de fide catholica 
 Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen
 ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit
 affuturumquem credimus per partum uirginis iam
 uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse
 probatur aduentu. Haec autem religio nostra, quae uocatur Christiana atque
 catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante
 mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod
 temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti
 exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum
 sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione
 coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque
 patrem aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium iri eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in
 infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse
 neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a pati e
 quoque procedentem uel filio; qui sit tamen
 processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum
 generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec
 autem ut credantur uetus ac noua in format instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et
 humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius
 qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris
 substantiam confitetur. Sabelliani quoque non
 tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem
 esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem
 esse qui pater et filius est 5 ac per hoc unam dicunt esse personam sub
 uocabulorum diuersitate signatam. Manichaei
 quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei
 esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil
 aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec
 generatio duorum corporum commix- tione procedit, illic quoque
 indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit
 recipere testamentum neque in integro nonum. Nam sicut illud omnino error eorum
 non recipit ita ex uirgine generationem filii
 non nult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de
 his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo
 diuina ex aeterno natura et in aeternum sine
 aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit
 fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia
 protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam
 exstitisse aliquid quod eius uoluntatem
 exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset
 et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti
 habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De
 caelestibus autem naturis, quae
 uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint
 omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae
 tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues
 angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque
 spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius
 progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum
 ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet.
 Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem
 illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam
 ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat,
 inoboedientiae suppliciis subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens,
 quam sibi dum arroganter usui pat elisus
 est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani
 generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati
 testantur. Omnis enim diuina auctoritas his 
 modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res
 gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere,
 aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam
 manere uideatur. Haec autem pie
 intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad
 ordinem redeamus. Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi
 fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere,
 exul effectus, terram iussus excolere
 atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem
 transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat
 generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut
 quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus
 moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid
 sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa
 exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in
 posteros naturaliter primus homo 
 transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit,
 quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo
 homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in
 lites, commouit bella, occupauit terrenam
 miseriam quia 1 felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his
 defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent;
 quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes
 perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque
 ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat
 conditorem. Hinc uolens deus per iustum
 potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem
 effusa diluuii inundatione excepto Noc iusto homine cum suis liberis atque his
 quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum
 scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi
 aetas diluuio ultore transacta est. Reparatur itaque humanum genus atque propriae
 naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum
 diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in
 breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire
 genus humanum, sed eodem permanente eligere
 uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium
 uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui
 cum esset aetate confectus eiusque uxor
 decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic
 uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non
 reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa
 Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens
 coeperunt suspicioni esse 1 Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole
 premi decreuerat et grauibus oneribus 
 affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro,
 quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse
 et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est,
 
 cum nollet dimittere populum. Transmisso
 itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur
 Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos
 erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum
 multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad
 fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum
 quemadmodum aquae maris rubri ita quoque
 Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc
 Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et
 prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de
 tribu Iuda legitur adeptus fuisse.
 Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est
 usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur
 imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem.
 Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est
 una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii
 sancti uiri per quorum admonitionem ipse
 certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in
 suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt. Atque iam in ultimis temporibus non
 prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum 
 deus per uirginem nasci constituit, ut humana
 salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus
 repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat,
 esset haec secunda mulier quae uitae causam
 humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus
 est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de
 spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem
 uirgo permansit; atque hominis factus est
 idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae
 fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei
 exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum
 unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod
 Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec
 hactenus. Creuit itaque secundum carnem
 Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse
 prmius quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos,
 quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio
 peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro,
 resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum patre
 decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem
 diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti
 habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi
 salutaria, efficientiam quoque miraculorum
 atque in uniueisum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris
 non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum
 genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae
 iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae
 erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit
 sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae
 donum, ut natura nihil aliud nisi poenae 
 summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia
 diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret. Diffunditur
 ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae,
 fit unum corpus quod mundi latitudinem
 occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum
 membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat
 operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia
 pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione
 beatissimus, qui uero male, miser post munus resurrectionis
 adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae
 mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari.
 Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere i
 quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est 
 scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particulam instructio.
 Sed auctoritate tota constrmgitur, uniuersali traditione maiorum nihilo-minus
 tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel
 pro locorum uarietate uel prout cuique bene
 uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua
 credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitum, resurrecturos
 homines ad examen futuri iudicii, recepturos pio meritis singulos et in perpetuum
 atque in aeternum debitis finibus
 permansuros; solumque est 1 praemium beatitudinis contemplatio conditoris—tanta
 dumtaxat, quanta a creatura ad creatorem fieri potest,—ut ex eis reparato angelico
 numero superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus opus,
 laus perpetua creatori.