ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,

adtento, Drepani, perlege iudicio,

aequanimus fiam te iudice, sive legenda,

sive tegenda putes carmina, quae dedimus,

nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:

proxima defensi cura pudoris erit.

possum ego censuram lectoris ferre severi

et possum modica laude placere mihi:

novit equus plausae sonitum cervicis amare,

novit et intrepidus verbera lenta pati.

Maeonio qualem cultum quaesivit Homero

censor Aristarchus normaque Zenodoti!

pone obelos igitur primorum stigmata vatum:

palmas, non culpas esse putabo meas;

et correcta magis quam condemnata vocabo,

adponet docti quae mihi lima viri.

interea arbitrii subiturus pondera tanti

optabo, ut placeam; si minus, ut lateam.

Septem sapientes, nomen quibus istud dedit

Ssuperior aetas nec secuta sustulit,

hodie in orchestram palliati prodeunt,

quid erubescis tu, togate Romule,

scaenam quod introibunt tam clari viri?

nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:

quibus theatrum curiae praebet vicem.

nostris negotis sua loca sortito data:

campus comitiis, ut conscriptis curia,

forum atque rostra separat ius 1 civium,

una est Athenis atque in omni Graecia

ad consulendum publici sedes loci,

quam in urbe nostra sero luxus condidit,

aedilis olim scaenam tabulatam dabat

subito excitatam nulla mole saxea.

Murena sic et Gallius: nota eloquar,

postquam potentes nec verentes sumptuum

nomen perenne crediderunt, si semel

constructa moles saxeo fundamine

in omne tempus conderet ludis locum:

cuneata crevit haec theatri inmanitas:

Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit

Octavianus concertantes sumptibus.

sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii,

ut expedirem, quis theatra, quis forum,

quis condidisset privas partes moenium:

set ut verendos disque laudatos viros

praegrederer aperiremque, quid vellent sibi.

Pronuntiare suas solent sententias,

quas quisque iam prudentium anteverterit.

scitis profecto, quae sint; set si memoria

rebus vetustis claudit, veniet ludius

edissertator harum, quas teneo minus.

DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum

γνῶθι σεαυτόν , quod Latinum est: nosce te.

multi hoc Laconis esse Chilonis putant.

Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt,

quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου ,

finem intueri longae vitae qui iubes.

multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.

et Pittacum dixisse fama est Lesbium

γίγνωσκε καιρόν : tempus ut noris, iubet.

set καιρὸσ iste tempestivum tempus est.

Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί ,

quod est Latinum, plures hominum sunt mali;

set inperitos scito, quos dixit malos.

μελέτη τὸ πᾶν , Periandri id est Corinthii,

meditationem posse totum qui putat.

ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius

Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.

Thales set ἐγγύα , πάρα δ ' ἄτα protulit,

spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.

hoc nos monere faeneratis non placet.

Dixi: recedam, legifer venit Solon.

DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,

septem sapientum fama cui palmam dedit.

set famae 1 non est iudicii severitas;

neque enim esse primum me, verum unum existimo,

aequalitas quod ordinem nescit pati.

recte olim ineptum Delphicus suasit deus

quaerentem, quisnam primus sapientum foret,

ut in orbe tereti nominum sertum inderet,

ne primus esset, ne vel imus quispiam.

eorum e medio prodeo gyro Solon,

ut, quod dixisse Croeso regi existimor,

id omnis hominum secta sibi dictum putet.

Graece coactum est ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου ,

quod longius fit, si Latine dixeris:

spectare vitae iubeo cunctos terminum.

proinde miseros aut beatos dicere

evita, quod sunt semper ancipiti in statu.

id adeo sic est. si queam, paucis loquar.

Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit

his in beatis, dives insanum in modum,

lateribus aureis templa qui divis dabat,

is me evocavit. venio dicto oboediens,

meliore ut uti rege possint Lydii.

rogat, beatum prodam, si quem noverim.

Tellena dico civem non ignobilem:

pro patria pugnans iste vitam obiecerat.

despexit, alium quaerit, inveni Aglaum:

fines agelli proprii is numquam excesserat.

at ille ridens: “ Quo dein me ponis loco,

beatus orbe toto qui solus vocor? ”

Spectandum dico terminum vitae prius:

tum iudicandum, si manet felicitas.

dictum moleste Croesus accepit: ego

relinquo regem, bellum ille in Persas parat,

profectus, victus, vinctus, regi deditus,

stat ille, captans funeris iam instar sui,

qua flamma totum se per ambitum dabat

volvens in altum tumidos aestu globos.

ac paene sero Croesus ingenti sono,

O vere vates, inquit, O Solon, Solon

clamore magno ter Solonem nuncupat.

qua voce Cyrus motus, extingui iubet

gyrum per omnem et destrui ardentem pyram:

et commodum profusus imber nubibus

repressit ignem. Croesus ad regem illico

per militarem ducitur lectam manum:

interrogatur, quem Solonem diceret

et quam ciendi causam haberet nominis?

seriem per omnem cuncta regi edisserit.

miseratur ille vimque fortunae videns

laudat Solonem: Croesum inde in amicis habet

vinctumque pedicis aureis secum iubet,

reliquum quod esset vitae, totum degere.

ego duorum regum testimonio

laudatus et probatus ambobus fui.

quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.

Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.

venit ecce Chilon. vos valete et plaudite.

LUMBI sedendo, oculi spectando dolent,

manendo Solonem, quoad ad se se recipiat.1

hui, quam pauca, di, locuntur Attici!

unam trecentis versibus sententiam

tandem peregit meque respectans abit.

Spartanus ego sum Chilon, qui nunc prodeo.

brevitate nota, qua Lacones utimur,

commendo nostrum γνῶθι σεαυτόν , nosce te,

quod in columna iam tenetur Delphica.

labor molestus iste fructi est optimi,

quid ferre possis, quidve non, dinoscere;

noctu diuque, quae geras, quae gesseris,

ad usque puncti tenuis instar quaerere.2

officia cuncta, pudor, honor, constantia

in hoc, et ulla spreta nobis gloria.

Dixi: valete memores, plausum non moror.

CLEOBULUS ego sum, parvae civis insulae,

magnae sed auctor, qua cluo, sententiae:

ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.

interpretare tu, qui orchestrae proximus

gradibus propinquis in quatuordecim sedes:

ἄριστον μέτρον an sit optimus modus,

dic! adnuisti? gratiam habeo, persequar

per ordinem, iam dixit ex isto loco

Afer poeta vester ut ne quid nimis, 1

et noster quidam μηδὲν ἄγαν .2 huc pertinet

uterque sensus, Italus seu Dorius.

fandi, tacendi, somni, vigilii is modus,

beneficiorum, gratiarum, iniuriae,

studii, laborum: vita in omni quidquid est,

istum requirit optimae pausae modum.

Dixi: recedam, sit modus, venit Thales.

MILESIUS sum Thales, aquam qui principem

rebus creandis 3 dixi, ut vates Pindarus, 4

cuique olim iussu Apollinis tripodem aureum 5

dedere piscatores extractum mari;

namque hi iubente Delio me legerant,

quod ille munus hoc sapienti miserat.

ego recusans non recepi et reddidi

ferendum ad alios, quos priores crederem.

dein per omnes septem sapientes viros

missum ac remissum rursus ad me deferunt.

ego receptum consecravi Apollini;

nam si sapientem deligi Phoebus iubet,

non hominem quemquam, set deum credi decet.

Is igitur ego sum. causa set in scaenam fuit

mihi prodeundi, quae duobus ante me,

adsertor ut sententiae fierem meae.

ea displicebit, non tamen prudentibus,

quos docuit usus et peritos reddidit.

' en ἐγγύα , πάρα δ ' ἄτα , graece dicimus:

Latinum est, sponde, noxa set praesto tibi.

per mille possem currere exempla, ut probem

praedes vadesque paenitudinis reos.

sed nolo quemquam nominatim dicere:

sibi quisque vestrum dicat et secum putet,

spondere quantis damno fuerit et malo.

gratum hoc officium maneat ambobus tamen.

Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.

BIAS Prieneus quod 1 dixi o ἱ πλεῖστοι κακοι ,

Latine dictum suspicor: plures mali.

dixisse nollem; veritas odium parit.2

malos sed imperitos dixi et barbaros,

qui ius et aequum et sacros mores neglegunt.

nam populus iste, quo theatrum cingitur,

totus bonorum est. hostium tellus habet,

dixisse quos me creditis, plures malos,

sed nemo quisquam tam malus iudex fuat,

quin iam bonorum partibus se copulet,

sive ille vere bonus est, seu dici studet.

iam fugit illud nomen invisum mali.

Abeo. valete et plaudite, plures boni.1

MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius,

γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam.

set iste καιρόσ , tempus ut noris, monet

et esse καιρόν , tempestivum quod vocant.

Romana sic et est vox: veni in tempore.2

vester quoque iste comicus Terentius

rerum omnium esse primum tempus autumat,

ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3

nullo inpeditam, temporis servans vicem.

reputate cuncti, quotiens offensam incidat,

spectata cui non fuerit opportunitas.

Tempus monet, ne sim molestus, plaudite.

EPHYRA creatus huc Periander prodeo,

μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum iam probo,

meditationis esse, quod recte geras.

is quippe solus rei gerendae est efficax,

meditatur omne qui prius negotium.

adversa rerum vel secunda praedicat

meditanda cunctis comicus Terentius. 1

locare sedes, bellum gerere aut ponere,

magnas modicasque res, etiam parvas quoque

agere volentem semper meditari decet.

nam segniores omnes in coeptis novis,

meditatio si rei gerendae defuit.

nil est, quod ampliorem curam postulet,

quam cogitare, quid gerendum sit. dehinc

incogitantes fors, non consilium regit.

Sed ego me ad partes iam recipio, plaudite,

meditando et vestram rem curetis publicam.