Inmolat Deo Patri

pius, fidelis, innocens, pudicus

dona conscientiae,

quibus beata mens abundat intus.

alter et pecuniam

recidit, unde victitent egeni.

nos citos iambicos

sacramus et rotatiles trochaeos

sanctitatis indigi

nec ad levamen pauperum potentes.

approbat tamen Deus

pedestre carmen et benignus audit.

multa divitis domo

sita est per omnes angulos supellex:

fulget aureus scyphus

nec aere defit expolita pelvis,

est et olla fictilis

gravisque et ampla argentea est parapsis,

sunt eburna quaepiam,

nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.

omne vas fit utile

quod est ad usum congruens erilem;

instruunt enim domum

ut empta magno, sic parata ligno.

me paterno in atrio

ut obsoletum vasculum caducis

Christus aptat usibus

sinitque parte in anguli manere.

munus ecce fictile

inimus intra regiam salutis.

attamen vel infimam

Deo obsequellam praestitisse prodest.

quidquid illud accidit,

iuvabit ore personasse Christum. 1