Maior pars mortalium, Pauline, de naturae
malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis
temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum
paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum
et imprudens volgus ingemuit; clarorum quoque
virorum hic affectus querellas evocavit. Inde illa
maximi medicorum exclamatio est: 'vitam brevem
esse, longam artem ';

inde Aristotelis cum rerum
natura exigentis minime conveniens sapienti viro
lis : ' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut
 
quina aut dena saecula educerent, homini in tam
multa ac magna genito tanto citeriorem terminum
stare.'

Non exiguum temporis habemus, sed multum perdimus. Satis longa vita et in maximarum
rerum consummationem large data est, si tota bene
collocaretur ; sed ubi per luxum ac neglegentiam
diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum
necessitate cogente quam ire non intelleximus
transisse sentimus.

Ita est : non accipimus brevem
vitam, sed facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus.
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum
pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis
modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt»
ita aetas nostra bene disponenti multum patet.

Quid de rerum natura querimur ? Illa se
benigne gessit; vita, si uti scias, longa est. At 
alium insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis
laboribus operosa sedulitas ; alius vino madet, alius
inertia torpet ; alium defatigat ex alienis iudiciis
suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps
cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri
ducit ; quosdam torquet cupido militiae numquam
non aut alienis periculis intentos aut suis anxios ;
sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria
servitute consumat;

multos aut affectatio alienae
fortunae aut suae querella detinuit; plerosque
 
nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi
displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod
apud maximum poetarum more oraculi dictum est,
verum esse non dubitem : " Exigua pars est vitae,
qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non
 vita sed tempus est.

Urgent et circumstant vitia
undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere
oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos
premunt. Numquam illis recurrere ad se licet ; si
quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est,
fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis
 otium stat.

De istis me putas dicere, quorum in
confesso mala sunt ? Aspice illos, ad quorum
felicitatem concurritur ; bonis suis offocantur. Quam
multis divitiae graves sunt ! Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi ingenii sollicitatio 
sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent ! Quam multis nihil liberi relinquit
circumfusus clientium populus! Omnis denique
istos ab infimis usque ad summos pererra : hic advocat,
hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat,
nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur.
Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his
illos dinosci videbis notis: ille illius cultor est,

 
 hic illius; suus nemo est.

Deinde dementissima
quorundam indignatio est : queruntur de superiorum
fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint !
Audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi
ipse numquam vacat ? Ille tamen te, quisquis es,
insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille
aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum
recepit ; tu non inspicere te umquam, non audire
dignatus es. Non est itaque, quod ista officia cuiquam
imputes, quoniam quidem, cum illa faceres, non esse
cum alio volebas, sed tecum esse non poteras.

Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt,
in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur. Praedia
sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio
est de modo finium, ad lapides et arma discurrunt;
in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi
etiam possessores eius futuros inducunt. Nemo
invenitur, qui pecuniam suam dividere velit; vitam
unusquisque quam multis distribuit ! Adstricti sunt
in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis
ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta
 avaritia est. Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem:

" Pervenisse te ad ultimum
aetatis humanae videmus, centesimus tibi vel supra

 
premitur annus ; agedum, ad computationem aetatem tuam revoca. Duc, quantum ex isto tempore
creditor, quantum amica, quantum rex, quantum
cliens abstuleris quantum lis uxoria, quantum
servorum coercitio, quantum officiosa per urbem
discursatio. Adice morbos, quos manu fecimus,
adice et quod sine usu iacuit ; videbis te pauciores
 annos habere quam numeras.

Repete memoria
tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque
dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui
fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus
intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis
sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non
sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta
laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit,
quam exiguum tibi de tuo relictum sit ; intelleges
te immaturum mori." Quid ergo est in causa ?

Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis
fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum
iam temporis transierit ; velut ex pleno et abundanti
perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui vel
homini vel rei donatur dies ultimus sit. Omnia
tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis. Audies plerosque dicentes:
" A quinquagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et quem tandem
longioris vitae praedem accipis ? Quis ista sicut disponis

 
ire patietur ? Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare,
quod in nullam rem conferri possit ? Quam serum
est tune vivere incipere, cum desinendum est ! Quae
tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum
et sexagesimum annum differre sana consilia et inde
velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !

Potentissimis et in altum sublatis hominibus
excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent,
omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim
ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere ; nam
ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna
ruit.

Divus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desit quietem sibi precari et vacationem
a re publica petere ; omnis eius sermo ad hoc semper
revolutus est, ut speraret otium. Hoc labores suos,
etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, ali-
 quando se victurum sibi.

In quadam ad senatum
missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore
dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus
esset, haec verba inveni : " Sed ista fieri speciosius
quam promitti possunt. Me tamen cupido temporis
optatissimi mihi provexit, ut quoniam rerum laetitia
moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex
 verborum dulcedine."

Tanta visa est res otium,
ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia.

 
qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum
diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem suam
exueret. Expertus erat, quantum illa bona per
omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum
 occultarum sollicitudinum tegerent.

Cum civibus
primum, deinde cum collegis, novissime cum adfinibus
coactus armis decernere mari terraque sanguinem
fudit.
Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam
Asiamque et omnis prope oras bello circumactus
Romana caede lassos exercitus ad externa bella
convertit. Dum Alpes pacat immixtosque mediae
paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra
Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet,
in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati,
aliorum in eum mucrones acuebantur. Nondum
horum effugerat insidias : filia et tot nobiles iuvenes
adulterio velut sacramento adacti iam infractam
aetatem territabant Paulusque et iterum timenda
eum Antonio mulier. Haec ulcera cum ipsis membris
absciderat : alia subnascebantur ; velut grave multo
sanguine corpus parte semper aliqua rumpebatur.
Itaque otium optabat, in huius spe et cogitatione
labores eius residebant, hoc votum erat eius, qui voti
compotes facere poterat.

M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus
Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos,
partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica
et illam pessum euntem tenet, novissime abductus,
nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens,
quotiens illum ipsum consulatum suum non sine
 causa sed sine fine laudatum detestatur!

Quam
flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum epistula
iam victo patre Pompeio, adhuc filio in Hispania
fracta arma refovente ! " Quid agam," inquit, " hic,
quaeris? Moror in Tusculano meo semiliber." Alia
deinceps adicit, quibus et priorem aetatem complorat
 et de praesenti queritur et de futura desperat. Semiliberum se dixit Cicero.

At me hercules numquam
sapiens in tam humile nomen procedet, numquam
semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae,
solutus et sui iuris et altior ceteris. Quid enim supra
eum potest esse, qui supra fortunam est ?

Livius Drusus, vir acer et vehemens, cum leges
novas et mala Gracchana movisset stipatus ingenti
totius Italiae coetu, exitum rerum non pervidens,
quas nec agere licebat nec iam liberum erat semel
incohatas relinquere, execratus inquietam a primordia vitam dicitur dixisse uni sibi ne puero quidem
umquam ferias contigisse. Ausus est enim et

 
pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare et gratiam suam foro interponere tam
efficaciter quidem, ut quaedam iudicia constet ab
 illo rapta.

Quo non erumperet tam immatura
ambitio ? Scires in malum ingens et privatum et
publicum evasuram tam praecoquem audaciam.
Sero itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse
a puero seditiosus et foro gravis. Disputatur, an
ipse sibi manus attulerit ; subito enim vulnere per
inguen accepto conlapsus est, aliquo dubitante, an
mors eius voluntaria esset, nullo, an tempestiva.

Supervacuum est commemorare plures, qui eum
aliis felicissimi viderentur, ipsi in se verum testi-
monium dixerunt perosi omnem actum annorum
suorum ; sed his querellis nec alios mutaverunt nec
se ipsos. Nam cum verba eruperunt, adfectus ad
 consuetudinem relabuntur.

Vestra me hercules
vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum
contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de-
vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura
currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ;
non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae
omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super-
vacuam ac reparabilem sinitis.

In primis autem et illos numero, qui nulli
rei nisi vino ac libidini vacant ; nulli enim turpius
occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine
teneantur, speciose tamen errant ; licet avaros mihi,
licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta
vel bella, omnes isti viribus peccant ; in ventrem ae
 libidinem proiectorum inhonesta labes est.

Omnia
istorum tempora excute, aspice quam diu computent,
quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu
colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua
atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam
ipsa officia sunt : videbis, quemadmodum illos
respirare non sinant vel mala sua vel bona.

Denique inter omnes convenit nullam rem bene
exerceri posse ab homine occupato, non eloquentiam,
non liberales disciplinas, quando districtus animus
nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.
Nihil minus est hominis occupati quam vivere ; nullius
rei difficilior scientia est. Professores aliarum artium
volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad-
modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere
possent. Vivere tota vita discendum est et, quod
magis fortasse miraberis, tota vita discendum est
 mori.

Tot maximi viri relictis omnibus impedi-

 
mentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent,
hoc unum in extremam usque aetatem egerunt, ut
vivere scirent ; plures tamen ex his nondum se scire
 confessi vita abierunt, nedum ut isti sciant.

Magni,
milli crede, et supra humanos errores eminentis viri
est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius
vita longissima est, quia, quantumcumque patuit,
totum ipsi vacavit. Nihil inde incultum otiosumque
iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam
repperit dignum quod cum tempore suo permutaret
custos eius parcissimus. Itaque satis illi fuit; iis
vero necesse est defuisse, ex quorum vita multum
populus tulit.

Nec est quod putes non illos aliquando intellegere
damnum suum. Plerosque certe audies ex iis, quos
magna felicitas gravat, inter clientium greges aut
causarum actiones aut ceteras honestas miserias
exclamare interdum : " Vivere mihi non licet."

Quidni non liceat ? Omnes illi, qui te sibi advocant,
tibi abducunt. Ille reus quot dies abstulit ? Quot
ille candidatus ? Quot illa anus efferendis heredibus
lassa ? Quot ille ad irritandam avaritiam captantium
simulatus aeger ? Quot ille potentior amicus, qui
vos non in amicitiam, sed in apparatu habet ? Dis-
punge, inquam, et recense vitae tuae dies ; videbis

 
 paucos admodum et reiculos apud te resedisse.

Adsecutus ille quos optaverat fasces cupit ponere et
subinde dicit : " Quando hic annus praeteribit ? "
Facit ille ludos, quorum sortem sibi optingere magno
aestimavit : " Quando," inquit, " istos effugiam ? "
Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu
omnia ultra, quam audiri potest, complet : " Quando,"
inquit, " res proferentur ? " Praecipitat quisque
vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium
 taedio.

At ille qui nullum non tempus in usus suos
confert, qui omnem diem tamquam ultimum ordinat,
nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod
iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia
nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero
fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic
adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum
saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et 
 capit. Non est itaque quod quemquam propter canos
aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed
diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse,
quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc
tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per
eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum
navigavit, sed multum iactatus est.

Mirari soleo, cum video aliquos tempus

 
petentes et eos, qui rogantur, facillimos. Illud
uterque spectat, propter quod tempus petitum est,
ipsum quidem neuter; quasi nihil petitur, quasi
nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur ; fallit
autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos
non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene
 nullum eius pretium est.

Annua, congiaria homines
carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam
aut diligentiam suam locant. Nemo aestimat tempus ; utuntur illo laxius quasi gratuito. At eosdem
aegros vide, si mortis periculum propius admotum
est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale
supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !

Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset
quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque
numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui
paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo
illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum
dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.

Nec est tamen, quod putes illos ignorare, quam
cara res sit; dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare. Dant
nec intellegunt ; dant autem ita, ut sine illorum in-
cremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, an de-

 
trahant, nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura
 detrimenti latentis.

Nemo restituet annos, nemo
iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec
cursum suum aut revocabit aut supprimet ; nihil
tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suae.
Tacita labetur ; non illa se regis imperio, non favore
populi longius proferet. Sicut missa est a primo
die, curret ; nusquam devertetur, nusquam remo-
rabitur. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat ;
mors interim aderit, cui, velis nolis, vacandum est.

Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus, hominum eorum dico qui prudentiam
iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint
vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae
iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit
diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit.
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae
pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu
fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis.
Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !

Clamat
ecce maximus vates et velut divino ore instinctus 
salutare carmen canit :

 
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit.
" Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi
occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ;
itaque cum celeritate temporis utendi velocitate
certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper
 ituro cito hauriendum.

Hoc quoque pulcherrime
ad exprobrandam infinitam cunctationem, quod non
optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid
securus et in tanta temporum fuga lentus menses
tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati
tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur
 et de hoc ipso fugiente.

Num dubium est ergo, quin
optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris,
id est occupatis ? Quorum puerilis adhuc animos
senectus opprimit, ad quam imparati inermesque
perveniunt, nihil enim provisum est ; subito in illam
necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non
 sentiebant.

Quemadmodum aut sermo aut lectio
aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et
pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic
hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis
non apparet nisi in fine.

Quod proposui si in partes velim et argumenta
diducere, multa mihi occurrent, per quae probem
brevissimam esse occupatorum vitam. Solebat dicere

 
Fabianus, non ex his cathedraris philosophis, sed ex
veris et antiquis: ' contra adfectus impetu, non
suptilitate pugnandum, nec minutis vulneribus sed
incursu avertendam aciem; non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.'
Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non
tantum deplorandi sunt.

In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod
est, quod futurum est. Ex iis quod agimus breve
est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum.
Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in
nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati ; nec enim illis vacat praeterita respicere, et
si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.

Inviti itaque ad tempora male exacta animum re-
vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia,
etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio
surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi
quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num-
quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;

ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit,
impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui
haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis
humanos casus supergressa, extra regnum fortunae

 
subducta, quam non inopia, non metus, non morborum
incursus exagitet ; haec nec turbari nec eripi potest :
perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli
tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt,
ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur,
 quod facere occupatis non vacat.

Securae et quietae
mentis est in omnes vitae suae partes discurrere ;
occupatorum animi, velut sub iugo sint, flectere se
ac respicere non possunt. Abit igitur vita eorum in
profundum ; et ut nihil prodest, licet quantumlibet
ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic,
nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi
subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.

Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut
quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper
est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam
venit, nec magis moram patitur quam mundus aut
sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam
in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos
praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut
arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa
subducitur.

Denique vis scire quam non diu vivant ? Vide
quam cupiant diu vivere. Decrepiti senes paucorum
annorum accessionem votis mendicant; minores
natu se ipsos esse fingunt ; mendacio sibi blandiuntur
et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant.

 
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis
admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non
tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
Stultos se fuisse, qui non vixerint, clamitant et, si
modo evaserint ex illa valitudine, in otio victuros ;
tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur*
 quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant. At
quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni
spatiosa sit ? Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque
alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil
neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil
supervacuum est ; tota, ut ita dicam, in reditu est.
Quantulacumque itaque abunde sufficit, et ideo,
quandoque ultimus dies venerit, non cunctabitur
sapiens ire ad mortem certo gradu.

Quaeris fortasse, quos occupatos vocem ?
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica
immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides
turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos
officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant,
aut hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo
 exercet. Quorundam otium occupatum est;

in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis
ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ; quorum
non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.

 
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem
dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
Qui in ceromate (nam, pro facinus ! ne Romanis
quidem vitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet ? Qui iumentorum suorum greges in
aetatium et colorum paria diducit ? Qui athletas
novissimos pascit?

Quid? illos otiosos vocas, quibus
apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum
decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de
singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta
coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in
frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor
paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet !
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum
est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos
suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem
publicam turbari quam comam suam ? Qui non
sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ?
Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos
tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?

Quid illi, qui in componendis, audiendis,
discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum
fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent,
quorum digiti aliquod intra se carmen metientes
semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam

 
saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ? Non habent isti otium, sed iners negotium.

Convivia me hercules horum non posuerim inter
vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum
tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo
aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri
ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves
in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli
ebriorum sputa detergeant. Ex his elegantiae lauti-
tiaeque fama captatur et usque eo in omnes vitae
secessus mala sua illos secuntur,ut nec bibant sine ambitione
 nec edant.

Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad
gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat,
horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando
natare, quando cenare, alius admonet ; usque eo
nimio delicati animi languore solvuntur, ut per se scire
 non possint, an esuriant!

Audio quendam ex delicatis—si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere—, cum ex balneo inter
manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter-
rogando : " Iam sedeo ? " Hunc tu ignorantem, an
sedeat, putas scire an vivat, an videat, an otiosus sit ?
Non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc

 
 ignoravit, an si ignorare se finxit.

Multarum quidem
rerum oblivionem sentiunt, sed multarum et imitantur. Quaedam vitia illos quasi felicitatis argumenta delectant ; nimis humilis et contempti hominis
videtur scire quid facias. I nunc et mimos multa
mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. Plura me
hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo
processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. Esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit
 ut an sedeat alteri credat !

Non est ergo hic otiosus,
aliud illi nomen imponas; aeger est, immo mortuus
est ; ille otiosus est, cui otii sui et sensus est. Hic
vero semivivus, cui ad intellegendos corporis sui habitus indice opus est, quomodo potest hic ullius temporis dominus esse ?

Persequi singulos longum est, quorum aut
latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura
consumpsere vitam. Non sunt otiosi, quorum volup-
tates multum negotii habent. Nam de illis nemo
dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum in-
utilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos
 quoque magna manus est.

Graecorum iste morbus
fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea
an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae,

 
quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant
 sive proferas, non doctior videaris sed molestior.

Ecce
Romanos quoque invasit inane studium supervacua
discendi. His diebus audii quendam referentem,
quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset;
primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius
Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc
ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium
tamen operum exempla versantur ; non est pro-
futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa
 rerum vanitate detineat.

Hoc quoque quaerentibus
remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem
conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum
appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex
apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices
dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetu-
dine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae
 vocantur.

Sane et hoc ad rem pertineat, quod
Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus
ex familia Valeriorum urbis captae in se translato
nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo
 permutante litteras Messala dictus.

Num et hoc
cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in
circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati
darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho
iaculatoribus ? Et hoc sane remittatur: num et

 
Pompeium primum in circo elephantorum duode-
viginti pugnam edidisse commissis more proeli noxiis 
hominibus ad ullam rem bonam pertinet ? Princeps
civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit,
bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi
genus novo more perdere homines. Depugnant ?
Parum est. Lancinantur? Parum est: ingenti
 mole animalium exterantur!

Satius erat ista in
oblivionem ire, ne quis postea potens disceret invideretque 
rei minime humanae. O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas ! Ille se
supra rerum naturam esse tune credidit, cum tot
miserorum hominum catervas sub alio caelo natis
beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia
committeret, cum in conspectum populi Romani
multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere
coacturus. At idem postea Alexandrina perfidia
deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui.

Sed ut illo revertar, unde decessi, et in eadem
materia ostendam supervacuam quorumdam diligentiam : idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis
triumphantem unum omnium Romanorum ante
currum centum et viginti captivos elephantos duxisse;

 
Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium,
quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito
proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis
prodest, quam Aventinum montem extra pomerium
esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus
causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo
auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps
innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut
 similia ?

Nam ut concedas omnia eos fide bona
dicere, ut ad praestationem scribant, tamen cuius
ista errores minuent ? Cuius cupiditates prement ?
Quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem
facient ? Dubitare se interim Fabianus noster
aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam
his implicari.

Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant,
soli vivunt ; nec enim suam tantum aetatem bene
tuentur. Omne aevum suo adiciunt; quidquid
annorum ante illos actum est, illis adquisitum est.
Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum
opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam
praeparaverunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris
ad lucem erutas alieno labore deducimur; nullo
nobis saeculo interdictum est, in omnia admittimur
et, si magnitudine animi egredi humanae imbecil-

 
litatis angustias libet, multum, per quod spatiemur,
 temporis est.

Disputare cum Socrate licet, dubitare
eum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis
naturam cum Stoicis vincere, cum Cynicis excedere.
Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur
incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis
transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa,
quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia ?

Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina
cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores
praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque
ex tam immensa et variis cupiditatibus districta urbe
 poterunt videre ?

Quam multi erunt, quorum illos
aut somnus aut luxuria aut inhumanitas summoveat !
Quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata
festinatione transcurrant ! Quam multi per refertum
clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros
aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit
decipere quam excludere ! Quam multi hesterna
crapula semisomnes et graves illis miseris suum
somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix
adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !

Hos in veris officiis morari licet dicamus, qui

 
Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum
ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos. Nemo horum non vacabit, nemo non
venientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet,
nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur ;
nocte convenio, interdiu ab omnibus mortalibus
possunt.

Horum te mori nemo coget, omnes docebunt ;
horum nemo annos tuos conteret, suos tibi contribuet ;
nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia
capitalis, nullius sumptuosa observatio. Feres ex
illis, quidquid voles ; per illos non stabit, quominus
 quantum plurimum cupiens haurias.

Quae illum
felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in
horum clientelam contulit! Habebit, cum quibus
de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se
cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se
similitudinem effingat.

Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos
sortiremur parentes, forte hominibus datos ; nobis
vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt ; elige in quam
adscisci velis ; non in nomen tantum adoptaberis,
sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne
 custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.

Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum
locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt. Haec una
ratio est extendendae mortalitatis, immo in immortalitatem vertendae. Honores, monimenta, quidquid
aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito
subruitur; nihil non longa demolitur vetustas et
movet. At iis, quae consecravit sapientia, nocere
non potest ; nulla abolebit aetas, nulla deminuet ;
sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur
 invidia, simplicius longe posita miramur.

Sapientis
ergo multum patet vita, non idem illum qui ceteros ter-
minus cludit. Solus generis humani legibus solvitur ;
omnia illi saecula ut deo serviunt. Transit tempus
aliquod ? Hoc recordatione comprendit. Instat ?
Hoc utitur. Venturum est ? Hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum
conlatio.

Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est,
qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ; cum ad extrema venerunt,
sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt,
 occupatos fuisse.

Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum
mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis
adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ;
 mortem saepe ideo optant, quia timent.

Illud quoque
argumentum non est quod putes diu viventium, quod
saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat con-

 
dictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur;
nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio
relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt
et quod interiacet omne tempus grave est ; tam me
hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus
est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup-
tatis expectatur constitutum, transilire medios dies
volunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio est.

At illud tempus, quod amant, breve est et praeceps
breviusque multo suo fit vitio ; aliunde enim alio
transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed invisi; at contra
quam exiguae noctes videntur, quas in complexu
 scortorum aut vino exigunt !

Inde etiam poetarum
furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus
est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse
noctem. Quid aliud est vitia nostra incendere quam
auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo
divinitatis excusatam licentiam ? Possunt istis non
brevissimae videri noctes, quas tam care mereantur ?
Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.

Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter-
roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio : " Haec quam diu ? "

 
Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec
illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna
camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum
eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum
annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.

At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio,
alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus
 illos, quibus centesimum annum timebat.

Quid,
quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non
enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur
vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec
quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt,
 parum sincera sint ?

Maxima quaeque bona sollicita
sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur ; alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est
et pro ipsis quae successere votis vota facienda sunt.
Omne enim quod fortuito obvenit instabile est, quoque
altius surrexerit, opportunius est in occasum. Neminem porro casura delectant ; miserrimam ergo necesse
est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui
magno parant labore, quod maiore possideant.
Operose adsecuntur quae volunt, anxii tenent quae
 adsecuti sunt ;

nulla interim numquam amplius redi-

 
turi temporis ratio est. Novae occupationes veteribus
substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio.
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur.
Nostri nos honores torserunt ? Plus temporis alieni
auferunt. Candidati laborare desimus ? Suffragatores incipimus. Accusandi deposimus molestiam ?
Iudicandi nanciscimur. Iudex desit esse ? Quaesitor
est. Alienorum bonorum mercennaria procuratione
 consenuit ? Suis opibus distinetur.

Marium caliga
dimisit ? Consulatus exercet. Quintius dictaturam
properat pervadere ? Ab aratro revocabitur. Ibit 
in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio ; victor
Hannibalis, victor Antiochi, sui consulatus decus,
fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Iove
reponeretur ; civiles servatorem agitabunt seditiones
et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam
senem contumacis exili delectabit ambitio. Num-
quam derunt vel felices vel miserae sollicitudinis
causae; per occupationes vita trudetur. Otium
numquam agetur, semper optabitur.

Excerpe itaque te volgo, Pauline carissime,
et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio
iactatus tandem recede. Cogita, quot fluctus subieris,
quot tempestates partim privatas sustinueris, partim

 
publicas in te converteris ; satis iam per laboriosa et
inquieta documenta exhibita virtus est : experire,
quid in otio faciat. Maior pars aetatis, certe melior
rei publicae data sit ; aliquid temporis tui sume
 etiam tibi.

Nec te ad segnem aut inertem quietem
voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas. Non est istud
adquiescere ; invenies maiora omnibus adhuc strenue
tractatis operibus, quae repositus et securus agites.

Tu quidem orbis terrarum rationes administras
tam abstinenter quam alienas, tam diligenter
quam tuas, tam religiose quam publicas. In
officio amorem consequeris, in quo odium vitare
difficile est ; sed tamen, mihi crede, satius est vitae
 suae rationem quam frumenti publici nosse.

Istum
animi vigorem rerum maximarum capacissimum a
ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam
vitam apto revoca et cogita non id egisse te ab aetate
prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa
milia frumenti bene committerentur ; maius quiddam
et altius de te promiseras. Non derunt et frugalitatis
exactae homines et laboriosae operae ; tanto aptiora
portandis oneribus tarda iumenta sunt quam
nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis
 umquam gravi sarcina pressit ?

Cogita praeterea,
quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere;

 
cum ventre tibi humano negotium est. Nec rationem
patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur
populus esuriens. Modo modo intra paucos illos dies,
quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc
gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse,
dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit,
aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ; exitio paene ac fame constitit et,
quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et
 externi et infeliciter superbi regis imitatio.

Quem
tunc animum habuerunt illi, quibus erat mandata
frumenti publici cura, saxa, ferrum, ignes. Gaium
excepturi ? Summa dissimulatione tantum inter
viscera latentis mali tegebant, cum ratione scilicet.
Quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt;
causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.

Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora!
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et
a fraude advehentium et a neglegentia frumentum
transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur
et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus,

 
quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio,
quae forma; quis animum tuum casus expectet ;
ubi nos a corporibus dimissos natura componat ; quid
sit quod huius mundi gravissima quaeque in medio
sustineat, supra levia suspendat, in summum ignem
ferat, sidera vicibus suis excitet ; cetera deinceps in-
 gentibus plena miraculis ?

Vis tu relicto solo mente
ad ista respicere ! Nunc, dum calet sanguis, agentibus ad meliora eundum est. Expectat te in hoc
genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium
atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi
scientia, alta rerum quies.

Omnium quidem occupatorum condicio misera est,
eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant
occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad
alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si volent scire quam
brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte sua
sit.

Cum videris itaque praetextam saepe iam
sumptam, cum celebre in foro nomen, ne invideris ;
ista vitae damno parantur. Ut unus ab illis numeretur annus, omnis annos suos conterent. Quosdam
antequam in summum ambitionis eniterentur, inter
prima luctantis aetas reliquit ; quosdam cum in consummationem dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subit cogitatio laborasse ipsos in titulum

 
sepulcri; quorundam ultima senectus, dum in novas
spes ut iuventa disponitur, inter conatus magnos et
 improbos invalida defecit.

Foedus ille, quem in
iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu
et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus
liquit ; turpis ille, qui vivendo lassus citius quam
laborando inter ipsa officia conlapsus est ; turpis,
quem accipiendis immorientem rationibus diu tractus
 risit heres.

Praeterire quod mihi occurrit exemplum
non possum. S. Turannius fuit exactae diligentiae
senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem
procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi
se in lecto et velut exanimem a circumstante familia
plangi iussit. Lugebat domus otium domini senis
nec finivit ante tristitiam, quam labor illi suus re-
 stitutus est. Adeone iuvat occupatum mori ?

Idem
plerisque animus est ; diutius cupiditas illis laboris
quam facultas est ; cum imbecillitate corporis pugnant, senectutem ipsam nullo alio nomine gravem
iudicant, quam quod illos seponit. Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo
senatorem non citat ; difficilius homines a se otium
 impetrant quam a lege.

Interim dum rapiuntur
et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum
mutuo miseri sunt, vita est sine fructu, sine voluptate,
sine ullo profectu animi. Nemo in conspicuo mortem

 
habet, nemo non procul spes intendit ; quidam vero
disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas
moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias.
At me hercules istorum funera, tamquam minimum
vixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.