Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Ut auderem, multa me
impellebant. Primum videbar depositurus omnia
incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere
non potuissem, interim certe abstersissem ; deinde
plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad
excitandam te, si prior ipse consurrexissem ; praeterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem
meorum vincere L Itaque utcumque conabar manu
super plagam meam imposita ad obliganda vulnera
 vestra reptare.

Hoc propositum meum erant rursus
quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret,
sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia
irritarent et accenderent ; nam in morbis quoque
nihil est perniciosius quam immatura medicina.
Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret

 
et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se
ac tractari pateretur. Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos
moderandosque luctus composita evolverem, non
inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos
 esset, eum ipse ab illis comploraretur.

Ita in re
nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio
esset, sed exulceratio. Quid, quod novis verbis nec
ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus
erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput
adlevanti ? Omnis autem magnitudo doloris modum
excedentis necesse est dilectum verborum eripiat,
 cum saepe vocem quoque ipsam intercludat.

Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum
instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator.
Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut
desiderio tuo velis a me modum statui.

Vide quantum de indulgentia tua promiserim
mihi. Potentiorem me futurum apud te non dubito
quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim eum eo concurram, adero
prius illi et quibus excitetur ingeram ; omnia pro-
 feram et rescindam, quae iam obducta sunt.

Dicet
aliquis : " Quod hoc genus est consolandi, obliterata
mala revocare et animum in omnium aerumnarum

 
suarum conspectu conlocare vix unius patientem ? "
Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt,
ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia
lugubria admovebo ; hoc erit non molli via mederi,
sed urere ac secare. Quid consequar ? Ut pudeat
animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum
 vulnus in corpore tam cicatricoso.

Fleant itaque
diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum
motus conlabantur; at quorum omnes anni per
calamitates transierunt, gravissima quoque forti et
immobili constantia perferant. Unum habet adsidua
infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime
indurat.

Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis
luctibus ; ne natalem quidem tuum excepit. Amisisti
matrem statim nata, immo dum nascens, et ad vitam
quodammodo exposita es. Crevisti sub noverca,
quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta
vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti;
nulli tamen non magno constitit etiam bona noverca.
Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti,
et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo
faceret, intra tricensimum diem carissimum virum,
 ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.

Lugenti

 
tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus
liberis, quasi de industria in id tempus coniectis
malis tuis, ut nihil esset, ubi se dolor tuus reclinaret.
Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo
in te incursantis pertulisti. Modo modo in eundem
sinum, ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium
nepotum recepisti; intra vicesimum diem, quam
filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum
funeraveras, raptum me audisti. Hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.

Gravissimum est ex omnibus, quae umquam
in corpus tuum descenderunt, recens vulnus, fateor;
non summam cutem rupit, pectus et viscera ipsa divisit. Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen
vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum
horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac
sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur,
ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.

Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per
quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse
didicisti. Ecquid videor non timide tecum egisse ?
Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata
ante te posui.

Magno id animo feci; constitui enim vincere
dolorem tuum, non circumscribere. Vineam autem,

 
puto, primum si ostendero nihil me pati, propter
quod ipse dici possim miser, nedum propter quod
miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te
transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse
fortunam, quae tota ex mea pendet.

Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit,
nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus
me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse
magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae
 miseros solent facere.

Non est, quod de me aliis
credas ; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam,
quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.

Bona condicione geniti sumus, si eam non
deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset; unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum
in adventiciis rebus est et quod in neutram partem
magnas vires habeat. Nec secunda sapientem
evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim
semper, ut in se plurimum poneret, ut a se omne
 gaudium peteret. Quid ergo ?

Sapientem esse me
dico ? Minime ; nam id quidem si profiteri possem,
non tantum negarem miserum esse me, sed omnium
fortunatissimum et in vicinum deo perductum prae-

 
dicarem. Nunc, quod satis est ad omnis miserias
leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in
auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum
 scilicet, qui facile se ae suos tuentur.

Illi me iusserunt
stare adsidue velut in praesidio positum et omnis
conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo
ante quam incurrant. Illis gravis est, quibus repentina est ; facile eam sustinet, qui semper expectat.
Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit ; at qui futuro se bello ante bellum
paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumul-
 tuosissimus est, ictum facile excipiunt.

Numquam
ego fortunae credidi, etiam cum videretur pacem
agere ; omnia illa, quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui,
unde posset sine motu meo repetere. Intervallum
inter illa et me magnum habui ; itaque abstulit illa,
non avulsit. Neminem adversa fortuna comminuit,
 nisi quem secunda decepit.

Illi qui munera eius
velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici
propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos
et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros,
falsa et mobilia oblectamenta destituunt ; at ille,
qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit.
Adversus utrumque statum invictum animum tenet
exploratae iam firmitatis ; nam in ipsa felicitate,
quid contra infelicitatem valeret, expertus est.

Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi

 
semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso
ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil
habentia fronti suae simile. Nunc in his, quae mala
vocantur, nihil tam terribile ae durum invenio quam
opinio volgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures
venit et audientis tamquam triste et execrabile
ferit. Ita enim populus iussit ; sed populi scita ex
magna parte sapientes abrogant.

Remoto ergo iudicio plurium, quos prima
rerum species, utcumque credita est, aufert, videamus,
quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se
habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda : paupertas, ignominia, contemptus.
Adversus ista postea confligam ; interim primum
illud intueri volo, quid acerbi adferat ipsa loci commutatio.

" Carere patria intolerabile est." Aspice agedum
hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta
sufficiunt ; maxima pars istius turbae patria caret.
Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe
terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios
necessitas officii publici, alios imposita legatio, alios
luxuria opportunum et opulentum vitiis locum

 
quaerens, alios liberalium studiorum cupiditas, alios
spectacula ; quosdam traxit amicitia, quosdam industria laxam ostendendae virtuti nancta materiam;
quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem
eloquentiam—

nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia
ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et
" unde domo " quisque sit quaere. Videbis maiorem
partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in
maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non
 tamen suam.

Deinde ab hac civitate discede, quae
veluti communis potest dici, omnes urbes circumi;
nulla non magnam partem peregrinae multitudinis
habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et
opportunitas regionis plures adlicit ; deserta loca et
asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et
Cossuran, percense ; nullum invenies exilium, in quo
 non aliquis animi causa moretur.

Quid tam nudum
inveniri potest, quid tam abruptum undique quam
hoc saxum ? Quid ad copias respicienti ieiunius ?
Quid ad homines inmansuetius ? Quid ad ipsum
loci situm horridius ? Quid ad caeli naturam intemperantes ? Plures tamen hic peregrini quam cives
consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum'
gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam
 abduxerit.

Invenio qui dicant inesse naturalem
quandam irritationem animis commutandi sedes et
transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta
homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur

 
et cogitationes suas in omnia nota atque ignota
dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum
 laetissima.

Quod non miraberis, si primam eius
originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi
concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit;
caelestium autem natura semper in motu est, fugit
et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum
inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol labitur
adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo
refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit ; perpetua eius agitatio et aliunde alio
 commigratio est.

Omnia volvuntur semper et in
transitu sunt ; ut lex et naturae necessitas ordinavit,
aliunde alio deferuntur ; eum per certa annorum
spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae
venerant. I nunc et humanum animum ex isdem,
quibus divina constant, seminibus compositum moleste
ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura
adsidua et citatissima commutatione vel delectet se
vel conservet.

A caelestibus agedum te ad humana converte ; videbis gentes populosque universos mutasse
sedem. Quid sibi volunt in mediis barbarorum regionibus Graecae urbes ? quid inter Indos Persasque
Macedonicus sermo ? Scythia et totus ille ferarum
indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae

 
Ponticis impositas litoribus ostentat ; non perpetuae
hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas
 obstiterunt. Atheniensis in Asia turba est ;

Miletus
quinque et septuaginta urbium populum in diversa
effudit ; totum Italiae latus, quod infero mari adluitur,
maior Graecia fuit. Tuscos Asia sibi vindicat;
Tyrii Africam incolunt, Hispaniam Poeni; Graeci
se in Galbam immiserunt, in Graeciam Galli; Pyre-
naeus Germanorum transitus non inhibuit—

per invia,
per incognita versavit se humana levitas. Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt. Alii
longo errore iactati non iudicio elegerunt locum, sed
lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi
ius in ahena terra fecerunt ; quasdam gentes, cum
ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.

Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit. Alios excidia urbium suarum
hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt ; alios domestica seditio summovit ; alios
nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas
vires emisit; alios pestilentia aut frequentes
terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli

 
vitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius
laudatae fama corrupit. Alios alia causa excivit
 domibus suis ;

illud utique manifestum est, nihil
eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus
generis humani discursus est ; cotidie aliquid in tam
magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta
iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus
aut in accessionem validioris conversis oriuntur.
Omnes autem istae populorum transportationes quid
aliud quam publica exilia sunt ? Quid te tam longo
 circumitu traho ?

Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa
Tiberis regna Arcadum conlocantem ? Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul
 victoresque per alienas terras dissipavit ?

Romanum
imperium nempe auctorem exulem respicit, quem
profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem
necessitas et victoris metus longinqua quaerentem
in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias
in omnem provinciam misit! Ubicumque vicit
Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum
libentes nomina dabant et relictis aris suis trans
 maria sequebatur colonos senex.

Res quidem non
desiderat plurium enumerationem; unum tamen
adiciam, quod in oculos se ingerit. Haec ipsa insula
saepe iam cultores mutavit. Ut antiquiora, quae
vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii,
qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula

 
consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est,
utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus
an natura importuosi maris; nam in causa non
fuisse feritatem accolarum eo apparet, quod maxime
tunc trucibus et inconditis Galliae populis se inter-
 posuerunt.

Transierunt deinde Ligures in eam,
transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus 
apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque
genus calciamenti quod Cantabris est, et verba
quaedam ; nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a patrio descivit. Deductae
deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera
a Mario, altera a Sulla ; totiens huius aridi et spinosi
 saxi mutatus est populus !

Vix denique invenies
ullam terram, quam etiamnunc indigenae colant;
permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit ;
hic concupivit, quod illi fastidio fuit; ille unde
expulerat, eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei
eodem semper loco stare fortunam.

Adversus ipsam commutationem locorum de-
tractis ceteris incommodis, quae exilio adhaerent,
satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod, quocumque venimus, eadem rerum
natura utendum est. M. Brutus satis hoc putat,
quod licet in exilium euntibus virtutes suas secum
 ferre.

Haec etiam si quis singula parum iudicat

 
efficacia ad consolandum exulem, utraque in unum
conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim
est, quod perdidimus ! Duo quae pulcherrima sunt,
quocumque nos moverimus, sequentur: natura
 communis et propria virtus.

Id actum est, mihi
crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive
ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio
ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per
omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus,
sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series—id, inquam, actum est, ut in alienum
arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.

Quidquid optimum homini est, id extra humanam
potentiam iacet, nec dari nec eripi potest. Mundus
hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum
natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissime propria
nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt,
 quam diu ipsi manebimus.

Alacres itaque et erecti,
quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus,
emetiamur quascumque terras. Nullum inveniri
exilium intra mundum potest ; nihil enim, quod intra
mundum est, alienum homini est. Undecumque
ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant.

Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius
insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem
lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere

 
sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla
et causas investigare vel ocius meandi vel tardius,
spectare tot per noctem stellas micantis et alias
immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis
sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam
subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes
aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce
multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus,
qua homini fas est, immiscear, dum animum ad
cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi
semper habeam—quantum refert mea, quid calcem ?

"At non est haec terra frugiferarum aut
laetarum arborum ferax ; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis irrigatur ; nihil gignit, quod
aliae gentes petant, vix ad tutelam incolentium
fertilis ; non pretiosus hic lapis caeditur, non auri
 argentique venae eruuntur."

Angustus animus est,
quem terrena delectant ; ad illa abducendus est,
quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent.
Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et
prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius
vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus
foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.

In eam te regionem casus eiecit, in qua lautissimum
receptaculum casa est ; ne tu pusilli animi es et

 
sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris,
quia Romuli casam nosti. Dic illud potius : " Istud
humile tugurium nempe virtutes recipit ? Iam
omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas,
omnium officiorum recte dispensandorum ratio,
humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus
est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam
capit ; nullum exilium grave est, in quod licet eum
hoc ire comitatu."

Brutus in eo libro, quem de virtute composuit,
ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et,
quantum modo natura hominis pateretur, beatissime
viventem neque umquam cupidiorem bonarum
artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi
se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset,
 quam illum in exilio relinqui.

O fortunatiorem
Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto
adprobavit, quam quo rei publicae consulatum !
Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi
videretur, quod ab exule recederet ! Quantus vir
fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam
 Catoni suo mirandum !

Idem Brutus ait C. Caesarem
Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre
deformatum virum. Illi quidem reditum impetravit
senatus publicis precibus tam sollicitus ac maestus,
ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur
et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules
essent, si sine illo fuissent ; sed plus multo consecutus

 
est, quo die illum exulem Brutus relinquere non
potuit. Caesar videre. Contigit enim illi testimonium
utriusque : Brutus sine Marcello reverti se doluit,
 Caesar erubuit.

Num dubitas, quin se ille Marcellus
tantus vir sic ad tolerandum aequo animo exilium
saepe adhortatus sit : " Quod patria cares, non est
miserum. Ita te disciplinis imbuisti, ut scires
omnem locum sapienti viro patriam esse. Quid
porro ? Hic, qui te expulit, non ipse per annos decem
continuos patria caruit ? Propagandi sine dubio
 imperii causa ; sed nempe caruit.

Nunc ecce trahit
illum ad se Africa resurgentis belli minis plena,
trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes
refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis,
qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
Cui primum rei occurret ? Cui parti se opponet ?
Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum
suspiciant et colant gentes ; tu vive Bruto miratore
contentus ! "

Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis
eam paupertas sequeretur. In qua nihil mali esse,
quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia
subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
Quantulum enim est, quod in tutelam hominis
necessarium sit ! Et cui deesse hoc potest ullam
 modo virtutem habenti ?

Quod ad me quidem
pertinet, intellego me non opes sed occupationes

 
perdidisse. Corporis exigua desideria sunt. Frigus
summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere;
quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus
laboratur. Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec
conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ; dii
istos deaeque perdant, quorum luxuria tam invidiosi
 imperii fines transcendit !

Ultra Phasin capi volunt,
quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a
Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves
petere. Undique convehunt omnia, nota ignota, 
fastidienti gulae ; quod dissolutus deliciis stomachus
vix admittat, ab ultimo portatur oceano ; vomunt
ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe
conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis
despicit, quid illi paupertas nocet ? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ; invitus enim
sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit,
interim certe, dum non potest, illa nolenti similis
 est.

C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura
edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa
fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ;
et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit,
quomodo trium provinciarum tributum una cena
 fieret.

O miserabiles, quorum palatum nisi ad

 
pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non
eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas
et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis
mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus
ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ?
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus
locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et
omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et,
cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.

Libet dicere : " Quid deducitis naves ? Quid manus
et adversus feras et adversus homines armatis ?
Quid tanto tumultu discurritis ? Quid opes opibus
adgeritis ? Non vultis cogitare, quam parva vobis
corpora sint ? Nonne furor et ultimus mentium error
est, eum tam exiguum capias, cupere multum ?
Licet itaque augeatis census, promoveatis fines ;
numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene
cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum
indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi
 istos apparatus vestros conlocetis.

Quid tam multa
conquiritis ? Scilicet maiores nostri, quorum virtus
etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui
sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile
erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum
templa nondum gemmis nitebant. Itaque tune per
fictiles deos religiose iurabatur ; qui illos invocaverant,

 
 ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.

Scilicet
minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium
legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse
manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio
reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui
in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae
professus disciplina sua saeculum infecit." Cuius
 exitum nosse operae pretium est.

Cum sestertium
milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria
principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes
suas tune primum coactus inspexit. Superfuturum
sibi sestertium centiens computavit et velut in
ultima fame victurus, si in sestertio centiens vixisset,

veneno vitam finivit.

Quanta luxuria erat, cui
centiens sestertium egestas fuit ! I nunc et puta
pecuniae modum ad rem pertinere, non animi.
Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii
voto petunt, veneno fugit ! Illi vero tam pravae
mentis homini ultima potio saluberrima fuit. Tune
venena edebat bibebatque, eum immensis epulis
non delectaretur tantum, sed gloriaretur, eum vitia
sua ostentaret, eum civitatem in luxuriam suam converteret, eum iuventutem ad imitationem sui sollici-

 
taret etiam sine malis exemplis per se docilem.

Haec accidunt divitias non ad rationem revocantibus,
cuius certi fines sunt, sed ad vitiosam consuetudinem,
cuius immensum et incomprensibile arbitrium est.
Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam
parum. Nullum ergo paupertas exulis incommodum
habet ; nullum enim tam inops exilium est, quod
non alendo homini abunde fertile sit.

"At vestem ac domum desideraturus est
exsul." Haec quoque ad usum tantum desiderabit :
neque tectum ei deerit neque velamentum ; aeque
enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil
homini natura, quod necessarium faciebat, fecit
 operosum.

Sed desiderat saturatam multo conchylio
purpuram, intextam auro variisque et coloribus
distinctam et artibus : non fortunae iste vitio, sed
suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ; plus enim restituendo deerit ex
eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.

Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem
et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes
paucorum insania pretiosum et servorum turbam,
quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum
corpora differta et coacta pinguescere et nationum
omnium lapides : ista congerantur licet, numquam
explebunt inexplebilem animum, non magis quam
ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius deside-

 
rium non ex inopia, sed ex aestu ardentium viscerum
 oritur ; non enim sitis illa, sed morbus est.

Nec hoc
in pecunia tantum aut alimentis evenit. Eadem
natura est in omni desiderio, quod modo non ex
inopia, sed ex vitio nascitur ; quidquid illi congesseris,
non finis erit cupiditatis, sed gradus. Qui continebit
itaque se intra naturalem modum, paupertatem non
sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in
summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.

Animus est, qui divites facit ; hic in exilia sequitur
et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est
sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat
et fruitur. Pecunia ad animum nihil pertinet, non
magis quam ad deos immortalis.

Omnia ista, quae
 imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta
suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni
levatique mensarum orbes terrena sunt pondera,
quae non potest amare sincerus animus ac naturae
suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque
emissus fuerit, ad summa emicaturus ; interim
quantum per moras membrorum et hanc circumfusam
gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione
 divina perlustrat.

Ideoque nec exulare umquam
potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique
aevo par ; nam cogitatio eius circa omne caelum it,
in omne praeteritum futurumque tempus immittitur.
Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc

 
atque illuc iactatur ; in hoc supplicia, in hoc latro-
cinia, in hoc morbi exercentur. Animus quidem ipse
sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.

Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat,
uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice,
quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis
tristiores sollicitioresque divitibus ; immo nescio an
eo laetiores sint, quo animus illorum in pauciora
 distringitur. Transeamus opes paene inopes, veniamus ad locupletes.

Quam multa tempora sunt,
quibus pauperibus similes sint ! Circumcisae sunt
peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem
necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
Militantes quotam partem rerum suarum secum
habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina
 summoveat?

Nec tantum condicio illos temporum
aut locorum inopia pauperibus exaequat; sumunt
quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit,
quibus humi cenent et remoto auro argentoque
fictilibus utantur. Dementes ! hoc quod aliquando
concupiscunt, semper timent. O quanta illos caligo
mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos
timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa
 imitantur!

Me quidem, quotiens ad antiqua exempla
respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam
quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius

 
viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit. Unum fuisse Homero servum, tres Platoni,
nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac
virilis sapientia, satis constat. Num ergo quisquam
eos misere vixisse dicet, ut non ipse miserrimus ob
 hoc omnibus videatur ?

Menenius Agrippa, qui inter
patres ac plebem publicae gratiae sequester fuit, aere
conlato funeratus est. Atilius Regulus, eum Poenos
in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium
suum discessisse et ab eo desertum esse rus, quod
senatui publice curari, dum abesset Regulus, placuit.
Fuitne tanti servum non habere, ut colonus eius
 populus Romanus esset?

Scipionis filiae ex aerario
dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater.
Aequum me hercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Carthagine
semper exigeret. O felices viros puellarum, quibus
populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos
putas, quorum pantomimae deciens sestertio nubunt,
quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in
 dotem aes grave acceperunt ?

Dedignatur aliquis
paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt ?
Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit
Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus,
cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supple-

 
tum sit, quia defuerat ? His ergo advocatis non
tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.

Responderi potest: " Quid artificiose ista
diducis, quae singula sustineri possunt, conlata non
possunt ? Commutatio loci tolerabilis est, si tantum
locum mutes ; paupertas tolerabilis est, si ignominia
 absit, quae vel sola opprimere animos solet."

Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit,
his verbis utendum erit : "Si contra unam quamlibet
partem fortunae satis tibi roboris est, idem adversus
omnis erit. Cum semel animum virtus induravit,
undique invulnerabilem praestat. Si avaritia dimisit,
vehementissima generis humani pestis, moram tibi
ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi
poenam, sed quasi naturae legem aspicis, ex quo
pectore metum mortis eieceris, in id nullius rei timor
 audebit intrare ;

si cogitas libidinem non voluptatis
causa homini datam, sed propagandi generis, quem
non violaverit hoc secretum et infixum visceribus
ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit. Non singula vitia ratio sed pariter omnia
 prosternit; in universum semel vincitur."

Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse,
qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi
secessit ? Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa. Socrates tamen eodem illo vultu, quo

 
triginta tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat, carcerem intravit ignominiam ipsi loco
detracturus ; neque enim poterat carcer videri in
 quo Socrates erat.

Quis usque eo ad conspiciendam
veritatem excaecatus est, ut ignominiam putet
Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae
et consulatus repulsam ? Ignominia illa praeturae
et consulatus fuit, quibus ex Catone honor habebatur.

Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus
est. Humilis et proiectus animus sit isti contumeliae
opportunus ; qui vero adversus saevissimos casus se
extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit,
ipsas miserias infularum loco habet, quando ita
adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos
admirationem occupet quam homo fortiter miser.

Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui
quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat,
non tamquam in hominem iustum sed tamquam in
ipsam iustitiam animadverteretur; inventus est
tamen, qui in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc
moleste ferre, quod sciebat neminem id ausurum
puri oris ; at ille abstersit faciem et subridens ait
comitanti se magistratui: " Admone istum, ne
postea tam improbe oscitet." Hoc fuit contumeliam
 ipsi contumeliae facere.

Scio quosdam dicere contemptu nihil esse gravius, mortem ipsis potiorem
videri. His ego respondebo et* exilium saepe contemptione omni carere. Si magnus vir cecidit,
magnus iacuit, non magis illum contemni, quam

 
aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi
aeque ae stantis adorant.

Quoniam meo nomine nihil habes, mater
carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur
ut causae tuae te stimulent. Sunt autem duae ; nam
aut illud te movet, quod praesidium aliquod videris
amisisse, aut illud, quod desiderium ipsum per se
pati non potes.

Prior pars mihi leviter perstringenda est ; novi
enim animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres, quae potentiam liberorum
muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis
honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt,
quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant,
 quae eloquentiam commodando aliis fatigant.

Tu
liberorum tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum
usa; tu liberalitati nostrae semper imposuisti modum,
cum tuae non imponeres ; tu filia familiae locupletibus
filiis ultro contulisti; tu patrimonia nostra sic ad-
ministrari, ut tamquam in tuis laborares, tamquam
alienis abstineres; tu gratiae nostrae, tamquam
alienis rebus utereris, pepercisti et ex honoribus
nostris nihil ad te nisi voluptas et impensa pertinuit.
Numquam indulgentia ad utilitatem respexit ; non
potes itaque.ea in erepto filio desiderare, quae in 
incolumi numquam ad te pertinere duxisti.

Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde

 
vera vis materni doloris oritur : " Ergo complexu fili
carissimi careo ; non conspectu eius, non sermone
possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum
relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ?
Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ? Ubi
studia, quibus libentius quam femina, familiarius
quam mater intereram ? Ubi ille occursus ? Ubi
 matre visa semper puerilis hilaritas ?

" Adicis istis loca
ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est,
efficacissimas ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te crudeliter
fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem
quam perculsus sum, securam nec quicquam tale
 metuentem digredi voluit.

Bene nos longinquitas
locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia
huic te malo praeparaverat. Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem
desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius
tulisses ipso intervallo desiderium molliente; si non
recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius
videndi filium tulisses. Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae
 adsuesceres.

Sed quanto ista duriora sunt, tanto
maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste

 
noto ac saepe iam victo acrius congrediendum. Non
ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit; per ipsas
cicatrices percussa es.

Non est quod utaris excusatione muliebris
nominis, cui paene concessum est immoderatum in
lacrimas ius, non immensum tamen ; et ideo maiores
decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut
cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus, sed finierunt ; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo
inhumana duritia. Optimum inter pietatem et
rationem temperamentum est et sentire desiderium
 et opprimere.

Non est quod ad quasdam feminas
respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors
finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita
lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita
ab initio fortior ; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.

Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in
numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non
margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te,
bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa
etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te
fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,

 
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio
ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti
quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas
 spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;

numquam tibi placuit vestis, quae
nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum
tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati
 forma, maximum decus visa est pudicitia.

Non potes
itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen
praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt;
tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum
vitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere
volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito
defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri
voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos
viros posuit.

Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna
redegerat; si numerare funera Corneliae velles,
amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos.
Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus
interdixit, ne fortunam accusarent, quae sibi filios
Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci, qui
diceret in contione: " Tu matri meae male dicas,
quae me peperit ? " Multo mihi vox matris videtur
animosior; filius magno aestimavit Gracchorum
natales, mater et funera.

Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque
eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati
quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio
rediit. Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit. In
expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam ;
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in
tristitia supervacua stultaque detinuit. Cum his te
numerari feminis volo. Quarum vitam semper imi-
tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.

Scio rem non esse in nostra potestate nec
ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex
dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum
obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen
compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur.
Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ;
at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis
 aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ;

nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et
ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At
quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur.
Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos

 
esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa
detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum
occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum
prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
 ego autem malo illum desinere quam decipi.

Itaque
illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt,
confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent.
His etiam si numquam adsuesses, nune utendum
erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor
permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. Utinam quidem virorum
optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini
deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri
potius quam imbui! Non parandum tibi nune
esset auxilium contra fortunam sed proferendum ;
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere
studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii
plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas re-
vertere ; tutam te praestabunt.

Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit
dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis

 
irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit
pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum
est. Haec quidem certissima praesidia sunt et
quae sola te fortunae eripere possint.

Sed quia, dum in illum portum, quem tibi
studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus
innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua
ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis
 fas tibi non est accusare fortunam.

In utroque
habes, quod te diversa virtute delectet. Alter
honores industria consecutus est, alter sapienter
contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate! Novi fratrum meorum intimos adfectus. Alter in hoc dignitatem
excolit, ut tibi ornamento sit, after in hoc se ad
tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi
 vacet. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit;

potes alterius dignitate
defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis
et unius desiderium duorum pietate supplebitur;
audacter possum promittere: nihil tibi deerit
praeter numerum.

Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum
blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla
potest durare tristitia ; nihil tam magnum, nihil
tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non
 circumfusus ille permulceat.

Cuius non lacrimas
illius hilaritas supprimat ? Cuius non contractum

 
sollicitudine animum illius argutiae solvant ? Quem
non in iocos evocabit illa lascivia ? Quem non in se
convertet et abducet infixum cogitationibus illa
 neminem satiatura garrulitas?

Deos oro, contingat
hunc habere nobis superstitem! In me omnis
fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid
matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid
aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba.
Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar,
fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia-
mentum.

Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes
Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi
adscripseram, ut posset videri, quod me amisit,
quamvis salvo patre pupilla ; hanc et pro me dilige !
Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest
efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat
 tantum, non et sentiat.

Nunc mores eius compone,
nune forma; altius praecepta descendunt, quae
teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ; multum
illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum.
Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit ;
non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine
avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.

Numerarem inter magna solacia patrem quoque
tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo,

 
qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius
sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te
immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit,
patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.

Maximum adhuc solacium tuum tacueram,
sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod
omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum
animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu
lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti
 sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;

in mea tamen persona non tantum pro te dolet.
Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio
maternoque nutricio per longum tempus aeger
convalui ; illa pro quaestura mea gratiam suam
extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae
salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae
genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia
rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi
mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa
 fieret.

Hoc est, mater carissima, solacium quo
reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius

 
artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea,
quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori
suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogita-
veris, confer ; sive servare istum habitum voles sive
deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui
 vel comitem.

Sed si prudentiam perfectissimae
feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore
consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam
spectator fui, narrabit.
Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum,
cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit
tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque
tempestatibus corpus eius naufraga evexit.

O
quam multarum egregia opera in obscuro iacent !
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine
celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob-
lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum
periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de
viri funere, nihil de suo timuit ! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit.
Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro
quaerere ; maior est amor, qui pari periculo minus
redimit.

Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos,

 
quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam
in publico conspecta est, neminem provincialem
domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se
peti passa est. Itaque loquax et in contumelias
praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam
qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam,
velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et,
quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales
placent, omnem verborum licentiam continuit et
hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper
optat. Multum erat, si per XVI annos illam pro-
 vincia probasset ; plus est, quod ignoravit.

Haec
non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas
magni animi esse feminam, quam non ambitio, non
avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus
exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum
a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus
tui paenitere.

Ceterum quia necesse est, cum omnia
feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me
recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari
sunt, sed quia naturale est manum saepius ad id
referre, quod doleat, qualem me cogites accipe :

 
laetum et alacrem velut optimis rebus. Sunt
enim optimae, quoniam animus omnis occupationis
expers operibus suis vacat et modo se levioribus
studiis oblectat, modo ad considerandam suam
 universique naturam veri avidus insurgit.

Terras
primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et
recursus. Tunc quidquid inter caelum terrasque
plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni-
tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum
nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium.
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit
et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni-
tatis suae memor in omne quod fuit futurumque
est vadit omnibus saeculis.