Per quinquennia iam decem,

ni fallor, fuimus; septimus insuper

annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.

instat terminus, et diem

vicinum senio iam Deus adplicat.

quid nos utile tanti spatio temporis egimus?

aetas prima crepantibus

flevit sub ferulis. mox docuit toga

infectum vitiis falsa loqui, non sine crimine.

tum lasciva protervitas

et luxus petulans (heu pudet ac piget!)

foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.

exim iurgia turbidos

armarunt animos, et male pertinax

vincendi studium subiacuit casibus asperis.

bis legum moderamine

frenos nobilium reximus urbium,

ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.

tandem militiae gradu

evectum pietas principis extulit

adsumptum propius stare iubens ordine proximo.

haec dum vita volans agit,

inrepsit subito canities seni,

oblitum veteris me Saliae consulis arguens,

sub quo prima dies mihi

quam multas hiemes volverit, et rosas

pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat,

numquid talia proderunt

carnis post obitum vel bona vel mala

cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?

dicendum mihi: ‘quisquis es,

mundum, quem coluit, mens tua perdidit.

non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.’

atqui fine sub ultimo

peccatrix anima stultitiam exuat:

saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit,

hymnis continuet dies,

nec nox ulla vacet quin Dominum canat;

pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,

conculcet sacra gentium,

labem, Roma, tuis inferat idolis,

carmen martyribus devoveat, laudet apostolos,

haec dum scribo vel eloquor,

vinclis o utinam corporis emicem

liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!