis negat, quam diu modicum est ? Nam discessu,
non solum amissione carissimorum necessarius morsus
est et firmissimorum quoque animorum contractio.
Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura
 imperavit.

Aspice mutorum animalium quam
concitata sint desideria et tamen quam brevia:
vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec
diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et
silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata
redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ;
aves cum stridore magno inanes nidos circum-
fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus
suos repetunt ; nec ulli animali longum fetus sui
desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec
tantum, quantum sentit, sed quantum constituit,
adficitur.

Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus
frangi, primum magis feminas quam viros, magis
barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines,
magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat.
Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in

 
omnibus servant ; apparet non esse naturale quod
 varium est.

Ignis omnes aetates omniumque urbium
cives, tam viros quam feminas uret ; ferrum in omni
corpore exhibebit secandi potentiam. Quare ? quia
vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam
constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem alius
aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio
de non timendis terribilis.

Deinde quod naturale est non decrescit mora;
dolorem dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae
 ferociae tempus enervat.

Manet quidem tibi, Marcia,
etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse
callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed
pertinax et obstinata ; tamen hanc quoque tibi aetas
minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus
 relaxabitur. Nunc te ipsa custodis ;

multum autem
interest, utrum tibi permittas maerere an imperes.
Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare,
nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat !
Ipsa illi renuntia !

"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora-

 
tione nostri, si id non fit naturae iussu ? " Quod
nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed
ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis
 non admonemur casibus illos esse communes.

Tot
praeter domum nostram ducuntur exsequiae : de
morte non cogitamus ; tot acerba funera : nos togam
nostrorum infantium, nos militiam et paternae
hereditatis successionem agitamus animo; tot
divitum subita paupertas in oculos incidit : et nobis
numquam in mentem venit nostras quoque opes
aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis
corruamus : quasi ex inopinato ferimur ; quae multo
 ante provisa sunt, languidius incurrunt.

Vis tu scire
te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios
tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum
aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum
ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne
volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta
librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone
tergum ceciderit, exclama: " Non decipies me,
fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes.
Scio quid pares ; alium quidem percussisti, sed me
 petisti."

Quis umquam res suas quasi periturus
aspexit ? Quis umquam nostrum de exilio, de
egestate, de luctu cogitare ausus est ? Quis non,
si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen

 
respuat et in capita inimicorum aut ipsius in-
tempestivi monitoris abire illa iubeat ? " Non
 putavi futurum."

Quicquam tu putas non futurum,
quod scis posse fieri, quod multis vides evenisse ?
Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret :
 
 Cuivis potest accidere quod cuiquam potest! 
 
Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est ; et tua innocentia sub ictu est. Error
decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam
pati nos posse providimus. Aufert vim praesentibus
malis qui futura prospexit.

Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex
adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et
exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum
nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in-
certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique
apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et
ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur;
alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca
 usque ad finem perseverabunt.

Itaque non est quod
nos suspiciamus tamquam inter nostra positi; mutua
accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus
ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in
promptu habere quae in incertum diem data sunt et

 
appellatos sine querella reddere : pessimi debitoris est
 creditori facere convicium.

Omnes ergo nostros, et
quos superstites lege nascendi optamus et quos prae-
cedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare de-
bemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo
nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe
admonendus est animus, amet ut recessura, immo
tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est,
 tamquam exempto auctore possideas.

Rapite ex
liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date
et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de
hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem
dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est,
instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam
contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina
rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !

Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo
natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus, hoc illum fatum
 ab utero statim prosequebatur.

In regnum fortunae
et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris
impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios
ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium;
alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios

 
per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum
fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet,
sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ;
alios morborum varis generibus emaceratos diu inter
vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libi-
dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et
poenis et muneribus errabit.

Quid opus est partes deflere ? Tota flebilis
vita est; urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis
maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores
humani pectoris vis dispensanda. Quae deinde ista
suae publicaeque condicionis oblivio est ? Mortalis
nata es, mortales peperisti. Putre ipsa fluidumque
corpus et causis morborum repetita sperasti tam
 imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?

De-
cessit filius tuus ; id est, decucurrit ad hunc finem, ad
quem quae feliciora partu tuo putas properant. Hoc
omnis ista quae in foro litigat, spectat in theatris, in
templis precatur turba dispari gradu vadit; et quae
diligis, veneraris et quae despicis unus exaequabit
cinis. Hoc videlicet dicit illa Pythicis oraculis ad-
 scripta vox : NOSCE TE. Quid est homo ?

Quolibet

 
quassu vas et quolibet fragile iactatu. Non tempestate magna, ut dissiperis, opus est; ubicumque
arietaveris, solveris. Quid est homo ? Imbecillum
corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme,
alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias
proiectum; cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet
ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis-
que contextum et lineamentis exterioribus nitidum,
frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et
otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum
modo inopia deficit, modo copia rumpitur; anxiae sol-
licitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis,
quem pavor repentinus aut auditus ex improviso 
sonus auribus gravis excutit; sollicitudinis semper
 sibi nutrimentum, vitiosum et inutile.

Miramur in hoc
mortem, quae unius singultus opus est ? Numquid
enim, ut concidat, magni res molimenti est ? Odor
illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et
sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quo-
cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium,
non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque
non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam

 
auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam
contemptum animal movet ! in quantas cogitationes
 oblitum condicionis suae venit !

Immortalia, aeterna
volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit,
cum interim longa conantem eum mors opprimit et
hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.

Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum
sua spectat incommoda an eius qui decessit ? Utrum
te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates
cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere
potuisti ? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius
efficies detrimentum tuum ; minus enim homines de-
siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per-
ceperant. Si confessa fueris percepisse magnas
voluptates, oportet te non de eo quod detractum est
 queri, sed de eo gratias agere quod contigit.

Pro-
venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex
ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et
frivola animorum oblectamenta summa diligentia
nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque
et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus
non fructus educationis ipsa educatio est. Licet itaque
nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti,
quod amasti, fructus est.

 
 " At potuit longior esse, maior."

Melius tamen
tecum actum est quam si omnino non contigisset,
quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu
felicem esse an numquam, melius est discessura nobis
bona quam nulla contingere. Utrumne malles de-
generem aliquem et numerum tantum nomenque filii
expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus
fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito
pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia
 tamquam properans

? Nulli fere et magna bona et
diuturna contingunt ; non durat nec ad ultimum exit
nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu
daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest.
Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui
non liceret filio. Circumfer per omnem notorum,
ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi
ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes ; ne deos quidem fabulae immunes
reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum
esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam,
omnis; nullam tam miseram nominabis domum, quae
 non inveniat in miseriore solacium.

Non me hercules
tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te

 
levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium
numerum produxero. Malivolum solacii genus est
turba miserorum ; quosdam tamen referam, non ut
scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est
enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias
fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A
felicissimo incipiam.

L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius
et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut
effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur,
quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus,
quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec
invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam
felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat,
qualis Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene
illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo
agitur constabit, non esse maximum malum quod
etiam ad felicissimos pervenit.

Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui
in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum
iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite
perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti
et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam

 
ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.

Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius
primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et
fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus
me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem
destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit
oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae
mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum
redit vultum.

Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo
vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen,
duos filios in adoptionem dedit, duos quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum
Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti
factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius
 quam publico damno solveretur.

Vides quam magno
animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et

 
quem magis poterat permovere tanta mutatio ?
Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit
tamen tristem Paulum Persi videre.

Quid nunc te per innumerabilia magnorum
virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi
non difficilius sit invenire felices ? Quota enim quae-
que domus usque ad exitum omnibus partibus suis
constitit? in qua non aliquid turbatum est ? Unum
quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita :
Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter
collegas inimicissimos concordem fortunam.

L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii
interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti,
ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno
ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam
geminum funus renuntiatum est, processit ad solita
imperii officia. Quis minus potest quam unum diem
duobus filis dare ? Tam cito liberorum luctum finivit,
qui consulatum anno luxerat.

C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano
continere felicitatem suam posset, audit decessisse
filiam publica secum fata ducentem. In oculis erat

 
iam Cn. Pompeius non aequo laturus animo quemquam
alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quae gravia illi videbantur, etiam
cum in commune crescerent. Tamen intra tertium
diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit
quam omnia solebat.

Quid aliorum tibi funera Caesarum referam ?
Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut
sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos
quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic
suam fortunam in potestate habere quemadmodum
 alienam.

Divus Augustus amissis liberis, nepotibus,
exhausta Caesarum turba adoption desertam domum
fulsit ; tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res
agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem
 queri. Ti.

Caesar et quem genuerat et quem adopta-
verat amisit ; ipse tamen pro rostris laudavit filium
stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere
arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ;
experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam
patienter posset suos perdere.

Videsne quanta copia virorum maximorum sit, quos

a The Latin expression is reminiscent of Virgil, Aeneid,
ix. 641 sq:
Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos.
b An allusion to the later apotheosis of Augustus.
c Germanicus, his nephew.
d Drusus, who was poisoned by Sejanus, the imperial
favourite, in A.D. 23. (Tacitus, Annals, iv. 8.)
e i.e., the emperor in his capacity of Pontifex Maximus.
f A veiled allusion to the spectacular overthrow of Sejanus
himself, eight years later.

 
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos 
tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque
congesta erant ? Sed videlicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu vastat omnia agitque ut sua.
Iube singulos conferre rationem ; nulli contigit im-
pune nasci.

Scio quid dicas : " Oblitus es feminam te con-
solari, virorum refers exempla." Quis autem dixit
naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ? Par illis, mihi
crede, vigor, par ad honesta, libeat, facultas est ;
dolorem laboremque ex aequo, si consuevere, patiuntur.

In qua istud urbe, di boni, loquimur ? In qua
regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt : Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum ;
in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in-
signem audaciam tantum non in viros transcripsimus :
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco,
Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam
 feminas equo donavimus.

Quod si tibi vis exempla
referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint,
non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor-

 
nelias dabo : primam Scipionis filiam, Gracchorum
matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus
recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos
nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos
etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et
occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen
miseramque dicentibus : " Numquam," inquit,
" non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."

Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in-
genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis
tot rogationibus intra penates interemptum suos,
amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam
mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam
ipse leges tulerat.

Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si
tela, quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias
exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem conti-
nuit ? Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus
nulli longa pax, vix indutiae sunt. Quattuor liberos
sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere
telum, quod in confertum agmen inmissum est:
mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia
 damnove praetervehi ? At hoc

iniquior fortuna fuit,
quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam

 
tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di-
videre ; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et
ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto
abstulit ; habes ex illo duas filias, si male fers, magna
onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut
 illas cum videris, admonearis filii, non doloris !

Agri-
cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit,
subolem ex illis residuam fovet et in amissarum
vicem semina statim plantasque disponit ; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum
veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.

Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et
vacantem locum exple et unum dolorem geminato
solacio leva ! Est quidem haec natura mortalium, ut
nihil magis placeat quam quod amissum est ; ne-
quiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio.
Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna,
etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus
quam solacia ; respice tot nepotes, duas filias. Dic
illud quoque, Marcia : " Moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur ; nunc video exempto discrimine eodem modo
malos bonosque iactari."

"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem,

 
iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere."
Quis negat grave esse ? Sed humanum est. Ad hoc
genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares,
metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres
et optares et, quod est pessimum, numquam scires,
cuius esses status.

Si quis Syracusas petenti diceret: "Omnia incommoda, omnes voluptates futurae peregrinationis tuae
ante cognosce, deinde ita naviga. Haec sunt, quae
mirari possis : videbis primum ipsam insulam ab Italia
angusto interscissam freto, quam continenti quondam
cohaesisse constat ; subitum illo mare irrupit et
 
 Hesperium Siculo latus abscidit. 
 
Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris
verticem perstririgere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia
 sorbentem.

Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum
stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi
primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen
integrum subter tot maria et ab confusione peioris
 undae servatum reddidit.

Videbis portum quietissimum omnium, quos aut natura posuit in tutelam
classium aut adiuvit manus, sic tutum, ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit.
Videbis ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captivorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis nativus carcer incluserat, ipsam ingentem civitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interventu solis.

Sed cum omnia ista cognoveris, gravis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis, iustitiae, legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, vitae etiam post exilium! Alios uret, alios verberabit, alios ob levem offensam detruncari iubebit, accerset ad libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit simul binis coire. Audisti quid te invitare possit, quid absterrere; proinde aut naviga autresiste.”

Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? 
 Dicit omnibus nobis natura: “Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris; fortasse muti nascentur. Esse aliquis ex illis tam servator patriae quam proditor poterit.

Non est quod desperes tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone

 
tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta
sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare et
laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in
ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem;
nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum
non acerbum funus est, quod parens sequitur." Post
has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia
liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.

Hanc imaginem agedum ad totius vitae in-
troitum refer. An Syracusas viseres deliberanti tibi
quicquid delectare poterat, quicquid offendere, ex-
posui ; puta nascenti me tibi venire in consilium :

" Intraturus es urbem dis, hominibus communem,
omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem. Vide-
bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere
omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque
spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem. Videbis nocturnam lunae
successionem, a fraternis occursibus lene remissum-
que lumen mutuantem et modo occultam modo
toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque
 mutabilem, semper proximae dissimilem.

Videbis
quinque sidera diversas agentia vias et in contrarium

 
praecipiti mundo nitentia : ex horum levissimis motibus fortunae populorum dependent et maxima ac
minima proinde formantur, prout aequum iniquumve
sidus incessit. Miraberis conlecta nubila et cadentis
 aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.

Cum
satiatus spectaculo supernorum in terram oculos
deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque mira-
bilis : hinc camporum in infinitum patentium fusa
planities, hinc montium magnis et nivalibus surgentium iugis erecti in sublime vertices ; deiectus
fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque
diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia
et tantum silvarum cum suis animalibus aviumque concentu dissono ;

varii urbium situs et seclusae nationes
locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub-
trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae 
circumfunduntur ; adiuta cultu seges et arbusta sine
cultore feritatis ; et rivorum lenis inter prata dis-
cursus et amoeni sinus et litora in portum recedentia ;
sparsae tot per vastum insulae, quae interventu suo
 maria distinguunt.

Quid lapidum gemmarumque
fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas
interfluens et in mediis terris medioque rursus mari
aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus,

 
continuationem gentium triplici sinu scindens et in-
 genti licentia exaestuans ?

Videbis hic inquietis et
sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti ter-
restria magnitudine animalia, quaedam gravia et
alieno se magisterio moventia, quaedam velocia et
concitatis perniciora remigis, quaedam haurientia
undas et magno praenavigantium periculo efflantia.
Videbis hic navigia quas non novere terras quaerenda;
videbis nihil humanae audaciae intemptatum erisque
et spectator et ipse pars magna conantium ; disces
docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias
 quae ornent, alias quae regant.

Sed istic erunt mille
corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et
venena et naufragia et intemperies caeli corporisque
et carissimorum acerba desideria et mors, incertum
facilis an per poenam cruciatumque. Delibera tecum
et perpende, quid velis : ut ad illa venias, per illa
exeundum est." Respondebis velle te vivere ?
Quidni ? immo, puto, ad id non accedes, ex quo
tibi aliquid decuti doles ! Vive ergo ut convenit.
" Nemo," inquis, " nos consuluit." Consulti sunt de
nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitae
nossent, in hanc nos sustulerunt.

Sed ut ad solacia veniam, videamus primum
quid curandum sit, deinde quemadmodum. Movet

 
lugentem desiderium eius quem dilexit. Id per se
tolerabile esse apparet ; absentis enim afuturosque,
dum vivent, non flemus, quamvis omnis usus nobis
illorum cum aspectu ereptus sit. Opinio est ergo,
quae nos cruci at, et tanti quodque malum est, quanti
illud taxavimus. In nostra potestate remedium habe-
mus. Iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus,
dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus.

Movet et illud lugentem : " Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus
gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam
ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos
 eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas :

" Non movent me detrimenta mea; etenim non
est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut
mancipium moleste fert, cui quicquam in filio re-
spicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te,
Marcia, movet ? utrum quod filius tuus decessit,
an quod non diu vixit ? Si quod decessit, semper
debuisti dolere ; semper enim scisti moriturum.

Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae
nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas
imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina

 
igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia
et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum
tyrannos : luserunt ista poetae et vanis nos agitavere
terroribus.

Mors dolorum omnium exsolutio est et
finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in
illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur
iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur,
et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec
malum est ; id enim potest aut bonum aut malum
esse, quod aliquid est ; quod vero ipsum nihil est et
omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ;
mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam.
Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec
potest miser esse qui nullus est.

Excessit filius tuus
terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et
aeterna pax. Non paupertatis metu, non divitiarum
cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis
stimulis incessitur; non invidia felicitatis alienae
tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis
verecundae aures verberantur ; nulla publica clades
prospicitur, nulla privata ; non sollicitus futuri pendet
ex eventu semper incertiora rependenti. Tandem
ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.

O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut
optimum inventum naturae laudatur expectaturque,
sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit,

 
sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive
iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit,
sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus
finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis
melius merita quam de is, ad quos venit antequam
 invocaretur ! Haec servitutem invito domino remittit ; haec captivorum catenas levat ;

haec e carcere
educit quos exire imperium impotens vetuerat ; haec
exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis
iaceat ; haec, ubi res communis fortuna male divisit
et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat
omnia ; haec est, post quam nihil quisquam alieno
fecit arbitrio ; haec est, in qua nemo humilitatem
suam sensit ; haec est, quae nulli non patuit ; haec
est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est,
inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium,
quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum,
ut servare animum salvum ac potentem sui possim :
 habeo quod appellem.

Video istic cruces non unius
quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas : capite
quidam conversos in terram suspendere, alii per
obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo ex-
plicuerunt ; video fidiculas, video verbera, et membris
singulis articulis singula nocuerunt machinamenta.
At video et mortem. Sunt istic hostes cruenti, cives
superbi; sed video istic et mortem. Non est molestum

 
servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu
ad libertatem transire. Caram te, vita, beneficio
mortis habeo !

Cogita quantum boni opportuna mors habeat., quam
multis diutius vixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli
valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adiectio
fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu
suo caesas et ex illo proelio, in quo prima acies senatus
fuit,—quam infelices reliquiae sunt !—ipsum imperatorem superfuisse ; vidit Aegyptium carnificem et
sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit,
etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus : quid enim erat turpius quam Pompeium
vivere beneficio regis ?

M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique
filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori
potuit. Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut
etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia

 
vendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia,
bella, rapinas, tantum Catilinarum.

M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa
ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium,
nonne illi bene actum foret ? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc
annorum adiectio paucissimorum virum libertati non
suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem
fugere, Pompeium sequi.
Nihil ergo illi mali immatura mors attulit ; omnium
etiam malorum remisit patientiam.

" Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse—comprende quantum plurimum procedere homini licet : quantum est ? Ad
brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti
in pactum hoc prospicimus hospitium. De nostris
aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum
volvit ? Computa urbium saecula ; videbis quam
non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur.
Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.

Terram hanc cum
urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris
puncti loco ponimus ad universa referentes ; minorem
portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni
tempori comparetur, cuius maior est mensura quam

 
mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens
remetiatur. Quid ergo interest id extendere, cuius
quantumcumque fuerit incrementum non multum
aberit a nihilo ? Uno modo multum est quod vivimus,
 si satis est.

Licet mihi vivaces et in memoriam
traditae senectutis viros nomines, centenos denosque
percenseas annos : cum ad omne tempus dimiseris
animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi
differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.

Deinde sibi maturus
decessit ; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi
iam ultra supererat. Non una hominibus senectus
est, ut ne animalibus quidem. Intra quattuordecim
quaedam annos defetigavit, et haec illis longissima
aetas est quae homini prima ; dispar cuique vivendi
facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.

Fixus est cuique
terminus ; manebit semper, ubi positus est, nec illum
ulterius diligentia aut gratia promovebit. Sic habe,
te illum ex consilio perdidisse. Tulit suum
Metasque dati pervenit ad aevi.

Non est itaque quod sic te oneres : " Potuit diutius
vivere." Non est interrupta eius vita nec umquam se
annis casus intericit. Solvitur quod cuique pro-
missum est ; eunt via sua fata nec adiciunt quicquam

 
nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac
studia sunt ; habebit quisque quantum illi dies primus
adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit, iter
mortis ingressus est accessitque fato propior et illi
ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de-
trahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non
putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam ver-
gere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas
ferat. Agunt opus suum fata ; nobis sensum nostrae
necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso
vitae nomine latet ; infantiam in se pueritia convertit,
pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit. In-
crementa ipsa, si bene computes, damna sunt.

Querens, Marcia, non tam diu filium tuum
vixisse quam potuisset ? Unde enim scis an diutius
illi expedient vivere ? an illi hac morte consultum
sit ? Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam
bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedent!
tempore timendum sit ? Labant humana ac fluunt
neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera
est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis
optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque
 rerum nihil nisi quod praeterit certum est.

Quis tibi
recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa
pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con-

 
servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se-
nectutem inlaesum perferret formae decus ? Cogita
animi mille labes ; neque enim recta ingenia qualem
in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem
pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ; aut sera
eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare
speciosa principia, aut in popinam ventremque pro-
cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid
 essent, quid biberent.

Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non
simplici cum dolore pudenda curantium ; post haec
exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius),
carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam
Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi,
quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium,
cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita
humana, nihil tam insidiosum ; non me hercules quis-
quam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Ita-
que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto,
brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.

Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo con-

 
giarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum
liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat
Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed
escendere. Decernebatur illi statua in Pompei
theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ;
exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire. Quid
 ergo ? Non rumperetur supra cineres Cn.

Pompei
constitui Seianum et in monimentis maximi impera-
toris consecrari perfidum militem ? Consecratur 
subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni
mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano
pascebat, circumlatrare hominem etiam illum iam
 pedica captum incipiunt. Quid faceret ?

Si vivere
vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque
inexorabilis. Constituit filiam fallere. Usus itaque
balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se
quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam
per fenestram, ut videretur edisse, proiecit ; a cena
deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit.
Altero quoque die et tertio idem fecit ; quartus ipsa
infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus
itaque te: " Carissima," inquit, " filia et hoc unum

 
tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam
medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes."
Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tene-
 bras condidit.

Cognito consilio eius publica voluptas
erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt
consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an
mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne,
Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi-
nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse
fuit ? Paene non licuit !

Praeter hoc quod omne futurum incertum est
et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter
est animis cito ab humana conversatione dimissis ;
minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante
quam obdurescerent et altius terrena conciperent
liberati leviores ad originem suam revolant et facilius
 quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.

Nec
umquam magnis ingenis cara in corpore mora est ;
exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias

 
ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti
humana despicere. Inde est quod Platon clamat :
sapientis animum totum in mortem prominere, hoc
velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in
exteriora tendentem.

Quid ? tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene
prudentiam, victorem omnium voluptatium animum,
emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia,
honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ? Quicquid ad summum pervenit, ab exitu
prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta
virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo
 maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur;

vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia
commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic
ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi in-
 cremento locus non est, vicinus occasus est.

Fabianus
ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum
Romae fuisse statura ingentis viri ; sed hic cito
decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante
dixit ; non poterat enim ad illam aetatem pervenire,
quam praeceperat. Ita est : indicium imminentis
exitii nimia maturitas est ; adpetit finis ubi in-
crementa consumpta sunt.

Incipe virtutibus illum, non annis aestimare ;
satis diu vixit. Pupillus relictus sub tutorum cura

 
usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris
tutela semper. Cum haberet SUOS penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, eum vix
paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens
statura, pulchritudine, certo corporis robore castris
 natus militiam recusavit ne a te discederet.

Computa,
Marcia, quam raro liberos videant quae in diversis
domibus habitant; cogita tot illos perire annos
matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios
in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus,
ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo
recessit ; sub oculis tuis studia formavit excellentis
ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia,
 quae multorum profectus silentio pressit.

Adulescens
rarissimae formae in tam magna feminarum turba
viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum
quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum
dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio
suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono
 candidato valuisset.

Harum contemplatione vir-
tutum filium gere quasi sinu ! Nunc ille tibi magis
vacat, nunc nihil habet, quo avocetur; numquam

 
tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod
unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti;
cetera, exempta casibus, plena voluptatis sunt, si
modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum
 fuerit intellegis.

Imago dumtaxat fili tui perit et
effigies non simillima; ipse quidem aeternus melioris-
que nune status est, despoliatus oneribus alienis et
sibi relictus. Haec quae vides circumdata nobis,
ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula
animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur,
inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus.
Omne illi cum hac gravi carne certamen est, ne
abstrahatur et si dat ; nititur illo, unde demissus est.
Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque
pura et liquida visentem.

Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui
curras ; pessima eius et ipsi molestissima istic iacent,
ossa cineresque, non magis illius partes quam vestes
aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque
in terris relinquens sui fugit et totus excessit;
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur
et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi
excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit
animas.

Excepit illum coetus sacer, Scipiones

 
Catonesque, interque contemptores vitae et veneficio 
 liberos parens tuus, Marcia. Ille nepotem suum—
quamquam illic omnibus omne cognatum est—
applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum
siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium
ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ; utque
ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita
sciscitanti caelestium causas domesticus interpres.
Et in profunda terrarum permittere aciem iubet ;
 iuvat enim ex alto relicta respicere.

Sic itaque te,
Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita,
non illorum, quos noveras, sed tanto excelsiorum et
in summo locatorum. Erubesce quicquam humile
aut volgare cogitare et mutatos in melius tuos flere !
Aeternarum rerum per libera et vasta spatia dimissi
sunt ; non illos interfusa maria discludunt nec alti-
tudo montium aut inviae valles aut incertarum vada
Syrtium: omnia ibi plana et ex facili mobiles et
expediti et in vicem pervii sunt intermixtique
sideribus.

Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum
Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum
tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia
bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse
proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub-

 
 limior, dicere ;

“Cur te, filia, tam longa tenet aegri-
tudo ? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut
inique actum eum filio tuo iudices, quod integro
domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ?
Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ?
Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi
qui minimum cum illa contraxerant ? Regesne tibi
nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors
instantibus subtraxisset malis ? an Romanos duces,
quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati
detraxeris ? an nobilissimos viros clarissimosque
ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?

Respice patrem atque avum tuum : ille in alieni
percussoris venit arbitrium ; ego nihil in me cuiquam
permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me
quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra
diutissime lugetur qui felicissime moritur ? Coimus
omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et
anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!

Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus
nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi
aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos,

 
nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia
et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?

Iuvabat unius me saeculi facta componere in parte
ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot saecula,
tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum
est, licet visere ; licet surrectura, licet ruitura regna
prospicere et magnarum urbium lapsus et maris
 novos cursus.

Nam si tibi potest solacio esse desideri
tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia
sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus
solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio
est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus
ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in
altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina
avertet et commercio gentium rupto societatem
generis humani coetumque dissolvet ; alibi hiatibus
vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo
pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid
habitatur obducet necabitque omne animal orbe
submerso et ignibus vastis torrebit incendetque
mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus
renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent
et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia

 
uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.

Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum
deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis
et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua
elementa vertemur.”
Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam novit !