Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,

pectore sopito reddit amica quies.

venator defessa toro cum membra reponit,

mens tamen ad silvas et sua lustra redit.

iudicibus lites, aurigae somnia currus

vanaque nocturnis meta cavetur equis.

furto gaudet amans, permutat navita merces

et vigil elapsas quaerit avarus opes,

blandaque largitur frustra sitientibus aegris

inriguus gelido pocula fonte sopor.

Me quoque Musarum studium sub nocte silenti

artibus adsuetis sollicitare solet.

namque poli media stellantis in arce videbar

ante pedes summi carmina ferre Iovis;

utque favet somnus, plaudebant numina dictis

et circumfusi sacra corona chori.

Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:

hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.

quam laetum post bella Iovem susceperat aether

Phlegraeae referens praemia militiae!

Additur ecce fides nec me mea lusit imago,

inrita nec falsum somnia misit ebur.

en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!

en quales memini, turba verenda, deos!

fingere nil maius potuit sopor, altaque vati

conventum caelo praebuit aula parem.

Aurea Fortunae Reduci si templa priores

ob reditum vovere ducum, non dignius umquam

haec dea pro mentis amplas sibi posceret aedes,

quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi

maiestas: neque enim campus sollemnis et urna

luditur in morem, species nec dissona coetu

aut peregrina nitet simulati iuris imago,

indigenas habitus nativa palatia sumunt,

et, patriis plebem castris sociante Quirino,

Mars augusta sui renovat suffragia campi.

qualis erit terris, quem mons Euandrius offert

Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?

quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni

semper inoffensum dederint successibus omen

sintque tropaea tuas semper comitata secures,

hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,

urbis et Augusti geminato numine felix.

namque vehit stellas Babylonia cura salubres

optima tunc spondet mortalibus edere fata,

caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur

cardine nec radios humili statione recondunt:

haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,

imperii sidus propria cum sede locavit,

auget spes Italas; et certius omina surgunt

victrici concepta solo. Cum pulcher Apollo

lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,

nil tum Castaliae rivis communibus undae

dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus.

antraque maesta silent inconsultique recessus.

at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem

Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,

tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,

tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo

clarior et doctae spirant praesagia rupes.

ecce Palatino crevit reverentia monti

exultatque habitante deo potioraque Delphis

supplicibus late populis oracula pandit

atque suas ad signa iubet revirescere laurus.

Non alium certe decuit rectoribus orbis

esse larem, nulloque magis se colle potestas

aestimat et summi sentit fastigia iuris;

attollens apicem subiectis regia rostris

tot circum delubra videt tantisque deorum

cingitur excubiis ! iuvat infra tecta Tonantis

cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas

caelatasque fores mediisque volantia signa

nubibus et densum stipantibus aethera templis

aeraque vestitis numerosa puppe columnis

consita subnixasque iugis inmanibus aedes,

naturam cumulante manu, spoliisque micantes

innumeros arcus. acies stupet igne metalli

et circumfuso trepidans obtunditur auro.

Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?

haec sunt, quae primis olim miratus in annis

patre pio monstrante puer. nil optimus ille

divorum toto meruit felicius aevo,

quam quod Romuleis victor sub moenibus egit

te consorte dies, cum se melioribus addens

exemplis civem gereret terrore remote,

alternos cum plebe iocos dilectaque passus

iurgia patriciasque domos privataque passim

visere deposito dignatus limina fastu.

publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis

inclinat populo regale modestia culmen.

teque rudem vitae, quamvis diademate necdum

cingebare comas, socium sumebat honorum

purpureo fotum gremio, parvumque triumphis

imbuit et magnis docuit praeludere fatis.

et Unguis variae gentes missique rogatum

foedera Persarum proceres cum patre sedentem

hac quondam videre domo positoque tiaram

summisere genu, tecum praelarga vocavit

ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum

collecti trabeatus adit delubra senatus

Romano puerum gaudens offerre favori,

ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.

Hinc tibi concreta radice tenacius haesit

et penitus totis inolevit Roma medullis,

dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue

tecum crevit amor, nec te mutare reversum

evaluit propria nutritor Bosphorus arce.

et quotiens optare tibi quae moenia malles

adludens genitor regni pro parte dedisset,

divitis Aurorae solium sortemque paratam

sponte remittebas fratri: “regat ille volentes

Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;

contingat mea Roma mihi.” nec vota fefellit

eventus. Fortuna novum molita tyrannum

iam tibi quaerebat Latium belloque secundo

protinus Eoa velox accitus ab aula

suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.

ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto

ire Serena comes nullo deterrita casu,

materna te mente fovens Latioque futurum

rectorem generumque sibi seniore supernas

iam repetente plagas. illo sub cardine rerum

sedula servatum per tot discrimina pignus

restituit sceptris patrui castrisque mariti.

certavit pietate domus, fidaeque reductum

coniugis officio Stilichonis cura recepit.

Felix ille parens, qui te securus Olympum

succedente petit ! quam laetus ab aethere cernit

se factis crevisse tuis ! duo namque fuere

Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas

Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce

nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana

mente patrem. Thracum venienti e 1 finibus alter

Hebri clausit aquas; alter praecepta vocantis

respuit auxiliisque ad proxima bella negatis

abiurata palam Libyae possederat arva:

quorum nunc meritam repetens non inmemor iram

suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.

ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,

sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis

gloria, materno laudem cum crimine pensat;

pavit Iuleos inviso sanguine manes

Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit

in luctum patriae civili strage parcntans:

at tibi causa patris rerum coniuncta saluti

bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis

reddita libertas orbi, vindicta parenti.

Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum

Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum

nuper apud socerum plectro celebrata recenti.

adventus nunc sacra tui libet edere Musis

grataque patratis exordia sumere bellis.

Iam Pollentini tenuatus funere campi

concessaque sibi (rerum sic admonet usus)

luce, tot amissis sociis atque omnibus una

direptis opibus, Latio discedere iussus

hostis et inmensi revolutus culmine fati

turpe retexit iter, qualis piratica puppis,

quae cunctis infensa fretis scelerumque referta

divitiis multasque diu populata carinas

incidit in magnam bellatricemque triremim,

dum praedam de more putat; viduataque caesis

remigibus, scissis velorum debilis alis,

orba gubernaclis, antennis saucia fractis

ludibrium pelagi vento iactatur et unda,

vastato tandem poenas luitura profundo:

talis ab urbe minas retro flectebat inanes

Italiam fugiens, et quae venientibus ante

prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.

clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos

quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.

Undosa tum forte domo vitreisque sub antris

rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas

volvebat pater Eridanus: quis bella maneret

exitus? imperiumne Iovi legesque placerent

et vitae Romana quies, an iura perosus

ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?

talia dum secum movet anxius, advolat una

Naiadum resoluta comam, complexaque patrem

en Alaricus ait “non qualem nuper ovantem

vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus.

percensere manum tantaque ex gente iuvabit

relliquias numerasse breves, iam desine maesta

fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores.”

Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis

extulit, et totis lucem spargentia ripis

aurea roranti micuerunt cornua vultu.

non illi madidum vulgaris harundine crinem

velat honos; rami caput umbravere virentes

Heliadum totisque fluunt electra capillis.

palla tegit latos umeros, curruque paterno

intextus Phaethon glaucos incendit amictus.

fultaque sub gremio caelatis nobilis astris

aetherium probat urna decus. namque omnia luctus

argumenta sui Titan signavit Olympo:

mutatumque senem plumis et fronde sorores

et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;

stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris

germanae servant Hyades, Cygnique sodalis

lacteus extentas adspergit circulus alas;

stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans

clara Noti convexa rigat gladioque tremendum

gurgite sidereo subterluit Oriona.

Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes

deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:

“sicine mutatis properas, Alarice, reverti

consiliis? Italae sic te iam paenitet orae?

nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis,

ut rebare, tuum? Tuscis nec figis aratrum

collibus? o cunctis Erebi dignissime poenis,

tune Giganteis urbem temptare deorum

adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem

terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps

in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli

flectcre terronis nieditatur frena lacertis

mortalique diem sperat diffundere vultu?

crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis

adspirat Romae spoliis aut Solis habenis.”

Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes

magna voce ciet. frondentibus umida ripis

colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu

caerulus et velox Athesis tardusque meatu

Mincius inque novem consurgens ora Timavus.

insultant omnes profugo pacataque laetum

invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,

iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.

Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho

adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus

contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.

hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus

extremo mutare parat praesentia casu,

nil sibi periurum sensit prodesse furorem

converti nec fata loco, multisque suorum

diras pavit aves, inimicaque corpora volvens

Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.

Oblatum Stilicho violato foedere Martem

omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo

iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.

iamque opportunam motu strepuisse rebelli

gaudet perfidiam praebensque exempla labori

sustinet accensos aestivo pulvere soles.

ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis

instruit arma locis et qua vocat usus ab omni

parte venit. fesso si deficit agmine miles,

utitur auxiliis damni securus, et astu

debilitat saevum cognatis viribus Histrum

et duplici lucro committens proelia vertit

in se barbariem nobis utrimque cadentem.

ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,

ni calor incauti male festinatus Alani

dispositum turbasset opus; prope captus anhelum

verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.

i potius genti reliquus tantisque superstes

Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.

Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox

deicit: occulto temptabat tramite montes,

si qua per scopulos subitas exquirere posset

in Raetos Gallosque vias. sed fortior obstat

cura ducis. quis enim divinum fallere pectus

possit et excubiis vigilantia lumina regni?

cuius consilium non umquam repperit hostis

nec potuit texisse suum. secreta Getarum

nosse prior celerique dolis occurrere sensu.

Omnibus exclusus coeptis consedit in uno

colle tremens; frondesque licet depastus amaras

arborco figat sonipes in cortice morsus

et taetris collecta cibis annique vapore

saeviat aucta lues et miles probra superbus

ingerat obsesso captivaque pignora monstret:

non tamen aut morbi tabes aut omne periclum

docta subire fames aut praedae luctus ademptae

aut pudor aut dictis movere procacibus irae,

ut male temptato totiens se credere campo

comminus auderet. nulla est victoria maior,

quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.

iamque frequens rarum decerpere transfuga robur

coeperat inque dies numerus decrescere castris,

nec iam deditio paucis occulta parari,

sed cunei totaeque palam discedere turmae.

consequitur vanoque fremens clamore retentat

cumque suis iam bella gerit; mox nomina supplex

cum fletu precibusque ciet veterumque laborum

admonet et frustra iugulum parcentibus offert,

defixoque malis animo sua membra suasque

cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans

Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces

tinnitu conatur apes, quae sponte relictis

descivere favis, sonituque exhaustus inani

raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae

perfida deplorat vacuis examina ceris.

Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit

frena dolor, notas oculis umentibus Alpes

adspicit et nimium diversi stamine fati

praesentes reditus fortunatosque revolvit

ingressus: solo peragens tum murmure bellum

protento leviter frangebat moenia conto

inridens scopulos; nunc desolatus et expes

debita pulsato reddit spectacula monti.

tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:

“Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris

auguriis calcata mihi, satiare nocentum

cladibus et tandem nostris inflectere poenis !

en ego, qui toto sublimior orbe ferebar

ante tuum felix aditum, ceu legibus exul

addictusque reus flatu propiore sequentum

terga premor. quae prima miser, quae funera dictis

posteriora querar? non me Pollentia tantum

nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati

sors tulerit Martisque vices, non funditus armis

concideram; stipatus adhuc equitumque catervis

integer ad montes reliquo cum robore cessi,

quos Appenninum perhibent. hunc esse ferebat

incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum

finibus ab Ligurum populos complectitur omnes

Italiae geminumque latus stringentia longe

utraque perpetuo discriminat aequora tractu.

haec ego continuum si per iuga tendere cursum,

ut prior iratae fuerat sententia menti,

iam desperata voluissem luce, quid ultra?

omnibus oppeterem fama maiore perustis !

et certe moriens propius te, Roma, viderem,

ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto

victori damnosa foret. sed pignora nobis

Romanus carasque nurus praedamque tenebat.

hoc magis exertum raperem succinctior agmen.

Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte

fatalis semper Stilicho ! dum parcere fingit,

rettudit hostiles animos bellumque remenso

evaluit transferre Pado. pro foedera saevo

deteriora iugo ! tunc vis extincta Getarum;

tunc mihi, tunc letum pepigi. violentior armis

omnibus expugnat nostram dementia gentem,

Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim

fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso

consiliumve dabit? socius suspectior hoste.

Atque utinam cunctos licuisset perdere bello !

nam quisquis duro cecidit certamine, numquam

desinit esse meus. melius mucrone perirent,

auferretque mihi luctu leviore sodales

victa manus quam laesa fides, nullusne clientum

permanet? offensi comites, odere propinqui.

quid moror invisam lucem? qua sede recondam

naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,

in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis

Italiae nomen nostras circumsonet aures?”

Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit

expertas horrens aquilas; comitatur euntem

Pallor et atra Fames et saucia lividus ora

Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.

lustralem tum rite facem, cui lumen odorum

sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,

circum membra rotat doctus purganda sacerdos

rore pio spargens, et dira fugantibus herbis

numina purificumque lovem Triviamque precatus

trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum

secum rapturas cantata piacula taedas.

Acrior interea visendi principis ardor

accendit cum plebe patres et saepe negatum

flagitat adventum; nec tali publiea vota

consensu tradunt atavi caluisse per urbem,

Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma

atque indignantes in iura redegerat Arctos,

cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges

Romanum stupuit Maeotia terra tribunal,

nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,

clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam

exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.

laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem

decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat

ambustus sonipes; hic tabescente solutus

subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis

canduit et subitis fluxere vaporibus enses.

tum contenta polo mortalis nescia teli

pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu

armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis

obsequium Marci mores potuere mereri.

nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,

deficeret si nostra manus; sed providus aether

noluit humano titulos auferre labori,

ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,

quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.

Iam totiens missi proceres responsa morandi

rettulerant, donec differri longius urbis

communes non passa preces penetralibus altis

prosiluit vultusque palam confessa coruscos

impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:

“Dissimulata diu tristes in amore repulsas

vestra parens, Auguste,queror. quonam usque tenebit

praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua

luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,

torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?

nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis

Africa venturi lusit spe principis urbem

nec duras tantis precibus permovimus aures?

ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,

electi candoris equos et nominis arcum

iam molita tui, per quem radiante decorus

ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam

defensam titulo Libyam testata perenni.

iamque parabantur pompae simulacra futurae

Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo

classis ut auratum sulcaret remige fluctum,

ut Massyla tuos anteirent oppida currus

Palladiaque comas innexus harundine Triton

edomitis veheretur aquis et in aere trementem

succinctae famulum fervent Atlanta cohortes,

ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam

praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,

non Bocchi Syllaeque dolis. Sed prima remitto.

num praesens etiam Getici me laurea belli

declinare potest? sedesve capacior ulla

tantae laudis erit? tua te benefacta morantem

conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus

quod servavit amat. iam flavescentia centum

messibus aestivae detondent Gargara falces,

spectatosque iterum nulli celebrantia ludos

circumflexa rapit centenus saecula consul:

his annis, qui lustra mihi bis dena recensent,

nostra ter Augustos intra pomeria vidi,

temporibus variis; eadem sed causa tropaei

civilis dissensus erat. venere superbi,

scilicet ut Latio respersos sanguine currus

adspicerem ! quisquamne piae laetanda parenti

natorum lamenta putet? periere tyranni,

sed nobis periere tamen. cum Gallica vulgo

proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.

namque inter socias acies cognataque signa

ut vinci miserum, numquam vicisse decorum,

restituat priscum per te iam gloria morem

verior, et fructum sincerae laudis ab hoste

desuetum iam redde mihi iustisque furoris

externi spoliis sontes absolve triumphos.

Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas

exulat imperiumque suis a sedibus errat?

cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen

neglecto squalent senio? nec creditur orbis

illinc posse regi? medium non deserit umquam

caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.

segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,

qui nostram coluere domum? leviusve timebant

Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus

hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?

hie illi mansere viri, quos mutua virtus

legit et in nomen Romanis rebus adoptans

iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;

hie proles atavum de due ens Aelia Nervam

tranquillique Pii bellatoresque Severi.

hunc civis dignare chorum conspectaque dudum

ora refer, pompam recolens ut mente priorem,

quem tenero patris comitem susceperat aevo,

nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.”

Orantem medio princeps sermone refovit:

“numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,

o dea, nec legum fas est occurrere matri.

sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis

incusare tuos) patriae mandata vocantis

sprevimus: advectae misso Stilichone curules,

ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul

impleret generoque socer. vidistis in illo

me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,

sed claris potius factis experta parentem.

cuncta quidem centum nequeam perstringere Unguis,

quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,

si fama necdum patuit, te, Roma, docebo

subiectum nostris oculis et cuius agendi

spectator vel causa fui. Populator Achivae

Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens

et ruptas animis spirans inmanibus Alpes

iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris

tutior auxilio brumae (quo gentibus illis

sidere consueti favet inclementia caeli)

meque minabatur calcato obsidere vallo

spem vano terrore fovens, si forte, remotis

praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem

condicione fidem; nec me timor impulit ullus

et duce venturo fretum memoremque tuorum,

Roma, ducum, quibus haud umquam vel morte parata

foedus lucis amor pepigit dispendia famae.

nox erat et late stellarum more videbam

barbaricos ardere focos; iam classica primos

excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto

adventat Stilicho. medius sed clauserat hostis

inter me socerumque viam pontemque tenebat,

Addua quo scissas spumosior incitat undas.

quid faceret? differret iter? discrimina nullas

nostra dabant adeunda moras, perrumperet agmen?

sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,

dum nobis properat succurrere, liquerat arma

extera vel nostras acies. hoc ille locatus

ancipiti, longum socias tardumque putavit

expectasse manus et nostra pericula tendit

posthabitis pulsare suis mediumque per hostem

flammatus virtute pia propriaeque salutis

inmemor et stricto prosternens obvia ferro

barbara fulmineo secuit tentoria cursu.

Nunc mihi Tydiden attollant carmina vatum,

quod iuncto fidens Ithaco patefacta Dolonis

indicio dapibusque simul religataque somno

Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi

Graiaque rettulerit captos ad castra iugales,

quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,

impetus excessit Zephyros candorque pruinas

ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis

ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus

et Diomedeis tantum praeclarior ausis,

quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis !

adde quod et ripis steterat munitior hostis

et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:

Thrax erat, hie Thracum domitor. non tela retardant,

obice non haesit fluvii. sic ille minacem

Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens

traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,

Tarquinio mirante Codes mediisque superbus

Porsennam respexit aquis. celer Addua nostro

sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis

ille dabat tergum, Geticis hie pectora bellis.

Exere nunc doctos tantae certamina laudis,

Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet

ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.”

Dixit et antiquae muros egressa Ravennae

signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit

flumineos, certis ubi legibus advena Nereus

aestuat et pronas puppes nunc amne secundo,

nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu

deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.

laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto,

despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,

qua mons arte patens vivo se perforat arcu

admisitque viam sectae per viscera rupis,

exuperans delubra Iovis saxoque minantes

Appenninigenis cultas pastoribus aras.

quin et Clitumni sacras victoribus undas,

Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,

visere cura fuit; nec te miracula fontis

praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,

lentus erat; si voce gradum maiore citasset,

commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una

sit natura vadis, similes ut corporis undas

ostendant, haec sola novam iactantia sortem

humanos properant imitari flumina mores,

celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum

regali calcatur equo, rarique coloris

non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:

ilice sub densa silvis artatus opacis

inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.

inde salutato libatis Thybride lymphis

excipiunt arcus operosaque semita vastis

molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.

Ac velut officiis trepidantibus ora puellae

spe propiore tori mater sollertior ornat

adveniente proco vestesque et cingula comit

saepe marm viridique angustat iaspide pectus

substringitque comam gemmis et colla monili

circuit et bacis onerat candentibus aures:

sic oculis placitura tuis insignior auctis

collibus et nota maior se Roma videndam

obtulit. addebant pulchrum nova moenia vultum

audito perfecta recens rumore Getarum,

profecitque opifex decori timor, et vice mira,

quam pax intulerat, bello discussa senectus

erexit subitas turres cunctosque coegit

septem continue colles iuvenescere muro,

ipse favens votis solitoque decentior aer,

quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,

principis et solis radiis detersa removit

nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes

ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,

ut tibi servatum scirent convexa serenum.

Omne Palatino quod pons a colle recedit

Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,

una replet turbae facies: undare videres

ima viris, altas effulgere matribus aedes.

exultant iuvenes aequaevi principis annis;

temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati

gratantur durasse diem moderataque laudant

tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus

Romanos vetuit currum praecedere patres:

cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,

atque Augusta soror fratri praeberet ovanti

militis obsequium; sic illum dura parentis

instituit pietas in se vel pignora parci

quique neget nato, procerum quod praestat honori.

haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas

idque inter veteris speciem praesentis et aulae

iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.

Conspicuas tum flore genas, diademate crinem

membraque gemmato trabeae viridantia cinctu

et fortes umeros et certatura Lyaeo

inter Erythraeas surgentia colla smaragdos

mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,

cui simplex calet ore pudor, per singula cernens

nutricem consultat anum: quid fixa draconum

ora velint? ventis fluitent an vera minentur

sibila suspensum rapturi faucibus hostem?

ut chalybe indutos equites et in acre latentes

vidit cornipedes: quanam de gente rogabat

“ferrati venere viri? quae terra metallo

nascentes informat equos? num Lemnius auctor

indidit hinnitum ferro simulacraque belli

viva dedit?” gaudet metuens et pollice monstrat,

quod picturatas galeae Iunonia cristas

ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos

rubra sub aurato crispentur serica dorso.

Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum

persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem

urbe triumphantem generum florente iuventa

conspiceres illumque diem sub corde referres,

quo tibi confusa dubiis formidine rebus

infantem genitor moriens commisit alendum.

virtutes variae fructus sensere receptos;

depositum servasse, fides; constantia, parvum

praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.

hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites

evocat et solio fultus genitoris eburno

gestarum patribus causas ex ordine rerum

eventusque refert veterumque exempla secutus

digerit imperii sub iudice facta senatu.

nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;

fucati sermonis opem mens conscia laudis

abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino

principis et ducibus circumstipata togatis

iure paludatae iam curia militat aulae.

adfuit ipsa suis ales Victoria templis

Romanae tutela togae: quae divite penna

patricii reverenda fovet sacraria coetus

castrorumque eadem comes indefessa tuorum

nunc tandem fruitur votis atque omne futurum

te Romae seseque tibi promittit in aevum.

Hinc te iam patriis laribus via nomine vero

sacra refert. flagrat studiis concordia vulgi,

quam non inlecebris dispcrsi colligis auri;

nec tibi venales captant aeraria plausus

corruptura fidem: mentis offertur inemptus

pura mente favor, nam munere carior omni

obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret !

non quaerit pretium, vitam qui debet amori.

O quantum populo secreti numinis addit

imperii praesens genius ! quantamque rependit

maiestas alterna vicem, cum regia circi

conexum gradibus veneratur purpura vulgus,

adsensuque cavae sublatus in aethera vallis

plebis adoratae reboat fragor, unaque totis

intonat Augustum septenis arcibus Echo !

nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis

cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae

diffundit Libycos ahena valle cruores.

haec et belligeros exercuit area lusus,

armatos haec saepe choros, certaque vagandi

textas lege fugas inconfusosque recursus

et pulchras errorum artes iucundaque Martis

ccrnimus, insonuit cum verbere signa magister,

mutatos edunt pariter tot pectora motus

in latus adlisis clipeis aut rursus in altum

vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum

murmur, et umbonum pulsu modulante resultans

ferreus alterno concentus clauditur ense.

una omnis summissa phalanx tantaeque salutant

te, princeps, galeae, partitis inde catervis

in varies docto discurritur ordine gyros,

quos neque semiviri Gortynia tecta iuvenci

flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.

discreto revoluta gradu torquentur in orbes

agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris

Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae

armorum innocuos paci largitur honores.

Iamque novum fastis aperit felicibus annum

ore coronatus gemino; iam Thybris in uno

et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.

consule laetatur post plurima saecula viso

Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules

auditas quondam proavis, desuetaque cingit

regius auratis fora fascibus Ulpia lictor,

et sextas Getica praevelans fronde secures

colla triumphati proculcat Honorius Histri.

exeat in populos cunctis inlustrior annus,

natus fonte suo, quem non aliena per arva

induit hospes honos, cuius cunabula fovit

curia, quem primi tandem videre Quirites,

quem domitis auspex peperit Victoria bellis !

hunc et privati titulis famulantibus anni

et, quos armipotens genitor retroque priores

diversis gessere locis, ceu numen adorent;

hunc et quinque tui vel quos habiturus in urbe

post alios, Auguste, colant. licet unus in omnes

consul eas, magno sextus tamen iste superbit

nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.