Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conuentu mota est quaestione
 loquerentur. Sed quoniam et tu quominus uenires occupatione distractus es et ego
 in crastinum constitutis negotiis implicabor,
 mando litteris quae coram loquenda seruaueram. Meministi enim, cum in concilio
 legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere
 confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere,
 nam et ex duabus eum naturis consistere et
 in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate
 percussus harum coniunc- tionum quae ex duabus naturis uel in
 duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod
 episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic
 omnes apertam esse differentiam nee quicquam in eo esse caliginis inconditam
 confusumque strepere nee ullus in tanto 
 tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est.
 Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm
 sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem
 cuperem, uultum nutumque eius aspicere
 poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil
 ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita
 aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem.
 Tuli aegeirime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure
 uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur
 dehine omnes animo quaestiones nec degluticbam 
 quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur
 patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani
 reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum
 hominum esset audacia qui inscientiae uitium
 praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non 
 modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id
 quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae
 causa, dum tegitur. Sed ab illis ad te
 transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto.
 Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras
 chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel
 addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis
 exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta
 constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed
 quoniam semel res a conlocutione
 transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis
 summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei
 temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet αἱρεσέων 
 de personis dubitatur atque naturis, haec
 primitus defimenda sunt et propriis differentiis segreganda.

Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id
 est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse
 dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici 
 possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam
 dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt
 possit includere. Erit ergo huiusmodi; natura est earum
 rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. 
 In hac igitur definitione et accidentia et
 substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est
 quoquo modo, quoniam deus et materia integro
 perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco
 uero adiunximus quae cum sint, quoniam etiam ipsum
 nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius
 non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae
 definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur,
 quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem
 naturae substantias significanti huiusmodi: 
 natura est uel quod facere uel quod pati possit. 
 Pati Quidem ac i£ facere, ut omnia corporea atque
 corporeorum anima; haec enim in coi pore et a corpore et facit et patitur. Facere uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes
 igitur definitionem eius quoque
 significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae
 quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum
 naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si
 naturae nomen relictis incorporeis
 substantiis ad corporales usque contiahitur, ut corporeae tantum substantiae
 naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi
 et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui
 naturam non nisi in corporibus esse
 posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: natura est
 motus principium per se non per accidens. Quod motus principium dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum,
 ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod per se principium motus naturam esse proposui et non
 per accidens, tale est, quoniam lectum quoque
 ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco
 enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit,
 sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut
 lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia
 significatio naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare
 cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: natura est unam quamque rem informans specifica differentia. Cum igitur
 tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in
 Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem
 differentias conuenire.

Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si
 enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam
 inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae
 persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id
 est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari. Nam
 illud quidem manifestum est personae subiectam
 esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur
 haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona
 quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse
 constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse
 personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed
 substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae
 sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales.
 Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae;
 rationalium uero alia est inmutabilis atque
 inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis,
 nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur
 ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus
 personam posse dici manifestum est (nullus
 enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu
 carent (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius Quae
 intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam
 solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus
 angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares.
 Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel
 species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus
 lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero
 sunt quae de aliis minime praedicantur ut
 Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec
 mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici
 potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel
 generalis hominis nulla persona est, sed uel
 Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae
 nuncupantur.

Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus
 substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat,
 reperta personae est definitio; naturae rationabilis
 indiuidua substantia. Sed nos hac
 definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt
 terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet
 personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest
 homines repraesentabant. Persona uero dicta
 est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima.
 apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa
 maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas πρόσωπα uocant ab eo quod
 ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: παρὰ
 τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι . Sed quoniam personis inductis histriones
 indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est
 repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel
 Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma
 esset agnitio, et Latini personam et Graeci πρόσωπα nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae
 rationabilis indiuiduam subsistentiam ὑποστάσεως 
 nomine uocauerunt, nos uero per inopiam
 significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi
 ὑπόστασιν dicunt personam uocantes i sed
 peritior Graecia sermonum ὑπόστασιν uocat
 indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione
 translata sunt: αἱ οὐσίαι ἐν τοῖς καθόλου εἶναι δύναντι: ἐν
 τοῖς ἀτόμοις καὶ κτὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται , id est'. essentiae in
 uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus
 substant. Intellectus enim uniuersalium
 rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in
 uniuersalibus quidem sint,in particularibus uero capiant substantiam, iure
 subsistentias particulariter substantes ὑποστάσεις 
 appellauerunt Neque 
 enim pensius subtiliusque intuenti idem
 uidebitur esse subsistentia quod substantia. Nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id
 nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod uero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι , id nos
 substantiam uel substare interpretantur.
 Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem
 id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, submimstrat; sub
 illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera vel species
 subsistunt tantum; neque enim accidentia
 generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam
 substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam
 propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca
 εἶναι atque οὐσιῶσθαι esse atque subsistere, ὑφίστασθαι uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops
 Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam,
 personam totidem nominibus reddit, essentiam
 quidem οὐσίαν , subsistentiam uero οὐσίωσιν , substantiam ὑπόστασιν , personam πρόσωπον 
 appellans. Ideo autem ὑποστάσεις Graeci indiuiduas
 substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus
 subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco
 nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi 1 ὑποστάσεις cumque etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare
 personas. Idem est igitur οὐσίαν esse quod
 essentiam, idem 
 οὐσιωσιν quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod substantiam, idem πρόσωπον quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus
 Graecus ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem
 nomen sub- stantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est
 excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod ὑφίστασθαι atque substare est, at certe ὑποστασέως uel substantiae uocabulis discerneretur. Est
 igitur et hominis quidem essentia, id est οὐσία ,
 et subsistentia, id est οὐσίωσις , et ὑπόστασις ,
 id est substantia, et πρόσωπον id est persona;
 οὐσία quidem atque essentia quoniam est,
 οὐσίωσις uero atque subsistentia quoniam in
 nullo subiecto est, ὑπόστασις uero atque
 substantia, quoniam subest ceteris quae
 subsistentiae non sunt, id est οὐσίωσεις ; est
 πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile
 indiuiduum. Deus quoque et οὐσία est et essentia,
 est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est οὐσίωσις , id est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et ὑφίστασθαι ; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse οὐσίαν uel οὐσίωσιν , id
 est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres ὑποστάσεις id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum
 dixere unam trinitatis essentiam, tres
 substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus
 loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse
 ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset
 ita etiam quasi principium subesset rebus,
 dum eis omnibus οὐσιῶσθαι uel subsistere
 subministrat.

Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque
 personae id est οὐσίας atque ὑποστασέως monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat
 appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre
 praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas,
 persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius
 duplicem esse constituit eo scilicet traductus
 errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim
 praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque
 personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio
 evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque
 naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens
 quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum
 est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis
 deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex
 alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum κατὰ παράθεσιν uocant. Sed si ita humanitas diuinitati
 coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est
 Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam
 significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio
 qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit;
 omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus
 est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse
 enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus
 coniunguntur ut acernus, chorus, unum tamen
 sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse
 dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam
 esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi
 praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum
 hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui
 homo est Christum est appellaturus, cum nihil
 simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis
 abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit
 Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in
 utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur
 fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione
 concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen 
 Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam
 catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est
 quamque nouum, quam quod semel nee ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui
 solus est deus natura cum humana quae ab eo
 erat diuer- sissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una
 fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?
 Seruant, inquit, proprias
 humanitas diuinitasque personas. 
 Quando enim non fuit diuinitatis propria
 humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione
 contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae
 etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine,
 cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae
 coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum
 uocet, quoniam per eam mira quaedam sit
 operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero
 non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira
 quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum
 excipere possint 2? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus
 diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros
 eadem appellatione dignetur, si in adsumptione
 humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri
 Christi. Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes
 ita ueros Christos arbitrabimur ut hunc qui ex
 uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque
 hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu de uenturo
 Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam
 uero sequitur, ut personis manentibus nullo
 modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae
 aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis
 inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines
 quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus
 communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque
 homini quid non erit diuersa ratione
 disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse
 discretus? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi
 generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem,
 omnis ueteris testamenti spernatur
 auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem
 prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas.
 Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae
 personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non
 uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per
 generationem Christi hominum saluata 
 natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum
 inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim
 libasse sufficiat.

Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in
 contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona
 credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem
 oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta
 cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte
 prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum
 in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita
 quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et
 cum non confiteretur duplicem esse personam, 
 arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte
 tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas;
 Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse
 naturam. Qui conuictus euidentia rerum,
 quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se
 confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae
 sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt 
 tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta
 est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur
 putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo
 
 modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem
 appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem
 quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex
 uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una 
 uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit
 dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione
 perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam
 deitatis humanitatisque fuisse naturam;
 sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc
 adunationem non putat generatione sed resurrectione factam., rursus id duobus
 fieri arbitrantur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum
 resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus
 illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus
 aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si
 non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui
 deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo,
 quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine
 Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat
 ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis
 humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit .hominem a quo 
 generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam
 uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae
 diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quod Abrahae atque Dauid promittitur in
 sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta
 est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non
 est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum
 quod fuerat praeuaricatione corruptum,
 superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est
 qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine
 talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde iit ut
 nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut
 humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli
 originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura
 formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas,
 quae ostenderet hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii 1
 qui uerum esse arbitrarentur. At si noua
 ucraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis?
 Vbi ambitus passionis? Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod
 inutiliter factum est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur
 tanta humilitas diuinitatis, si homo qui
 periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur
 adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium
 sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is
 qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc
 sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus
 Christi uere ex homine sed extra atque adeo
 in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum
 continet tale: non ascendit in caelum, nisi qui de caelo
 descendit.

Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria
 non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta
 humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in
 diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra
 substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est,
 factum est, quod credi nefas est, ut
 humanitate inmutabili substantia per-manente diuinitas uerteretur et quod
 passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod
 uero inmutabile atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem
 mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla
 ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa.
 Hoc uero qui fieri potest, si diuinitas in generatione Christi et humanam animam
 suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari
 potest. Nam cum substantiarum aliae sint
 corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in
 eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas
 proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec
 omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo:
 neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec
 quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud
 transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se
 et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia
 quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini
 qualitate aliquid pati; potest item uini ab
 aquae qualitate aliquid pati. .Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini
 uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur.
 Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare
 corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae
 multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam
 uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique
 aequales uel paulo inaequales naturae quae a se 
 facere et pati possunt, illae miscentur et
 mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus
 neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt
 communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere
 materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest.
 Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi
 materia subiecta participant quae susceptis
 qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae
 nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia
 subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi
 illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non
 permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae
 fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus
 in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese
 commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in
 se uerti ac permutari queunt. Nulla autem
 est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed
 anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima
 in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. 
 Quod si neque corpus neque anima in dignitatem
 potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo
 minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque
 incorporalitas transire ad corpus potest neque 
 rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia
 subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi
 ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc
 scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus
 consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant;
 ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione
 corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in
 utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque
 natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus
 coniungitur alterutra qualitate corrupta sint;
 in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa
 sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque
 constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex
 utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur,
 paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis
 sententiam eo nomine, quod cum tribus 
 modis fieri possit, ut ex duabus naturis una
 subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in
 diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius
 dicta argumentation declaratur.

Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et
 ex utrisque consistere doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consistere duo
 significat: unum quidem, cum ita dicimus
 aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex
 quolibet modo confusis, uel si una uertatur in alteram uel si utraeque in se
 inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis
 Christum consistere. Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex
 duabus iunctum est, ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in
 alterutra uertantur, ut cum dicimus coronam ex
 auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum
 gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt, Talia ergo
 ex aliquibus constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim possumus dicere coronam
 gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus
 illud quod ex utrisque iungitur constet Cum
 igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque
 easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque
 naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent
 utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque
 adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam
 significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet,
 secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis
 ex utraque natura sumit, ut non confiteatur
 in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam
 significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque
 conseruet quae in utrisque consistere confitetur. Aequiuocum igitur est ex utrisque
 consistere ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans:
 una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum
 est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito
 aequiuocationis atque ambigui-tatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin
 id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse
 perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit
 perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati
 adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam
 numerum trinitatis explere, ut eum humanitas passa sit, deus tamen
 passus esse dicatur, non quo ipsa deitas
 humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei
 filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen
 diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen
 unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris
 substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui
 homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et
 qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit
 diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo
 est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas,
 idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo
 gemina natura geminaque substantia, quoniam homo-deus unaque persona, quoniam idem
 homo atque deus. Mediaque est haec inter duas
 haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum
 decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a
 uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet. Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in
 Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una persona
 unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una. persona
 ut catholica fides credit, aut una natura 
 duaeque personae,1 eumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra
 Nestorium dicta est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam
 esse non posse Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc
 usque exstitit, ut unam in eo naturam
 crederet sed geminas esse personas), restat ut ea sit uera quam fides catholica
 pronuntiat geminam substantiam sed unam esse personam. Quia uero paulo ante
 diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc errorem
 duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione
 fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum 2 quidem ex
 Maria per resurrectionem fieret adunatio, de
 utrisque quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est
 quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.

Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus
 humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse seque-stratum
 praeparatumque quod in adunatione ex Mariae
 utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus,
 homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et
 morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi
 fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur
 obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque
 peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam
 dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae
 adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero
 talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur
 humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae
 medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit
 hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque
 affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In
 Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si
 tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse
 mortalis, quoniam Adam, si non peccasset,
 mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est
 cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem
 statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo
 non defuisse necessitas, ut et delictis
 subiceretur et passionibus confundentur obductisque iudicii regulis bonum a malo
 non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti
 praeuaricatione suscepit. Contra quos
 respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se
 delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari
 potuisset, si firmiter in dei praeceptis
 manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare
 uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est
 post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque
 contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei
 Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim
 nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla
 peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in
 perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere.
 Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque constabat, inter
 utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae
 naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut
 mortem a genere humano fugaret, in eo statu
 ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter indictum est. Quod uero
 non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset,
 nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius
 status id est medius, ille scilicet qui eo
 tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc
 igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut
 laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt humana
 quidem sed concessa et quae nullam poenam
 mortis inferrent. Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit
 et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in
 Adam fuisse credenda est ut nisi manducasset
 uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere
 potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam
 indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in
 eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur
 humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque
 nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit
 optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius
 regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis
 fideliter credentium inmutatio deprecatur. Haec sunt quae ad te de fidei meae
 credulitate scripsi. Qua in re si quid
 perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori
 sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in
 nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum
 esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa
 perscribit.