EVA columba fuit tunc candida; nigra deinde

facta per anguinum malesuada fraude venenum

tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam;

dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.

Fratrum sacra Deus nutu distante duorum

aestimat accipiens viva et terrena refutans.

rusticus invidia pastorem sternit: in Abel

forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.

Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam

ore columba refert ramum viridantis olivae.

corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus

haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.

Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae

armentale senis protexit culmen; in ista

risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera

ferri et decrepitum sic credere posse maritum.

Abraham mercatus agrum, cui conderet ossa

coniugis, in terris quoniam peregrina moratur

iustitia atque fides: hoc illi milibus emptum

spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.

Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni

per somnum visae portendunt dispare forma

uberis atque famis duo per septennia tempus

instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.

venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim

cratera in farris sacco clam praecipit abdi,

utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax

proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.

Sentibus involitans Deus igneus ore corusco

conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.

ille capit iussus virgam; fit vipera virga.

solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.

Tutus agit vir iustus iter vel per mare magnum,

ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt,

cum peccatores rabidos eadem freta mergant.

obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.

Fumat montis apex divinis ignibus, in quo

scripta decem verbis saxorum pagina Moysi

traditur; ille suos suscepta lege revisit,

forma sed his vituli solus deus et deus aurum.

Panibus angelicis albent tentoria patrum,

certa fides facti: tenet urceus aureus exim

servatum manna; ingratis venit altera nubes

atque avidos carnis saturat congesta coturnix.

Fervebat via sicca heremi serpentibus atris,

iamque venenati per vulnera livida morsus

carpebant populum, sed prudens aere politum

dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.

Aspera gustatu populo sitiente lacuna

tristificos latices stagnanti felle tenebat.

Moyses sanctus ait: ‘lignum date, gurgitem in istum

conicite, in dulcem vertentur amara saporem.’

Devenere viri Moysi duce, sex ubi fontes

et sex forte alii vitreo de rore rigabant

septenas decies palmas; qui mysticus Aelim

lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.

In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur,

dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit;

testes bis seni lapides, quos flumine in ipso

constituere patres in formam discipulorum.

Procubuit Iericho, sola stant atria Raab.

hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis)

incolumi secura domo spectabile coccum

ignibus adversis in signum sanguinis offert.

Invictum virtute comae leo frangere Samson

adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis

mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro:

stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.

Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat,

pone faces caudis circumligat, in sata mittit

allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes

nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.

David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse

cura gregis, citharam formans ad ovile paternum,

inde ad delicias regis; mox horrida bella

conserit et funda sternit stridente Golian.

Regia mirifici fulgent insignia David,

sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara.

omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona,

virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.

Aedificat templum Sapientia per Solomonis

obsequium; regina austri grave congerit aurum,

tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus

aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.

Forte prophetarum nati dum ligna reddunt

fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.

gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum

iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.

Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti

fleverat exilium dirae Babylonis ad amnes;

tum patrios cantare modos praecepta recusat

organaque in ramis salicis suspendit amarae.

Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos

praescriptum proferre diem legemque obeundi

tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra

lumine perfusis docuit sol versus in ortum.

Adventante Deo descendit nuntius alto

Gabriel Patris ex solio sedemque repente

intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit,

inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.

Sancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum,

orbis principium, caput ipsum principiorum.

urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat

ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.

Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo

dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri.

miratur genetrix tot casti ventris honores,

seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.

Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet

angelici natum celebrans de virgine Christum.

inveniunt tectum pannis; praesepe iacenti

cuna erat; exultant alacres et numen adorant.

Inpius innumeris infantum caedibus hostis

perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis,

fumant lacteolo parvorum sanguine cunae

vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.

Perfundit fluvio pastus Baptista locustis

silvarumque favis et amictus veste cameli;

tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus

testatur tinctum qui tinctis crimina donet.

Excidio templi veteris stat pinna superstes;

structus enim lapide ex illo manet angulus usque

in saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;

nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.

Foedera coniugii celebrabant auspice coetu

forte Galilei; iam derant vina ministris;

Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis

inpleri; inde meri veteris defenditur unda.

morborum medicina latex, quem spiritus horis

eructat variis fusum ratione latenti;

Siloam vocitant, sputis ubi conlita caeci

lumina Salvator iussit de fonte lavari.

Praemia saltatrix poscit funebria virgo

Iohannis caput, abscisum quod lance reportet

incestae ad gremium matris; fert regia donum

psaltria respersis manibus de sanguine iusto.

It mare per medium Dominus fluctusque liquentes

calce terens iubet instabili descendere cumba

discipulum, sed mortalis trepidatio plantas

mergit; at ille manum regit et vestigia firmat.

Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon

fregerat: erumpit pedibusque advolvitur Iesu.

ast hominem Dominus sibi vindicat et iubet hostem

porcorum furiare greges ac per freta mergi.

Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos,

his hominum large saturavit milia quinque.

inplentur nimio micarum fragmine corbes

bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.

Conscius insignis facti locus in Bethania

vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum.

apparet scissum fractis foribus monumentum,

unde putrescentis redierunt membra sepulti.

Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi

venditus exequias recipit tumulosus humandas.

sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat

infelix collum laqueo pro crimine tanto.

Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae,

in qua pulsata est alapis facies sacra Christi,

hic peccatores manet exitus, obruta quorum

vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.

vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae

adnexus tergum dedit ut servile flagellis.

perstat adhuc templumque gerit veneranda columna,

nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.

Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem

Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est.

tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones

contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.

Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri;

mors illi devicta iacet, calcavit abyssum.

sanctorum populus superas simul ivit ad oras;

seque dedit multis tactuque oculisque probandum. 1

Montis oliviferi Christus de vertice sursum

ad Patrem rediit signans vestigia pacis,

frondibus aeternis praepinguis liquitur umor,

qui probat infusum terris de chrismate donum.

Primus init Stephanus mercedem sanguinis imbri

adflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus

inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi

hostibus, o primae pietas miranda coronae!

Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt,

egregium Solomonis opus; sed maius in illa

Christi opus emicuit; nam claudus surgere iussus

ore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.

Somniat inlapsum Petrus alto ex aethere discum

confertum omnigenis animalibus: ille recusat

mandere, sed Dominus iubet omnia munda putare.

surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.

Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:

Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus.

mox recipit visum, fit apostolus ac populorum

doctor et ore potens corvos mutare columbis.

Bis duodena senum sedes pateris citharisque

totque coronarum fulgens insignibus agnum

caede cruentatum laudat, qui evolvere librum

et septem potuit signacula pandere solus.