Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,

aureis quae Christus illic adnotavit litteris,

sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,

qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.

exteri nec non et orbis huc colonus advenit,

fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

nemo puras hic rogando frustra congessit preces;

laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus

omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens.

tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit,

audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.

inde larga fonte ab ipso dona terris influunt,

supplicum causas petitis quae medellis inrigant.

nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,

testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit

unicum Deum fateri sanguinis dispendio,

sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris,

membra morbis exedenda, texta venis languidis,

hostico donare ferro, morte et hostem vincere.

pulchra res ictum sub ense persecutoris pati.

nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur:

lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant

milites quos ad perenne cingulum Christus vocat,

sueta virtus bello et armis militat sacrariis. 1

Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis

proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis

praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

vile censent expeditis ferre dextris spicula,

machinis murum ferire, castra fossis cingere,

inpias manus cruentis inquinare stragibus.

forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros

ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,

idolis litare nigris, esse Christi defugas.

liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;

illa virgas et secures et bisulcas ungulas

ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

carcer inligata duris colla bacis inpedit,

barbaras forum per omne tortor exercet manus,

veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.

tunc et ense caesa virtus triste percussit solum

et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit.

dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.

stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima,

seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam

verberum post vim crepantum, post catastas igneas,

sive pardis offerendum pectus aut leonibus.

‘nosne Christo procreati mammonae dicabimur

et Dei formam gerentes serviemus saeculo?

absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

sit satis quod capta primo vita sub chirographo

debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;

tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei.

ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite.

aureos auferte torques, sauciorum praemia!

clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia.

Christus illic candidatis praesidet cohortibus,

et throno regnans ab alto damnat infames deos

vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.’

haec loquentes obruuntur mille poenis martyres;

nexibus manus utrasque flexus involvit rigor,

et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.

o vetustatis silentis obsoleta oblivio!

invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur.

chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit,

ne tenacibus libellis erudita saecula

ordinem, tempus modumque passionis proditum

dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,

iugibus longum catenis an capillum paverint,

quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.

illa laus occulta non est nec senescit tempore,

missa quod sursum per auras evolarunt munera,

quae viam patere caeli praemicando ostenderent.

illius fidem figurans nube fertur anulus,

hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,

quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

per poli liquentis axem fulgor auri absconditur

ac diu visum sequacem textilis candor fugit;

subvehuntur usque in astra nec videntur amplius.

vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex

et manum repressit haerens ac stupore obpalluit:

sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,

quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?

credis in Deum relatos hostiarum spiritus?

cerne quam palam feroces hic domantur daemones,

qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia,

strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo

spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,

expiandus quaestione non suorum criminum.

audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles,

scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,

crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.

his modis spurcum latronem martyrum virtus quatit,

haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit;

praedo vexatus relictis se medullis exuit.

linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,

ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia,

confitens ardere sese; nam gehennae est incola.

quid loquar purgata longis alba morbis corpora,

algidus cum decoloros horror artus concutit,

hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit?

hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit,

martyrum cum membra nostro consecravit oppido,

sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit.

state nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis,

coniugum salute laeta vox maritarum strepat:

sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!

Antiqua fanorum parens,

iam Roma Christo dedita,

Laurentio victrix duce

ritum triumphas barbarum.

reges superbos viceras

populosque frenis presseras,

nunc monstruosis idolis

inponis imperii iugum.

haec sola derat gloria

urbis togatae insignibus,

feritate capta gentium

domaret ut spurcum Iovem,

non turbulentis viribus

Cossi, Camilli aut Caesaris,

sed martyris Laurentii

non incruento proelio.

armata pugnavit fides,

proprii cruoris prodiga;

nam morte mortem diruit,

ac semet inpendit sibi.

fore hoc sacerdos dixerat

iam Xystus adfixus cruci,

Laurentium flentem videns

crucis sub ipso stipite:

‘desiste discessu meo

fletum dolenter fundere!

praecedo, frater; tu quoque

post hoc sequeris triduum.’

extrema vox episcopi

praenuntiatrix gloriae

nihil fefellit: nam dies

praedicta palmam praetulit. 1

qua voce, quantis laudibus

celebrabo mortis ordinem?

quo passionem carmine

digne retexens concinam?

hic primus e septem viris

qui stant ad aram proximi,

Levita sublimis gradu

et ceteris praestantior,

claustris sacrorum praeerat,

caelestis arcanum domus

fidis gubernans clavibus

votasque dispensans opes.

versat famem pecuniae

praefectus urbi 2 regiae,

minister insani ducis,

exactor auri et sanguinis,

qua vi latentes cruat

nummos, operta existimans

talenta sub sacrariis

cumulosque congestos tegi.

Laurentium sisti iubet,

exquirit arcam ditibus

massis refertam et fulgidae

montes monetae conditos.

soletis, inquit, ‘conqueri

saevire nos iusto amplius,

cum Christiana corpora

plus quam cruente scindimus.

abest atrocioribus

censura fervens motibus;

blande et quiete efflagito

quod sponte obire debeas.

hunc esse vestris orgiis

moremque et artem proditum est,

hanc disciplinam foederis,

libent ut auro antistites.

argenteis scyphis ferunt

fumare sacrum sanguinem,

auroque nocturnis sacris

adstare fixos cereos.

tum summa cura est fratribus,

ut sermo testatur loquax,

offerre fundis venditis

sestertiorum milia.

addicta avorum praedia

foedis sub auctionibus

successor exheres gemit

sanctis egens parentibus.

haec occuluntur abditis

ecclesiarum in angulis,

et summa pietas creditur

nudare dulces liberos.

deprome thesauros, malis

suadendo quos praestrigiis

exaggeratos obtines,

nigrante quos claudis specu.

hoc poscit usus publicus,

hoc fiscus, hoc aerarium,

ut dedita stipendiis

ducem iuvet pecunia.

sic dogma vestrum est, audio:

suum quibusque reddito.

en Caesar agnoscit suum

nomisma nummis inditum.

quod Caesaris scis, Caesari

da, nempe iustum postulo,

ni fallor, haud ullam tuus

signat Deus pecuniam,

nec, cum veniret, aureos

secum Philippos detulit,

praecepta sed verbis dedit,

inanis a marsuppio.

inplete dictorum fidem

qua 1 vos per orbem venditis:

nummos libenter reddite,

estote verbis divites.’

nil asperum Laurentius

refert ad ista aut turbidum,

sed, ut paratus obsequi,

obtemperanter adnuit.

est dives, inquit, ‘non nego,

habetque nostra ecclesia

opumque et auri plurimum,

nec quisquam in orbe est ditior.

is ipse tantum non habet

argenteorum aenigmatum

Augustus arcem possidens,

cui nummus omnis scribitur.

sed nec recuso prodere

locupletis arcam numinis;

vulgabo cuncta et proferam

pretiosa quae Christus tenet.

unum sed orans flagito,

indutiarum paululum,

quo fungar efficacius

promissionis munere,

dum tota digestim mihi

Christi supellex scribitur;

nam calculanda primitus,

tum subnotanda est summula.’

laetus tumescit gaudio

praefectus ac spem 1 devorat,

aurum velut iam conditum

domi maneret gestiens.

pepigere tempus tridui,

laudatus inde absolvitur

Laurentius, sponsor sui

et sponsor ingentis lucri.

tribus per urbem cursitat

diebus infirma agmina

omnesque qui poscunt stipem

cogens in unum et congregans.

illic utrisque obtutibus

orbes cavatos praeferens

baculo regebat praevio

errore nutantem gradum,

et claudus infracto genu,

vel crure trunco semipes,

breviorve planta ex altera

gressum trahebat inparem.

est ulcerosis artubus

qui tabe corrupta fluat,

est cuius arens dextera

nervos in ulnam contrahat.

tales plateis omnibus

exquirit, adsuetos ali

ecclesiae matris penu,

quos ipse promus noverat.

recenset exim singulos

scribens viritim nomina,

longo et locatos ordine

adstare pro templo iubet.

praescriptus et iam fluxerat

dies: furebat fervidus

iudex avaro spiritu,

promissa solvi efflagitans.

tum martyr: ‘adsistas velim

coramque dispositas opes

mirere, quas noster Deus

praedives in sanctis habet.

videbis ingens atrium

fulgere vasis aureis,

et per patentes porticus

structos talentis ordines.’

it ille nec pudet sequi,

ventum ad sacratam ianuam,

stabant catervae pauperum,

inculta visu examina.

fragor rogantum tollitur:

praefectus horrescit stupens,

conversus in Laurentium,

oculisque turbatis minax.

contra ille, quid frendens, ait,

‘minitans? aut quid displicet?

num sordida haec aut vilia,

num despuenda existimas?

aurum, quod ardenter sitis,

effossa gignunt rudera

et de metallis squalidis

poenalis excudit labor,

torrens vel amnis turbidis

volvens harenis inplicat;

quod terrulentum ac sordidum

flammis necesse est decoqui.

pudor per aurum solvitur,

violatur auro integritas,

pax occidit, fides perit,

leges et ipsae intercidunt.

quid tu venenum gloriae

extollis et magni putas?

si quaeris aurum verius,

lux est et humanum genus.

hi sunt alumni luminis,

quos corpus artat debile,

ne per salutem viscerum

mens insolescat turgida.

cum membra morbus dissicit,

animus viget robustior,

membris vicissim fortibus

vis sauciatur sensuum.

nam sanguis in culpam calens

minus ministrat virium

si fervor effetus malis

clumbe virus contrahat.

si forte detur optio,

malim dolore asperrimo

fragmenta membrorum pati

et pulcher intus vivere.

committe formas pestium

et confer alternas lues:

carnisne morbus foedior,

an mentis et morum ulcera?

nostri per artus debiles

intus decoris integri

sensum venusti innoxium

laboris 1 expertes gerunt.

vestros valentes corpore

interna corrumpit lepra,

errorque mancum claudicat

et caeca fraus nihil videt.

quemvis tuorum principum,1

qui veste et ore praenitent,

magis probabo debilem

quam quis meorum est pauperum

hunc, qui superbit serico,

quem currus inflatum vehit,

hydrops aquosus lucido

tendit veneno intrinsecus.

ast hic avarus contrahit

manus recurvas et volam

plicans aduncis unguibus

laxare nervos non valet.

istum libido foetida

per scorta tractum publica

luto et cloacis inquinat,

dum spurca mendicat stupra.

quid? ille fervens ambitu

sitimque honoris aestuans

mersisne anhelat febribus

atque igne venarum furit?

quisquis tacendi intemperans

silenda prurit prodere,

vexatur et scalpit iecur

scabiemque cordis sustinet.

quid invidorum pectorum

strumas retexam turgidas?

quid purulenta et livida

malignitatum vulnera?

tute ipse, qui Romam regis,

contemptor aeterni Dei,

dum daemonum sordes colis,

morbo laboras regio.

hi, quos superbus despicis,

quos execrandos iudicas,

brevi ulcerosos exuent

artus et incolumes erunt,

cum carne corruptissima

tandem soluti ac liberi

pulcherrimo vitae statu

in arce lucebunt Patris,

non sordidati aut debiles,

sicut videntur interim,

sed purpurantibus stolis

clari et coronis aureis.

tunc, si facultas subpetat,

coram tuis obtutibus

istos potentes saeculi

velim recensendos dari.

pannis videres obsitos

et mucculentis naribus,

mentum salivis uvidum,

lipposque palpebra putri.

peccante nil est taetrius,

nil tam leprosum aut putidum

cruda est cicatrix criminum

oletque ut antrum Tartari.

animabus inversa vice

corrupta forma infligitur,

quas pulcher aspectus prius

in corpore oblectaverat.

en ergo nummos aureos,

quos proxime spoponderam,

quos nec favillis obruat

ruina nec fur subtrahat.

nunc addo gemmas nobiles,

ne pauperem Christum putes,

gemmas corusci luminis,

ornatur hoc templum quibus.

cernis sacratas virgines,

miraris intactas anus,

primique post damnum tori

ignis secundi nescias.

hoc est monile ecclesiae,

his illa gemmis comitur;

dotata sic Christo placet,

sic ornat altum verticem.

eccum talenta, suscipe,

ornabis urbem Romulam,

ditabis et rem principis,

fies et ipse ditior.’

ridemur, exclamat furens 1

praefectus, ‘et miris modis

per tot figuras ludimur:

et vivit insanum caput!

inpune tantas, furcifer,

strophas cavillo mimico

te nexuisse existimas,

dum scurra saltas fabulam?

concinna visa urbanitas

tractare nosmet ludicris?

egon 2 cachinnis venditus

acroma festivum fui?

adeone nulla austeritas,

censura nulla est fascibus?

adeon securem publicam

mollis retudit lenitas?

dicis, ' libenter oppetam,

votiva mors est martyri.'

est ista vobis, novimus,

persuasionis vanitas.

sed non volenti inpertiam

praestetur ut mortis citae

conpendiosus exitus,

perire raptim non dabo.

vitam tenebo et differam

poenis morarum iugibus,

et mors inextricabilis

longos dolores protrahet.

prunas tepentes sternite,

ne fervor ignitus nimis

os contumacis occupet

et cordis intret abdita.

vapor senescens langueat,

qui fusus adflatu levi

tormenta sensim temperet

semustulati corporis.

bene est quod ipse ex omnibus

mysteriarches incidit;

hic solus exemplum dabit

quid mox timere debeant.

conscende constratum rogum,

ecumbe digno lectulo;

tunc, si libebit, disputa

nil esse Vulcanum meum.’

haec fante praefecto truces

hinc inde tortores parant

nudare amictu martyrem,

vincire membra et tendere.

illi os decore splenduit

fulgorque circumfusus est.

talem revertens legifer

de monte vultum detulit,

Iudaea quem plebs aureo

bove inquinata et decolor

expavit et faciem retro

detorsit inpatiens Dei.

talemque et ille praetulit

oris corusci gloriam

Stephanus per imbrem saxeum

caelos apertos intuens.

inluminatum hoc eminus

recens piatis fratribus,

baptisma quos nuper datum

Christi capaces fecerat;

ast inpiorum caecitas,

os oblitum noctis situ

nigrante sub velamine

obducta, clarum non videt,

Aegyptiae plagae in modum,

quae, cum tenebris barbaros

damnaret, Hebraeis diem

sudo exhibebat lumine.

quin ipsa odoris qualitas

adusta quam reddit cutis

diversa utrosque permovet:

his nidor, illis nectar est,

idemque sensus dispari

variatus aura aut adficit

horrore nares vindice

aut mulcet oblectamine.

sic ignis aeternus Deus,

nam Christus ignis verus est;

is ipse conplet lumine

iustos et urit noxios.

postquam vapor diutinus

decoxit exustum latus,

ultro e catasta iudicem

conpellat adfatu brevi:

‘converte partem corporis

satis crematam iugiter,

et fac periclum, quid tuus

Vulcanus ardens egerit.’

praefectus inverti iubet.

tunc ille: ‘coctum est, devora,

et experimentum cape

sit crudum an assum suavius.’

haec ludibundus dixerat,

caelum deinde suspicit,

et congemescens obsecrat

miseratus urbem Romulam:

‘o Christe, nomen 1 unicum,

o splendor, o virtus Patris,

o factor orbis et poli,

atque auctor horum moenium,

qui sceptra Romae in vertice

rerum locasti, sanciens

mundum Quirinali togae

servire et armis cedere,

ut discrepantum gentium

mores et observantiam

linguasque et ingenia et sacra

unis domares legibus,

en omne sub regnum Remi

mortale concessit genus,

idem loquuntur dissoni

ritus, id ipsum sentiunt.

hoc destinatum quo magis

ius Christiani nominis,

quodcumque terrarum iacet,

uno inligaret vinculo.

da, Christe, Romanis tuis

sit Christiana ut civitas,

per quam dedisti ut ceteris

mens una sacrorum foret.

confoederantur omnia

hinc inde membra in symbolum.

mansuescit orbis subditus,

mansuescat et summum caput.

advertat abiunctas plagas

coire in unam gratiam;

fiat fidelis Romulus,

et ipse iam credat Numa.

confundit error Troicus

adhuc Catonum curiam,

veneratus occultis focis

Phrygum penates exules.

Ianum bifrontem et Sterculum

colit senatus (horreo

tot monstra patrum dicere)

et festa Saturni senis.

absterge, Christe, hoc dedecus,

emitte Gabriel tuum,

agnoscat ut verum Deum

errans Iuli caecitas.

et iam tenemus obsides

fidissimos huius spei,

hic nempe iam regnant duo

apostolorum principes,

alter vocator gentium,

alter cathedram possidens

primam recludit creditas

aeternitatis ianuas.

discede, adulter Iuppiter,

stupro sororis oblite,

relinque Romam liberam,

plebemque iam Christi fuge.

te Paulus hinc exterminat,

te sanguis exturbat Petri,

tibi id, quod ipse armaveras,

factum Neronis officit.

video futurum principem

quandoque, qui servus Dei

taetris sacrorum sordibus

servire Romam non sinat,

qui templa claudat vectibus,

valvas eburnas obstruat,

nefasta damnet limina,

obdens aenos pessulos.

tunc pura ab omni sanguine

tandem nitebunt marmora,

stabunt et aera innoxia,

quae nunc habentur idola.’

hic finis orandi fuit

et finis idem vinculi

carnalis: erupit volens

vocem secutus spiritus.

vexere corpus subditis

cervicibus quidam patres,

quos mira libertas viri

ambire Christum suaserat.

repens medullas indoles

adflarat et coegerat

amore sublimis Dei

odisse nugas pristinas.

refrixit ex illo die

cultus deorum turpium:

plebs in sacellis rarior,

Christi ad tribunal curritur.

sic dimicans Laurentius

non ense praecinxit latus,

hostile sed ferrum retro

torquens in auctorem tulit.

dum daemon invictum Dei

testem lacessit proelio,

perfossus ipse concidit

et stratus aeternum iacet.

mors illa sancti martyris

mors vera templorum fuit;

tunc Vesta Palladios Lares

inpune sensit deseri.

quidquid Quiritum sueverat

orare simpuvium Numae,

Christi frequentans atria

hymnis resultat martyrem.

ipsa et senatus lumina,

quondam luperci aut flamines,

apostolorum et martyrum

exosculantur limina.

videmus inlustres domos,

sexu ex utroque nobiles,

offerre votis pignera

clarissimorum liberum.

vittatus olim pontifex

adscitur in signum crucis,

aedemque, Laurenti, tuam

Vestalis intrat Claudia.

O ter quaterque et septies

beatus urbis incola,

qui te ac tuorum comminus

sedem celebrat ossuum,

cui propter advolvi licet,

qui fletibus spargit locum,

qui pectus in terram premit,

qui vota fundit murmure.

nos Vasco Hiberus dividit

binis remotos Alpibus,

trans Cottianorum iuga,

trans et Pyrenas ninguidos.

vix fama nota est, abditis

quam plena sanctis Roma sit,

quam dives urbanum solum

sacris sepulcris floreat.

sed qui caremus his bonis

nec sanguinis vestigia

videre coram possumus,

caelum intuemur eminus.

sic, sancte Laurenti, tuam

nos passionem quaerimus:

est aula nam duplex tibi,

hic corporis, mentis polo.

illic inenarrabili

allectus urbi municeps

aeternae in arce curiae

gestas coronam civicam.

videor videre inlustribus

gemmis coruscantem virum,

quem Roma caelestis sibi

legit perennem consulem.

quae sit potestas credita

et muneris quantum datum,

probant Quintum gaudia,

quibus rogatus adnuis.

quod quisque supplex postulat,

fert inpetratum prospere;

poscunt, iocantur,1 indicant,

et tristis haud ullus redit,

ceu praesto semper adsies

tuosque alumnos urbicos

lactante conplexus sinu

paterno amore nutrias.

hos inter, o Christi decus,

audi poetam rusticum

cordis fatentem crimina

et facta prodentem sua.

indignus, agnosco et scio,

quem Christus ipse exaudiat,

sed per patronos martyras

potest medellam consequi.

audi benignus supplicem

Christi reum Prudentium,

et servientem corpori

absolve vinclis saeculi.

GERMINE nobilis Eulalia

mortis et indole nobilior

Emeritam sacra virgo suam,

cuius ab ubere progenita est,

ossibus ornat, amore colit.

proximus occiduo locus est

qui tulit hoc decus egregium,

urbe potens, populis locuples,

sed mage sanguine martyrii

virgineoque potens titulo.

curriculis tribus atque novem

tres hiemes quater adtigerat,

cum crepitante pyra trepidos

terruit aspera carnifices,

supplicium sibi dulce rata.

iam dederat prius indicium

tendere se Patris ad solium

nec sua membra dicata toro:

ipsa crepundia reppulerat,

ludere nescia pusiola;

spernere sucina, flare 1 rosas,

fulva monilia respuere,

ore severa, modesta gradu,

moribus et nimium teneris

canitiem meditata senum.

ast ubi se furiata luis

excitat in famulos Domini

Christicolasque cruenta iubet

tura cremare, iecur pecudis

mortiferis adolere deis,

infremuit sacer Eulaliae

spiritus, ingeniique ferox

turbida frangere bella parat,

et rude pectus anhela Deo

femina provocat arma virum.

sed pia cura parentis agit

virgo animosa domi ut lateat

abdita rure et ab urbe procul,

ne fera sanguinis in pretium

mortis amore puella ruat.

illa perosa quietis opem

degeneri tolerare mora

nocte fores sine teste movet

saeptaque claustra fugax aperit,

inde per invia carpit iter.

ingreditur pedibus laceris

per loca senta situ et vepribus

angelico comitata choro,

et licet horrida nox sileat,

lucis habet tamen illa ducem.

sic habuit generosa patrum

turba columniferum radium,

scindere qui tenebrosa potens

nocte viam face perspicua

praestitit intereunte chao.

non aliter pia virgo viam

nocte secuta diem meruit

nec tenebris adoperta fuit,

regna Canopica cum fugeret

et super astra pararet iter.

illa gradu cita pervigili

milia multa prius peragit

quam plaga pandat Eoa polum;

mane superba tribunal adit

fascibus adstat et in mediis

vociferans: ‘rogo, quis furor est

perdere praecipites animas

et male prodiga corda sui

sternere rasilibus scopulis,

omnipatremque negare Deum?

quaeritis, o miseranda manus,

Christicolum genus? en ego sum

daemonicis inimica sacris,

idola protero sub pedibus,

pectore et ore Deum fateor.

Isis, Apollo, venus nihil est,

Maximianus et ipse nihil:

illa nihil, quia facta manu,

hic manuum quia facta colit,

frivola utraque et utraque nihil.

Maximianus, opum dominus

et tamen ipse cliens lapidum,

prostituat voveatque suis

numinibus caput ipse suum:

pectora cur generosa quatit?

dux bonus, arbiter egregius,

sanguine pascitur innocuo,

corporibusque piis inhians

viscera sobria dilacerat,

gaudet et excruciare fidem.

ergo age, tortor, adure, seca,

divide membra coacta luto.

solvere rem fragilem facile est:

non penetrabitur interior

exagitante dolore animus.’

talibus excitus in furias

praetor ait: ‘rape praecipitem,

lictor, et obrue suppliciis,

sentiat esse deos patrios

nec leve principis imperium.

quam cuperem tamen ante necem,

si potis est, revocare tuam,

torva puellula, nequitiam,

respice gaudia quanta metas,

quae tibi fert genialis honor.

te lacrimis labefacta domus

prosequitur generisque tui

ingemit anxia nobilitas,

flore 1 quod occidis in tenero,

proxima dotibus et thalamis.

non movet aurea pompa tori,

non pietas veneranda senum,

quos temeraria debilitas?

ecce parata ministeria

excruciabilis exitii:

aut gladio feriere caput,

aut laniabere membra feris,

aut facibus data fumificis

flebiliterque ululanda tuis

in cineres resoluta flues.

haec, rogo, quis labor est fugere?

si modicum salis eminulis

turis et exiguum digitis

tangere, virgo, benigna velis,

poena gravis procul afuerit.’

martyr ad ista nihil; sed enim

infremit inque tyranni oculos

sputa iacit, simulacra dehinc

dissipat inpositamque molam

turibulis pede prosubigit.

nec mora, carnifices gemini

iuncea pectora dilacerant

et latus ungula virgineum

pulsat utrimque et ad ossa secat

Eulalia numerante notas.

‘scribens ecce mihi, Domine,

quam iuvat hos apices legere

qui tua, Christe, tropaea notant!

nomen et ipsa sacrum loquitur

purpura sanguinis eliciti.’

haec sine fletibus et gemitu

laeta canebat et intrepida;

dirus abest dolor ex animo,

membraque picta cruore novo

fonte cutem recalente lavant.

ultima carnificina dehinc,

non laceratio vulnifica,

crate tenus nec arata cutis,

flamma sed undique lampadibus

in latera stomachumque furit.

crinis odorus ut in iugulos

fluxerat involitans umeris,

quo pudibunda pudicitia

virgineusque lateret honos,

tegmine verticis opposito,

flamma crepans volat in faciem

perque comas vegetata caput

occupat exsuperatque apicem;

virgo citum cupiens obitum

appetit et bibit ore rogum.

emicat inde columba repens

martyris os nive candidior

visa relinquere et astra sequi;

spiritus hic erat Eulaliae

lacteolus, celer, innocuus.

colla fluunt abeunte anima

et rogus igneus emoritur;

pax datur artubus exanimis,

flatus in aethere plaudit ovans

templaque celsa petit volucer.

vidit et ipse satelles avem

feminae ab ore meare palam,

obstupefactus et adtonitus

prosilit et sua gesta fugit,

lictor et ipse fugit pavidus.

ecce nivem glacialis hiems

ingerit et tegit omne forum,

membra tegit simul Eulaliae

axe iacentia sub gelido

pallioli vice linteoli.

cedat amor lacrimantum hominum,

qui celebrare suprema solent,

flebile cedat et officium:

ipsa elementa iubente Deo

exequias tibi, virgo, ferunt.

nunc locus Emerita est tumulo,

clara colonia Vettoniae,

quam memorabilis amnis Ana

praeterit et viridante rapax

gurgite moenia pulchra lavit.

hic, ubi marmore perspicuo

atria luminat alma nitor

et peregrinus et indigena,

relliquias cineresque sacros

servat humus veneranda sinu.

tecta corusca super rutilant

de laquearibus aureolis

saxaque caesa solum variant,

floribus ut rosulenta putes

prata rubescere multimodis.

carpite purpureas violas

sanguineosque crocos metite,

non caret his genialis hiems,

laxat et arva tepens glacies,

floribus ut cumulet calathos.

ista comantibus e foliis

munera, virgo puerque, date.

ast ego serta choro in medio

texta feram pede dactylico,

vilia, marcida, festa tamen.

sic venerarier ossa libet

ossibus altar et inpositum:

illa Dei sita sub pedibus

prospicit haec populosque suos

carmine propitiata fovet.

Bis novem noster populus sub uno

martyrum servat cineres sepulcro:

Caesaraugustam vocitamus urbem

res cui tanta est.

plena magnorum domus angelorum

non timet mundi fragilis ruinam,

tot sinu gestans simul offerenda

munera Christo,

cum Deus dextram quatiens coruscam

nube subnixus veniet rubente

gentibus iustam positurus aequo

pondere libram,

orbe de magno caput excitata

obviam Christo properanter ibit

civitas quaeque pretiosa portans

dona canistris.

Afra Carthago tua promet ossa,

ore facundo Cypriane doctor,

Corduba Acisclum dabit et Zoellum,

tresque coronas.

tu tribus gemmis diadema pulchrum

offeres Christo, genetrix piorum

Tarraco, intexit cui Fructuosus

sutile vinclum,

nomen hoc gemmae strophio inligatae est;

emicant iuxta lapides gemelli

ardet et splendor parilis duorum

igne corusco.

parva Felicis decus exhibebit

artubus sanctis locuples Gerunda;

nostra gestabit Calagurris ambos

quos veneramur.

Barchinon claro Cucufate freta

surget, et Paulo speciosa Narbo,

teque praepollens Arelas habebit,

sancte Genesi.

Lusitanorum caput oppidorum

urbs adoratae cineres puellae

obviam Christo rapiens ad aram

porriget ipsam.

sanguinem Iusti, cui Pastor haeret,

ferculum duplex geminumque donum

ferre Complutum gremio iuvabit

membra duorum,

ingeret Tingis sua Cassianum,

festa Massylum monumenta regum,

qui cinis gentes domitas coegit

ad iuga Christi.

singulis paucae, tribus aut duobus,

forsan et quinis aliquae placebunt

testibus Christi prius hostiarum

pignere functae:

tu decem sanctos revehes et octo,

Caesaraugusta studiosa Christo,

verticem flavis oleis revincta,

pacis honore,

sola in occursum numerosiores

martyrum turbas Domino parasti,

sola praedives pietate multa

luce frueris.

vix parens orbis populosa Poeni,

ipsa vix Roma in solio locata

te, decus nostrum, superare in isto

munere digna est.

omnibus portis sacer immolatus

sanguis exclusit genus invidorum

daemonum et nigras pepulit tenebras

urbe piata.

nullus umbrarum latet intus horror,

pulsa nam pestis populum refugit;

Christus in totis habitat plateis,

Christus ubique est.

martyrum credas patriam coronis

debitam sacris, chorus unde surgens

tendit in caelum niveus togatae

nobilitatis,

inde, vincenti, tua palma nata est,

clerus hic tantum peperit triumphum,

hic sacerdotum domus infulata

Valeriorum.

saevus antiquis quotiens procellis

turbo vexatum tremefecit orbem,

tristior templum rabies in istud

intulit iras,

nec furor quisquam sine laude nostrum

cessit aut clari vacuus cruoris;

martyrum semper numerus sub omni

grandine crevit,

nonne, vincenti, peregri necandus

martyr his terris tenui notasti

sanguinis rore speciem futuri

morte propinqua?

hoc colunt cives, velut ipsa membra

caespes includat suus et paterno

servet amplectens tumulo beati

martyris ossa.

noster est, quamvis procul hinc in urbe

passus ignota dederit sepulcri

gloriam victor prope litus altae

forte Sagunti.

noster et nostra puer in palaestra

arte virtutis fideique olivo

unctus horrendum didicit domare

viribus hostem,

noverat templo celebres in isto

octies partas deciesque palmas;

laureis doctus patriis eadem

laude cucurrit,

hic et, Encrati, recubant tuarum

ossa virtutum, quibus efferati

spiritum mundi, violenta virgo,

dedecorasti.

martyrum nulli remanente vita

contigit terris habitare nostris;

sola tu morti propriae superstes

vivis in orbe.

vivis, ac poenae seriem retexis,

carnis et caesae spolium retentans

taetra quam sulcos habeant amaros

vulnera narras.

barbarus tortor latus omne carpsit,

sanguis inpensus, lacerata membra,

pectus abscisa patuit papilla

corde sub ipso.

iam minus mortis pretium peractae est,

quae venenatos abolens dolores

concitam membris tribuit quietem

fine soporo.

cruda te longum tenuit cicatrix

et diu venis dolor haesit ardens,

dum putrescentes tenuat medullas

tabidus umor.

invidus quamvis obitum supremum

persecutoris gladius negarit,

plena te, martyr, tamen ut peremptam,

poena coronat,

vidimus partem iecoris revulsam

ungulis longe iacuisse pressis:

mors habet pallens aliquid tuorum

te quoque viva.

hunc novum nostrae titulum fruendum

Caesaraugustae dedit ipse Christus,

iuge viventis domus ut dicata

martyris esset,

ergo ter senis sacra candidatis,

dives Optato, simul et Luperco,

perge conscriptum tibimet senatum

pangere psalmis,

ede Successum, cane Martialem,

mors et Urbani tibi concinatur,

Iuliam cantus resonet simulque

Quintilianum.

Publium pangat chorus et revolvat

quale Frontonis fuerit tropaeum,

quid bonus Felix tulerit, quid acer

Caecilianus,

quantus, Evoti, tua bella sanguis

tinxerit, quantus tua, Primitive,

tum tuos vivax recolat triumphos

laus, Apodemi.

quattuor posthinc superest virorum

nomen extolli renuente metro,

quos Saturninos memorat vocatos

prisca vetustas,

carminis leges amor aureorum

nominum parvi facit, et loquendi

cura de sanctis vitiosa non est

nec rudis umquam,

plenus est artis modus adnotatas

nominum formas recitare Christo,

quas tenet caeli liber explicandus

tempore iusto,

octo tunc sanctos recolet decemque

angelus coram Patre Filioque

urbis unius regimen tenentes

iure sepulcri.

quin ad antiquum numerum trahetur

viva post poenae specimen puella,

morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est

fons et honoris,

additis 2 Gaio (nec enim silendi)

teque, Crementi, quibus incruentum

ferre provenit decus ex secundo

laudis agone,

ambo confessi Dominum steterunt

acriter contra fremitum latronum,

ambo gustarunt leviter saporem

martyriorum,

haec sub altari sita sempiterno

lapsibus nostris veniam precatur

turba, quam servat procerum creatrix

purpureorum

nos pio fletu, date, perluamus

marmorum sulcos, quibus est. operta

spes ut absolvam retinaculorum

vincla meorum,

sterne te totam generosa sanctis

civitas mecum tumulis; deinde

mox resurgentes animas et artus

tota sequeris.

Beate martyr, prospera

diem triumphalem tuum,

quo sanguinis merces tibi

corona, Vincenti, datur.

hic te ex tenebris saeculi

tortore victo et iudice

evexit ad caelum dies

Christoque ovantem reddidit.

nunc angelorum particeps

conlucis insigni stola,

quam testis indomabilis

rivis cruoris laveras,

cum te satelles idoli

praecinctus atris legibus

litare divis gentium

ferro et catenis cogeret.

ac verba primum mollia

suadendo blande effuderat,

captator ut vitulum lupus

rapturus adludit prius.

rex, inquit, ‘orbis maximus,

qui sceptra gestat Romula,1

servire sanxit omnia

priscis deorum cultibus.

vos, Nazareni, adsistite,

rudemque ritum spernite.

haec saxa, quae princeps colit,

placate fumo et victima.’

exclamat hic Vincentius,

Levita de tribu sacra,

minister altaris Dei,

septem ex columnis lacteis;

‘tibi ista praesint numina,

tu saxa, tu lignum colas,

tu mortuorum mortuus

fias deorum pontifex.

nos lucis auctorem Patrem

eiusque Christum Filium,

qui solus ac verus Deus,

Datiane, confitebimur.’

hic ille iam commotior,

audesne, non felix, ait,

‘ius hoc deorum et principum

violare verbis asperis,

ius et sacratum et publicum,

cui cedit humanum genus,

nec te iuventae fervidae

instans periclum permovet?

hoc namque decretum cape:

aut ara ture et caespite

precanda iam nunc est tibi,

aut mors luenda est sanguine.’

respondit ille altrinsecus:

‘age ergo, quidquid virium,

quidquid potestatis tibi est,

palam reluctor, exere!

vox nostra quae sit, accipe:

est Christus et Pater Deus:

servi huius et testes sumus;

extorque, si potes, fidem!

tormenta, carcer, ungulae

stridensque flammis lammina,

atque ipsa poenarum ultima

mors Christianis ludus est.

o vestra inanis vanitas

scitumque brutum Caesaris!

condigna vestris sensibus

coli iubetis numina

excisa fabrili manu,

cavis recocta et follibus,

quae voce, quae gressu carent

inmota, caeca, elinguia.

his sumptuosa splendido

delubra crescunt marmore,

his colla mugientium

percussa taurorum cadunt.

at sunt 1 et illic spiritus,

sunt, sed magistri criminum

vestrae et salutis aucupes,

vagi, inpotentes, sordidi,

qui vos latenter incitos

in omne conpellunt nefas,

vastare iustos caedibus,

plebem piorum carpere.

norunt et ipsi ac sentiunt

pollere Christum et vivere,

eiusque iam iamque adfore

regnum tremendum perfidis.

clamant fatentes denique

pulsi ex latebris viscerum 2

virtute Christi et nomine,

divique et idem daemones.’

his intonantem martyrem

iudex profanus non tulit.

conclamat: ‘os obtrudite,

ne plura iactet inprobus.

vocem loquentis claudite

raptimque lictores date,

illos reorum Plutones

pastos resectis carnibus.3

iam faxo ius praetorium

conviciator sentiat,

inpune ne nostris sibi

dis destruendis luserit.

tibi ergo soli, contumax,

Tarpeia calcentur sacra?

tu porro solus obteras

Romam, senatum, Caesarem?

vinctum retortis bracchiis

sursum ac deorsum cxtendite,

conpago donec ossuum

divulsa membratim crepet.

posthinc hiulcis ictibus

nudate costarum abdita,

ut per latebras 1 vulnerum

iecur retectum palpitet.’

ridebat haec miles Dei

manus cruentas increpans

quod fixa non profundius

intraret artus ungula.

ac iam omne robur fortium

eviscerando cesserat,

nisusque anhelus solverat

fessos lacertorum toros.

ast ille tanto laetior

omni vacantem nubilo

frontem serenam luminat

te, Christe, praesentem videns.

quis vultus iste, pro pudor!

Datianus aiebat furens,

‘gaudet, renidet, provocat

tortore tortus acrior!

nil illa vis exercita

tot noxiorum mortibus

agone in isto proficit,

ars et dolorum vincitur.

sed vos, alumni carceris,

par semper invictum mihi,

cohibete paulum dexteras,

respiret ut lassus vigor.

praesicca rursus ulcera,

dum se cicatrix colligit

refrigerati sanguinis,

manus resulcans diruet.’

his contra Levites refert:

‘si iam tuorum perspicis

languere virtutem canum,

age ipse, maior carnifex,

ostende quo pacto queant

imos recessus scindere,

manus et ipse intersere

rivosque ferventes bibe.

erras, cruente, si meam

te rere poenam sumere

cum membra morti obnoxia

dilancinata interficis.

est alter, est intrinsecus,

violare quem nullus potest,

liber, quietus, integer,

exsors dolorum tristium.

hoc, quod laboras perdere

tantis furoris viribus,

vas est solutum ac fictile,

quocumque frangendum modo.

quin immo nunc enitere

illum secare ac plectere

qui perstat intus, qui tuam

calcat, tyranne, insaniam.

hunc, hunc lacesse, hunc discute,

invictum, inexsuperabilem,

nullis procellis subditum,

solique subiectum Deo.’

haec fatur et stridentibus

laniatur uncis denuo,

cui praetor ore subdolo

anguina verba exsibilat:

‘si tanta callum pectoris

praedurat obstinatio

pulvinar ut nostrum manu

abomineris tangere,

saltem latentes paginas

librosque opertos detege,

quo secta pravum seminans

iustis cremetur ignibus.’

his martyr auditis ait:

‘quem tu, maligne, mysticis

minitans ignem litteris,

flagrabis ipse hoc iustius.

romphaea nam caelestium

vindex erit voluminum

tanti veneni interpretem

linguam perurens fulmine.

vides favillas indices

Gomorreorum criminum,

Sodomita nec latet cinis,

testis perennis funeris.

exemplar hoc, serpens, tuum est,

fuligo quem mox sulphuris

bitumen et mixtum pice

imo inplicabunt Tartaro.’

his persecutor saucius

pallet, rubescit, aestuat

insana torquens lumina,

spumasque frendens egerit.

tum deinde cunctatus diu

decernit: ‘extrema omnium

igni, grabato et lamminis

exerceatur quaestio.’

haec ille sese ad munera

gradu citato proripit

ipsosque pernix gaudio

poenae ministros praevenit.

ventum ad palaestram gloriae

spes certat et crudelitas,

luctamen anceps conserunt

hinc martyr, illinc carnifex.

serrata lectum regula

dente infrequenti exasperat,

cui multa carbonum strues

vivum vaporat halitum.

hunc sponte conscendit rogum

vir sanctus ore interrito,

ceu iam coronae conscius

celsum tribunal scanderet.

subter crepante aspergine

scintillat excussus salis

punctisque fervens stridulis

sparsim per artus Agitur.

arvina posthinc igneum

inpressa cauterem lavit,

vis unde roris fumidi

in membra sensim liquitur.

haec inter inmotus manet

tamquam dolorum nescius,

tenditque in altum lumina,

nam vincla palmas presserant.

sublatus inde fortior

lugubre in antrum truditur,

ne liber usus luminis

animaret altum spiritum.

est intus imo ergastulo

locus tenebris nigrior,

quem saxa mersi fornicis

angusta clausum strangulant.

aeterna nox illic latet

expers diurni sideris;

hic carcer horrendus suos

habere fertur inferos.

in hoc barathrum conicit

truculentus hostis martyrem,

lignoque plantas inserit

divaricatis cruribus.

quin addit et poenam novam

crucis peritus artifex,

nulli tyranno cognitam

nec fando conpertam retro.

fragmenta testarum iubet

hirta, inpolitis angulis,

acuminata, informia,

tergo iacentis sternerent.

totum cubile spiculis

armant dolores anxii,

insomne qui subter latus

mucrone pulsent obvio.

haec ille versutus vafra

meditatus arte struxerat,

sed Belzebulis callida

commenta Christus destruit.

nam carceralis caecitas

splendore lucis fulgurat,

duplexque morsus stipitis

ruptis cavernis dissilit.

agnoscit hic Vincentius

adesse, quod speraverat,

tanti laboris praemium,

Christum datorem luminis.

cernit deinde fragmina

iam testularum mollibus

vestire semet floribus,

redolente nectar carcere.

quin et frequentes angeli

stant ac loquuntur comminus,

quorum unus ore augustior

conpellat his dictis virum:

‘exsurge, martyr inclyte,

exsurge securus tui,

exsurge et almis coetibus

noster sodalis addere.

decursa iam satis tibi

poenae minacis munia,

pulchroque mortis exitu

omnis peracta est passio.

o miles invictissime,

fortissimorum fortior,

iam te ipsa saeva et aspera

tormenta victorem tremunt.

spectator haec Christus Deus

conpensat aevo intermino,

propriaeque collegam crucis

larga coronat dextera.

pone hoc caducum vasculum

conpage textum ferrea,

quod dissipatum solvitur,

et liber in caelum veni.’

haec ille; sed clausas fores

interna rumpunt lumina

tenuisque per rimas nitor

lucis latentis proditur.

hoc cum stuperet territus

obsessor atri liminis,

quem cura pernox manserat

servare feralem domum,

psallentis audit insuper

praedulce carmen martyris,

cui vocis instar aemulae

conclave reddit concavum.

pavens deinde introspicit,

admota quantum postibus

acies per artas cardinum

intrare iuncturas potest.

vernare multis floribus

stramenta testarum videt

ipsumque vulsis nexibus

obambulantem pangere.

inplentur aures turbidi

praetoris hoc miraculo;

flet victus et volvit gemens

iram, dolorem, dedecus.

exemptus, inquit, ‘carceri

paulum benignis fotibus

recreetur, ut pastum novum

poenis refectus praebeat.’

coire toto ex oppido

turbam fidelem cerneres,

mollire praefultum torum,

siccare cruda vulnera.

ille ungularum duplices

sulcos pererrat osculis,

hic purpurantem corporis

gaudet cruorem lambere.

plerique vestem linteam

stillante fingunt sanguine,

tutamen ut sacrum suis

domi reservent posteris.

tunc ipse manceps carceris

et vinculorum ianitor,

ut fert vetustas conscia,

repente Christum credidit.

hic obseratis vectibus

densae specum caliginis

splendore lucis advenae

micuisse clausum viderat.

at vero postquam lectuli

martyr quietem contigit,

aeger morarum taedio

et mortis incensus siti—

si mors habenda eiusmodi est.

quae corporali ergastulo

mentem resolvit liberam

et reddit auctori Deo,

mentem piatam sanguine,

mortis lavacris elutam,

quae semet ac vitam suam

Christo inmolandam praebuit—

ergo ut recline mollibus

reiecit aulaeis caput,

victor relictis artubus

caelum capessit spiritus.

cui recta celso tramite

reseratur ad Patrem via,

quam fratre caesus inpio

Abel beatus scanderat.

stipant euntem candidi

hinc inde sanctorum chori

parique missum carcere

baptista Iohannes vocat.

at Christiani nominis

hostem coquebant inrita

fellis venena et lividum

cor efferata exusserant.

saevire inermem crederes

fractis draconem dentibus.

evasit exultans, ait,

‘rebellis et palmam tulit.

sed restat illud ultimum,

inferre poenam mortuo,

feris cadaver tradere

canibusve carpendum dare.

iam nunc et ossa extinxero,

ne sit sepulcrum funeris,

quod plebs gregalis excolat

titulum que Agat martyris.’

sic frendit, et corpus sacrum

profanus (a dirum nefas!)

nudum negato tegmine

exponit inter carices.

sed nulla dirarum famis

aut bestiarum aut alitum

audet tropaeum gloriae

foedare tactu squalido.

quin si qua clangens inprobe

circumvolarat eminus,

trucis volucris inpetu

depulsa vertebat fugam.

nam corvus, Heliae datus

olim ciborum portitor,

hoc munus inplet sedule

et inremotus excubat.

hic ex frutectis proximis

infestus alarum sono

oculosque pinnis verberans

exegit inmanem lupum.

quis perfidorum credere

ausit rapacem beluam,

tauris paratam congredi,

cessisse plumis mollibus?

ibat malignum murmurans

levi volatu exterritus

praedamque visam fugerat

custodis inbellis minis.

quis audienti talia,

Datiane, tunc sensus tibi?

quantis gementem spiculis

figebat occultus dolor,

cum te perempti corporis

virtute victum cerneres,

ipsis et inpar ossibus

vacuisque iam membris minor?

sed quis, tyranne pertinax,

hunc inpotentem spiritum

determinabit exitus?

nullusne te franget modus?

‘nullus, nec umquam desinam,

nam si ferina inmanitas

mansuescit et clementia

corvos voraces mitigat,

mergam cadaver fluctibus:

insana numquam naufragis

ignoscit unda, et spumeum

nescit profundum parcere.

aut semper illic mobilis

incerta per ludibria

vagis feretur flatibus

squamosa pascens agmina,

aut sub fragosis rupibus

scabri petrarum murices

inter recessus scrupeos

discissa rumpent viscera.

ecquis virorum strenue

cumbam peritus pellere

remo, rudente et carbaso,

secare qui pontum queas,

rapias palustri e caespite

corpus, quod intactum iacet,

levique vectum lembulo

amplum per aequor auferas?

sed conplicatum sparteus

claudat cadaver culleus,

quem fune conexus lapis

praeceps in altum deprimat.

at tu per undas emices

rorante praepes palmula,

donec relictum longior

abscondat aspectus solum.’

haec iussa quidam militum,

(Eumorphio nomen fuit)

violentus, audax, barbarus,

furore fervens adripit.

funale textum conserit,

suto quod inplet corpore,

emensus et multum freti

inter procellas excutit.

o praepotens virtus Dei,

virtus creatrix omnium,

quae turgidum quondam mare

gradiente Christo straverat,

ut terga calcans aequoris

siccis mearet passibus,

plantas nec undis tingueret

vasti viator gurgitis!

haec ipsa virtus iusserat

rubrum salum dehiscere,

patente dum fundo aridum

secura plebs iter terit.

nec non et ipsa nunc iubet

servire sancto corpori

pontum quietis lapsibus

ad curva pronum litora.

saxum molaris ponderis

ut spuma candens innatat,

tantique custos pigneris

fiscella fertur fluctibus.

cernunt stupentes navitae

vectam remenso marmore

labi retrorsum leniter

aestu secundo et flamine.

certant et ipsi concito

pontum phaselo scindere,

longe sed artus praevolant

telluris ad mollem sinum;

prius relatos denique

humus quieta suscipit,

quam pulsa summis nisibus

carina portum tangeret.

felix amoeni litoris

secessus ille, qui sacra

fovens harenis viscera

vicem sepulcri praebuit,

dum cura sanctorum pia

deflens adornat aggerem

tumuloque corpus creditum

vitae reservat posterae!

sed mox subactis hostibus

iam pace iustis reddita

altar quietem debitam

praestat beatis ossibus;

subiecta nam sacrario

imamque ad aram condita

caelestis auram muneris

perfusa subter hauriunt.

sic corpus, ast ipsum Dei

sedes receptum continet

cum Maccabeis fratribus

sectoque Esaiae proximum,

simplex sed illis contigit

corona poenarum, quibus

finem malorum praestitit

mortis supremus exitus.

quid tale sector ausus est?

truncata numquid corporis

segmenta post serram feris

obiecit aut undis dedit?

num Maccabei martyris

linguam tyrannus erutam

raptamve pellem verticis

avibus cruentis obtulit?

tu solus, o bis inclyte,

solus bravii duplicis

palmam tulisti, tu duas

simul parasti laureas.

in morte victor aspera,

tum deinde post mortem pari

victor triumpho proteris

solo latronem corpore.

adesto nunc et percipe

voces prccantum supplices,

nostri reatus efficax

orator ad thronum Patris.

per te, per illum carcerem,

honoris augmentum tui,

per vincla, flammas, ungulas,

per carceralem stipitem,

per fragmen illud testeum,

quo parta crevit gloria,

et quem trementes posteri

exosculamur lectulum,

miserere nostrarum precum,

placatus ut Christus suis

inclinet aurem prosperam

noxas nec omnes inputet.

si rite sollemnem diem

veneramur ore et pectore,

si sub tuorum gaudio

vestigiorum sternimur,

paulisper huc inlabere,

Christi favorem deferens,

sensus gravati ut sentiant

levamen indulgentiae.

sic nulla iam restet mora,

quin excitatam nobilis

carnem resumat spiritus

virtute perfunctam pari,

ut, quae laborum particeps

commune discrimen tulit,

sit et coheres gloriae

cunctis in aevum saeculis.

Felix Tarraco, Fructuose, vestris

attollit caput ignibus coruscum

Levitis geminis procul relucens.

Hispanos Deus aspicit benignus,

arcem quandoquidem potens Hiberam

trino martyre Trinitas coronat.

ardens Augurius capessit aethram,

nec non Eulogius simul supernum 1

Christi lucidus ad sedile tendit.

dux et praevius et magister illis

ad tantum decus ex episcopali

clarus nomine Fructuosus ibat,

accitus quia praesidis repente

iussu venerat ad forum sacerdos

Levitis comitantibus duobus.

inde ad carceream viros catenam

pastus sanguine carnifex trahebat;

gaudet currere Fructuosus ultro.

ac, ne quis socios timor feriret,

praeceptor vehemens eundo firmat

incenditque fidem calore Christi.

‘mecum state, viri. vocat cruentus

ad poenam coluber Dei ministros;

ne mors terreat; est parata palma.

carcer Christicolis gradus coronae est,

carcer provehit ad superna caeli,

carcer conciliat Deum beatis.’

his dictis adeunt specum reorum,

exercent ibi mysticum lavacrum,

et purgamen aquae stupent tenebrae.

sex hic continuis latent diebus,

tandem stant trucis ad tribunal hostis:

fratres tergeminos tremunt catastae.

iudex Aemilianus inminebat

atrox, turbidus, insolens, profanus;

aras daemonicas coli iubebat.

tu, qui doctor, ait, ‘seris novellum

commenti genus, ut leves puellae

lucos destituant, Iovem relinquant,

damnes, si sapias, anile dogma.

iussum est Caesaris ore Gallieni,

quod princeps colit, ut colamus omnes.’

haec fanti placidus refert sacerdos:

‘aeternum colo principem dierum,

factorem dominumque Gallieni,

et Christum Patre prosatum perenni,

cuius sum famulus gregisque pastor.’

subridens ait ille: iam fuisti.

nec differt furor aut refrenat iram,

saevis destinat ignibus cremandos.

exultant prohibentque flere vulgum.

quosdam de populo videt sacerdos

libandum sibi poculum offerentes:

ieiunamus, ait; ‘recuso potum:

nondum nona diem resignat hora;

numquam eonviolabo ius dicatum,

nec mors ipsa meum sacrum resolvet.

sic Christus sitiens crucis sub hora

oblatum sibi poculum recusans

nec libare volens sitim peregit.’

intrant interea locum rotunda

conclusum cavea, madens ferarum

multo sanguine quem furor frequentat,

cum spectacula perstrepunt cruenta

ac vilis gladiator ense duro

percussus cadit et fremit voluptas.

hic flammante pyra niger minister

ardens supplicium parare iussus

construxit facibus rogum supremis,

qui, dum corpora concremanda 1 solvit,

ferventes animas amore lucis

fracto carceris expediret antro.

certant officiis pii sodales:

plantis calciamenta dissolutis

pronus detrahere studebat unus,

sed sanctus vetat ora Fructuosus

inclinata premi: facessite, inquit,

‘nec nostram gravet obsequella mortem.

atquin ipse meos pedes resolvam,

ne vestigia praepedita vinclis

tardis gressibus inruant in ignem.

cur lamenta rigant genas madentes?

cur vestri memor ut fiam rogatis?

cunctis pro populis rogabo Christum.’

vix haec ediderat, relaxat ipse

indumenta pedum, velut Moyses

quondam fecerat ad rubum propinquans.

non calcare sacram cremationem

aut adstare Deo prius licebat

quam vestigia pura Agerentur.

stabat calce mera: resultat ecce

caelo spiritus et serit loquellam,

quae cunctos tremefecit audientes:

‘non est, credite, poena quam videtis,

quae puncto tenui citata transit,

nec vitam rapit illa, sed reformat.

felices animae, quibus per ignem

celsa scandere contigit Tonantis,

quas olim fugiet perennis ignis.’

haec inter rapidis focos crepantes

intrant passibus et minantur ipsis

flammarum trepidantibus caminis.

nexus denique, qui manus retrorsus

in tergum revocaverant revinctas,

intacta cute decidunt adusti.

non ausa est cohibere poena palmas

in morem crucis ad Patrem levandas;

solvit bracchia, quae Deum precentur.

priscorum specimen trium putares,

quos olim Babylonicum per ignem

cantantes stupuit tremens tyrannus.

illis sed pia flamma tunc pepercit

nondum tempore passionis apto,

nec mortis decus inchoante Christo.

hos cum defugeret vaporus ardor,

orant ut celer ignis advolaret

et finem daret anxiis periclis.

exorata suos obire tandem

maiestas famulos iubet caducis

missos corporibus sibique reddi.

vidit praesidis ex domo satelles

caelum martyribus patere apertum

insignesque viros per astra ferri.

quin et filiolae monens erili

ostendit sceleris notam paterni,

caelo vivere quos forum peremit.

haec tum virginitas palam videre

per sudum meruit parente caeco,

ut crimen domini domus timeret.

tum de corporibus sacris favillae

et perfusa mero leguntur ossa,

quae raptim sibi quisque vindicabat.

fratrum tantus amor domum referre

sanctorum cinerum dicata dona

aut gestare sinu fidele pignus.

sed ne reliquias resuscitandas

et mox cum domino simul futuras

discretis loca dividant sepulcris,

cernuntur niveis stolis amicti,

mandant restitui cavoque claudi

mixtim marmore pulverem sacrandum.

o triplex honor, o triforme culmen,

quo nostrae caput excitatur urbis,

cunctis urbibus eminens Hiberis!

exultare tribus libet patronis,

quorum praesidio fovemur omnes

terrarum populi Pyrenearum.

circumstet chorus ex utroque sexu;

heros, virgo, puer, senex, anulla,

vestrum psallite rite Fructuosum.

laudans Augurium resultet hymnus

mixtis Eulogium modis coaequans;

reddamus paribus pares camenas.

hinc aurata sonent in arce tecta,

blandum litoris extet inde murmur,

et carmen freta feriata pangant.

olim tempus erit ruente mundo,

cum te, Tarraco, Fructuosus acri

solvet supplicio tegens ab igni.

fors dignabitur et meis medellam

tormentis dare prosperante Christo,

dulces hendecasyllabos revolvens.

Insignem meriti virum

Quirinum, placitum Deo,

urbis moenia Sisciae

concessum sibi martyrem

conplexu patrio fovent.

hic sub Galerio duce,

qui tunc Illyricos sinus

urgebat dicionibus,

fertur catholicam fidem

inlustrasse per exitum.

non illum gladii rigor,

non incendia, non ferae

crudeli interitu necant,

sed lymphis fluvialibus

gurges, dum rapit, abluit.

nil refert vitreo aequore

an de flumine sanguinis

tinguat passio martyrem;

aeque gloria provenit

fluctu quolibet uvida.

summo pontis ab ardui

sanctae plebis episcopus

in praeceps fluvio datur

suspensum laqueo gerens

ingentis lapidem molae.

deiectum placidissimo

amnis vertice suscipit

nec mergi patitur sibi,

miris vasta natatibus

saxi pondera sustinens.

spectant eminus e solo

doctorem pavidi greges;

nam Christi populus frequens

riparum sinuamina

stipato agmine saepserat.

sed Quirinus, ut eminens

os circumtulit, heu, suos

exemplo trepidos videt,

nil ipse proprii memor

inter stagna periculi.

confirmat pia pectora,

verbis mitificis rogans

ne quem talia terreant,

neu constans titubet fides

aut poenam putet emori.

dicentem Agitantibus

amnis terga vehunt vadis,

nec substrata profunditas

saxoque et laqueo et viro

audet sponte dehiscere.

sensit martyr episcopus

iam partam sibi praeripi

palmam mortis et exitus,

ascensumque negarier

aeterni ad solium Patris.

Iesu cunctipotens, ait,

‘haudquaquam tibi gloria

haec est insolita aut nova,

calcare fremitum maris

prona et flumina sistere.

scimus discipulum Petrum,

cum vestigia tingueret

mortali trepidus pede,

dextrae subsidio tuae

subiecisse salum solo.

Iordanem quoque novimus

tortis verticibus vagum,

dum fertur rapido impetu,

ad fontem refluis retro

confugisse meatibus.

haec miracula sunt tuae

virtutis, Domine, ut modo

suspendar leve praenatans

summo gurgite fluminis,

cum collo scopulum traham.

iam plenus titulus tui est

et vis prodita nominis,

quam gentilis hebet stupor:

absolvas, precor, optime,

huius nunc animae moras.

quid possis probat amnicus,

qui vectat silicem, liquor,

hoc iam quod superest cedo,

quo nil est pretiosius

pro te, Christe Deus, mori.’

orantem simul halitus

et vox deserit et calor;

scandit spiritus ardua,

fit pondus grave saxeum,

corpus suscipiunt aquae.

Electus Christo locus est, ubi corda probata

provehat ad caelum sanguine, purget aqua.

hic duo purpureum. Domini pro nomine caesi,

martyrium pulchra morte tulere viri.

hic etiam liquido fluit indulgentia fonte

ac veteres maculas diluit amne novo.

qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,

huc veniat sitiens, ecce parata via est.

ante coronati scandebant ardua testes

atria, nunc lotae celsa petunt animae.

Spiritus aeterno 1 solitus descendere lapsu,

ut dederat palmam, sic tribuit veniam,

haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores

exundatque suo iugiter uda Deo.

ipse loci est dominus laterum cui vulnere utroque

hinc cruor effusus fluxit et inde latex,

ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi

evectus gladiis alter et alter aquis.

Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem

vocant ab ipso conditoris nomine,

hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,

spes est oborta prosperum Christum fore.

stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat

martyr dicato Cassianus corpore.

dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes

vitae labores ac dolorum acumina,

erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra

fucis colorum picta imago martyris

plagas mille gerens, totos lacerata per artus,

ruptam minutis praeferens punctis cutem,

innumeri circum pueri, miserabile visu,

confossa parvis membra figebant stilis,

unde pugillares soliti percurrere ceras

scholare murmur adnotantes scripserant.

aedituus consultus ait: ‘quod prospicis, hospes,

non est inanis aut anilis fabula;

historiam pictura refert, quae tradita libris

veram vetusti temporis monstrat fidem.

praefuerat studiis puerilibus et grege multo

saeptus magister litterarum sederat,

verba notis brevibus conprendere cuncta peritus,

raptimque punctis dicta praepetibus sequi,

aspera nonnumquam praecepta et tristia visa

inpube vulgus moverant ira et metu.

doctor amarus enim discenti semper ephebo,

nec dulcis ulli disciplina infantiae est.

ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat

plebem dicatam Christianae gloriae.

extrahitur coetu e medio moderator alumni

gregis, quod aris supplicare spreverat.

poenarum artifici quaerenti quod genus artis

vir nosset alto tam rebellis spiritu,

respondent: ' agmen tenerum ac puerile gubernat,

fictis notare verba signis inbuens.'

' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro

donetur ipsis verberator parvulis,

ut libet inludant, Iacerent inpune manusque

tinguant magistri feriatas sanguine.

ludum discipulis volupe est ut praebeat ipse

doctor severus quos nimis coercuit.'

vincitur post terga manus spoliatus amictu,

adest acutis agmen armatum stilis.

quantum quisque odii tacita conceperat ira,

effundit ardens felle tandem libero,

coniciunt alii fragiles inque ora tabellas

frangunt, relisa fronte lignum dissilit,

buxa crepant cerata genis inpacta cruentis

rubetque ab ictu curta et umens pagina.

inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant,

qua parte aratis cera sulcis scribitur,

et qua secti apices abolentur et aequoris hirti

rursus nitescens innovatur area.

hinc foditur Christi confessor et inde secatur;

pars viscus intrat molle, pars scindit cutem,

omnia membra manus pariter fixere ducentae,

totidemque guttae vulnerum stillant simul,

maior tortor erat qui summa pupugerat infans,

quam qui profunda perforarat viscera;

ille, levis quoniam percussor morte negata

saevire solis scit dolorum spiculis,

hic, quanto interius vitalia condita pulsat,

plus dat medellae dum necem prope applicat.

' este, precor, fortes, et vincite viribus annos;

quod dent aevo, suppleat crudelitas.'

sed male conatus tener infirmusque laborat;

tormenta crescunt dum fatiscit carnifex.

' quid gemis? ' exclamat quidam; ' tute ipse magister

istud dedisti ferrum et armasti manus.

reddimus ecce tibi tam milia multa notarum,

quam stando, flendo te docente excepimus.

non potes irasci quod scribimus; ipse iubebas

numquam quietum dextera ut ferret stilum,

non petimus totiens te praeceptore negatas,

avare doctor, iam scholarum ferias,

pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos,

flexas catenis inpedire virgulas.

emendes licet inspectos longo ordine versus,

mendosa forte si quid erravit manus.

exerce imperium: ius est tibi plectere culpam,

si quis tuorum te notavit segnius.'

talia ludebant pueri per membra magistri,

nec longa fessum poena solvebat virum,

tandem luctantis miseratus ab aethere Christus

iubet resolvi pectoris ligamina,

difficilesque moras animae ac retinacula vitae

relaxat, artas et latebras expedit,

sanguis ab interno venarum fonte patentes

vias secutus deserit praecordia,

totque foraminibus penetrati corporis exit .

fibrarum anhelans ille vitalis calor,

haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,

miraris, ista est Cassiani gloria,

suggere si quod habes iustum vel amabile votum,

spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.

audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,

ratasque reddit quas videt probabiles.’

pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,

altar tepescit ore, saxum pectore.

tunc arcana mei percenseo cuncta laboris,

tunc quod petebam, quod timebam murmuro,

et post terga domum dubia sub sorte relictam

et spem futuri forte nutantem boni.

audior, urbem adeo, dextris successibus utor:

domum revertor, Cassianum praedico.

Romane, Christi fortis adsertor Dei,

elinguis oris organum fautor move,

largire comptum carmen infantissimo,

fac ut tuarum mira laudum concinam,

nam scis et ipse posse mutos eloqui.

plectrum palati et faucium saevus tibi

tortor revulsit, nec tamen silentium

indixit ori quo fatebaris Deum.

vox veritatis testis extingui nequit,

nec si recisis palpitet meatibus.

sic noster haerens sermo lingua debili

balbutit et modis laborat absonis,

sed si superno rore respergas iecur

et spiritali lacte pectus inriges,

vox inpeditos rauca laxabit sonos.

evangelista scripsit ipsum talia

praecepta Messian dedisse apostolis:

‘nolite verba, cum sacramentum meum

erit canendum, providenter quaerere;

ego inparatis quae loquantur suggeram.’

sum mutus ipse, sed potens facundiae

mea lingua Christus luculente disseret.

ipse explicabit quos supremo spiritu

daemon tumultus, dum domatur, moverit,

furore pestis peior in novissimo.

sic vulneratus anguis ictu spiculi

ferrum remordet et dolore saevior

quassando pressis inmoratur dentibus,

hastile fixum sed manet profundius

nec cassa sentit morsuum pericula.

Galerius orbis forte Romanae statum

ductor regebat, ut refert antiquitas,

inmitis, atrox, asper, inplacabilis.

edicta late mundum in omnem miserat,

Christum negaret quisque mallet vivere.

haec ille serpens ore dictat regio,

qui mortuorum de sepulcris exiens

clamat: ‘quid ante tempus adventu cito

mea regna solvis? parce, Fili altissimi,

vel possidere corda porcorum iube.’

praefectus istis inminens negotiis

Asclepiades ire mandat milites

ecclesiasten usque de sacrariis

raptare plebem mancipandam vinculis

ni disciplinam Nazarenam respuat.

mox ipse templum cogitans inrumpere

et dissipare sancta sanctorum studens

armis profanus praeparabat inpiis

altaris aram funditus pessum dare

foresque et ipsas in ruinam solvere.

praecurrit index his repente cognitis

Romanus acris heros excellentiae,

venire in armis perduelles nuntiat

animos paventum praestruens hortatibus,

stent ut parati neve cedant turbini.

conspirat uno foederatus spiritu

grex Christianus, agmen inperterritum

matrum, virorum, parvulorum, virginum;

fixa et statuta est omnibus sententia

fidem tueri vel libenter emori.

refert repulsus miles ad subsellia

plebis rebellis esse Romanum ducem,

flagrare cunctos pervicaci audacia,

iugulos retectos obstinate opponere,

quo gloriosa morte fortes oppetant.

praeceps iubetur inde Romanus rapi

solusque ut incitator et fax omnium

pro contumaci plebe causam dicere,

it non resistens seque vinciri petit

flexas et ultro torquet in tergum manus.

amor coronae paene praevenit trucem

lictoris artem sponte nudas offerens

costas bisulcis exsecandas ungulis.

inrumpit altum limen et praeconibus

stupore mutis ipse tortorem trahit.

adstanti ob ora sic tyrannus incipit:

‘infame monstrum, vilis, intestabilis,

tu ventilator urbis et vulgi levis

procella mentes inquietas mobiles,

ne se inperita turba dedat legibus.

populare quiddam sub colore gloriae

inlitterata credidit frequentia,

ut se per aevum consecrandos autument,

si bella divis ceu gigantes inferant

victique flammis obruantur montium.

hoc tu parasti, pcrdite, spectaculum

cladis cruentae de necandis 1 civibus,

quos ut profanos inpiati et saeculi

reos necesse est te magistro interfici:

tu causa mortis, tu malorum signifer.

ni fallor, aequum est ut, quod auctor inprobus

tolerare multos conpulisti ut carnifex,

in te recurrat, proque tantis caedibus,

quae mox futurae, primus exitium luas,

feras et ipse quod ferendum suaseras.’

his ille contra reddit ore libero:

‘amplector, o praefecte, nec me subtraho,

ut pro fideli plebe solus inmoler,

dignus subire cuncta, si me consulis,

quaecumque vestra iusserit crudelitas.

intrare servis idolorum ac daemonum

sanctam salutis non licet nostrae domum,

ne polluatur purus orandi locus;

confido Sancto in Spiritu numquam tibi

dandum ut beatum limen attingas pede,

nisi forte noster factus in nostrum gregem

mereare sumi, quod Pater faxit Deus.’

incensus his Asclepiades iusserat

eviscerandum corpus eculeo eminus

pendere et uncis vinculisque crescere.

apparitores sed furenti suggerunt

illum vetusta nobilem prosapia

meritisque multis esse primum civium,

iubet amoveri noxialem stipitem,

plebeia clarum poena ne damnet virum.

tundatur, inquit, ‘terga crebris ictibus

plumboque cervix verberata extuberet.

persona quaeque conpetenter plectitur

magnique refert vilis an sit nobilis;

gradu reorum forma tormentis datur.’

pulsatus ergo martyr illa grandine

postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,

erectus infit: ‘absit ut me nobilem

sanguis parentum praestet aut lex curiae:

generosa Christi secta nobilitat viros.

si prima nostris quae sit incunabulis

origo textu stemmatis recenseas,

Dei parentis esse ab ore coepimus,

cui quisque servit, ille vere est nobilis:

patri rebellis invenitur degener.

honos deinde stemmati accedit novus

et splendor ingens ut magistratus venit,

si confitendi nominis testem probum

signent inusta ferri et ignis vulnera

et vim dolorum mors sequatur inclyta.

cave benignus esse perverse velis,

nec mi remissus leniter peperceris;

incumbe membris, tortor, ut sim nobilis,

his ampliatus si fruar successibus,

genus patris matrisque flocci fecero.

haec ipsa vestra dignitatum culmina

quid esse censes? nonne cursim transeunt

fasces, secures, sella, praetextae togae,

lictor, tribunal, et trecenta insignia

quibus tumetis, moxque detumescitis?

cum consulatum initis, ut vernae solent,

(pudet fateri) farre pullos pascitis;

aquila ex eburna sumit adrogantiam

gestator eius ac superbit beluae

inflatus osse, cui figura est alitis.

iam si sub aris ad sigillorum pedes

iaceatis infra sectilem quercum siti

quid esse vobis aestimem proiectius?

nudare plantas ante carpentum scio

proceres togatos matris Idaeae sacris.

lapis nigellus evehendus essedo

muliebris oris clausus argento sedet,

quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis

pedes remotis atterentes calceis,

Almonis usque pervcnitis rivulum.

quid illa turpis pompa? nempe ignobiles

vos esse monstrat, cum luperci curritis.

quem servulorum non rear vilissimum,

nudus plateas si per omnes cursitans

pulset puellas verbere ictas ludicro?

miseret tuorum me sacrorum et principum

morumque, Roma, saeculi summum caput,

age explicemus, si placet, mysteria,

praefecte, vestra: iam necesse est audias,

nolis velisne, quid colatis sordium.

nec terret ista, qua tumes, vesania,

quod vultuosus, quod supinus, quod rigens

tormenta leti comminans asperi:

si me movere rebus ullis niteris,

ratione mecum, non furore, dimica.

iubes, relictis Patris et Christi sacris,

ut tecum adorem feminas mille ac mares,

deas deosque, deque sexu duplici

natos, nepotes, abnepotes editos

et tot stuprorum sordidam prosapiam.

nubunt puellae, saepe luduntur dolis,

amasionum comprimuntur fraudibus,

incesta fervent, furta moechorum calent,

fallit maritus, odit uxor paelicem,

deos catenae conligant adulteros.

ostende, quaeso, quas ad aras praecipis

vervece caeso fumet ut caespes meus?

Delphosne pergam? sed vetat palaestrici

corrupta ephebi fama, quem vester deus

effeminavit gymnadis licentia.

mox flevit inpuratus occisum gravi

disco et dicavit florulentum subcubam.

conductus idem pavit alienum pecus,

furem deinde perditi passus gregis

segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.

an ad Cybebes ibo lucum pineum?

puer sed obstat gallus ob libidinem

per triste vulnus perque sectum dedecus

ab inpudicae tutus amplexu deae,

per multa Matri sacra plorandus spado.

sed, credo, magni limen amplectar Iovis,

qui si citetur legibus vestris reus,

laqueis minacis implicatus Iuliae

luat severam victus 1 et Scantiniam,

te cognitore dignus ire in carcerem.

quid? aureorum conditorem temporum

censes colendum? quem fugacem non negas

latuisse furtim dum reformidat malum;

quem si beate vivere audit Iuppiter,

plectat necesse est occulendi conscios.

quid inter aras dissidentum numinum

putas agendum? Martis indignabitur

offensa virtus si colatur Lemnius,

Iunonis iram sentiet quisque ut deum

signo aut sacello consecrarit Herculem.

dicis licenter haec poetas fingere,

sed sunt et ipsi talibus mysteriis

tecum dicati, quodque describunt, colunt,

tu cur piaclum tam libenter lectitas?

cur in theatris te vidente id plauditur?

cygnus stuprator peccat inter pulpita,

saltat Tonantem tauricornem ludius:

spectator horum pontifex summus sedes

ridesque et ipse, nec negando diluis,

cum fama tanti polluatur numinis.

cur tu, sacrate, per cachinnos solveris

cum se maritum fingit Alcmenae deus?

meretrix Adonem vulneratum scaenica

libidinoso plangit adfectu palam,

nec te lupanar Cypridis sanctae movet?

quid quod sub ipsis veritas signis patet,

formata in aere criminum vestigiis?

quid vult sigillum semper adfixum Iovi

avis ministrae? nempe velox armiger

leno, exoletum qui tyranno pertulit.

facem recincta veste praetendit Ceres:

cur, si deorum nemo rapuit virginem,

quam nocte quaerens mater errat pervigil?

fusos rotantem cernimus Tirynthium:

cur, si Neaerae non fuit ludibrio?

quid? rusticorum monstra detester deum,

Faunos, Priapos, fistularum praesides,

nymphas natantes incolasque aquatiles,

sitas sub alto, more ranarum, lacu,

divinitatis ius in algis vilibus?

ad haec colenda me vocas, censor bone?

potesne quidquam tale, si sanum sapis,

sanctum putare? nonne pulmonem movet

derisus istas intuens ineptias,

quas vinolentae somniis fingunt anus?

aut si quod usquam est vanitatis mysticae

nobis colendum est, ipse primus incipe:

promisce adora quidquid in terris sacri est,

deos Latinos et deos Aegyptios,

quis Roma libat, quis Canopus supplicat.

venerem precaris, conprecare et simiam.

placet sacratus aspis Aesculapii:

crocodillus, ibis et canis cur displicent?

adpone porris religiosas arulas,

venerare acerbum caepe, mordax allium.

fuliginosi ture placantur lares,

et respuuntur consecrata holuscula?

aut unde maior esse maiestas focis

quam nata in hortis sarculatis creditur?

si numen ollis, numen et porris inest.

sed pulchra res est forma in aere sculptilis.

quid inprecabor officinis Graeciae,

quae condiderunt gentibus stultis deos?

forceps Myronis, malleus Polycliti

natura vestrum est atque origo caelitum.

ars seminandis efficax erroribus,

barbam rigentem dum Iovis circumplicat,

dum defluentem leniter flectens comam

limat capillos et corymbos Liberi,

et dum Minervae pectus hydris asperat,

iniecit atram territis formidinem,

ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant,

tremant venenum sibilantis Gorgonae,

putent ephebum post triumphos Indicos

ferire thyrso posse, cum sit ebrius.

tum quod Dianam molle succinctam vident,

venantis arcum pertimescunt virginis;

si forte vultum tristioris Herculis

liquore crispo massa finxit fusilis,

clavam minari, ni colatur, creditur.

iam quis paventum corda terror occupat

Iunonis iram si polite expresserit?

velut retortis intuens obtutibus

avertat ora de litantis hostia,

lapis severa fronte mentitur minas.

miror quod ipsum non sacrastis Mentorem,

nec templum et aras ipse Phidias habet,

fabri deorum vel parentes numinum,

qui si caminis institissent segnius,

non esset ullus Iuppiter conflatilis.

non erubescis, stulte, pago dedite,

te tanta semper perdidisse obsonia

quae dis ineptus obtulisti talibus,

quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,

fracta et liquata contulerunt vascula?

ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,

quos lana terret discolora in stipite,

quos saepe falsus circulator decipit,

quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac

edentularum cantilenae suaserint.

vos eruditos miror et doctos viros,

perpensa vitae quos gubernat regula,

nescire vel divina vel mortalia

quo iure constent, quanta maiestas regat

quidquid creatum est, quae creavit omnia.

Deus perennis, res inaestimabilis,

non cogitando, non videndo clauditur,

excedit omnem mentis humanae modum

nec conprehendi visibus nostris valet,

extraque et intus inplet ac superfluit.

intemporalis, ante quam primus dies,

esse et fuisse semper unus obtinet;

lux ipse vera, veri et auctor luminis,

cum lumen esset, lumen effudit suum:

ex luce fulgor natus hic est Filius.

vis una Patris, vis et una est Filii

unusque, ab uno lumine splendor satus

pleno refulsit claritatis numine.

natura simplex pollet unius Dei,

et quidquid usquam est una virtus condidit,

caelum solumque, vim marini gurgitis,

globos dierum noctiumque praesides,

ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,

septemtriones, Hesperos, aestus, nives,

fontes, pruinas et metalla et flumina,

praerupta, plana, montium convallia,

feras, volucres, reptiles, natatiles,

iumenta, pecua, subiugales, beluas,

flores, frutecta, germina, herbas, arbores,

quae sunt odori, quaeque vernant esui.

haec non labore et arte molitus Deus

sed iussione, quam potestas protulit,

mandavit esse; facta sunt quae non erant,

Verbo creavit omniformem machinam;

virtus paterna semper in verbo fuit.

cognostis ipsum: nunc colendi agnoscite

ritum modumque, quale sit templi genus,

quae dedicari sanxerit donaria,

quae vota poscat, quos sacerdotes velit,

quod mandet illic nectar inmolarier.

aedem sibi ipse mente in hominis condidit

vivam, serenam, sensualem, flabilem,

solvi incapacem posse, nec destructilem,

pulchram, venustam, praeminentem culmine,

discriminatis inlitam coloribus.

illic sacerdos stat sacrato in limine,

foresque primas virgo custodit Fides

innexa crines vinculis regalibus;

poscit litari victimas Christo et Patri

quas scit placere, candidatas, simplices:

frontis pudorem, cordis innocentiam,

pacis quietem, castitatem corporis,

Dei timorem, regulam scientiae,

ieiuniorum parcitatem sobriam,

spem non iacentem, semper et largam manum.

ex his amoenus hostiis surgit vapor

vincens odorem balsami, turis, croci,

auras madentes Persicorum aromatum.

sublatus inde caelum adusque tollitur

et prosperatum dulce delectat Deum.

hanc disciplinam quisquis infensus vetat,

vetat probatum vivere et sanctum sequi,

vetat vigorem mentis alte intendere,

nostrique acumen ignis ad terram vocat,

nec excitari vim sinit prudentiae.

o mersa limo caecitas gentilium!

o carnulenta nationum pectora!

o spissus error! o tenebrosum genus

terris amicum, deditum cadaveri,

subiecta semper intuens, numquam supra!

furorne summus ultima et dementia est

deos putare, qui creantur nuptiis,

rem spiritalem terrulente quaerere,

elementa mundi consecrare altaribus,

id quod creatum est conditorem credere,

deasceato supplicare stipiti,

verris cruore scripta saxa spargere,

aras ofellis obsecrare bubulis,

homines fuisse cum scias, quos consecras,

urnas reorum morticinas lambere?

desiste, iudex saeculi, tantum nefas

viris iubere fortibusque et liberis,

nil est amore veritatis celsius.

Dei perennis nomen adserentibus

nihil pavori est, mors et ipsa subiacet.’

dudum coquebat disserente martyre

Asclepiades intus iram subdolam

stomachatus alto felle, dum longum silet

bilemque tectis concipit praecordiis;

tandem latentis vim furoris evomit:

‘pro Iuppiter! quid est quod ex hoc audio?

stat inter aras et deorum imagines

et, quod fateri cogor, in medio foro

tacente memet, ac perorat perditus,

quidquid sacrorum est ore foedans inpio.

o fas priorum! moris o prisci status!

inventa regum pro salute publica

Pompiliorum nostra carpunt saecula,

quis hos sophistas error invexit novus,

qui non colendos esse divos disputent?

nunc dogma nobis Christianum nascitur

post evolutos mille demum consules

ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.

quidquid novellum surgit, olim non fuit.

vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.

ubi iste vester tunc erat summus Deus,

divum favore cum puer Mavortius

fundaret arcem septicollem Romulus?

quod Roma pollet auspicato condita,

Iovi Statori debet et dis ceteris.

hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum:

placanda nobis pro triumphis principis

delubra, faustus ut secundet gloriam

procinctus, utque subiugatis hostibus

ductor quietum frenet orbem legibus.

accingere ergo, quisquis es, nequissime,

pro principali rite nobiscum deos

orare vita vel, quod hostem publicum

pati necesse est, solve poenam sanguine,

sprevisse templa respuisse est principem.’

tunc ille: ‘numquam pro salute et maximis

fortissimisque principis cohortibus

aliter precabor quam fidele ut militent

Christique lymphis ut renascantur Patri,

capiant et ipsum caelitus Paraclitum,

ut idolorum respuant caliginem,

cernant ut illud lumen aeternae spei

non suculentis influens obtutibus

nec corporales per fenestras emicans,

puris sed intus quod relucet mentibus.

pupilla carnis crassa crassum perspicit,

et res caduca quod resolvendum est videt:

liquidis videndis aptus est animae liquor;

natura fervens sola ferventissimae

divinitatis vim coruscantem capit.

hoc opto lumen imperator noverit

tuus meusque, si velit fieri meus;

nam si resistit Christiano nomini,

meus ille talis imperator non erit:

scelus iubenti, crede, numquam serviam.’

statis, ministri? clamitans iudex ait,

‘statis manusque continetis vindices?

non rupta sulcis dissecatis viscera,

animam nec intus abditam rimamini,

erumpit unde vox profana in principem?’

scindunt utrumque milites taeterrima

mucrone hiulco pensilis latus viri,

sulcant per artus longa tractim vulnera,

obliqua rectis, recta transversis secant,

et iam refectis pectus albet ossibus.

nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,

cum sit quietus heros in quem saeviunt.

haec inter addit sponte Romanus loqui:

‘si quaeris, o praefecte, verum noscere,

hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet.

dolet quod error pectori insedit tuo,

populos quod istos perditos 1 tecum trahis.

currunt frequentes undique ad spectaculum,

gentile vulgus, heu, gemenda corpora,

crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.

audite cuncti: clamo longe ac praedico,

emitto vocem de catasta celsior:

Christus paternae gloriae splendor, Deus,

rerum creator, noster idem particeps

spondet salutem perpetem credentibus,

animae salutem, sola quae non occidit

sed iuge durans dispares casus subit;

aut luce fulget aut tenebris mergitur;

Christum secuta Patris intrat gloriam,

disiuncta Christo mancipatur Tartaro.

curanda mercis qualitas, quaenam mihi

contingat olim perpetis substantiae;

nam membra parvi pendo quo pacto cadant,

casura certe lege naturae suae.

instat ruina; quod resolvendum est, ruat.

nec distat, ignis et fidiculae saeviant,

an corpus aegrum languor asper torqueat,

cum saepe morbos maior armet saevitas. 1

non ungularum tanta vis latus fodit

mucrone quanto dira pulsat pleurisis,

nec sic inusta lamminis ardet cutis,

ut febris atro felle venas exedit

vel summa pellis ignis obductus coquit

papulasque fervor aestuosus excitat:

credas cremari stridulis cauteribus.

miserum putatis, quod retortis pendeo

extentus ulnis, quod revelluntur pedes,

conpago nervis quod sonat crepantibus:

sic eiulantes ossa clamant dividi,

nodosa torquet quos podagra et artrisis.

horretis omnes hasce carnificum manus,

num mitiores sunt manus medentium,

laniena quando saevit Hippocratica?

vivum secatur viscus et recens cruor

scalpella tinguit dum putredo abraditur.

putate ferrum triste chirurgos meis

inferre costis, quod secat salubriter,

non est amarum quo reformatur salus:

videntur isti carpere artus tabidos,

sed dant medellam rebus intus vividis.

quis nescit autem quanta corruptela sit

contaminatae carnis ac solubilis?

sordet, tumescit, liquitur, foetet, dolet,

inflatur ira, solvitur libidine,

plerumque felle tincta livores trahit.

aurum regestum nonne carni adquiritur?

inlusa vestis, gemma, bombyx, purpura

in carnis usum mille quaeruntur dolis,

luxus vorandi carnis arvinam fovet,

carnis voluptas omne per nefas ruit.

medere, quaeso, carnifex, tantis malis,

concide, carpe fomitem peccaminum,

fac ut resecto debilis carnis situ

dolore ab omni mens supersit libera

nec gestet ultra quod tyrannus amputet.

nec terrearis turba circumstantium:

hoc perdo solum quod peribit omnibus,

regi, clienti, pauperique et diviti;

sic vernularum, sic senatorum caro

tabescit imo cum sepulcro condita est.

iactura vilis mordet et damnum leve

si, quo carendum est, perdere extimescimus:

cur, quod necesse est, non voluntas occupat?

natura cur non vertit in rem gloriae?

legale damnum deputemus praemiis.

sed praemiorum forma quae sit fortibus

videamus, illa nempe quae numquam perit,

caelo refusus subvolabit spiritus,

Dei parentis perfruetur lumine

regnante Christo stans in arce regia.

quandoque caelum ceu liber plicabitur,

cadet rotati solis in terram globus,

spheram ruina menstrualem destruet;

Deus superstes solus et iusti simul

cum sempiternis permanebunt angelis.

contemne praesens utile, o prudens homo,

quod terminandum, quod relinquendum est tibi;

omitte corpus, rem sepulcri et funeris;

tende ad futuram gloriam, perge ad Deum;

agnosce qui sis, vince mundum et saeculum.’

vixdum elocutus martyr hanc peregerat

orationem, cum furens interserit

Asclepiades: ‘vertat ictum carnifex

in os loquentis, inque maxillas manum

sulcosque acutos et fidiculas transferat.

verbositatis ipse rumpatur locus,

scaturrientes perdat ut loquacitas

sermonis auras perforatis follibus,

quibus sonandi nulla lex ponit modum;

ipsa et loquentis verba torqueri volo.’

inplet iubentis dicta lictor inpius;

charaxat ambas ungulis scribentibus

genas, cruentis et secat faciem notis,

hirsuta barbis solvitur carptim cutis,

et mentum adusque vultus omnis scinditur.

martyr fluentem fatur inter sanguinem:

‘grates tibi, o praefecte, magnas debeo,

quod multa pandens ora iam Christum loquor,

artabat ampli nominis praeconium

meatus unus, inpar ad laudes Dei.

rimas patentes invenit vox edita

multisque fusa rictibus reddit sonos

hinc inde plures, et profatur undique

Christi Patrisque sempiternam gloriam,

tot ecce laudant ora quot sunt vulnera.’

tali repressus cognitor constantia

cessare poenam praecipit, tunc sic ait:

‘per solis ignes iuro, qui nostros dies

reciprocatis administrat circulis,

cuius recursu lux et annus ducitur,

ignes parandos iam tibi tristis rogi,

qui fine digno corpus istud devorent,

quod perseverans tam resistit nequiter

sacris vetustis, nec dolorum spiculis

victum fatiscit, fitque poenis fortius.

quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?

mens obstinata est, corpus omne obcalluit,

tantus novelli dogmatis regnat furor:

hic nempe vester Christus haud olim fuit,

quem tu fateris ipse suffixum cruci.’

haec illa crux est omnium nostrum salus,

Romanus inquit: ‘hominis haec redemptio est.

scio incapacem te sacramenti, inpie,

non posse caecis sensibus mysterium

haurire nostrum: nil diurnum nox capit.

tamen in tenebris proferam claram facem,

sanus videbit, lippus oculos obteget.

' removete lumen,' dicet insanabilis;

' iniuriosa est nil videnti claritas.'

audi, profane, quod gravatus oderis.

regem perennem rex perennis protulit

in se manentem nec minorem tempore,

quia tempus illum non tenet; nam fons retro

exordiorum est et dierum et temporum,

ex Patre Christus: hoc Pater, quod Filius.

hic se videndum praestitit mortalibus,

mortale corpus sumpsit inmortalitas,

ut, dum caducum portat aeternus Deus,

transire nostrum posset ad caelestia:

homo est peremptus et resurrexit Deus.

congressa mors est membra gestanti Deo;

dum nostra temptat, cessit inmortalibus.

stultum putatis hoc, sophistae saeculi;

sed stulta mundi summus elegit Pater,

ut stultus esset saeculi prudens Dei.

antiquitatem Romuli et Mavortiam

lupam renarras, primum et omen vulturum.

si res novellas respuis, nil tam recens:

vix mille fastis inplet hanc aetatulam

cursus dierum conditore ab augure.

sescenta possum regna pridem condita

proferre toto in orbe, si sit otium,

multo ante clara quam capellam Gnosiam

suxisse fertur Iuppiter, Martis pater,

sed illa non sunt, haec et olim non erunt.

crux ista Christi, quam novellam dicitis,

nascente mundo factus ut primum est homo,

expressa signis, expedita est litteris:

adventus eius mille per miracula

praenuntiatus ore vatum consono.

reges, prophetae, iudicesque et principes

virtute, bellis, cultibus, sacris, stilo

non destiterunt pingere formam crucis,

crux praenotata, crux adumbrata est prius,

crucem vetusta conbiberunt saecula.

tandem refectis vocibus propheticis

aetate nostra conprobata antiquitas

coram refulsit ore conspicabili,

ne fluctuaret veritas dubia fide,

si non pateret teste visu comminus.

hinc nos et ipsum non perire credimus

corpus, sepulcro quod vorandum traditur,

quia Christus in se mortuum corpus cruci

secum excitatum vexit ad solium Patris,

viamque cunctis ad resurgendum dedit.

crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,

nobis peremptus Christus et nobis Deus

Christus reversus, ipse qui moriens homo est,

natura duplex: moritur et mortem domat,

reditque in illud quod perire nesciat.

dixisse pauca sit satis de mysticis

nostrae salutis deque processu spei.

iam iam silebo: margaritas spargere

Christi vetamur inter inmundos sues,

lutulenta sanctum ne ferant animalia.

sed quia profunda non licet luctarier

ratione tecum, consulamus proxima:

interrogetur ipsa naturalium

simplex sine arte sensuum sententia:

fuci inperitus fac ut adsit arbiter.

da septuennem circiter puerum aut minus,

qui sit favoris liber et non oderit

quemquam nec ullum mentis in vitium cadat,

periclitemur quid recens infantia

dicat sequendum, quid novus sapiat vigor.’

hanc ille sancti martyris vocem libens

amplexus unum de caterva infantium

parvum nec olim lacte depulsum capi

captumque adesse praecipit. quidvis roga,

inquit, sequamur quod probant pusio.

Romanus ardens experiri innoxiam

laetantis oris indolem filiole, ait,

‘dic, quid videtur esse verum et congruens,

unumne Christum colere et in Christo Patrem,

an conprecari mille formarum deos?’

adrisit infans nec moratus rettulit:

‘est quidquid illud, quod ferunt homines Deum,

unum esse oportet et quod uni est unicum,

cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus.

genera deorum multa nec pueri putant.’

stupuit tyrannus sub pudore fluctuans;

nec vim decebat innocenti aetatulae

inferre leges, nec loquenti talia

furor sinebat efferatus parcere.

quis auctor, inquit, vocis est huius tibi?

respondit ille: ‘mater, et matri Deus.

illa ex parente Spiritu docta inbibit

quo me inter ipsa pasceret cunabula;

ego, ut gemellis uberum de fontibus

lac parvus hausi, Christum et hausi credere.’

ergo ipsa mater adsit, exclamat, cedo,

Asclepiades; ‘disciplinae et exitum

tristem suae magistra spectet inpia,

male eruditi torqueatur funere

infantis orba, quemque corrupit fleat.

absit ministros vilis ut muliercula

nostros fatiget: quantulus autem dolor

vexabit artus mortis auxilio brevis!

oculi parentis punientur acrius

quam si cruentae membra carpant ungulae.’

vix haec profatus pusionem praecipit

sublime tollant et manu pulsent nates,

mox et remota veste virgis verberent

tenerumque duris ictibus tergum secent,

plus unde lactis quam cruoris defluat.

quae cautis illud perpeti spectaculum,

quis ferre possit aeris aut ferri rigor?

inpacta quotiens corpus attigerat salix,

tenui rubebant sanguine uda vimina,

quem plaga flerat roscidis livoribus.

ferunt minaces verberantium genas

inlacrimasse sponte dimanantibus

guttis per ora barbarum frementia,

scribas et ipsos et coronam plebium

proceresque siccis non stetisse visibus.

at sola mater hisce lamentis caret,

soli sereno frons renidet gaudio;

stat in piorum corde pietas fortior

amore Christi contumax doloribus

firmatque sensum mollis indulgentiae.

sitire sese parvus exclamaverat: '

animae aestuantis ardor in cruciatibus

hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret:

quem torva mater eminus triste intuens

vultu et severis vocibus sic increpat:

‘puto inbecillo, nate, turbaris metu

et te doloris horror adflictum domat,

non hanc meorum viscerum stirpem fore

Deo spopondi, non in hanc spem gloriae

te procreavi, cedere ut leto scias.

aquam bibendam postulas, cum sit tibi

fons ille vivus praesto, qui semper fluit

et cuncta solus inrigat viventia,

intus forisque spiritum et corpus simul,

aeternitatem largiens potantibus.

venies ad illud mox fluentum, si modo

animo ac medullis solus ardor aestuet

videre Christum, quod semel potum adfatim

sic sedat omnem pectoris flagrantiam

vita ut beata iam sitire nesciat.

hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,

mille in Bethleem quem biberunt parvuli:

oblita lactis et papillarum inmemor

aetas amaris, mox deinde dulcibus

refecta poclis mella sumpsit sanguinis.

exemplum ad istud nitere, o fortis puer,

generosa prolis, matris et potentia,

omnes capaces esse virtutum Pater

mandavit annos, neminem excepit diem,

ipsis triumphos adnuens vagitibus.

scis, saepe dixi, cum docenti adluderes

et garrulorum signa verborum dares,

Isaac fuisse parvulum patri unicum,

qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,

ultro sacranti colla praebuerit seni.

narravi et illud nobile ac memorabile

certamen, una matre quod septem editi

gessere pueri, sed tamen factis viri,

hortante eadem matre in ancipiti exitu

poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.

videbat ipsos apparatus funerum

praesens suorum nec movebatur parens

laetata quotiens aut olivo stridula

sartago frixum torruisset puberem

dira aut cremasset lamminarum inpressio.

comam cutemque verticis revulserat

a fronte tortor, nuda testa ut tegmine

cervicem adusque dehonestarct caput;

clamabat illa: ' patere; gemmis vestiet

apicem hunc corona regio ex diademate.'

linguam tyrannus amputari iusserat

uni ex ephebis; mater aiebat: ' satis

iam parta nobis gloria est; pars optima

Deo inmolatur ecce nostri corporis;

digna est fidelis lingua quae sit hostia.

interpres animi, enuntiatrix sensuum,

cordis ministra, praeco operti pectoris,

prima offeratur in sacramentum necis

et sit redemptrix prima membrorum omnium;

ducem dicatam mox sequentur cetera.'

his Maccabeos incitans stimulis parens

hostem subegit subiugatum septies,

quot feta natis, tot triumphis inclyta;

me partus unus ut feracem gloriae,

mea vita, praestet, in tua est situm manu.

per huius alvi fida conceptacula,

per hospitalem mense bis quino larem,

si dulce nostri pectoris nectar tibi,

si molle gremium, grata si crepundia,

persiste et horum munerum auctorem adsere.

quanam arte nobis vivere intus coeperis,

nihilumque et illud, unde corpus, nescio;

novit animator solus et factor tui.

inpendere ipsi, cuius ortus munere es;

bene in datorem quod dedit refuderis.’

talia canente matre iam laetus puer

virgas strepentes et dolorem verberum

ridebat. hic tum cognitor pronuntiat:

‘claudatur infans carcere et tanti mali

Romanus auctor torqueatur acrius.’

illum recentes per cicatricum vias

denuo exarabant, quaque acutum traxerant

paulo ante ferrum, mox recrudescentibus

plagis apertas persequebantur notas,

quos iam superbus victor ignavos vocat.

‘o non virile robur, o molles manus!

unam labantis dissipare tam diu

vos non potesse fabricam corpusculi!

vix iam cohaeret, nec tamen penitus cadit,

vincens lacertos dexterarum inertium.

citius cadaver dentibus carpunt canes,

longeque morsus vulturum efficacior

ad devorandas carnis offas mortuae,

languetis inbelli fame ac fatiscitis,

gula est ferina, sed socors edacitas.’

exarsit istis turbida ira iudicis

seque in supremam concitat sententiam:

‘si te morarum paenitet, finem citum

subeas licebit: ignibus vorabere

damnatus et favilla iam tenuis fies.’

abiens at ille, cum foro abriperent virum

truces ministri, pone respectans ait:

‘appello ab ista, perfide, ad Christum meum

crudelitate, non metu mortis tremens,

sed ut probetur esse nil quod iudicas.’

quid differo, inquit ille, ‘utrosque perdere,

puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?

gladius recidat vile vix hominis caput

infantis, istum flamma vindex concremet,

sit his sub uno fine dispar exitus.’

perventum ad ipsum caedis inplendae locum,

natum gerebat mater amplexu et sinu,

ut primitivum crederes fetum geri

Deo offerendum sancti Abelis ferculo,

lectum ex ovili, puriorem ceteris.

puerum poposcit carnifex, mater dedit,

nec inmorata est fletibus, tantum osculum

inpressit unum: vale, ait, ‘dulcissime,

et cum beatus regna Christi intraveris,

memento matris, iam patrone ex filio.’

dixit: deinde dum ferit cerviculam

percussor ense, docta mulier psallere

hymnum canebat carminis Davitici:

' pretiosa sancti mors sub aspectu Dei,

tuus ille servus, prolis ancillae tuae.'

talia retexens explicabat pallium

manusque tendebat sub ictu et sanguine,

venarum ut undam profluam manantium

et palpitantis oris exciperet globum:

excepit, et caro adplicavit pectori.

at parte campi ex altera inmanem pyram

texebat ustor fumidus pinu arida,

sarmenta mixtim subdita et faeni struem

spargens liquato rore ferventis picis,

quo flamma pastu cresceret ferocius.

et iam retortis bracchiis furca eminus

Romanus actus ingerebatur rogo:

scio, inquit ille, ‘non futurum ut concremer,

nec passionis hoc genus datum est mihi,

et restat ingens quod fiat miraculum.’

haec eius orsa sequitur inmensus fragor

nubis ruentis, nimbus undatim nigro

praeceps aquarum flumine ignes obruit.

aiunt olivo semiconbustas faces,

sed vincit imber iam madentem fomitem.

trepidare taeter carnifex rebus novis

turbatus, et qua posset arte insistere,

versare torres cum favillis umidis,

prunas maniplis confovere stuppeis '

et semen ignis inter undas quaerere.

quod cum tumenti nuntiatum iudici,

commovit 1 iram fellis inplacabilis:

‘quousque tandem summus hic nobis magus

inludet,’ inquit, ‘Thessalorum carmine

poenam peritus vertere in ludibrium?

fortasse cervix, si secandam iussero

flecti sub ensem, non patebit vulneri:

vel amputatum plaga collum dividens

rursus coibit ac reglutinabitur,

umerisque vertex eminebit additus.

temptemus igitur ante partem quampiam

truncare ferro corporis superstitis,

ne morte simpla criminosus multiplex

cadat vel una perfidus caede oppetat:

quot membra gestat, tot modis pereat volo.

libet experiri, Lerna sicut traditur,

utrum renatis pullulascat artubus,

ac se inminuti corporis damnis novum

instauret: ipse praesto erit tunc Hercules

hydrina suetus ustuire vulnera.

iam nunc secandi doctus adsit artifex,

qui cuncta norit viscerum confinia

vel nexa nervis disparare vincula.

date hunc, revulsis qui medetur ossibus

aut fracta nodis sarciens conpaginat.

linguam priorem detrahat radicitus,

quae corpore omni sola vivit nequior;

illa et procaci pessima in nostros deos

invecta motu fas profanavit vetus,

audax et ipsi non pepercit principi.’

Aristo quidam medicus accitus venit,

proferre linguam praecipit: profert statim

martyr retectam, pandit ima et faucium;

ille et palatum tractat et digito exitum

vocis pererrans vulneri explorat locum.

linguam deinde longe ab ore protrahens

scalpellum in usque guttur insertans agit.

illo secante fila sensim singula

numquam momordit martyr aut os dentibus

conpressit artis nec cruorem sorbuit.

inmotus et patente rictu constitit

dum sanguis extra defluit scaturriens;

perfusa pulcher menta russo stemmate

fert et cruenti pectoris spectat decus

fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.

praefectus ergo ratus elinguem virum

cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens

nil in deorum blateraret dedecus,

iubet reduci iam tacentem ac debilem

multo loquentis turbine olim territus.

reponit aras ad tribunal denuo

et tus et ignem vividum in carbonibus

taurina et exta vel suilla abdomina:

ingressus ille, ut hos paratus perspicit,

insufflat, ipsos ceu videret daemonas.

inridet hoc Asclepiades laetior,

addit deinde: ‘numquid inclementius,

sicut solebas, es paratus dicere?

effare quidvis ac perora et dissere.

permitto vocem libere ut exerceas.’

Romanus alto corde suspirans diu

gemitu querellam traxit et sic orsus est:

‘Christum loquenti lingua numquam defuit,

nec verba quaeras quo regantur organo,

cum praedicatur ipse verborum dator.

qui fecit ut vis vocis expressa intimo

pulmone et oris torta sub testudine

nunc ex palato det repercussos sonos,

nunc temperetur dentium de pectine,

sitque his agendis lingua plectrum mobile,

si mandet idem faucium sic fistulas

spirare flatu concinentes consono

ut verba in ipsis explicent meatibus,

vel exitu oris cymbalis profarier

nunc pressa parce labra, nunc hiantia,

dubitasne verti posse naturae statum,

cui facta forma est, qualis esset primitus?

hanc nempe factor vertere, ut libet, potest

positasque leges texere ac retexere,

linguam loquella ne ministram postulet.

vis scire nostri numinis potentiam?

fluctus liquentis aequoris pressit pede:

natura fluxa ac tenuis in solidum coit,

quam dispar illis legibus quis condita est!

solet natatus ferre, fert vestigia.

habet usitatum munus hoc divinitas

quae vera nobis colitur in Christo et Patre,

mutis loquellam, percitum claudis gradum,

surdis fruendam reddere audientiam,

donare caecis lucis insuetae diem.

haec si quis amens fabulosa existimat,

vel ipse tute si parum fidelia

rebare pridem, vera cognoscas licet:

habes loquentem, cuius amputaveras

linguam: probatis cede iam miraculis.’

horror stupentem persecutorem subit

timorque et ira pectus in caliginem

vertere; nescit vigilet anne somniet,

miratur haerens quod sit ostenti genus,

formido frangit, armat indignatio.

nec vim domare mentis effrenae potest,

nec quo furoris tela vertat invenit,

postremo medicum saevus insontem iubet

reum citari; nundinatum hunc arguit

mercede certa pactus ut conluderet:

aut ferrum in ore nil agens et inritum

versasse frustra seu retunsis tactibus

aut arte quadam vulnus inlatum breve,

quod sauciata parte linguam laederet

nervos nec omnes usquequaque abscideret.

manere salvam vocis harmoniam probe

non posse, inani concavo verba exprimi,

quae concrepare ligula moderatrix facit,

esto ut resultet spiritus vacuo specu,

echo sed extat inde, non oratio.

veris refutat medicus hanc calumniam:

‘scrutare vel tu nunc latebras faucium,

intraque dentes curiosum pollicem

circumfer, haustus vel patentes inspice,

lateatne quidquam quod regat spiramina.

quamquam forassem forte si puncto levi

tenuive linguam contigissem vulnere,

titubante plectro fatus esset debilis,

nam cum magistra vocis in vitium cadit,

usus necesse est et loquendi intercidat.

fiat periclum, si placet, cuiusmodi

edat querellam quadrupes lingua eruta,

elinguis et quem porca grunnitum strepat;

cui vox fragosa, clamor est inconditus,

probabo mutam nil sonare stridulum.

testor salutem principis me simplici

functum secantis arte, iudex optime,

servisse iussis absque fraude publicis,

sciat hic quis illi verba suggillet deus:

ego unde mutus sit disertus nescio.’

his sese Aristo purgat, at contra inpium

nil haec latronem Christianorum movent;

magis magisque fertur in vesaniam,

quaerit alienus sanguis ille asperserit

virum, suone fluxerit de vulnere.

respondit his Romanus: ‘eccum, praesto sum:

meus iste sanguis verus est, non bubulus.

agnoscis illum quem loquor, miserrimc

pagane, vestri sanguinem sacrum bovis,

cuius litata caede permadescitis?

summus sacerdos nempe sub terram scrobe

acta in profundum consecrandus mergitur,

mire infulatus, festa vittis tempora

nectens, corona tum repexus aurea,

cinctu Gabino sericam fultus togam.

tabulis superne strata texunt pulpita

rimosa rari pegmatis conpagibus,

scindunt subinde vel terebrant aream

crebroque lignum perforant acumine,

pateat minutis ut frequens hiatibus.

huc taurus ingens fronte torva et hispida

sertis revinctus aut per armos floreis

aut inpeditis cornibus deducitur,

nec non et auro frons coruscat hostiae,

saetasque fulgor brattealis inficit.

hic ut statuta est inmolanda belua,

pectus sacrato dividunt venabulo;

eructat amplum vulnus undam sanguinis

ferventis, inque texta pontis subditi

fundit vaporum flumen et late aestuat.

tum per frequentes mille rimarum vias

inlapsus imber tabidum rorem pluit,

defossus intus quem sacerdos excipit

guttas ad omnes turpe subiectans caput

et veste et omni putrefactus corpore.

quin os supinat, obvias offert genas,

supponit aures, labra, nares obicit,

oculos et ipsos perluit liquoribus,

nec iam palato parcit et linguam rigat,

donec cruorem totus atrum conbibat.

postquam cadaver sanguine egesto rigens

conpage ab illa flamines retraxerint

procedit inde pontifex visu horridus,

ostentat udum verticem, barbam gravem,

vittas madentes atque amictus ebrios.

hunc inquinatum talibus contagiis,

tabo recentis sordidum piaculi,

omnes salutant atque adorant eminus,

vilis quod illum sanguis et bos mortuus

foedis latentem sub cavernis laverint.

addamus illam, vis, hecatomben tuam,

centena ferro cum cadunt animalia,

variaque abundans caede restagnat cruor,

vix ut cruentis augures natatibus

possint meare per profundum sanguinis?

sed quid macellum pingue pulvinarium,

quid maximorum lancinatores gregum

eviscerata carne crudos criminor?

sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis,

votivus et cum membra detruncat dolor.

cultrum in lacertos exerit fanaticus

sectisque Matrem bracchiis placat deam,

furere ac rotari ius putatur mysticum;

parca ad secandum dextra fertur inpia,

caelum meretur vulnerum crudelitas.

ast hic metenda dedicat genitalia,

numen reciso mitigans ab inguine

offert pudendum semivir donum deae:

illam revulsa masculini germinis

vena effluenti pascit auctam sanguine.

uterque sexus sanctitati displicet,

medium retentat inter alternum genus,

mas esse cessat ille, nec fit femina,

felix deorum mater inberbes sibi

parat ministros levibus 1 novaculis.

quid, cum sacrandus accipit sphragitidas?

acus minutas ingerunt fornacibus,

his membra pergunt urere, ut igniverint;

quamcumque partem corporis fervens nota

stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

functum deinde cum reliquit spiritus

et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

partes per ipsas inprimuntur bratteae;

insignis auri lammina obducit cutem,

tegitur metallo, quod perustum est ignibus.

has ferre poenas cogitur gentilitas,

hac di coercent lege cultores suos:

sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,

docet execrandas ferre contumelias,

tormenta inuri mandat infelicibus.

at noster iste sanguis ex vestra fluit

crudelitate, vos tyrannide inpia

exulceratis innocentum corpora,

si vos sinatis, incruente vivimus,

at si cruente puniamur, vincimus.

sed iam silebo; finis instat debitus,

finis malorum, passionis gloria;

iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

torquere nostra vel secare viscera;

cedas necesse est victus et iam desinas.’

cessabit equidem tortor et sector dehinc,

iudex minatur ‘sed peremptoris manus

succedet illis, strangulatrix faucium;

aliter silere nescit oris garruli

vox inquieta, quam tubam si fregero.’

dixit, foroque protrahi iussit virum,

trudi in tenebras noxialis careeris;

elidit illic fune collum martyris

lictor nefandus, sic peracta est passio;

anima absoluta vinculis caelum petit.

gesta intimasse cuncta fertur principi

praefectus addens ordinem voluminum

seriemque tantae digerens tragoediae:

laetatus omne crimen in fasces refert

suum tyrannus chartulis vivacibus.

illas sed aetas conficit diutina,

fuligo fuseat, pulvis obducit situ,

carpit senectus aut ruinis obruit:

inscripta Christo pagina inmortalis est,

nec obsolescit ullus in caelis apex.

excepit adstans angelus coram Deo

et quae loeutus martyr et quae pertulit,

nec verba solum disserentis condidit,

sed ipsa pingens vulnera expressit stilo

laterum, genarum pectorisque et faucium.

omnis notata est sanguinis dimensio,

ut quamque plagam sulcus exaraverit,

altam, patentem, proximam, longam, brevem,

quae vis doloris, quive segmenti modus;

guttam cruoris ille nullam perdidit.

hic in regestis est liber caelestibus,

monumenta servans laudis indelebilis,

relegendus olim sempiterno iudici,

libramine aequo qui malorum pondera

et praemiorum conparabit copias.

vellem sinister inter haedorum greges,

ut sum futurus, eminus dinoscerer

atque hoc precante diceret rex optimus:

‘Romanus orat; transfer hunc haedum mihi;

sit dexter agnus, induatur vellere.’

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe

vidimus, o Christi Valeriane sacer,

incisos tumulis titulos et singula quaeris

nomina: difficile est ut replicare queam,

tantos iustorum populos furor inpius hausit,

cum coleret patrios Troia Roma deos.

plurima litterulis signata sepulcra loquuntur

martyris aut nomen aut epigramma aliquod,

sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas

marmora, quae solum significant numerum.

quanta virum iaceant congestis corpora acervis

nosse licet, quorum nomina nulla legas,

sexaginta illic defossas mole sub una

reliquias memini me didicisse hominum,

quorum solus habet conperta vocabula Christus,

utpote quos propriae iunxit amicitiae,

haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

rerum apices veterum per monumenta sequor,

invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati

presbyter attigerat nostra sequenda negans,

usque ad martyrii provectum insigne tulisse

lucida sanguinei praemia supplicii,

nec mirere senem perversi dogmatis olim

munere ditatum catholicae fidei,

cum iam vesano victor raperetur ab hoste

exultante anima carnis ad exitium,

plebis amore suae multis comitantibus ibat.

consultus quaenam secta foret melior,

respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati

scismata, catholicis reddite vos populis.

una fides vigeat, prisco quae condita templo est,

quam Paulus retinet quamque cathedra Petri,

quae docui, docuisse piget: venerabile martyr

cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’

his ubi detorsit laevo de tramite plebem

monstravitque sequi qua via dextra vocat,

seque ducem recti spretis anfractibus idem

praebuit, erroris qui prius auctor erat,

sistitur insano rectori Christicolas tunc

ostia vexanti per Tiberina viros.

illo namque die Roma secesserat, ipsos

peste suburbanos ut quateret populos,

non contentus humum celsae intra moenia Romae

tinguere iustorum caedibus assiduis.

Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam

cerneret eluvie sanguinis affluere,

protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram

quaeque loca aequoreus proxima portus habet,

inter carnifices et constipata sedebat

officia extructo celsior in solio.

discipulos fidei detestandique rebelles

idolii ardebat dedere perfidiae,

carcereo crinita situ stare agmina contra

iusserat horrendis excrucianda modis,

inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

stridere, virgarum concrepitare fragor,

ungula fixa cavis costarum cratibus altos

pandere secessus et lacerare iecur,

ac iam lassatis iudex tortoribus ibat

in furias cassa cognitione fremens,

nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus

supplicia, auderet qui vitiare animam,

inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco

desine; si vana est quaestio, morte agito,

huic abscide caput, crux istum tollat in auras

viventesque oculos offerat alitibus,

hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,

sit pyra quae multos devoret una reos.

en tibi quos properes rimosae inponere cumbae,

pellere et in medii stagna profunda freti.

quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor

vexerit et tumidis caesa labarit aquis,

dissociata putrem laxent tabulata carinam

conceptumque bibant undique naufragium,

squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum

belua consumptis cruda cadaveribus.’

haec persultanti celsum subito ante tribunal

offertur senior nexibus inplicitus.

stipati circum iuvenes clamore ferebant

ipsum Christicolis esse caput populis:

si foret extinctum propere caput, omnia vulgi

pectora Romanis sponte sacranda deis.

insolitum leti poscunt genus et nova poenae

inventa, exemplo quo trepident alii.

ille supinata residens cervice: quis, inquit,

dicitur? adfirmant dicier Hippolytum.

‘ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales,

intereatque feris dilaceratus equis.’

vix haec ille, duo cogunt animalia freni

ignara insueto subdere colla iugo,

non stabulis blandive manu palpata magistri

imperiumque equitis ante subacta pati,

sed campestre vago nuper pecus e grege captum,

quod pavor indomito corde ferinus agit.

iamque reluctantes sociarant vincula bigas,

oraque discordi foedere nexuerant.

temonis vice funis inest, qui terga duorum

dividit et medius tangit utrumque latus,

deque iugo in longum se post vestigia retro

protendens trahitur, transit et ima pedum.

huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo

cornipedum refugas orbita trita vias,

crura viri innectit laqueus nodoque tenaci

adstringit plantas cumque rudente ligat,

postquam conposito satis instruxere paratu

martyris ad poenam verbera, vincla, feras,

instigant subitis clamoribus atque flagellis,

iliaque infestis perfodiunt stimulis,

ultima vox audita senis venerabilis haec est:

hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam.

prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,

qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.

incendit feritas, rapit impetus et fragor urget,

nec cursus volucer mobile sentit onus.

per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat

fluminis aut torrens oppositus cohibet,

prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,

prona, fragosa petunt, ardua transibunt,

scissa minutatim labefacto corpore frusta

carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.

pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,

parte rubent frondes, parte madescit humus,

exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo

multicolor fucus digerit omne nefas,

picta super tumulum species liquidis viget umbris

effigians fracti membra cruenta viri.

rorantes saxorum apices vidi, optime papa,

purpureasque notas vepribus inpositas.

docta manus virides imitando effingere dumos

luserat e minio russeolam saniem.

cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo

membra per incertos sparsa iacere situs,

addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,

devia quo fractum semita monstrat iter.

maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant,

inplebantque sinus visceribus laceris.

ille caput niveum conplectitur ac reverendam

canitiem molli confovet in gremio;

hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas

et genua et crurum fragmina nuda legit.

palliolis etiam bibulae siccantur harenae,

ne quis in infecto pulvere ros maneat,

si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis

insidet, hunc omnem spongia pressa rapit,

nec iam densa sacro quidquam de corpore silva

obtinet aut plenis fraudat ab exequiis,

cumque recensetis constaret partibus ille

corporis integri qui fuerat numerus,

nec purgata aliquid deberent avia toto

ex homine extersis frondibus et scopulis,

metando eligitur tumulo locus: ostia linquunt,

Roma placet, sanctos quae teneat cineres,

haud procul extremo culta ad pomeria vallo

mersa latebrosis crypta patet foveis:

huius in occultum gradibus via prona reflexis

ire per anfractus luce latente docet,

primas namque fores summo tenus intrat hiatu

inlustratque dies limina vestibuli,

inde ubi progressu facili nigrescere visa est

nox obscura loci per specus ambiguum,

occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,

quae iaciant claros antra super radios,

quamlibet ancipites texant hinc inde recessus

arta sub umbrosis atria porticibus,

at tamen excisi subter cava viscera montis

crebra terebrato fornice lux penetrat,

sic datur absentis per subterranea solis

cernere fulgorem luminibusque frui.

talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,

propter ubi adposita est ara dicata Deo.

illa sacramenti donatrix mensa eademque

custos fida sui martyris adposita

servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,

pascit item sanctis Tibricolas dapibus,

mira loci pietas et prompta precantibus ara

spes hominum placida prosperitate iuvat,

hic corruptelis animique et corporis aeger

oravi quotiens stratus, opem merui,

quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,

conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,

Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus

posse dedit, quod quis postulet, adnuere,

ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,

aedicula argento fulgurat ex solido,

praefixit tabulas dives manus aequore levi

candentes, recavum quale nitet speculum,

nec Pariis contenta aditus obducere saxis

addidit ornando clara talenta operi,

mane salutatum concurritur: omnis adorat

pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum.

conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos

permixtim populos religionis amor.

oscula perspicuo figunt inpressa metallo,

balsama defundunt, fletibus ora rigant.

iam cum se renovat decursis mensibus annus

natalemque diem passio festa refert,

quanta putas studiis certantibus agmina cogi,

quaeve celebrando vota coire Deo?

urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,

una et patricios ambitione pari

confundit plebeia phalanx umbonibus aequis

discrimen procerum praecipitante fide.

nec minus Albanis acies se candida portis

explicat et longis ducitur ordinibus,

exultant fremitus variarum hinc inde viarum,

indigena et Picens plebs et Etrusca venit,

concurrit Samnitis atrox, habitator et altae

Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,

quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum

pigneribus rapidum carpere gestit iter.

vix capiunt patuli populorum gaudia campi,

haeret et in magnis densa cohors spatiis,

angustum tantis illud specus esse catervis

haud dubium est, ampla fauce licet pateat,

stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum

tunc adeat cultu nobile regifico,

parietibus celsum sublimibus atque superba

maiestate potens muneribusque opulens.

ordo columnarum geminus laquearia tecti

sustinet auratis suppositus trabibus.

adduntur graciles tecto breviore recessus,

qui laterum seriem iugiter exsinuent.

at medios aperit tractus via latior alti

culminis exsurgens editiore apice.

fronte sub adversa gradibus sublime tribunal

tollitur, antistes praedicat unde Deum.

plena laborantes aegre domus accipit undas,

artaque confertis aestuat in foribus,

maternum pandens gremium, quo condat alumnos

ac foveat fetos adcumulata sinus.

si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma

Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat

prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,

annua festa inter dinumerare velim,

crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus

lucis honoratae praemia restituens,

inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni

Eulaliaeque dies currat et iste tibi.

sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,

orantem Christus audiat omnipotens;

sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,

agna nec ulla tuum capta gregem minuat;

sic me gramineo remanentem denique campo

sedulus aegrotum pastor ovem referas;

sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,

raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

‘Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.

Romam per omnem cursitant ovantque.’

‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,

Pauli atque Petri nobilis cruore,

unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,

vidit superba morte laureatum.

scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

binis dicatum caespitem tropaeis,

et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem

bis fluxit imber sanguinis per herbas.

prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis

pendere iussum praeminente ligno,

ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis

ambire tanti gloriam Magistri

exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis,

quo spectet imum stipitem cerebro.

flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,

hoc mente maior, quo minor figura.

noverat ex humili caelum citius solere adiri;

deiecit ora spiritum daturus.

ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni

diemque eundem sol reduxit ortus,

evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem,

iubet feriri gentium magistrum,

ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:

' ad Christum eundum est, iam resolvor,' inquit,

nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;

non hora vatem, non dies fefellit,

dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,

inter sacrata dum fluit sepulcra.

dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum

canens oliva, murmurans fluento.

namque supercilio saxi liquor ortus excitavit

fontem perennem chrismatis feracem.

nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum,

donec virenti fluctuet colymbo.

interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris

stagnum nivali volvitur profundo,

omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas,

musci relucent et virescit aurum

cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:

credas moveri Auctibus lacunar.

pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,

videt sitire quas fluenta Christi,

parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,

qua stringit amnis caespitem sinistrum,

regia pompa loci est; princeps bonus has sacravit arces

lusitque magnis ambitum talentis,

bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta

lux .esset intus, ceu iubar sub ortu.

subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas,

distinguit illic quas quaternus ordo.

tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:

sic prata vernis floribus renident.

ecce duas fidei summo Patre conferente dotes,

urbi colendas quas dedit togatae.

aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

lux in duobus fervet una festis,

nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

et his et illis perfruamur hymnis.

ibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani,

laevam deinde fluminis petemus.

transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos,

mox huc recurrit duplicatque vota.

haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reversus

diem bifestum sic colas memento.’

Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est,

inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum,

est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster,

incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,

sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,

dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.

dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,

te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.

Spiritus ille Dei, qui Auxerat auctor in prophetas,

fontibus eloquii te caelitus actus inrigavit.

o nive candidius linguae genus! o novum saporem!

ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,

sedem animae penetrat, mentem fovet et pererrat artus,

sic Deus interius sentitur et inditur medullis.

unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela.

derat apostolicis scriptis opulentus executor:

cligitur locuples facundia, quae doceret orbem

quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret,

quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent

sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.

unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris,

fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,

saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,

quo geniale tori ius solveret aestuante nupta,

luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,

discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,

inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti,

iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:

exuitur tenui vultus cute, transit in severam,

deflua caesaries conpescitur ad breves capillos,

ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,

vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum,

his igitur meritis dignissimus usque episcopale

provehitur solium doctor, capit et sedile summum.

Valerianus opum princeps erat atque Gallienus;

constituere simul poenam capitis Deum fatenti.

milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari,

contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,

ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet,

neu fidei pretium quis sumere degener timeret.

esse levem cruciatum, si modo conferas futura,

quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;

merce doloris emi spem luminis et diem perennem,

omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,

nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.

se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,

seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;

qui sociare animam Christo velit, ut eomes sequatur,

his ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,

ducitur ante alios proconsule perfurente vinetus.

antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,

conscia tartareae caliginis, abdicata soli.

clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena

nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi:

‘omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis,

Christe parens hominis, quem diligis et vetas perire,

ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis,

criminibus variis tinctum, miseratus abluisti

iamque tuus fieri mandas, fio Cyprianus alter

et novus ex veteri nec iam reus aut noeens, ut ante.

si luteum facili charismate pectus expiasti,

vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,

eripe corporeo de carcere vinculisque mundi

hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari,

ne qua ferum reprimat dementia iudicem, tyranni

neu sciat invidia mitescere, gloriam negare.

da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam,

ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum,

incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam.’

vocibus his Dominum permoverat; influebat inde

Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris

ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent

ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,

non trepidare docens nec cedere nec dolore vinei,

laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri.

fama refert foveam campi in medio patere iussam,

calce vaporifera summos prope margines refertam;

saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet,

urere tacta potens et mortifer ex odore flatus,

adpositam memorant aram fovea stetisse summa

lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent

Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.

prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,

gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit

praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.

corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes,

Candida Massa dehinc dici meruit per omne saeclum.

laetior interea iam Thascius ob diem suorum

sistitur indomiti proconsulis eminus furori,

edere iussus erat quid viveret: unicultor, inquit,

trado salutiferi mysteria consecrata Christi.

ille sub haec: ‘satis est iam criminis, ipse confitetur

Thascius, ipse Iovis fulmen negat, expedite ferrum,

carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum.’

ille Deo meritas grates agit et canit triumphans.

flevit abire virum maesta Africa, quo docente facta est

cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur;

mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecravit.

desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli,

nec minus involitat terris nec ab hoc recedit orbe:

disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat,

nec Libyae populos tantum regit; exit usque in ortum

solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos,

praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis,

denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis,

instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

Agnes sepulcrum est Romulea in domo,

fortis puellae, martyris inclytae.

conspectu in ipso condita turrium

servat salutem virgo Quiritium,

nec non et ipsos protegit advenas

puro ac fideli pectore supplices.

duplex corona est praestita martyri:

intactum ab omni crimine virginal,

mortis deinde gloria liberae.

aiunt iugali vix habilem toro

primis in annis forte puellulam

Christo calentem fortiter inpiis

iussis renisam, quo minus idolis

addicta sacram desereret fidem,

temptata multis nam prius artibus,

nunc ore blandi iudicis inlice,

nunc saevientis carnificis minis,

stabat feroci robore pertinax

corpusque duris excruciatibus

ultro offerebat non renuens mori.

tum trux tyrannus: si facile est, ait,

‘poenam subactis ferre doloribus

et vita vilis spernitur, at pudor

carus dicatae virginitatis est.

hanc in lupanar trudere publicum

certum est, ad aram ni caput applicat

ac de Minerva iam veniam rogat,

quam virgo pergit temnere virginem,

omnis iuventus inruet et novum

ludibriorum mancipium petet.’

haud, inquit Agnes, ‘inmemor est ita

Christus suorum, perdat ut aureum

nobis pudorem, nos quoque deserat.

praesto est pudicis nec patitur sacrae

integritatis munera pollui.

ferrum inpiabis sanguine, si voles,

non inquinabis membra libidine.’

sic elocutam publicitus iubet

flexu in plateae sistere virginem.

stantem refugit maesta frequentia,

aversa vultus, ne petulantius

quisquam verendum conspiceret locum.

intendit unus forte procaciter

os in puellam nec trepidat sacram

spectare formam lumine lubrico.

en ales ignis fulminis in modum

vibratur ardens atque oculos ferit.

caecus corusco lumine corruit

atque in plateae pulvere palpitat.

tollunt sodales seminecem solo

verbisque deflent exequialibus.

ibat triumphans virgo Deum Patrem

Christumque sacro carmine concinens,

quod sub profani labe periculi

castum lupanar nec violabile

experta victrix virginitas foret.

sunt qui rogatam rettulerint preces

fudisse Christo, redderet ut reo

lucem iacenti: tunc iuveni halitum

vitae innovatum visibus integris.

primum sed Agnes hunc habuit gradum

caelestis aulae, mox alius datur

ascensus; iram nam furor incitat

hostis cruenti: vincor, ait gemens,

‘i, stringe ferrum, miles, et exere

praecepta summi regia principis.’

ut vidit Agnes stare trucem virum

mucrone nudo, laetior haec ait:

‘exulto talis quod potius venit

vesanus, atrox, turbidus armiger,

quam si veniret languidus ac tener

mollisque ephebus tinctus aromate,

qui me pudoris funere perderet.

hic, hic amator iam, fateor, placet:

ibo inruentis gressibus obviam,

nec demorabor vota calentia:

ferrum in papillas omne recepero

pectusque ad imum vim gladii traham.

sic nupta Christo transiliam poli

omnes tenebras aethere celsior.

aeterne rector, divide ianuas

caeli obseratas terrigenis prius,

ac te sequentem, Christe, animam voca,

cum virginalem, tum Patris hostiam.’

sic fata Christum vertice cernuo

supplex adorat, vulnus ut inminens

cervix subiret prona paratius.

ast ille tantam spem peragit manu,

uno sub ictu nam caput amputat;

sensum doloris mors cita praevenit.

exutus inde spiritus emicat

liberque in auras exilit. angeli

saepsere euntem tramite candido.

miratur orbem sub pedibus situm,

spectat tenebras ardua subditas

ridetquc solis quod rota circuit,

quod mundus omnis volvit et inplicat,

rerum quod atro turbine vivitur,

quod vana saecli mobilitas rapit:

reges, tyrannos, imperia et gradus

pompasque honorum stulta tumentium,

argenti et auri vim rabida siti

cunctis petitam per varium nefas,

splendore multo structa habitacula,

inlusa pictae vestis inania,

iram, timorem, vota, pericula,

nunc triste longum, nunc breve gaudium,

livoris atri fumificas faces,

nigrescit unde spes hominum et decus,

et, quod malorum taetrius omnium est,

gentilitatis sordida nubila.

haec calcat Agnes ac pede proterit

stans et draconis calce premens caput,

terrena mundi qui ferus omnia

spargit venenis mergit et inferis;

nunc virginali perdomitus solo

cristas cerebri deprimit ignei

nec victus audet tollere verticem.

cingit coronis interea Deus

frontem duabus martyris innubae:

unam decemplex edita sexies

merces perenni lumine conficit,

centenus extat fructus in altera.

o virgo felix, o nova gloria,

caelestis arcis nobilis incola,

intende nostris conluvionibus

vultum gemello cum diademate,

cui posse soli cunctiparens dedit

castum vel ipsum reddere fornicem,

purgabor oris propitiabilis

fulgore, nostrum si iecur inpleas.

nil non pudicum est quod pia visere

dignaris almo vel pede tangere.