libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici
 luseram, venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse
 recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri
 solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod
 sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque
 integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat
 nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si
 qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint)
 fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse
 sciens fluere permisi, venustula ut essent magis,
 quam forticula, instar virginum, 
 quas matres student demissis umeris esse, vineto pectore,
 ut graciles sient. nosti cetera.

Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod
 ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus
 foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis
 illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶσ παῖδεσ οἱ γέροντεσ . ad summam valeat
 austeritas tua: mihi eum infante ratio est . Vale, fili
 dulcissime.

Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis

otia sunt, mellite nepos; nec semper acerbi

exercet pueros vox imperiosa magistri,

set requie studiique vices rata tempora servant.

et satis est puero memori legisse libenter,

et cessare licet. Graio schola nomine dicta est,

iusta laboriferis tribuantur iit otia musis.

quo magis alternum certus succedere ludum

disce libens: longum delinitura laborem

intervalla damus, studium puerile fatiscit,

laeta nisi austeris varientur, festa profestis.

disce libens, tetrici nec praeceptoris habenas

detesterc, nepos, numquam horrida forma magistri.

ille lieet tristis senio nec voce serenus

aspera contractae minitetur iurgia frontis,

numquam inmanis erit, placida suetudine vultus

qui 1 semel inbuerit. rugas nutricis amabit,

qui refugit matrem, pappos aviasque trementes

anteferunt patribus seri, nova cura, nepotes.

sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem

Thessalico permixtus equo nec pinifer Atlans

Amphitryoniadem puerum, set blandus uterque

mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.

tu quoque ne metuas, quamvis schola verbere multo

increpet et truculenta senex gerat ora magister:

degeneres animos timor arguit, at tibi consta

intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes,

nec matutinis agitet formido sub horis.

quod sceptrum vibrat ferulae, quod multa supellex

virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,

quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,

pompa loci et vani fucatur scaena timoris.

haec olim genitorque tuus genetrixque secuti

securam placido mihi permulsere senectam.

tu senium, quodcumque superlabentibus annis

fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,

prime nepos, vel re vel spe mihi porge fruendum.

nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis

iamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si

invidia est, sperabo tamen, nec vota fatiscent,

ut patris utque mei non inmemor ardua semper

praemia musarum cupias facundus et olim

hae gradiare via, qua nos praecessimus et cui

proconsul genitor, praefectus avunculus instant.

Perlege, quodcumque est memorabile, prima monebo.

conditor Iliados et amabilis orsa Menandri

evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis

innumeros numeros doctis accentibus effer

adfectusque inpone legens, distinctio sensum

auget et ignavis dant intervalla vigorem.

Ecquando ista meae contingent dona senectae?

quando oblita mihi tot carmina totque per aevum

conexa historiae, soecos aulaeaque regum

et melicos lyricosque modos profando novabis

obductosque seni facies puerascere sensus?

te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci

altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.

tu «pioque, qui Latium lecto sermone, Terenti,

comis et adstricto pereurris pulpita socco,

ad nova vix memorem diverbia coge senectam.

iam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultum,

ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae

orsus bis senos seriem conecto per annos.

iam lego civili mixtum mavorte dnellum,

movit quod socio Sertorius exul Hibero.

Nec rudis haec avus admoneo, set mille ducendo

ingenia expertus, multos Iactantibus annis

ipse alui gremioque fovens et murmura solvens

eripui tenerum blandis nutricibus aevum,

mox pueros molli monitu et formidine leni

pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,

carpturi dulcem fructum radicis amarae,

idem vesticipes motu iam puberis aevi

ad mores artesque bonas fandique vigorem

produxi, quamquam imperium cervice negarent

ferre nec insertis praeberent ora lupatis.

ardua temperics, dura experientia, rarus

eventus, longo rerum spectatus ab usu,

ut regat indocilem mitis censura iuventam,

quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuvaret

leniretque usu bona consuetudo laborem,

donec ad Augustae pia munera disciplinae

accirer varioque accingerer auctus honore,

aurea cum parere mihi palatia iussum,

absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem:

praesedi imperio, dum praetextatus in ostro

et seeptro et solio praefert sibi iura magistri

maioresque putat nostros Augustus honores.

quos mox sublimi maturus protulit auctu,

quaestor ut Augustis, patri natoque, crearer,

ut praefecturam duplicem sellamque curulem,

ut trabeam pietamque togam, mea praemia, consul

induerem fastisque meis praelatus haberer.

His ego quaesivi meritum quam grande nepoti

consul avus lumenque tuae praclueeo vitae.

quamvis et patrio iamdudum nomine clarus,

posses ornatus, posses oneratus haberi;

accessit tamen ex nobis honor inclitus, nunc tu

effice, ne sit onus, per te ut conixus in altum

conscendas speresque tuos te consule fasees.